Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

sicilim nemo admittitur nisi honesto loco, & fide & industria cognita , quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem ; illudque ita sustinuit Martellius , ut summae , quae de eo erat expectationi, plane responderit. Ad spectus Urbis, quo cum uxore & liberis venit ineunte vere anni MDCCvIH, pristinam hilarit tem ei restitui se visiis est. Ille magni interes.se putavit , ut ad illam conJunctionem , quam Senatus iudicium inter se di Aldrovandum esse Voluerat , adiungeretur quoque consuetudo; idque sic obtinuit, ut nulla unquam fuerit amicitia conjunctior. Pari felicitate conciliavit sibi amicitias doctorum virorum, qui tum plurimi in Urbe erant, atque in primis carus iis fuit, qui in Arcadunt coetu florebant, quem in

coetum jam ab anno MDCXCvIII. fuerat coopta tus . His siladere non destitit, ut morem repeterent in unum locum conveniendi proferendique aliquid in aspectum lucemque persectum ingenio , elaboratumque industria . Anni enim plures erant, cum propter intestinas dissensiones publico carebant. Paruerunt ii moniatis Martellii non minus ejus auctoritate , quam

242쪽

2 et exempis moti . Nam idem in conventu , qui habitus est in hortis Principis. Rusipoli in E quiliis, dixit orationem, in qua exposuit quo

in statu res Arcadum essent; idque eo spes bat , ut aliquem impelleret ad concedendum locum certum ac stabilem , in quo iidem , Arcades consistere possent Huic orationi sane suavi , eruditae , politaeque ab univerib consessu plausita multiplex fuit datus, idque Auctori aditum patefecit ad amicitiam quorum dan1, qui erant honoribus amplissimis ornati , quibusque ille non satis antea cognitus erat . Nec diu qui vir et set Martellius, fugere potuit acerrimum. i lium ingeniorum existimatorem CLEMENTEM xi; hicque ostendit magna in gratia atque opinione fidei ac prudentiae eundem apud se esse, tum in aliis rebus , tum in eo praesertim,

quod gravissima illi mandata dedit ad Catabnalem Grin aldium , qui iis temporibus Bon niensem Provinciam gubernabat . Post expleta mandata vix in Urbem redierat Martellitas , cum orbatus fuit Joanne 'Baptista , qui erat m,nimus natu trium , quos susceperat filiorum , quique omnes ingenio ac festivitate seperabat.

Hunc

243쪽

Hunc casum doluit ille vehementer , tuique doloris voluit extare memoriam sempitemam in multis Italicis carminibus sane elegantissimis , quibus Osimini in hoc enim Joannis Baptistae nomen commutavit J mortem deflet. Doloris haud mediocre levamen fuit alterius filii ortus, cui pariter Ioannis Baptiit e nomen dedit. Alios quoque ex se foetus non fragiles ac fluxos, sed claros aeternos lue procreavit , qui, si ullus gloriae sens is erat in eo, calamitatem illius selati non parum poterant. Protulit enim in lucem eodem ferme tempore Poema Oct loram msu multis locis emendatum ampliatumque , libellum

arte Poetica, volumen Carmis Italori , alterumque volumen Tragadiaram , nec non opusculum de Versu Tragico . Ad sensum virorum, quorum iudicium est acerrimum , habet illud Poema Varietatem magnam , tantaque est copia rerum , quibus ornatur, ut nihil possit esse dulcius iis praesertim , qui aliquam intelligentiam habent. Theologiae, Philesbphiae, atque Astronomiae. Nam in eo multa admista simi ex his facultat,bus deprompta r quodque vix credibile eli, res altissimae adeo dilucide ac poetice declarantur ,,

T. I P ut

244쪽

226 ut aeque ac bellissimae fabulae lectorum animos oblectent. Omnem autem digressionem ab eo, quod propositum et , ita moderatur Poeta, ut ex ipsa re effloruisse videatur. Idem voluit, ut novitas quoque hoc suum Poema commendaret, illaque non tam in inventione apparet, quam

in elocutione, quae quidem splendida est atque magnifica, sed quandoque artificiose caruditur , habetque idiotisinos quoslam, qui minume displicebunt libertati, amatoribus. Ut vero Nartellius hominibus persiuaderet, cum quadam veri similitudine se finxisse in quarto libro limius Poematis , per immensum caeli sipatium in navi alata vectum se fuisse, Dialogos quosdam fecit , vulgavitque hoc eodem tempore , in quibus probare nititur, arte fieri posse , ut homo ,

aliaque gravia corpora ab aere sustententur, ac volent ; rationemque tradit volantis navis conficiendae. Ludicram hanc, ut ille appellabat , Aeologiam , sic tractavit, ut in ea styli

elegantia cuidam novitati coniuncta, VarIa eruditio , multaque doctrina sumpta praesertim e recentiorum philosephia splendescat . Utique Manellium in principibus numeran dum

245쪽

227 dum esse Poetis , qui hoc ciculo floruerunt, satis etiam indicat volumen Canninum , quod supra commemoravimus .. Siquidem ineli in his varius numerus , qui semper aures complet . splendor verborum ac sententiarum , quidam venustatis non fuco illitus , sed sanguine diffusus color , figurae quae res ante oculos ponunt, m. vi quidam , atque admirabiles tum cogitandi , tum dicendi modi, quae quidem, aliaeque virtutes , cum ubique appareant, maxime tamen elucent in carminibus , quibus aut nuptias Rinaldi & Cariottae Estensium celebravit , aut pietatem Ludovici xiv Galliarum Regis in a. stra sustulit , aut homines ad amandum Deum excitavit, aut mortem deflevit Prosperi Malvetii, aut ad pastoritiam tibiam cecinit diem , quo Joannes Nicolaus Tanara in matrimonium duxit Theresiam Lambeccariam . Quam vero viam ille secutus fuerit, ut ad laudem insignis

Poetae perveniret. Voluit, ut esset nota omnibus Itaque Sermones novem Italicis versibus

condidit, in quos quidquid habuit judicii de arte

Poetica, contulit; iique adeo Auctori suo probabantur , ut non recusaret, quin quantum de

246쪽

iisdem Sermonibus ,' tantundem de iudicii sui fama detraheretur. Exponit in ipse ingressiu qualis else debeat indoles illius, qui ad Poesimo aspirat. Qironiam vero in hoc dissicili itinere

non minus ars, quam natura duae esse debet,

transit ad docendum quid sit id, quod arte eL fici possit; irridetque eos , qui cum in Poetica parum aut nihil se exercuerint, tamen huius facultatis praecepta tradere se polla putant. In primis iubet perspicere quid in quaque reverum sit, idque sic exprimere coloribus, ut qui legunt, sibi oculis perspicere videantur. Uapropter multum interesse ait, ne quis in describendis rebus nimius sit , ut oratio semper consenet moribus , fortunis , actionibusque hominum , de quibus loquimur, omninoque poeticus decor servetur. Admonet adolescentes quid sequi , ac cavere debeant in legendis imitandisque Auctoribus , inter quos plenissimo ore laudat

Chiabreram & Guidum ; ceteros Vero quamquam primorum graduum non tam laudat, quam libere reprehendit .. Videtur profecto Martellius sic informare velle . Poetam , ut in eo vim arti

ficii consumat, quo is potius ab aliis imitandus,

quam

247쪽

quam aliorum bonus imitator existimetur. Om. nibus autem praecipit, quod ille sancte semper servavit, ut in scribendo non alia lingua utamtur, quam propria; vultque licere etiam in limgua copiosissima, qualis profecto est Itala , noe vos interdum proferre dicendi modos. Quasdam breves , & non communes dat regulas Ermandae poeticae dictionis ; atque Horatiana monita

de scriptis diu domi premendis, deque sidoneo eligendo Aristarcho decantat. Propositum hoc fuit Martellio , ut quae in hos Sermones intulit praecepta de Arte Poetica , non tam explicaret, quam oculis stibiiceret. od quidem , mirabiliter praellitit; utque praestaret non parvo ei adiumento merunt, quas ab arte & histaria Pictorum sumpsit similitudines . Jure igitur meritoque a doctis quibusdam viris dictum fuit, hos Sermones virtute evidentiae .cum Epistola is Horatii ad Pisenes aequari conferrique posse . Nonnulla quoque praecepta de Arte Poetica de dii Martellius in eo libello , quem instripsit , Commentario r in quo etiam suis ponderibus examinat, quid laudis, quid vituperationis debe, tur celebrioribus Italicis Poetis Fingit enim i

248쪽

ter hos sui: se controversiam , utrum Petrarchae an Marino concedendus esset principatus Lyricae Poesis , & judicium de hac quaestione Amulinem non tam ex suo, quam ex prudentum consilio feci:se . Plauserunt eruditi omnes his Martellii operibus. Sed non eandem nactae simi fomtunam illius Tragaediae. Quanquam enim hae non paucos, eosque intelligentes haberent laudatores, inon defuere tamen , qui de iisdem detraxerunt. in his numerabatur Ioannes Vincentius Gravina , isque maxime oppugnabat genus carminis , quo uilis est Martellius - Hic vero in iis sermonibus, quos se cum Ariiritele fingit habuis se de veteri & recenti Tragaedia , acute resipondit ad singula , quae sibi opponebantur quanquam gloriari poterat , haec se iam antea occupasse in eo , quem memoravimus libello de

Versu Tragico . Ex hoc libello facile intelligi potest , quantum illi studii , commentationis ,

ac temporis fuerit, antequam ad scribendas Tragoedias veniret . Examinat in eodem genus ca

minis a celebrioribus Italicis Tragicis adhibitum , idque eiusmodi esse ait , ut plerunque lamguescat, aut aliquando nimis se extollat, quale Lyr,

249쪽

LYricae Poesi convenit. Quae quidem eo spectant,

ut probet maxime omnium aptum esse Tragae

diae versium illum , qui fit. si copulentur duo illorum versitum, quos cum Chiabrera nominat Giambici dimetri scemi, cuiusque inventorem fuisse tradit quendam Ciullum Poetam Siculum, qui floruit circiter faeculum tertium & decimum. Sine dubio hoc carminis genus inducit maiestatem gravitatemque, nec poterit displicere iis, qui illi aures, assuefecerint. Existimarunt aliqui simile omnino esse Gallorum versei, qui Alexandrinus dicitur : sed negat Martellius, erroremque illorum, qui ita putarunt , coarguit . Qiod vero ad stylum attinet , quo scriptae . sunt hae Manellianae Tra-gaedite, inest in eo naturalis nitor ac splendor , & a longe quaesitis poeticis ornamentis pluriamum distans. Haec tamen naturalis bonitascipe desideratur in collocatione verborum , idque arbitror Poetam conssilio feci is, propterea quod in ea erat sententia , debere Tragl-corum stylum ita imitari sermones veros &familiares Principum, ut in eo aliquid artificii appareat . Persenae , quas in has Tragoedias

250쪽

232tran tulit, sunt eae quidem grandes , omninoque cum sensu tractanthir. Novas interdum inducit , δ nihil scenae committit, quin semper memor sit illius precepti:

-- a- Sermetur ad imum

diualis is incepto processerit, O sibi constet. Sunt in his ipsis Tragaediis multae ad docendum acutae , & ad commovendum graves senet tentiae, eaeque breviter ac commode exprimuntur. Non dubito tamen , quin Poeta magis te- , nere oculos multitudinis potuissiet, si in his fabulis minus ingenii atque artis extare voluisset atque non exigeret identidem attentissimum animum ad loquentium mentem assequendam . Ego de meo sensit iudico. Errabo fortasse , ut certe errarunt adversarii Martellii , qui praedi, cabant, si hae fabulae peragerentur , neque pro babiles, neque tolerabiles unquam futuras propter carminis genus , S illud continuum simit, ter desinens. Constat enim a celebri Actore Aloysio Riccobonio , aliisque, earum plerasque in celebrioribus Italiae urbibus maximo cum plausu populo exhibitas fuisse. Inter quas eae,

quibus sunt nomina, I lenia in Tauris dil Aceste;

SEARCH

MENU NAVIGATION