장음표시 사용
271쪽
V Itam exandri Politi reddet tibi eum his
litteris Zacharias Tamburinius . Te Sehementer etiam atqVe etiam rogo, ut eam perim gas , qsaecunq se tibi Sidebuntur commutes .
enim iis lucem prodeat , nisi tu eam prius expenderis, adhibueri qe ei limam judicii tui. Facere hoc debes pro tua singulari, humanitate , O pro amicitia, quae inter te O illum a praestantem virum intercessit, O qaod interest ad decus ordinis tui, impolita exeant , quae ad illum quoquo modo pertinent. quidemni satis multa es e putarem ad excitaudam operam tuam, obtestarer te quoque per amorem erga te meum , qui a prima adolescentia susceptus, sic cum aetate crevit , ut nulla fieri possit accessio. Omnia enim tua semper me delectarunt, sed maxime maxima fides in amicitia, Qua gra- Pisas atque integritas , homines juvandi studium , prudentia , modestia, facilitas , littera . Nec Sereor ne assentatiuncula quadam gratiam tuam aucupari videar, cum haec de te pradicem. Res enim commemoro in clarissimae Provinciae Oculis, O iu
272쪽
as omnium pene gentium auribus positas. aDapropter mirum tibi videri minime debet, si se ardeo studio
rerum tuarum , ut nibit magis optem quam eas H, floriae mandare . Minam possem perinde ac tu mereris. Sed si plane non satisfecero immortalitari laudum tuarum, halebis saltem sim laris obse
Samiae erga te meae testimonium . Valemmae Kal. Febr. MDCCLXV.
LEx ANDER POLITus Florentiae natus est vi. Id. Quint. m. MDCLXXVIIII.
Ioanne Polito, & Victoria Manel- Florentinis . In iis studiis, quae ab humanitate nomen habent , imbutus est a clericis regularibus Societatis Irsu et Philosephiae vero praeceptores habuit homines Scholarum Piarum. Dici non poteit quantum vel a prima pueritia libterarum amore flagraverit, ut prae illarum dulce. dine non selum omnia alia oblectamenta abi teret , sed etiam parum valetudini parceret. Studiosus audiendi ea loca frequentabat, quo comvenire seliti erant docti homines, a quibus si quam do sermo aliquis de litteris haberetur attentas ille aures praebebat, neque prius discedebat, quam liu Civibus
273쪽
quam ad finem sermo eme t deductus. o vero expleret cupiditatem, quam habebat notitiae clarorum doestrina hominum , scriptorumque ab iis librorum , sepe erat in bibliothecis; quantum illius ineuntis aetatis patiebatur pudor, multa ex iis , qui illis praeerant, quaerebat. Dederat eidem natura ingenii vim, de quosdam igniculos, quibus totus incendebatur ad gloriam, ad
quam ut certius ac brevius. perveniret, plurimum studii Gneca in lingua , usus praeceptore Jacobo Maria Ayrolo e S. I. viro non modo Graecis , sed etiam Latinis , & Hebraicis litteris do. cto, consiumpsit. Intelligebat enim, qui Graece nesciret, aditum ad veram selidamque eruditionem patere nemini. Sunt haec quidem in is omni aetate laudanda , sed in puero admirati nem quandam habent. Tali modo exacto aetatis anno quinto & decimo, sedalitatem Scholatum Piarum ingressiis est; eoque tempore , quo tyrocinium positit, huic rei studuit in primis , ut aliquos veterum Latinorum Poetarum illustruret , confecitque volumen observationum , quod dic avit Sigisinundo Coccapanio, qui inter suos magnam auctoritatem habebat praeterat enim
274쪽
Etruscae Provinciae & a quo non diligebatur
silum , sed etiam amabatur. AbAluto tyrocinio, renovavit studia Philosephiae r sed haud ita multo post ab iis discessit, ut Romae operam re rum divinarum scientiae daret. In hac cum , profecisset non mediocriter. doctrinae atque imgenii periculum fecit a. MDCC. plaudentibus primariis ordinis viris , qui ad generalia comitia Romam accesserant . Hoc peracto , moderatin res ei munus detulerunt publice docendi artem Rhetoricam ; sicque eam docuit aliquot in Etruriae Collegiis , ut omnibus se probaverit. Nam non modo discipulis sitis commonstrabat viam ,& ut fieri selet, digitum ad fontes intendebat, sed ipses manu prehendebat, ponebatque vestigia quae persequerentur . Opta set ille qui
dem , ut omnes Latina cum Gnecis coniungorent , utque pares evaderent in utriusque orationis facultate , sed cavebat ne plus exigeret,
quam se assequi posse speraret. Hinc Venit haud multos post annos ad Plitiosephiam explicandam , sectatusque est, ut temporibus illis , Peripateticos , aliquo tamen rerum delectu habito, ut videretur ea quae dictabat e intibus
275쪽
eorum iudicio arbitrioque suo hausisse , non Doctore aliquo sumpsise . Interim arbitratus est utile fore studiose iuventuti, si contraheret, flein angustum deduceret. totam pene sermam Philosephiae Peripateticae. Itaque anno MDCCVIII.
librum edidit his verbis inseriptum ne Phil sopbia Peripatetica ex mente S. Thomae Aquia natis per breves Theses ad Aristotelicam meth dum explicata ab Alexandro a S. Sigismundo Florentino Scholarum Piarum me Sed quae hie coarctaverat dilatare postea aggressus est ; erat que ei propositum , non selum nihil praetermi tere eorum , quae ad illustrandum illum Perip teticorum parentem Aristotelem pertinerent , sed etiam omnia persequi , quae ab illustrioribus huius disciplinae sectatoribus , ne Scholasticis qui dem exceptis, stripto mandata fuerant. Arduum sane opus vastumque , ut ipse appellabat, quod brevi e manibus deposivit, seu quod eum volumias, aut spes ab luendi desecerit, seu ut diligemitus praestaret munus tradendae rerum divinarum stientiae , quod ei a. MDCCxII. demandatum est. Atque haec facultas si non summa, haud vulgaria tamen erat in eo. Nam ut docuimus, adm
276쪽
lescens haud parum studii in ea posterat, nec ullo unquam tempore remiserat S S. Patrum le- et ionem ; fiingebaturque iam tum munere Theologi Cardinalis Medicet. In hoc quoque, non secus ac praestitit in Philosephia , sibi elabo-- randum putavit, ut totius Theologiae summam O volumine explicaret, quod volumen manu sua scriptum cum cuidam ex discipulis sitis commodasset, hic reddere amplius noluit, impudemtissime negans se accepi Te . Profecto Politus tanta erat industria, tantumque evigilabat inta studio, ut quo tempore totus erat occupatus in aliquo Opere , non iam quaereret quibus rebus relaxaret ac remitteret animum , sed quibus Mitis intenderet . Cum nullum illi igitur a legendo scribendoque vacuum tempus relinqueretur , pintuit haud multorum annorum spatio meliora facere , quae pene puer notaverat in Lucretium &Martialem, quem postremum ad incomiptorum quoque codicum veritatem exegit; multa scribere in Elymologicum magnum Andromachi, in Ethnica Stephani Bygantini, in Dionusium Halicarnasseum , praesertim corrigens interpret tionem , quam ejus fecerat Husonius , & in He
277쪽
rodotum, qilem etiam in Latinum convertit. Ab que haec inedita. In vulgus Vero anno MDCCIT. Latinam orationem emisit, qua probabat breviorem longe esse optimarum omnium artium , quam humanae vitae cursim ; ac triennio post ibbrum de Patria in testamentis condendis potestate, quem conscripsit rogatu cuiusdam nobilis viri, quemque instituit ad Salvinum Salvinium Virum optimis artibus eruditissimum , ac secum iliaritate coniunctum. Materies haec tota erat propria Iurisconsultorum , quorum arti cum ille nunquam ituduisset, evenit quod accidere debebat, ut eiusdem Artis Antistites quidam ipsem male habuerint, & ex iure manu consertum Vocaverint, quod in alienas possiessi Inestam temere irruitset . Sed aiebat ille , hanc scientiam omnibus patere ; tuebaturque se testimonio Antonii, qui quanquam Juris prudentiae minus se studuisse fateretur, tamen se non Ue reri dicebat, ne iis caussis, quae sibi in iure defendendae e sent, satisfacere non possiet, cum iuris utilitas ad quamcunque caussiam , quamvis repente vel a peritis , vel de libris depromi possit. Venim hoc erat leve & infirmum . Cu-
278쪽
aso jus enim ponderis esse potest sententia illius de iure civili . qui se illud nescire consessus est pAdde, quod Antonius, ut idem postea testatus est, ea aliaque similia pronunciavit, ut resel-Ieret in quo nemo ei unquam praellitit) Crasi sum , qui non dubitaverat impudentiae singularis eos condemnare, qui hac juris scientia nudati
ad forum accederent, non ut ea exponeret ,
quae ipse sentiret. Sed illuc redeo. Cum videret Politus a plerisque ita hanc artem tractari, ut eam indotatam, atque incomitatam , S incomptam esse sinerent, voluit ipsam in hoc libro verborum dote , & infinita pene eruditione locupletare di ornare. Sed in hoc peccavit , quod non senserit quid esset fatis. Sint igitur in hoc libro praeclara multa, nec levis est illa coniectura, quod insertus fuit in saurum operum illustrium iuristonsultorum , quod in Hollandia impressum est , siunt tamen haud pauca redundantia, nec sta quoque ei desint absurda. Quare minime mirum esse debet , si in epistola quadam ad Ludovicum Bem trandum , in qua plura persequitur de ratione
studiorum sitorum, illum sibi excidisse conque
279쪽
26 Istis est . Magnum Iamdudum ceperat Politum desiderium conficiendae sibi Bibliothecae, quam non modo utilem, sed necessariam existimabat ad eas . res , quas apparabat. Igitur cum omnes vendemiolas sitas eo . Onferret, festivam iam , hoc tempore habebat librorum copiam , praeseratim Graecorum; comparaveratque etiam quos. eam raros Mantiscriptos , quorum erat quam qui maxime intelligens. Ad hanc copiam augendam omni ferebatur cogitatione, quo factum est, ut omni studio suos reddiderit Ioamnem Gibsenium, S Georgium Iachsenium Britannos , homines honestissimos, divitiis assuem tes , ac litteratorum studioses & fautores. Qi laequidem res ei salutaris fuit. Nam ab iis multa adiumenta habuit non modo ad omendos libbros, sed ad instituendam quoque ea itionenvi sui Eustathii, de quo nunc dicemus. Constat
inter omnes ex multis veterum , qui in Homero explicando , emendandoque operam suam collocarunt, unum excellere Eustathium Archiepiscopum Thessalonicensem, qui saeculo XII. 1loruit. Hic enim admirabili iudicio ac eruditione instructus, cum in unum locum collegisset
280쪽
asa eximia quaeque ac praeclara, quae in Omni et tale notata fuerant in illum Epicorum Poetarum principem , descriptiones temporum, sacrorum iura , sacerdotum , domesticam &hellicam disciplinam , sedem regionum, locorum, omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera , Officia , caussas aperuit , plurimumque non selum Homero, omninoque &Graecis litteris luminis attulit & verbis. Sumpserat hunc Auctorem in manus Politus , nec satiari poterat in illo legendo. Qua de re cum sermonem aliquando contulisset cum amicissimo
' collega suo Juliano Sabbatinio , docto viro , qui
postea. Mutinae Epistopus factus fuit : quin tu , hic inquit, suscipis cogitationem curamque di-
ginam inrtute tua , ut, quod multi tentarunt, nemo perfecit, celeberrimum hunc interpretem
in Latinum convolas, suisque locis illustres pHuic ille r Vellem equidem , inquit te auctore, si mihi ullum tribueretin vacuum O li
berum tempus r. neque enim , occupata operoo ,
res tanta suscipi potest. Nihilo tamen minus Politus, qui magna semper spectavit, sibi e periendum censuit; & quantum sibi tribuebat