Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Usus Cheminin Physicis. Quatenus igne

utitur.

tentia detegit. Non modo notando sponte

data a

stria eκperimen ta instituendo,

Fr quidem plus

quam ulla alia

- . J PARS ALTER A.

nec meliora sutr et tuit. Interim talia sperari postea ab arte quid vetet Profecto praeparatio cum Tartaro Tartaris to instituta , croci exuvias excipere velis , fere id praestitit: nec dubitamus, meliora aliis innotuisse viventia, dedecetque alienam sapientiam sua ex tenuitate metiri atque aestimare; quamvis & jactantia Artifices se polluant. Pulchre novi, alium quandoque vocabulis recitatis sensum ab Auctoribus tribui idoneis; sed & praeclaros habeo , qui sic interpretati sunt. Tu, ut placebit quodque, Utere.

De Proposito Artis in Physicis.

Quum Chemia occupetur explorando omne sensibus objectum corpus , patet hanc universae Physicae servire, inque omnes hujus partes se diffundere. Quin & Igne utens inprimis ad mutanda corpora , eo ipso ubique Physica juvat ; quia est ignis instrumentum quam maxime gen rate , ipsi naturae ubique usurpatum ad omnia fere ejus in corporibus ope ra. Quum ergo Physica sit cognitio corporum existentium, omniumque modorum, qui in his observari queunt , Chemia sane Physicam scientiam promovere cupit. Quod patiamini paulo nitidius evincam. Physici

est corporum natorum , omniumque eorum affectionum , accuratam cognitionem tradere. Neque parari potest haec scientia, nisi sensibus nostris observentur omnia , quae patentia his rerum Parens creavit. Hinc prima verae hujus disciplinae , eaque principalis quoque, pars est, colli gere omneS rerum apparitiones manifestas sensibus , hasque ita detectas deinde referre in Historiam naturalem. Verum duplex est, quo hae ob servationes comparantur, moduS. Dum scilicet, quae contingunt, spe chantur occurrentia , absque ullo penitus mentis humanae instituto ; qualia quisque aliquando haset obvia. Atque hinc sane haud adeo promo vetur Ars : quum sors hic regnans certps tantum tunc natas proprietates exhibeat. Altera vero ratio habetur , quoties corpora perspecta undiqueptius aliis etiam bene notis applicantur ab humana 1ndustria, eo quidem animo , ut attenta mens consideret , quid nascatur novi. Quem sane agendi modum longe pulchinus juvare Physicos , vel inde constet , ut caetera sileam , quod infinitae , atque illae quidem emcacissimae, rerum proprietates inter corpora obtineant, quae nunquam solius naturae vulgatis modis paterent, sed tantum manifestantur, ubi arte Chemica pro ducta demum corpora conjuncta, vel separata, igne adhibito praeprimis examinantur eo proposito , ut sciat eventum inde nasciturum Artifex. At sane postremae huic parti excolendae una fere apta nata Chemia est. Illa compositum sua in simplicia resolvit , mox seorsum perspecta haec certo artificio adunat ea spe , ut videat, quaenam oritura sit inde rerum nova facies , quae potestas P Illa varia separans , vel admiscens, atque de finito dein , seduloque notato ignis gradu sollicitans , intentis conatur oculis videre, quid in his moliatur natura. Illa ex his perira modorum , quibus naturae prius illa recensita, & sponte obvia , phaenomena accuratissime imitetur , docet vere instrumenta, oculisque exhibet, qtiibus

efficax illa sua perficit ; itaque & secretissimas il1his vias detegit, dia igit, suosque saepenumero in usus prudens conveR

62쪽

DE ARTIS THEOR . s

Pulvis pyrius , Phosphorus , effervescentes liquores a Vmmistia , ignia vomae luctantium horum ebullitiones , ut infinita alia praeteream , exemplo sint. Fatemur Mechanicos , Hydrostaticos, Hydraulicos , ex affamiis generalibus, omnique corpori communibus , T rum propriemissus ex plicuisse, fallaci nunquam methodo , multas actiones Physicas. Attamen ex omnibus hisce , Vel excultissimis, nunquam ostendere valuere eos corporum effectus , qui vere pendent ex sitsgulari corporum ingenio , proprio tantum certis quibusdam, quae CREATOR hac dote prae aliis omnibus sola dolavit: neque enim unquam exstitissent effecta haec, fuisset illa penitus insita suo cuique particulari corpori vis. Magnes magneti, ferrum huic lapidi, ferrum virtute magnetica impraegnatum , quotiescunque in mutuas veniunt Vicinias, quam celereS, miros, nec usquam alibi reperiundos , effectus clamant. Atqui prorsus proprias has ce rerum dotes Chemiam longe pulchrius detegere aptando his proden dis corpora , quam aliam , quaecunque demum illa puerit, disciplinam , palam est. Colligere jure videmur optimo , Artem nostram princeps esse cientiae rerum naturalium promoVendae , maXimeque aptum, instrumentum. Hanc scilicet qui tenet, praestabit actuosa vere cognitione ipsa Physica effecta, nec requiescet in verbis subtilibus , aut otiosa speculatione ;ita ut contemplatio Viri Chemici ad effecta transeat. Vitrum explicans, si mul dabit modum , quo illud certis lime conficitur. Fermentationem interia pretando , ipsam hanc eroducet. Dicta ejus facta erunt. Liber inani ultima rum . causarum inquisitione praesentes dabit. Nec daemonas, lemures, spiri tus , invocans , sed corpora corporibus Vere nata applicans opera perficiet. Non curabit formarum substantialium nomina, sed sensu perceptas potestates, quas insevit peculiari cuique corpori, penitus singulares , per ipsa ostendet eventa , deprehensisque his uti docebit ad Praestanda maxime mirifica opera. Parum invocabit qualitates occultas , sed his temere adscrip tos nominibus effectus arte sua eruet, erutos adhibere ad operandum dotacebit. Seminum creationem , & propriam cuique corpori fabricam primo in ortu ignorari sibi sponte agnoscet, sed apparitiones inde fluentes anno tabit sedulo,& fideliter conscriptas rebus mutandis applicabit cum prude tia. En hi sunt felices fructus , quos alit Physicis pulcherrimos rite exculta mortalibus Chemia, talem datura scientiam in naturalibus , qualem desideravit, inchoavitque, summus Verulamius, exque pulcherrimo magni Dictatoris instituto promovit immortalis Robertus Boseus

Usus Chemiae in Medendo

Toti assertam Physicae utilitatem Medicinae quis neget 3 sane humanum

haec corpus tractat; atque aliorum corporum in hoc potestates. Bina vero haec intelligere ex vero nemo valet, nisi Chemia ad haec usus. Neque hanc tamen rem vacat jam examussim disputare. Prima utique firmis corporis nostri partibus concinnandis elementa mere tantum terrestria haberi, ope

oleo si , sed non nisi ultima aperti ignis vi separandi , glutinis associata inter se, una Ch ia docuit. A quam vero ipsam, insinuatam eadem inter, etiam . me vinere connectentis vinculi , cum iis solidari, concre-

F iij

Ut exemplis. Pacci. In arte Medi summus Che

etam firmi.

63쪽

meiotice.

tamque arSre eu elli,eadem unice evici .Quin demonstravit prima, terra hujus , olei, & aquae, ortum ex alimentis prius Chemice persped his. Inde quoque nata humorum in corpore hominum , ex pabulo, explorato ritex sues r Chemiam, Origo ; aliunde prorsus incognita. Humorum vero ipsorum parteS , genera, Vires , mutationes, quis absque penitissima Artis hujuς perspectione enarreti Quum autem vitae sanae individuus constet suus, &thermometro hodie definitus, caloris gradus ; atque hic rite cognitus verus index sit, quo agendi virtus mensuratur; utique dilucet Chemiae prae aliis omnibus ad explicandos hujus ignis effectus praestantia. Utque Mechanici, atque hydrostatica docti Hydraulici, multa recte ex tricant de iis , quae in nostra sanitate obtinent, ut caeteri Physici alia multa revelant quotidie, ita sane Chemici quam plurima reddunt humanae intelligentiae percipienda, quae aliunde fuerit impossibile addiscere. Prorsus ut cogamur fateri multa, eaque maximi momenti, in tota haberi Physiologia Medica, quae unius Chemiae ope cognosci possunt. Maxima vero bonae artis laus est, quod ipsa sola aperire queat, atque depellere,vitia, quae male sani Chem castri in Medicinam invexerant, quod ipsum Boyleus , & Boh-nius, Hottaannus, & Hombergius,alios taceo,pulcherrimis evicere exemplis. Falso jacharunc Chemiae tam inepti cultores , solam suam artem omnia Physiologica explicare posse ; sed , qui sine Chemia cuncta interpretari se valere vani clamant, seque turpiter errant. Narret fideliter corporis partes & fabricam Anatonae, firmis applicet partibus sua Mechanicus. Communes humoribus leges adferat Hydrostaticus; demonstretque liquo Tum per notos canales actiones sua ex )isciplina pulcherrima Hydraulice. Tandem suppeditet ad haec omnia , quidquid ulla valet industria, Chemi Corum casta docti na, condetur, nisi me fallit animus, perfecta Physiologia Medica. Neque est , opinor , minus ad Pathologiam condendam fructuosa Chemia. Quid enim 3 Dabisne causas , modos, effecta, humorum degenerantium in corporibus nostris , aliunde Θ nunquam Sane capiet quis vitia, quae capiunt, quoties in vasis immoti haerent humores , quoties aguntur tardius per eadem , aut in cava effusi quiescunt. Quanam ratione citatior per arterias agitatio olea, sales, spiritus, terram , quae in liquidis nostris peta ista oberrant, permuret, iterum sola ex arte nostra dabitur cognoscere. Quid acre, quo inplex illud , quidque in nobis natum idem pariat, unde trahat ortum, alibi frustra quaesitum hic perspicies liquido. At unde Coeant partes sanguinis, unde coacta resolvantur, hic omnium optime addiscere est. Indolem puris, ichoris , saniel , virulenti liquidi, gangraenae putridum , sphaceli exitum , hic deteges. Abeas vero hinc , certus sum , nihil rolerabilis de his omnibus omni conatu proferes. Imo ne quidem ipsis in ossibus orta mala assequeris , perque veras explicabis causas, nisi praeluxerit Chemicorum circa haec artifici a observatio. At, demus ad Physiologica, & Pathologica, juvanda Chemiam valere, tamen illam partem Medicinae, quae in Signis Sanitatis , Morbi & Viis tractandis versatur, adeo excultam fuisse Antiquis Graecis , ut usui Chemiae hic ne locus quidem supersit , plurimi cogitibunt. Et sane fateri oportet, supra humanam fuisse illorum in notis morin in zolligendis &

64쪽

DE ARTIS THE ORIA. . AT

fidem & diligentiam. Attamen tota eorum industria im rensa fuit unice pervidendis iis , quae natura sponte indicabat sensibus objecta. Hancque illi rem intento ita animo observavere, ut posteris nihil fere in hac secerint reliqui. Imo & cuncta haec ab ipsis solis petere Chemicus debet, prius quam sua arte uti psi liceat ad morbos cognoscendos. Omnia haec ipsorum sapientiae accepta ferre omnino debet. Atqui intelligere deinde , quid quaeque nota vere significet ,laud adeo dabitur absque scientia nostra cognoscere , per hanc vero nitide intelligere erit. Possem , nec tamen vacat, id per singula sigillatim probare. Crebriores arteriarum pulsus febrim iotare praesentem ipsis constitit, hujus gradum illorum numero definiri docuere Veteres , hinc aucto naturali calido absumi radicate humidum, inde ipsi vitae periculum instare pro Variato gradu diversum. Quin & Harvetus nos docuit, frequentiores pulsus cordi, sepius vitalem sanguinem accipienti ex venis , expellenti in arterias, adscribi debere. Substitit hic hujus notae

observatae uriis. Chemicus vero augmento caloris ex numero pulsuum auc

to , atque certi sumis experimentis collatis explicato , docet, liquidissima sic dissiari; densari caetera ; olea solvi, fusa misceri sanguini, alteri, acria reddi, fieri volatilia, putria nasci, hinc vasis minimis impressa cerebrum miris turbare modis, nec facile dein iterum expediri possie de sanguine ;salinum vero humorum ita mutari, ut ex tardiore plane ad motum natura , quae nativa illi aderat, jam sponte fere volitet, ex blanda indole acerrimum evadat, ex saponacea leni moedax igneum, alcati dixerunt, fiat; hinc itaque vere eliciunt & signi hujus intellectum stinui, & pariter genuinum illius usum exhibent. Interna corporum & abdita in morbis de conspecto lotio elicere, indeque intelligere, omnis assueta fuerat Antiqui tas ; impelluntur & hodie idem facere ex necessitate Medici, sed , quaeso

Vos, quo Cventu ambiguo profecto, vel valde exiguo. Si vero peritus Chemiae Medicus urinam juxta suae artis leges explorat, heu, quam multa, quam utilia , deteget i Copia , color , sapor , contenta, innatantia, subsidentia, spumae, certam denotabunt, aquae, salis, olei, terrίe , in lotio , adeoque& in sanguine , indolem ; describent ergo abscondita humorum vitia praenunciabunt mala, vel bona, quae inde brevi futura sint: unde & regere praesentia , & arte providere futura , ne Vitam pessum dent, hinc vere , nec aliunde , certo discit Medicus. Jam sputorum , sudorum, puris, ichoris , alvi denique excrementorum , naturam per signa accurate internos

cere haud poterit alius praeter peritum Chemicum; non quod hic sola sua. disciplina instructus tantum valeat, ubi vero medicam edoctus Artem &Chemiam penitus intelligit, tum potissimum aptus natus erit, qui utrius que indicio , sanoque usu, aperiat illa, quae sine his conjunctis neutiquam intelligi poterant. Quae quidem omnia, utin m sedulo vellent considerars

Misochemici inter Medicos i non damnarent temere Artem, cujus admini cula juvant,nec nocent. Fateor Chemicos nondum initiatos Medicinae multa dedisse damna, postquam audacter Medicis se immiscuerant; hoc vero hominum, non scientiae, culpa contigit. Victum sanis ex arte praescribere nemo potest , nisi qui noVit in quod- Neque minu sinam genus corruptionis agatur potus , cibusque in definito gradu motus, s-- - . quo assumturi cor exercetur, vel in propria cuique temperatura.. Cug -

65쪽

3 PARS

soribus, Agric is, cunctisque, qui duro frangunt labore membra, pisces , carnes que, recentes , absque copioso sale , Ocyssime in corpore putrescunt valido nimis attrita motu : acescenS vero pani S ater, frumenta

ea , lac , pisces, carnes , aere vel fumo , exsiccati, uberrimique salis vel aceti ad persu conditi, una cum aqua, vel tenui acescente cerevisia, pro derunt : tendit quippe per excessum motus bilis , & universus sanguis in putredinem , cui ergo avertendae ea objicienda, quae acedine , sale , duritie , a putrefactione sunt quam remotissima. Iis vero , qui sapientiae stu dia acerrime excolunt, impallescunt atque immoriuntur chartis, hinc motus corpori exercendo δί firmando debitos subducunt, ea feliciter praescribuntur, dum valent, quae faciliora digestu , vergunt fere in naturam humorum corpori humano naturalium; molliora igitur carnium , piscium , ΟVorum , minus salita, recentia magis, conducere , ex Chemia discere est Aer nimirum ; alimenta , potus , horum materia , condimentae , praepara tio 3 motus , somnus , excernendorum stimulatio ; animique affectus , ad moderamina salubris vitae Chemia, si quae alia disciplina, veris ex fundamentis explicat. Quod si ad curam morborum animum intenditis , obsecro Vos , unde victum aegrotantibus salubrem petetis unde remedia vitae sustinendae , vel instaurandae, commoda ducetis Θ unde ea habebitis , quae aliena corri gunt , vel expellunt ; quae urgentia leniunt; nisi ex instrumentis idoneis , quae Chemia inprimis explicat, quae sola haec ordine digerit, optime praeparat in usus idoneos 3 Imo vero, ne absurda proferre me putetis, si dixero, exquisitis 41me docere Chemiam modos omnes, quibus discimus ex iis, quae ex aegro petuntur, notis, an, quid , per quae, agendum sit, ut vita supe stes aegro servetur , instaureturque, causa mali, ipseque morbus, tollatur , aut emendetur. Si fas esset, salva modestia, peterem a Vobis, ut legere dignaremini, quae de Methodo Medendi in Tironum usum olim

Sed firmatur asserta veritas autoritate maximi Verulamii, qui ubique ad Medicinae partes omnes implendas Chemiam Vobis commendar, i culCatque , ex ipsis rerum experimentis convictus. Quid memorem Boy

leum, qui in elaboratissimis operibus , de Chemista Sceptico propriis augmentis & illustrationibus aucto , de Infido Experimentorum Successu, de Remediis specificis , de Sanguinis humani Historia, de Utilitate Philosophiae experimentalis , de Mechanica Qualitatum productione , atque in tot aliis operibus, re ipsa demonstravit ingentem usum Chemiae in omni

parte Medicinae. An vero opus erit, post hos, alios advocare in partes Acta igitur Philosoph1ca Britannorum , Gallorum monumenta Academica de scientiis, evolvite, si, ut oportet, lubet. Cernetis, quanta industria certa tim hanc Artem excolant in promovenda Medicar sapientiae commoda. Germanorum praecipue Ephemerides Eruditorum pulcherrima ubique a gumenta urgent, quibus idem probent. Dolendum tamen, Medicos usu veloces , & ab eruditione instructissimos, tam raro perspexisse penitius Chemica , iterumque Chemicorum instructissimos saepe vix calluisse Medicis, summo sane nobilium artium malo. Joannes Bolinius , Fredericus HOS

66쪽

DE ARTIS THEORIA. 49

micant inter omnes. Quod Franciscum dele Boe Sylvivas, atque Otho nem Tachenium , his non adjungam , fecit nimius in his & male praeceps Chemiae amor, quo vix ministram Medicinae hanc, sed dominam forte nimis temere,& ex affecta verius, quam CX re, assumserint. Quae caste ex Cheta

micis depromta Medicis prudenter applicari queant, absque erroris periculo , summoque Artis salutaris bono , colligere conatus fui ipse, debitis que inserere locis , in libello , quem Vobis conscripsi , de Cognoscendis ACurandis Morbis, atque in Materie Medica post illum edita.

Utilitas ejusdem in Artibus Mechanicis.

Has ita scilicet exercitatae manus dexteritate excultas vulgo vocant dis tinctas penitus ab ea Mechanica , quae vireS corporum exponit ex Communibus omnium corporum proprietatibus, quam Geometrae explicant. Posseteriorem hanc Chemia non juvat, priores vero, quae versantur in tractandis , permutandisque, corporibuS , pronao v r.

Quae res visui patulas vivis coloribus vere exprimit, suavissima hinc naturae, stabilisque per secuta , imitatur Ars pingendi, adeo sane habetur pulchra, ut semper nobilissimas inter habita s1t, Regibus ab omni aevo in deliciis, in honore. Videatur Iunius in opere infiniti laboris de Pictura

Veterum. Hanc quidem aliae multae artes juvant, sed in ea parte, quae pigmenta oculis gratissima , nec edacitate temporis obnoxia , parat, Chemia caeteris adjutricibus palmam eripit. Id non petitis multis demonstrem. Sussi ciat mihi dixisse Vobis, Ultramarinum dictum pigmentum, amoenissimumscaeruleorum , atque prorsus immutabile, solis artificiis Chemicis elici, per ficique, ex Lapide Lagulo. Smaltum caeruleum vulgatum artis opus speciosum fit. Videre licet Antonium Neri, L. VI I. IIJ. atque Merretium in notis ibidem. Quid anxie magis Pictorum Nobilissimi quaerunt quam gratum viride pigmentum , quod nitorem coloris intactum diu servet ξ atqui Cyaneus Ultramarini color,auro contra carior, flavo stabili mistus praesto est, votis ut succurrat, faciatque suave virentem per secula tabulam. Abesset vero artis nostrie auxiliam, careret binis pigmentorum pulcherrimis Pictura. Quid dicam de Laccis, ut vocant, coctione, & priecipitatione Chemica parandis , coloribus ξ Quanta ex horum splendore, & perspicuitate simul, tabulis gratia i quae tamen & unice debetur inventis Chemicis. Ut apud eundem Neri , L. VI I. II 6. Iao. De Cinnabari , Auripigmento , Ochra, aliis , silebo, nec memorabo ex ossibus vase clauso in calcem nigerrimam redactis in usum Pictorum. Profecto ut Chemica Ars a Pictura quam longissime distet, tamen haec sine illa optimis ornamentis indigebit, licetque Chemicus pingendo ineptissimus pingendi artificio facile careat, Pictor vere Chemia indigebit, Reperit industria Chemicorum inventum , quo Aurum praecipue, tum Malia Metalla , incrustant pulcherrimis simul & jucundistin is pigmentis, vitri splendore , metallica materie inprimis atque vitrea, δί penetrantissimo Alcatino sale fixo , formatis. Emausta haec , Amausa , Esmaillades, Smal fulgore elegantes oculos alliciunt, omnite ullo corrumpuntur tempore. Rursum

Chemia Artes

opificum juvata Et quidem Picturam

In Τesset fatis.

67쪽

ΡARS ALTER A.

pictura Vitro ἰ

evolvite, nec poenitebit impensi temporis , laudatissimum Neri toto libro sexto; omnium vero maxime Optimum Isiacum Hollandum,qui tam eximia uam uberrime tradit de nobili hoc artificio, quod Tessellata saperbienti Intiquitatis opera proVocat. Monilia certe, & pretiosissima hodie ornamenta , quibus format nitorem extollere conantur mulieres , hisce inprimis decoribus Ornantur.

Quin & terna est Pictum venustas , dum formas vitro appichas fulgentissimis insignes coloribus, & perspicuis quidem, non sine veneratione quadam admiramur. Stupenda hujus artis miracula Gaudant, in Hollandia nostra, templi lumina ostentant, vix hodie imitabilia. Arte enim poterant efficere, ut inducta vitri superficiei pigmenta , vi ignis excocta, aucto priore fulgore, & ad diaphaneitatem liquidissimam distusa, in ipsum corpus vitri se penetrarent , neque interim extra lineamenta definita ullo modo divagari, vel proxima confundere , possent. Nescio hercle, an sub tilius quid, an spectabilius, atque ad elegantiam Aularum, Templorumque ,r eperiri possit. Neque tamen perditi artificii instauratio temere speranda, nisi a Chemico Artis suae inventa tanti operis pulchritudini applicante. Affinis picturae tingendi ars , colores exquisitiissimos serico , goisypio, lino & lanae inprimis imprimit, atque ita vestimenta , peristromata, Vexilla, insignia parat. Quae quidem scientia tribas praecipue nititur rebus. Oportet enim superficiem tingendorum bibulam facere, ut corpore suo nitidissime deterso admittat, retineatque, pigmentat, quod variis cum lixi- viis lavando , digerendo, contundendo , praestant. Urina hominum putre facta, acre de cineribus sal, saeones varii, animalium fel, id emcere, inprimis constitit; quibus viscolum bombycum gluten, filis semper geminatis serici accretum diluitur , abluiturque , ut sincera tac evadant, purosiaque bibant colores; his & olidae, pinguisque, lanae expurgantur sordes , lino que concreta diu tenax pinguitudo aufertur. Atque in omnibus remediis parandis, eligendis , applicandis haud vulgaris Chemici scientia plurimum commodi adfert , prorsus ut novi quid semper utilisque prioribus inventis addat. Alterum , quod eo facit, ea est colorum sub- achio, ut penitissime rite parato corpori se insinuent , constantissime dein illibatum splendorem conserVent. in hac Vero parte , praecipua quidem artis , ea dedit suae potestatis exempla Chemia, ut nemo gnarus dubitet, quin crebro exercita pulcherrima quaeque promittat. Alcmarianus noster Civis, Cornelius Drebbelius, vir antiquis moribus , 3c fide, in abditissimis quibusque Chemiae quam versatissimus , ut & Regi Britannorum carus fuerit, atque Adeptos inter habitus, praeter alia scriptum reliquit experimentum, de tingenda colore fulgido ignis lana ; Cujus dein g ner Κω laar, secreto hoc tingendi modo largissimas consequutus est opesὼ Colorem Cochenillae divitem Spiritus Nitri mire exaltat usque in fulgo rem coruscantis ignis I at simul nimis rodit acri suo lanam ; si vero Stanni interim mitescit dulcedine, neque serico noxia neque lanae evadit tinctura, illibata tamen pulchritudine. Tertio denique colores ipsi suavissimi requi runtur. Hos Ars nostra parat. Memini Artis tinctoris peritissimis Magi C. tris me quondam ostendisse liquores,quos de soluto Me produxeram, quum

spectaculi elegantia pellecti exclamarent, omni se i io redimere velle

68쪽

DE ARTIS T H EORIA. uer

eolores hos, si pannis adeo vividi possent imprimi: nec mirum , quippe

Cyaneus cupri, violaceus , & viridaS , ejusdem color, ad nutum Artificis magis satur, vel dilutus plusculum , tanta varietate, tamque grata, placet,

ut qui stabilem his ad lanas, & serica, ad lina , & gossypia, durationem

conciliare poterit , thesaurum nacturus sit immensum. Prorsus ut dubi- tare nefas sit , quin cultura Chemiae Tinctori quam maxime prodesset, ut nova & pulchra quotidie sua in arte valeret detegere. Vittaria ars, si ulla alia , generi humano utilissima. Hujus & polito- vitiarii. ris ope succurritur oculorum vitiis. Abesset haec, quid seni cum literis 3 Illi debemus uni, quod valeamus, defensi a calore urente, atque a gelido frigore, puri a sordibus, interim liquido omnia conspicere , ut nec impediat ventus. Sive quiescentes in aedibus, sive carpento vecti vel nave, vivimus. Vitra pura, vix inficienda labe aliena, si infecta fuerint facile emaculanda

iterum. Haec contenta sua oculis objiciunt, Conspecta per seculum servant, nec mutant custodita, nec mutantur ab his facile. Vitro condita undique consolidato incorruptilia , immutabilia , perstant. Vitrum omnia spernit

rodentia, ipsum , si datam fuit unquam , Alcati est eludit, illudque sive in

eo aestuet, sive per vim ignis agitatum in eodem volitet, coercet, dum cae tera in eo. deliquescant in aquam sinceram. Vitrum princeps utique in ipsa Chemia instrumentum. Antiquissimum quidem hoc inventum ; in AEgypto excultissimum ; Tiberiano tempore malleabile; hodie, & a secul 1s, Morrani apud Venetos , atque inter Britannos pulcherrimum omnium paratur; quod, nisi ubertate vilesceret, omni sane metallo longe haberetur pretiosius. Electio materiar ad conflandum hoc nobile opus ; praeparatio artificiosa ; mistura optima ; coctio ; & in summam perfectionem evectio , adeo Chemistis debetur , ut non aliunde ullum capiat adjumentum , hinc magis indies magisque promoveri queat. Enimvgro , silices, arenae , saxa , varias dant vitri species. Calx inde diversis parata urendi atque exstinguendi modis , longe alias praebet Vitrorum pulchritudines. Cineres ex aliis plantis viva parati flamma rursum bonitatem vitri variant. Sal dentique Alcatinus fixus, acer , defoecatus, calci silicum optimae incoctus quam sincerum , & electro purius , dabit Vitrum ξ fateor, pluri sale ad silices parciores liquidissime perspicuum producitur vitrum,at caduca forma, igne &aqua in rimas fatiscit, opacum evadit & informe, imo & commissa sibi inquinat, siepeque perdit penitus, ut Thea viridi incorrupta vitro , at pulcherrimo immissa, tota perit. Quare dc pro nostra arte viride, durans, eligimus vitrum , quod ex largi re terra, sale parciore, valido igne & diuturno excoquitur. Neque pluribus ad haec opus : quum semper laudandus Antonius Neri, Florentinus , de Arte Vitraria ; Georgius Agricola, omniencomio major , septimo de fossilibus Libro ; Christophorus Merretius , Britannus celeberrimus, in observationibus & noris ad Neri libros ; Ioannes ΚuncKelius impensis plane regiis generosissimi Principis & Herois Brandenburgici, in summum fere gradum perfectionis artem promovit, edito commentario in Neri, Lipsiae anno 1679 in quarto. Maxime vero iuadjuncto tractatu de Gemmis Artificialibus. Altera vitri species, pellucida quidem, sed egregio quocunque colore secimitia.

simul insignita, elatur, ita protecto , ut vividissimas Gemmas fere pro-

69쪽

Metallurgia

uer PARS ALTER A.

vocet inventum hoc eximium , apud Magistros in Arte nostra natum , ipsam imitatur naturam ; dum vitro excoctissimo, omniumque optimo, di visa penitus metalla intime permiscet, atque stabili hinc orto fulgore decorat. Prorsus, ut nulli fere dentur pretiori ob colorem lapides , quorum 1peciosam formam arte parata Vitra haec non exprimant. Et sane , si allia quando eo felicitatis ars Vitraria adscenderit, ut artificio ignis vitrum is cere queat sesqui altero , quam nunc est, ponderosus, tum artificiales inde Gemmas facile conficiet metallorum ope adeo fulgentes , ut illae qum na-xura profert: quo enim densior materiae pellucidae soliditas erit, eo perfusus splendor Metalli fulgentior apparebit; sed quum hactenus Ars non potuerit hanc consolidationem vitro conciliare , hinc rarior Gemmarum adulterinarum materia longe debiliorem, languentemque magis, radiorum Vibrationem excitat, hinc adeo a vivacitate naturali deficit. Qui vero pondus plumbo admisto addunt, mollitiem contra augent. Incitetur ideo animus Studiosorum Chemiae , ut omni & sollicita quaerant indagine modum vitream densandi massam , habebunt utique dignum labore praemium. Sed

alterum requiritur ad promovendam confectionem Gemmarum artifici lium , ut sic. quicunque optatam hic metam contingere optat, discat etiam adeo duram conflare vitris rigiditatem, ut attritu inter gestandum politurae nitorem haud perdant, sed illa batam servando faciem, incorruptile. Unionum naturalium assequantur. Tum demum ponderosae huic δί durae materiae inspirent divites metallorum tincturas, massasque ita igne paratas inpolyhedra efforment corpora , naturam magnitudine superarent, & varie tate : quum colores ditis limi, atque , ultra quam credi queat, multiplices,

satis superque suppeditentur , fusoque vitro immisceri queant penitissime, aut & illiti vitro igne penetrabilia reddi, si vetus ars restituatur aliquando. Haec igitur tria vera, nec fallacia , fundamenta Gemmas artificiatus

conflandi Chemia sola ineditat, atque occasionem largitur quotidianam meditandi, & proficiendi, in hoc splendido artificio.

Quum vero inani hactenus molimine Artifices conati fuerint materiem vitri arte facti in densitatem hanc & duritiem provehere, cogitavere soler tissimi horum , assumendum a natura perfectum Crystallum fossile, perspicuum plane & immaculatum penitus , atque tentandum deinde, quomodo huic ponderosae Omnino, atque rigidissimae, ut vitra scindat , mata conciliare queant metallica, pigmenta, pelluciditate interim, atque faciei externae politura servata. Quod quidem candefacta crystalla coloratis liquidis ex stinguendo periclitati fuere aliquo successu, nisi rimae enatae obstitissent. Vid. Boyle de Genim. pag. I9. 4.) Caementando Crystallum cum variis metallis, quae ignis dissosuta, sursumque rapta vehit, atque in intima adigit, quidam profecere. Denique fieri potest forte, ut materies arte reperiat colore metallico dives, quae crustulae instar inducta crystallo , vi de111 ignis per medium ejus corpus adigatur, imprimatque pulcherrimum fulgorem.

Utique vel ex hisce omnibus confici arbitror , si quid jure sperari in hac artium pulcherrima queat, id vero praecipue a Chemia sperandum; neque video aliis a disciplinis quid quam boni hunc in finem exspectari posse. Metallica vero Ars adeo a scientia Chemica pendet, ut hanc sibi propriam vindicare videatur. Non hic eam velim inice iam , quae in Me-

70쪽

DE ARTIS THEORIA.. 33

occupatam se jactat & in transimulandis ; de hac meditaratuS PRIMA, sincera , VobiS proferam , ubi de usu Chemiae in Alebe mi a disserere debebo. Sed illam intelligatis disciplinam , quae docet Me

talla usibus humanis , vel & Ornamentis , apta reddere. Aurum saepenu mero variis de causis pallet, nec fulVo nitet colore, quem caemento Chemicus , vel & Regulo Stibii dicto , in igne fulgentissimum reddit i ut pulcherrime sic hac tempestate cusi in Hollandia Aurei prae caeteris lutacent praestantissimo sane fulgore , quem peritissimus rei monetariae Praefectus propria arte conciliat. Idem Metallum, sincerum si fuerit, mollitie nimia ineptum foret nummis inde cadendis , cui necessario adeo

usui justa temperatura admistu inPrimis aeris , vel argenti , evadit quam aptissimum. Argentum ipsum , mollitie etiam ductili usui quotidiano imia par , justo cupri admistu quam pulchre ut nummariae rei, sic & dometasticae , aptatur. Quid Aurichalcum memorem temperatura cupri & ca laminaris lapidis auri nitorem ostentans ' vel metallum Principis Roberti ex aere conflatum & Zinco , quod deauratum nitide fulgentissimum obrytagi auri splendorem provocat Metalla Viliora auro incrustare , obducere argenti nitore , quam pulchrum i quam pretiosum l haec tamen omnia ,

pauca licet, in exempla adduxi, ut ipsi Vos fateamini, infinita alia emei posse, si arte sua miscendis Metallis utitur peritus Chemicus. Neque ipsa Medicina quoque repudiat pocula, quae infuso vino vim inspirant medicatam , ut in temperato aliis metallis Stibii Regulo dudum patuit. Utinam miseris non invidisset Nobilis Helmontius Metallicae massie contassationem , unde gestatus annulus spacio recitandae orationis Domini omnem tollit haemorrho 1dum dolorem , sive acerbitate oriatur interna rum , sive externarum, simul strangulatum uterinum o cyssime sedans,

motusque compescens musculorum spasmodicos. pag. 7 s. g. 39. ) Ita que & haec experiamini, Autor sum : latet enim Lepe abscondita virtus in hisce compositis , absque damno multa in his pericula facere licet, satisque tuto experimenta instituere cum his fas et . Metallurgica rursum, quae in eo est, ut repertas in venis subterraneis glebas fossiles cognosce re, distinguere, & in metalla penitus distincta , & sincera , parare possi mus, universa quoque ab arte nostra pendet. Id vero patet vel inde , quod hinc inprimis originem ipsa Chemia olim duxerit; iterumque hodie artificiis Chemicis mirifice promoveatur res metallica. Neque verbis opus erit, si quis modo diligens evolvat Georgium Agricolam , Laeta rum ErKerum , Ioannem Rudolphum Glauberum , aliosque, qui ex his inprimis sua hauserunt. Placetne V obis pauca exempla ut praebeam Θ faciam & lubens. Notissimum est Chemicorum Studiosis , facili parari ope- 'ra materiem, quae commissa Auro , vel Argento , quin & aliis quoque Metallis , statim illa reddit adeo volatilia, ut leni igne per vitrea vasa duci queant, & per nasum retortae pelli. Neque minus vere constitit experientia , quod saepenumero nativis massis, in quibus pretiosa abscondu tur Metalla , talia concreta simul adsint, quae fossilia haec igni expositae ad excoquendum in auras abigant summo Fossorum damno. Utique A gento saepe auroque ipsi rapax adhaerens , δί perniciosum , sulphur, mi lenas hujus Metal ibras in aera dispersit, dum vel ustulante urgere '

tallis gignendis

SEARCH

MENU NAVIGATION