Nomologia, qua eloquendi ac disserendi ratio ad vsum forensem ciuiliumque causarum procurationem, pergrata studiorum omnium vtilitate, accomodatur Iacobo Omphalio iuris. authore. A P. Iusto Gaillardo in senatu aduocato recognita, & scholiis cum praef

발행: 1579년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

AC PIss E REN D I. IIJ ratus, cum reprehendere atque irridere,

si vitiosa diceret, suo possit iure. Sed qui . explicate, qui proprie, qui abundanter, qui illuminat ὁ , qui ornatὰ denique M

apta verborum rerumque collocatione animorum sensus enunciare possunt,eos vulgus omnis laudis praedicatione maiores esse existimat, eos stupefactus admiratur eos deos quosda inter homines - a

elle putat. Sed is demu ornatus comme-

datur,qui virilis est Se honestus, senten- 'riis popularis, tractationiω magnificus, figuris expolitus ac iucundus, compositione firmus, sanguine ac viribus nitens, ad ipsam materiam denique, orationi iaque geraus accomodatus. Nam in demostrationibus, quae nonnunquam ad soli dam dicentis laudem ingeniique gloria conuertuntur, magnificus , illustris , ac sublimis,omnis exornationum gratia ac venere excultus esse debet. Pressior contra & seuerior in m*gnis rerum momC-tis ac Reipub. consultationibus: in quibus oratio senatus maiestati ac consultantium moderationi est attribu eda . In iudiciis & graui fortunae capitisque dis crimine , accurato potius quam OInato dicendi genere reo salus acquirenda erit.

272쪽

Est aute omnis ornatus in e 'gμμ'

DE TROPIS.

Tropus est vocis a naturali signisic η tinue in vicinam, ornandi ser- monis graria , conuersio, sic dictus

τε τοἰ-ν, id est vertendo: vertit enim de transfert sermonem ab eo Ioeo ita 'quo proprius est, in eum in quo est im- lproprius.

Μεταφο6,est Vocabuli a propria significatione in aliam translatio, cognata co-.

parationi , Nam xl xebus ςxrtimandi

273쪽

AC DISSERENDI. II 6 adbibetur comparatio, ita metaphora pro re ipsa dicitur. Comparatio est cum indicat Cicero, Decianum furto obnoxium ut monedulam esse : Metaphora,

cum violentum raptorem , lupum:insidiatorem. vulpeculam. irae intempeIan- tem, leonem : pauidum ac fugacem, asinum vocamus. sic concionum procellas,

i gloriae fontem Cicero dicit, a quo hic tropus miris laudibus vehitur. Nam de . rerum pulchritudini suum addit splendorem & in tanta vocabulorum inopia, suam rebus cunctis addit appellation ς. est enim metaphora primum ex inopia de& angustiis, post autem iucunditate ipsa Orat. celebrata. Quod enim caeteris in rebus, idem & orationis tropis ac figuris eue - ν)L qnit, ut utilitatem necessitatemque sua ' uitas quaedam consequatur. Sed monet Fabius modico atque opportuno eius usu orationem illustrari, frequenti obscurari & taedio compleri. transsumptio est nominis Troj- . non a simili ut metaphora, sed ab effe-

'per medium quendam gradum. tro: pus rarior & maxime impropitiis. Horatius in odis,

Pallida mors aequo pulsat pede Pauperum tabernas regumque turtes.

. . . .

274쪽

ebe.

Mors enim pallida corpora essicit . uc praeceps ira, iegne Oti Um. Duo δε- in 1 est comprehensio totius ex parte, vel partis ex toto: familiatior po- retis quam oratoribus , ut si mucronem pro gladio , tectum pro domo usurpemus. Hostis habet muros.& illud Liuij, Romanus pretiio victor. Sed hoc postremum propter numerorum libertatem multum gratiae compostioni praestatria tρην' Μ --ψα, quam hypallagen nonnulli vocant, tropus superiorissus assinis , in- uenta ab inuentore, ut ait Quintilianys, . - & subiecta a continentibus significat: Vt Cedant arma togae , concedat laurea

linguae:& sine Cerere & Baccho friget Venus. Hic Ceres pro fruge, Bacchus pro vino. Venus pro libidine ponitur. Videndum in hoc tropo,quid fori seueritas, quid item poetica ferat libertas. N Cud - Αντονο μασία, descriptio est , vice nomi- nomini L . nis posita: cum pro Scipione, Carthaginis de Numantiae eversorem: pro Cicerone eloquentiae parentem : pro Paulo, apostolum: pro indignatione, aut etiam facilitate, stomachum dicimus . prioris exemplum est, stomachum facere, id est, iram concitare. Posterioris est illud Ci- ceronis ad Cercliam causam reddentis

275쪽

Π AC DISSERENDI. III eur Caesaris dominatione toleret. Haec. inquit)aut animo Catonis fercita sunt, aut stomacho Ciceronis. Et quo Plinius, in praefatione naturalis historiar utitur. Argumentum, ait, huius stomachi mei

habebis, hoc est propensionis, & facili-

Oνοματοποιια fustio nominis de sono Oη- ' expressi, vix oratoribus permissa. Verg. ' φ . Clamorque vitum clangorque tubaru. Inde mugitus sibilus, & mutire deducta sunt. Terentius in Andria, Itaque hercle nihil iam mutire audeo. Et Plautus, Nona utit cardo, id est non crepitat. In Pisonem Cicero,Sic suos sensus voluptarios omnes incitauit, sic ad illius hac orationem adhinniit,ut non magistrum virtutis, sed libidinis authore inuenisse se arbitraretur. Eo de in loco, Cu isto ore Re tido te terrima nobis popina inhalasses.

vocabuli abusio, hoc dimetia metaphora, quod illa ubi nomen de- PLest, haec ubi aliud fuit nomen, ponitur. Parricidam enim dicimus , qui cognatui Dcciderit: & piscina, quae pisces non habet . Rhetores quoque de industria sic

καταχρησιν usurpant, ut pro temeritate .

fortitudinem, pro luxuria liberalitatem. dicant.

276쪽

Zope bale. DE RATIO. ELOQUEND Ym βολη dictio est velitatis fidem ii turalemque modum excedens . urniue

candidior, Craso ditior, Codro pauperior, tardior testudine.Farniliaris tropus& poetis & oratoribus, quando natura

eiusmodi quenda oibus augendi, vel ninuendi affectu cupiditatEmque insevit. Ist sententiae in uersio est & quae dam perpetua metaphora, aliud verbis, aliud sensu significans, ut sanctum dare canibus, & apud Hora. Est mihi purgaram crebro qui personet aurem : Solue senescentem mature, sanus equum , ne i

Peccet ad extromum ridendus , & ilia ducat. Et miror elle nauem qui perforet, in qua ipse nauigat. Vsus huius opportunus ac moderatus, multum & gra tiae & splendoris oratori aspergit, siue, tristia melioribus, siue obscoena honestioribus exprimere verbis , siue indicare quaedam obliquὶ malimus quam pertE enunciare . Quare species allegoriae a Rhetoribus enumerantur, απιγμα,

' μωμοι obscura sententia poetis m-gii, quam oratori permissa, vulgo tale fingi- us; Mata me genuit, eadAu in L eX ma

277쪽

AC DISSEREND . IIo ignitur. Aqua enim in niuem cocreta, rursum sit aqua. Vennstius est hoc Hesiodi, πλεον ruic Σιρωνεια illusio de dissimulatio quaedam Irani est , cuius ratio orationis circunstantus Vel rei natura , vel pronunciatione colligitur. Vt apud Vergilium : Egregiam vero laudem & spolia ampla refertis. Et in Pisonem , Tu scilicet homo religiosus & sanctus. AU φωσις, unius verbi est iron i, ut Antipbro bellum,quasi minime bonum. Hoc ro- sis. pQ utimur quando pinguem ve crassum

hominem, acutum Vocamus.

X ori Hri cognat' ta opus αHn Charis Dura enim & dictu foeda mollioliby cir fm .cusci ibit verbis: ut, bona verba quaeso. Μιμησις non dissimilis est ironiae, verba enim & gestus alterius per iliuisio' Mimesc

nem repraesentat.

Sic Terentius in Eunucho. At ego nescieba quorsu tu ires,paruola Hinc abrepta, eduxit mater pro su c. . - αρκασμος quoque ironiae forma est, hostilis derisio, qua victor victo illudit. Sama Vergilius, . mos.

En agros, de qua bello Troiane petisti,

Hesperiam metire iacens.

Et tu euangelio Lue rex Iudaeorum

278쪽

quadam urbanitate,Verg. in Paleiatione: Bavium

Atque idem

Refertur apud Lucianu in vita Demo- i

Fuctoris Mu Pi l os in corporis gestu & scurrilimus quodam ludibrio ponitur,&hodie pro- uerbiali figura,naso aliquem suspendere dicimur, id est scommatico dicterio la)-

non odit, amet tua carmH

iungat vulpes & mulgeat

. dere. Nam μυκ ἀντειQ -- νgraecis significat irridere,& vicissim itii-dere, απο τος μυκτοῦρος, id est naso raraemia Adnumerari solet tropis παροιμ&, cuius . insign eda interpretem habes D. Erasmum Roterodamum.

Memaeo. Homoeomesis , quae quandam habet mi A. per similitudinem demonstrationem: item εικων, id est imago, siue formae cum forma per similitudinem collatio .venu- stum imprimis ornamentum ad res ill strandas, augendam vel minuendam inuidiam , Referetur igitur inter senten tiarum figuras. ad locos argumenti pertinent.

279쪽

Figuram ornatus speciem secundam . fecimus. ea est orationis quaedam con- ' formatio , qua simplicis & vulgatis ser- monis habitus,& veluti gestus arte qua- dam nouatur. Rhetores eam, sicut & o- Figura rationem uniuersam, parti utur in verba tum di & sententias. Erunt itaque & nobis uinis.' ματα λεέεως-λανο i G. Quantum aute viilitatis, gratiae, lucis atque splendoris rerum pulchritudini adferant figurae non puto longa mihi oratione esse cx-

plicandum. S O L IE EN I. M sunt, quae probationis fidem, quae actionis fauorem , quo affectuum varietistin, quae ossicii tetigio ciem v licentis indu- striam, ingenii facilitatem Sc gloriam

commendant : & obrepentis idastidi, miseriam orationis varietate depellu tatar

rationis habitus: varijs tumi figuris num

amplificationib=ad id composita, quod dicendo a se i ii velimus. . S E D M O-DVS his adhibendus, ne carum affe- , ctaris , illam varietatis giariam rci

280쪽

dat. Quintilianus σχμμα ι Ao οἴαι verseborum figuris anteponit quod natura prius sit, res animo concipere, quam verbis enunciare. Nos illa subtilitate, quam in multis magnus alioqui & gregius Rhetor ambiisse videtur ne glecta, recentorum scholas secuti, primum verborum, deinde sententiarum signabimus figuras: quarum aliae ad ose nandam sunt accommodatae , quibus supra modum Gorgias Leontinus, Par-εius Isocrates , accuratius Demosth nes,& post eum Cicero usus traditur:aliae etiam ad locupletandam orationem

pertinent.

Schemata λἰθως, alia ad loquendi

rationem, alia ad collocationem pertinent . utraque oratori conueniunt , sed priora a grammaticis discuntur, postetiora rhetori sunt familiariora. Quibus autem modis figura exprimarur , s cri- bunt Quintilianus , & Iulius Rufinianus , utilissime autem D. Erasmus

SEARCH

MENU NAVIGATION