장음표시 사용
231쪽
vERDINANDO CHEDINI ANGELUS FABRONIUS S. P. D.
SI quantum es benemeritus de Patria , O litriteris , tantum abs te amantur, qui pro viribus suis gloriae utilitati illarum considere sim dent, nae ego non temere tu eam spem Peni, fore ut commentariolum , quod a me novissime confectum est, quodque ad te mitto , de vita linieratissimi etiri ac civis tui Petri Iacobi Mampellit, aditum mihi ad tuam amicitiam patefaciat. Augent hanc spem meam usus, familiaritas , sim diorum honesti morum societas, quae tibi cum eodem fuerunt, quae res plurimum apud te v lere debent, ut hominem complectaris, qui non mediocrem operam collocaQit in exprimendis moribus , consuetudineque vitae illius , de quo recordari non potes , quin renooetur Ceteris amoris , praeteritorumque osciorum delectatio . Neque hujus unius viri caussa mihi benevolentiam tuam debes, Gberini ornati me. Nam elaboratum Poque a me est , ut imagines exprimam alio-
232쪽
rum Bononiensium doctrina illustrium, quique tLbi aut fuere , aut sunt arctissimis amicitiae vinculis conjuncti; O , si vita suppetet, hoc tibi , tiam Uchim persolvam , quoniam deberi hoc a me
tantis viris puto , ut cum Pisam illorum memoriam teneamus , hanc reddere immortalem coner.
Neque hoc dict in arroganter existimari velim. Nam licet non ea sit scriptorum meorum elegantia , quam immortalitas consequi debeat, ea tamen est ma teries, quam tractandam suscepi, ut nulla unquam futura sit tam ingrata posteritas, quae .non libentissime excipiat monumentata , quamvis incompta , virorum, qui optime de ii teris meritι sunt . utinam qui legent, scire
possent , quantum studii posuerim in iis colligendis , Ueroque quaerendo , quo facilius mihi ignosceretur , si quid a me forte peccatum est. Bid
porro praestiterim in hae contexenda Martelliana Cita, nemo te melius .idere potest; quodque de hac ipsa te judicem statuam , qui cum Martellio ioca , seria , uit dicitur , arcana , O occulta omnia habuisti, hoc quoque erit diligentia mea signum . vstat, ut hoc judicium tuum severe excrceas, meque doceas L non enim te judicem modo
233쪽
aΙ modo , sed etiam doctorem cupio esse J si qua erunt, quae vel addenda , vel mutanda esse , Qel tollenda omnino tibi videantur . Hoc a te veheme1 ter etiam atque etiam peto, praesertim cum sieri non possit sine aliquo indicio trus erga me benevolentiae , quam si adipiscar, omnia me a Ptum arbitrabor. Vale. Dma Kal. Martii MDc CLXVI.
morum integritate, eaque scientia Philosephiae, Historiae Naturalis, ac praesertim Medicinae , ut iudicari haud facile possiet, utrum melior esset, an doctior . Hic mature filium tradidit disciplinae hominum S. J, a quibus Grammatica , & Rhetorica imbutus est, omnibus ostendens quamia essset ingenii docilitate. Sed non minus interea in Christiana pietate proficiebat, cum inprimis emineret in puero summum pauperes sub levandi studium . E ludo Iesilitarum venit ad pino a bib
234쪽
blicum Gymnasium , habuitque Philosephiae prae
ceptorem Paullum Sangetium ex Cle scortinc, Regularium infirmis ministrantium familia , cu- . ius magnum erat iis temporibus , & apud illam gentem nomen ; contentoque studio ac cum sit usus aliis praeclaris doctoribus rerum divinarum scientiae, ac Iuris prudentiae operam dedit. Tali modo cum ad undevigesimum aetatis annum
perventilat, caepit secum ipse cogitare , qui, &qualis esse , quodque genus studiorum sequi po
tissimum vellet . Plerunque fit, ut Iuvenes ea
maxime eaeoptent , quae parentibus pulcherruma videntur, S ad eorum studia impellantur . Contigerit hoc multis, Martellio non item, qui mortis instar putabat, si facere Medicinam cogeretur . Negare tamen Patri non potuit, quinei saltem studeret ; audivitque aliquot annos Volparium , aliosque exquisitos hu)us facultatis Nagistros, quibus semper urbs illa abundavit. Μedicinae fastidium adauxit amorem in humaniores litteras , quibus iam a/ puero Martellius deditus fuerat, earumque in sinu compleXuque omnem ille molestiam deponebat. Ad has toto
pectore colendas cum sua sponte, , suoque iudi-
235쪽
2I7cri moveretur, accessit quoque cohortatio viis. ri earundem litterarum gloria praestantis Camilli Ettorii ; huncque non selum auctorem , sed etiam adiutorem habuit ad se exercendum in lectione Oratorem , Poetarum , His oricorumque
Graecorum . Graecis Latina coniungebat, dc ex unoquoque auctore multa praeclara sumebat, quae aut memoria complectebatur , aut in adversaria coniiciebat . Nec minus . studiose legebat striptores Italos Dantem, Petrarcham, Boccaccium ceterosque bonos , quos illa corupta aetate nemo fere in manus sumebat. Tunc enim homines det
riorum quam simillimos se esse malebant, cum nihil de verborum delectu, de sententiarum gravitate , de moribus , animique affectibus exprimendis selliciti, pueriles tantum ineptias, sturrilesque argutias, aut turgidum quoddam dicendi genus sectarentur. suod autem inter hanc insti. tiae caliginem Martellius ad veterum Italorum stripta iam a prima adolescentia respexerit , debere se in primis fatebatur celebri pictori Carolo Cigniano, quem Pater, ut erat piet rae mire studiosus , domi ingenti semptu alebat. Hic eata videns quam praeclaro esset Petrus
236쪽
Iacobus ingenio , quod non modo in eius se mone , sed in vultu etiam ipso, 8c oculis elucebat , quoties ei se occasio dabat, multa praedicabat de illis scriptoribus , in quibus is erat
haud mediocriter veriatus ; eorundemque amore
ut illuni magis accenderet, dum ipse pingeret, insignem aliquem locum eidem legendum dabat , quaeque maxime excellebant, ea dilige tissime persequebatur . Sic cum hos Auctores quotidie haberet in manibus Martellius , eius oratio illorum cantu , ut ait ille , non secus ac qui in sole ambulat, quasi colorabatur cumque in . lucem prodiisset, statim famam apud cordatos viros consecutus est adolescentis, in quo essent plurimae litterae, eaeque non vulgares , sed interiores & reconditae. Delectabatur praesertini Poetica , ad quam eum natura formave rat , cui tamen haud ita obsecundabat, ut non sibi ante oculos poneret insignem aliquem sive Graecum , sive Latinum , sive Italum scriptorem, quem imitando effingeret. In hoc stadio aemulum habebat Eustachium Mansredium, cum qu certare erat gloriosum , ita tamen ut neuter al. terius cursum impedire contenderet, sed contra
237쪽
a Istra semper alter ab altero de communicando &monendo adiuvaretur . Frequentabant docti hi
adolestentes Homum Joannis Josephi Ursii , quae quasi ludus quidam omnibus patebat, qui commendationem ingenii haberent. Hic, cui in primis cari illi & iucundi erant, caepit ardem
tes & erectos cohortari ad bellum contra barbariem inserendum . Hujusmodi impulsu ipsi
alacriores ad rem gerendam facti ad arma comclamant , bene animatos confirmant, alienatos ad sanam mentem convertere student, & quantum conniti animo potuerunt, quantum labore contendere , tantum fecerunt, ne ulla pravitatis velligia manerent . Interim Martellius exanimi sui sententia uxorem duxit Catharinania Torrem , cuius amore serat enim multis non tam corporis , quam animi virtutibus ornata
quantum ille flagrasset, satis indicant multa ejus carmina , quibus Amaryllidis nomen celebravit. Nec ita multo post , cum idem ageret secundum trigesimum aetatis annum , creatur Scriba Senatus . Sed hae laetitiae minus ei diutumae fuerunt. Nam quaedam domesticae calamitates vehementer hominem affixerunt, ad quas accessit etiam Οmnium
238쪽
nium acerbissima, mors vides icet Patris. At que haec etsi Christianum animum non frangebant , multum tamen ei detraxerant de pristina hilaritate , adeo ut existimarent homines, vel totum se abalienasse a jucundissima Musarum consuetudine . Sed falso. Nam in his m, Iis additum potius erat aliquid ad suum erga
illas studium , cui nihil videbatur addi posse ,
quam quicquam detractum. Nam maximum in eis malorum levamentum reperiebat. Tantum occultabat ea, quae scribebat; scribebat autem de re digna pietate sua , quamque accommodatissimam duxit his suis calamitosis temporibus. Fecit ergo Poema, quod inscripsit: Gli occbidi Geskr cuius totam formam antea Latine e posterat, & cum summo viro Ludovico Antonio Muratorio sibi amicissimo, tantum communicaverat . Illud quoque occulte moliebatur , ut conderet Tragaedias, ad quod Poesis genus eum natura ferebat. Impellebat etiam ea cogitatio, quod magni intererat ad decus & la dem Italiae , ut Tragaedias haberet, quas popiniis suis spectandas daret. Nam praeter quasdam antiquiores, ad Graecorum certe lucernam elo
239쪽
boratas, sed quas illius aetatis homines exe eis rant, nihil erat. Qtio fiebat, ut omnis esset in Italiae theatris dominatus Gallicarum Tragaediarum, quas plurimas in Italicum converterant Joannes Joseph Ursius , Eustachius Μanoedius , aliique docti viri. Itaque caepit evolvere quotquot scripserunt Tragaedias Quinavitium , Cornelium , Racinum , Grangium , Fossium , Cre-hillionium , aliosque celebriores Poetas Gallos ;idque eo attentius fecit, quod viderat hos po-ptilo , cuius verissimum esse in hoc genere iudicium tradit Aristoteles , vehementer pro bari . Post hoc multum studii , consiimpsit in iis , quas habemus Tragaediis Sophoclis , Euripidis , & Eschili; nec praetermisit quoquet insigniores veterum Italorum , ex quibus omnibus dum singula diligentissime scrutabatur, infinita propemodum sumpsit ad usiis suos accommodatissima. Neque hoc solum secit , sed etiam penitus noscere voluit eos , qui praecepta artis tradideriint. Sic igitur in thetictus venit adscribendas Tragaedias , primusque laborum fructus fuit 2bronis mors, quam versibus hendecasyllabis composuit. Sed hoc carminum gene
240쪽
re minime ille contentus fuit. Nam cum vid ret , multis illud egere ornamentis , quibus tanquam columnis fulciretur, magis ad Epicam ,& Lyricam Poesim, quam ad Tragicam aptum essse iudicavit. Ex quo factum esse dicebat , ut sententiae in Veteribus Italicis Traia 'mediis multum deperderent roboris atque acuminis . Id ut vitaret malum , aliam viam te tandam putavit ; ac re diu multumque secum deliberata , e multis carminum generibus elegit illud , quod quatuordecim syllabis constat ,
ea tamen lege , ut quaeque septima pmducatur , & extremae cuiuscunque distici sullabae similiter desinant. Haec 1ludia domi inclusa habebat Martellius dum Reipublicae quaedam proc ratio muneri enim Scribae Senatus accesserant alia onera extraordinaria) multis officiis inexplicatum de constrictum tenebat ; illaque cum licebat, renovabat. Interim Senatus, id fuit anno MDCCvII. ad tradendas humaniores litteras publico in Gymnasio. ipsum elegit ;nec multos post menses ab epistolis eundem esis voluit Philippo Aldrovando, quem miserat Legatum ad CLEMENTEM XI. Ad hoc officium