Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Arte Bellica.

Sed industria Artificum Chemicorum inventa sunt , quae uno momento temporis adeo figant Volatiles glebas, ut manentia jam violentissimo in igne fundi queant, sicq te separari a carieris. Scitis, Antia nonii Regulum , duplo Mercurii Sublimati corrodentis permistum , mo derato calore in pingue quam maxime volatale converti ; quod ipsum leni tepore in vapores diffunditur lethales, atque repetita actione ignis limpidum evadit, sponteque in halitus se effundens , oleum. Memini saepe me intentis hoc exhibuisse animis vestris, oculisque. Sed quae mirabilitas i sit olei hujus libra , affusa aquae purae copia eadem Ocyssime facit, ut mox candida apparens , & praeceps data , calx metallica Stibii ignem tantum sustineat, ut prorsum queat fundi in massam Argento similem , optimum , quod parari potest , Regulum Antimonii. Discamus simplici de experimento , aqua perfundere venas volatiles , & observare, an ita tractatae plus reddant pretiosi Metalli, quam prius 3 sed & ope ferri inter calcinanaum additi sulphur Epe absorbetur ita, ut porro non rapiat sursum Metallica. Sales etiam fixi Alcatini divitias praebuerunt do mando , & resolvendo , sulphura, vel acida , quae, materiae metallicaeaeonfusa , hanc reddebant volitantem ab igne. Fodinae Argenti foecundissimae in Peruviana ditione maligno infestantur pingui, quod efficit, ut admota igni materies avolet, sicque perdatur maxima opulentissimi thesauri pars, & revera incredibilis olim Argenti jactura ibidem fac.i fuit. Verum postquam Chemici docuem leni calore lente adhibito blande ustulare hoc fossile, dein & minutatim conterere, postea vero cum Argento Vivo triturare, aqua denique artificiose abluere, postremo allecta in Me curium Argenti ramenta , ex retortis iterum expulso Mercurio , Argenti

in formam redigere , jam vix granum perit amplius: qua profecto arte immensi servantur , perdendi aliter, thesauri. Quam doluere fossores, &docimastae, dissicultatem eliciendi Argenti puri ex confuso illi Stanno. At postquam Chemia monstravit aeris fusi admistu Stannum facile ex composito dissiari, jam facili labore , nullis fere impensis, purum A

gentum recipitur in cineritio. Infinita quidem adducerem emolumenta, quae divite manent vena in Metallurgiam ex Chemia, sed neque Vos a me haec exspectatis hic loci, neque mihi vacat his tam diu adesse rebus. Utinam nimis ingeniosa non fuisset in fata hominum Chemia , dum Bellonae instrumenta fabrefecit ignota priscis, damnosa recentibus i sed quum ita semper comparatum fuerit cum hominibus , ut per bella in mutuam ruerent perniciem , neque illata vis sine vi repelli queat, hodies ne omnis post pecuniam belli nervus Chemia nititur. Seculo quidem duodecimo Rogerius Baco in Anglia reperto a se Pyrio pulvere tonitru imitabatur & fulmina, cieterum felicitate seculi neci hominum mirabile inventum haudquaquam aptavit. Verum binis fere seculis postea Bartholdus Schvvariet, Germanus , Monachus & Chemicus, paratum in usus medicatos pulverem casu expertus valere promptissima se expandendi vi, stupendam virtutem ejusdem pulveris exploratam fistulae ferreae primo , statim deinde & bellicae applicuit arti , Venetosque docuit. Inde δί nostra aetate uno hoc invento Chemico omnis belli vis unice nititur adeo , ut imbellis puer heroa sternat pugnacissimum ; necute sit ultra , quae im

72쪽

petui ejusdem resistat , vastissima moles. Utique speculatus Chemici ar. tificii essicaciam sapientissimus copiarum Batavarum Dux Coeliornius , omnem belligerandi invertit artem , omnem munitionis bellicae modum prorsus immutavit, ut, MX ineXpugnabit 12 Olim haberentur, propugna cula jam ne defensores quidem tueri queant, neque securos praestare in moenibus urbium. Estque formidanda magis magisque potentia miri pulveris. Sed horresco referens, dum loquor de stupenda vi pulveris , qui ex sulphure , nitro , & exusta vini tace fili Quis mortalium Auti fulminan iis explodendi violentiam absque tremore cogitat Θ Ubi expressa de Aromatis fragrantissima olea per artificium Chemicum , quis coacto eae nitri sale liquori commiscuit, vidit sane ipso pyrio pulvere potentius longe inventum , quod sponte , absque applicatu ignis ferocissime furit. Ne memorem tristissimum , at alia omnia quam maxime superantem , CVCntum in Germania infausto experimento natum ex balsamo sulphuris terebin thinato , clausa penitus ampulla Chemica contento , sicque per ignem ex ploso. Faxit propitium hominibus Numen, ne, ingeniosa nimis in sua fata , industria mortalium saluberrimae Scientiae inventa pulcherrima in perniciem mortalium ulterius convertat, inque propria truculente vis

cera saeviati Estque haec causa, quae gnarum prohibet loqui de aliis longe magis damnosis atque detestabilibus. Magos in Asia appellatos olim fuisse hominum sapientissimos, satis

constare eruditis arbitror; neque vocem hanc semper , proprio sensu, malignos significare Artifices , doli inventores , Dsemonumque mancipia , vel Divi Matthaei Μάγοι άπο ἀν-ολῶν, astrorum scientia clari, at que in verum DEUM pii, illique accepti , omnino evincunt. Quin &Ρrincipibus ibidem ab intimis fuisse consiliis antiquiss1mo tempore ubi que fere traditur. Quum & ipse Zoroastres , Bactrianorum Rex , Sectae hujus conditor , laudatur praecipue a scientia siderum, quorum motus,& mundi principia, diligentissime spectasse perhibetur. Justin. I. I. Un de & Persarum Reges magicas doceri Artes prius , quam regno admini strando adhibeantur , Cicero testatur. de Divinat. I. 91. Magosque ipsos in Persia sapientes habitos fuisse & doctos , scribit. de Divinat. I. 7. Evenit inde, ut imperitum , lucri tamen & famae avidum , hominum genus affectaverit dolosis Strophis , atque Gesticulatorum fraudibus, sum mam Peritorum sapientiam sicque saepenumero , detectis aperte falsitatis commentis , ipsa Ars Magica turpissime fuerit explosa , ut & eadem Mathematicorum immerita crebro sors fuit. Veri Magi rerum naturam diligentissime perscrutati detexere quae profundius abdiderat DEUS prudens , atque industriae improbae praemia destinaverat, unde supralium ana

praediti sapientia videbantur profanis : unde & Daemonum commercio, horumque indicio , hanc adepti credebantur vulgo. Ideoque metu magis, quam amore, colebantur. Praecipue quidem , quum ab omni aetate mum di inter mortales opinio invaluerit, quod Eudaemones sint & Caco daemones , rerum naturalium quam peritissimi, qui amore, vel odio , humani generis impulsi ipsa Scientia homines ipsis devotos allicere cona rentur in spem perniciei, vel & salutis, ipsis inferendae. Haec vere , an secuS , censu tatar omines , non excutio. Ignoro naturae a DEO creatae

In Magia natu rati.

73쪽

16 PARS ALTER A.

opes, vires , instrumenta, atque absconditas facultates. Iis autem , quaru1que novimus, inducimur, infinita quondam palam futura mortalibus ,

de quibus hodie ne quidem ulla imago innotescit. Quis Deget , existere uaedam , quibus nata facultas est penitius inspiciendi in res natas, quam

hominum solertitano datum fuit hactenus ξ Quis demonstrabit , animas tales , absque corporeis adminiculis , haud posse corpora cognoscere, horum potestates pervidere , ordinem causarum intelligere , praesentia Contueri, praevidere fatura, praeterita scire Θ Neque repugnare omnino Videtur , ut tales Darmones sua cogitata hominum mentibus insinuare pos-

ssent : quum revera nexum rerum cogitantium , mutuaque Commercia,

ignoremus hactonus aeque, quam numeros & species diversas rerum in telligentia, voluntate, & affectuum vi, praeditarum ; imo Vero neque Veram assequamur rationem motus a mobili in offendens migrantis. Audebi sine negare , tenues , sine corpore imagines volitare cavo sub simul Cro , qui egressa ex concavo speculo spectra in liquido aere vidisti tam clare, ut paveas vel gnarus , quum dimensiones figurari, granditatem idoli, colores vivos, & quidquid solido in corpore oculis apparebat , aeque vivide hic spectes , neque tamen palpare queas Θ Utque nostro corpori mens adstricta ejus ope externa assequitur, quidni & volaticae huic speciei, sima innexa anima , cuncta penetrare, movere, mutare possiti Haec ita se, vel secus, habeant, non definio ; forte olim scire licebit. Hinc

etiam haudquaquam assero , nec nego , an homines DaemonUm Ope usi ,

sciverint, & fecerint, quae, absque illorum vi, nulla alia virtute naturali essici poterant. Audax nimis & vanus, qui vix quidquam sciens , incognita

definit. Quae tamen omnia Vobis commemoro non eo quidem animo, ac si aniles fabulas , atque otiosorum gerras , credulorum commenta , S mendacium figmenta , persuadere contenderem. Absit i nimis novi, omnia haec sapientibus rarissime, creberrimo hominum stultissimis , credi , tantoque minus semper observati , quo magis casta prudentia cavet, ne Verba amplius dari queant emunctae natis hominibus. Nec priedicere Ventura iabscondita dignoscere; animi assectus excitare , proque lubitu in rem quamcunque figere ; amoliti vitia ; conciliare virtutem ; morboS numeris , verbis, signis, figuris , inarticulato murmure, carminibus, imagunculis , contuitu , injectu , creare , aut tollere, vel & sopire ; in se maS alienas se convertere, alios e ; facere ut quis dispareat invisibilis, licet praesens ; ad nutum per aera vehi; vel inambulare aquis; rebus inanimatis vitam , sensus , motus , vocem, affectus dare; maneS , dae monas , umbras , evocare , mortuorumque corpora ; spectra cogere ,

abigere, vincere; dignitates assequi ; reperire thesauros ; pecuniam semper in peram heri sponte reducem possidere ; illaesa reddere contra armorum impetum corpora; superare hostes ; inimicos immobiles pro voto statim sistere ; Elementis imperare ; naturam ipsam Vincere , ut aqua, vel ignis , non laedat; excitare in aere pro jussu meteora ; domare, & regere solo incantamento belluarum ferocissimas; ludicra exhibere spectacula solo vocis imperio ; haec, atque alia , veri Magi nunquam se praestare posse jactaverunt, sed delirae promittunt vetulsi , credunt supersti-xiosi, maligni quandoque fingunt , ut incautos farit aevoque Velint

74쪽

DE ARTIS THEORIA. 17

impellere possint. Atque contra haec gravissimus , quemque plus vice simplici Vobis laudavi prius , Autor , Rogerius Bacon acute scripsit, dum

talem nullam Magiam esse docet , neque fiusse inter homines putat. Contra vero inculcat nobis serio , esse in rerum natura positas a CREATORE tales potestates , sed latentes & absconditas , quibus efficiantur seque mirabilia rerum eventa, quam unquam Diabolicis obtentis ach1bus adscribuntur. Illas equidem virtutes non patere nis industriae diligentis simorum hominum , qui indefatigata solertia , per experimenta consilio ει ratione exculta , illas detegunt, repertas applicant inter se, atque ea re talia praestant, quae ignaris talium potestatum hominibus contra naturae leges , Vi praeternaturali , Contingere creduntur. Hanc itaque veram sapientiam Magiam naturalem appellare fas esto. Hanc commendare aggredior , quae utilissima hominum societati, jucunda gnaris , DEI CREA TORIS laudi & gloriae per admirabilitatem operum canendae apta. V., litis, amabo vos, ut paucissima quaedam Vobis exempla ex Chemia unice nata recitem. Si fide dignissimi Scriptores ante decem secula posteris tra-d1d1ssent, hominem sua tempestate publice, coram numeroussimis testi bus , dixisse, vastissimam turrim, quam ad distantiam viginti stadiorum omnes conspiciebant , ad punctum temporis praefinitum , sua sponte, in altum sustatum iri, atque mox corruituram in dilapsos lateres , illud que ipsum ita accurate evenisse , ut praedixerat; nonne, quicunque hoc legerent, rem ipsam fabulosam haberent prorsus , aut supraliumana Potentia , atque ipsam superante vim naturae , clamarent id effectum, adeo que vel DEUM ex machina , vel ab inferis Numina , cogitarent 3 siquis tamen omnes inter homines unus Pulveris Pyrii vim haberet cognitam , illumque ipsum magna satis sub suffossa turre copia locasset, apposito , ut hodie fieri solet, horologio chalybem ad silicem collidente

in praefixo temporis articulo , caeteraque accommodasset ex arte, ille fa- , tanto praestito miraculo , credulitatem , non vulgi modo , sed Jc prudentum , sibi alliceret ; flecteretque , qua Vellet , animos. Cogita, nomini, qualis erat Mahometus, vel Haly , talem rem soli perspectam. Postquam vero innotuit arcanum, tota ejus mirabilitas evilescit, putantque fieri posse per naturam , quod prius majus habuissent omni magico miraculo 1n historiis recitato. Non equidem, quod vel ipso hoc tempore causam tanti effectus' vel perspicacissimus assequatur , sed quia falso p

ramus ea nos mentis perspicacia intelligere, quae crebro contingere vide mus. Praedicere possemus , post horam , ex Ioco in terra designato oritu rum motum terrae, diffusuros inde sese aterrimos halitus in aera, tandemque crepitantes exituras flammas. Riderent promissa auditum admissi, quam vero obstupescerent, dum haud ita diu post haec cuncta , ut prae dictum fuerat, evenire cernerent. Scobs scilicet recens rasi lima Ferri

trita cum purissimo ad aequas partes Sulphure , si paucae aquae in pastam admistia quinquaginta librarum pondere sub terra defoditur ad sesquipedis altitudinem , terraque dense appressa tegitur, totam rem conficiet. Stupenda res t stigido ferro , inerti sulphure, aqua gelida, produci aestum,fimum, ignem , flammas , sub terrae incumbentis pondere, absque ullius

admini Q ignu femoratur Ephorus nobilis juvenis omni suada ten-

75쪽

tasse incassum , corrigere mores dissblutos , . quibus nitorem gentilitium , vitamque deturpabat. Pro deplorato habitum Chemico tandem arti cio , quis crederet, emendare feliciter aggressus fuit. Quum enim per- .itus adolescens placide dormiret in eodem cum Epopta suo cubiculo, tacitus hic media nocte surgens in assere, intra cubile ad pedes sopitierecto , scripsit dormientis nomen phosphoro anglicano pictis literis,

tribusque appositis vocabulis resipisceret monens , aut mortem exspecta

ret praesentem. Re , ignaro juvene , peracta , silens suum in lectum se re sipit , factoque sonitu illum excitat, ipse somnum simulans. Expergisci

tur fragore alter , seque in lecto erigens , attentis auribus animoque hor

roris causam perquirens, sed Praeter ficti somni steriorem percipit nihil ;circumspiciens lucentes conspicit caerulea luce literas , obstupescens praepavore , socium. eXcitat, Vocat, dissimulanti scripta ostendit, qui, nihil

se videre obtestans, tanto plus timentem terret. Advocantur, ut lucentes

inferrent candelas, famuli rerum inscii , illato lumine dis arentibus literis , negant & hic se quidpiam cernere, miratur simul & ipse terrefactus evanuisse scripturam. Discedunt ministri, lux accensae candelae irradiatin asserem , assidet timido praeceptor discipulo , somnum suadet, priora somniis adscribit, repetit lectum , exstinguit lumen ; statim respicienti ad

locum fatalem pavido eaedem cernuntur literae 3 inclamat, iterum que vocat Curatorem suum , qui simulato tum demum timore, fatetur & sibi obstupefacto eadem legi; oportunitatem castat, utitur ea , monet hinc adolescentem, pareat miraculo , essicit resipiscat, illato denuo lumine, insomnem cum sollicito noctem transigit, in alium locum una cum illo recedit, sicque errantem reducit in rectam viam. Quae si vera ita conti gellint , ut audivi aliquoties, exemplum dant naturalis Magiae ex Chemia ; si1 vero ficta narrantur omni tamen tempore talia per pliospho

rum hunc fieri posse peritorum Artis negabit nemo. Si blandiori oleo lege artis diluta phosphori vis eo usque , ut cutim humanam illita non comburat amplius, tum inuncta hoc oleo facies in tenebris lucebit spe ctaculo terribili, nec tamen illato in locum lumine quidpiam apparebit; ablato vero , iterum redibit luminoso vultui splendor qua certe re, vix alia visa est mirabilior ; quum vultus, manus, capilli, barba , homi nis ita perfisi, in caligine positi, nescio quid coelestis , angeliei, vel di vini , rerum rudi, & hinc in credulitatem prono , incuteret, faceretque, ut, quodcunque vellet, incerto populo persuaderet. Quid dicam porro de re, quam toties coram Vobis praesitam admirabundi vidistis , quando binos frigidissimos Liquores confudi, atque ipsissimo commistionis momento fervor furebat immanis, erumpente simul vera, eoque adspecta quam pulcherrima , flamma , hoc utique in pleno die factum percellit adspectantes, atque fumi aterrimi densitate, flammaeque fulmineo lumine , perterret; quando Vero in tenebris fit, tum , quia ad oculi niactum picea caligine ignem fulgentillimum exhibed, tanto terribilius ap

paret spectaculum. Conferatur hujus experimenti mirabilitas cum narrata

tis apud historicos magicis spectris , crediderim jure, vix unquam similo tradi: atque haec quidem ita se habent, dum unius ianitur drachmarum binarum , alterius vero unius tantum drachmae , p ud si adii

76쪽

bras sumtae confunderentur copiae Θ vis sane fumi, flammaeque, exoriretur immensai, quae , impatiens coerceri, cuncta disploderet repagula, omniaque inexstinguibili consumeret flamma , omnes vicinos ilico occideret. Neque tamen in ipsa hac re aliud est: adeo mirabile, quam quod in vacuo dicto Boyleano si instituitur permistio, tanto violentius agat, at que momentulo temporis quam minimo omnia diffringat, impetu omni turbinis majore per omnia Volitans. Longe alia haec foret, quam ad Creu

sae caput a Medea excitatae flammae vis : quum certe tota aula tanto impetu posset disjici, atque exuri. Quis unquam artis Magicae potestate tam horrenda, tam prorsus mirabilia, effecta audivit , legitve, quam quae Sulphuris terebinthinati vitro coerciti, atque igne majore agitati, hinc terrifico cum fragore disploso vitro, tam varia, tam singularia effecta praestitit, ut nunquam meminerim talia vi tonitru , vel fulminis fuisse peracta , quamvis tam multa, & insolita prorsus illorum phaenomena toties admirabundus perlegerim. Videatis Amplissimi, atque Clarissimi, Frederici Hostaanni observationum Physico Chymicarum. L. III. Ob serv. 11. Intelligetis, quae impossibilia penitus putassetis in rerum natu ra. Nec minus mirabiles effectus invenietis ibidem de vini Spiritibus, quos vietor cado forti ligneo, cum Sulphure accenso, immiserat , sta timque illud dolium accuratissime obturaverat, sequuto immani vasis disse plosu una cum incredibilibus eventis. Denique , quoties Chemici industria periti, in vitris perspicuis, omnium generum coloreS, temporis minimi spatio , producuntur , destruuntur , regenerantur , mutanturque,

iis , qui nunquam haec viderunt, neque vel hilum de iisdem alias intelle-Terunt , res apparet naturam superans , atque ipsa fere magica potentia

major. Sed sinis haud esset harum rerum : quare Vobis placeat , pauca haec benigne accipere in documentum asserti usus & potentiar Chemiae in Magia Naturali. Veniam porro detis libere pauca quaedam super ipsa hac re disserenti. Homines ita a DEO creati sunt, ut adulti utcunque , & sani inprimis, facultatem habeant, qua mutationes, & quasdam proprieta

tes , corporum extra se positorum per organa in suo corpore fabrefacta ,& per vim priorum mutata , per natas inde in mente ideas intelligant, quocunque demum modo hoc eveniat. Postquam haec observatio prima vice in vita facha est , tanta plerumque admiratione, atque affectu , animum hominis afficit, ut miris modis totum occupet , demulceat saepe summa dulcedine, quandoque perturbet penitus. Homini a prima pue ritia penitus taeco per gemina glaucomata , peritus Artifex, felici successit, depressis cataractis , unico momento , videndi facultatem donat. Quid fit 3 Narrante Illustri Boyleo , videns prima vice homo , tanto Voluptatis exquisitissimae excessii fruitus est,ut tota mente prae dulcedine com mota , ita simul afficerentur nervi , ut resolutis viribus in animi deliquium tantum non delaberetur ; ut Ocyssime necessarium fuerit obnubilare oculos , sensim parum lucis admittere , sicque insolitae prorsus rei lente , 3c caute assuefacere: quo facto, nullo modo , ut prima vice, inde ultra afficiebatur. Fecit naturae DEUS Auctor, ut recens natorum oculi humorem aqueum tu hi dum semper gerant, qui sensim pellucet. Obtura-E1t principium inta auditorii externum Adorandus semper CREATOR

77쪽

6o ΡARS ALTER A. c

in iisdem callosae membranae specie, curvatam longitudinem ductui illi

abstulit, unde sonora vis tam valide augetur; cavit ita , ne recens editis fragor prima vice noceret. Sed ubi assuevit parum , tum demum excu--itur crassum illud velamentum , tuba taec stentoria producitur , sonus major tuto ferri jam potest. Discite hac occasione , 5 Optimi Auditores, discitet praevideo namque culturam felicis vestri a natura ingenii, quam tam gnaviter exercetis, effecturam , ut quondam Principum salus vestrae committenda sit prudentiae; discite inquam , quam male consulatur in lucem modo editis Principum , Regumque, filiis, dum exponuntur undique accensorum cereorum luminibus, dum tormenta copiosissimo onerata pyrio pulvere exploduntur quam proxime tenerrimo infanti. Haec prohibete, vel differantur in longam diem , consulite. Sed redeam, unde me praeceps abstulit impetus. Intelligitis longe aliter nos assici a consuet1s, aliter ab insolitis. Fit hinc , ut priorum ingenium putemus nos intelligere, causasque eorum perspicere, quo nihil falsius, sola consu tudo nos decipit. Posteriorum autem apparitionem miraculosam fere habemus , neque causam eorum naturalem dari ferme inducimur credere. Quum ergo quotidiana , licet quam minime per suas causas intellecta ,

occurrunt, naturalia haec vocare non renuimus. Quoties vero apparitio

nes Physicae nobis se offerunt, quae prorsus insolitae , statim extra, &supra, naturae potestatem nata, dicimus. Quoniam igitur, quoties phaenomena Physica oriuntur non ab iis viribus naturalibus , quae in corpo-xibus obtinent ab ipsa natura nobis quotidie oblatis, sed quae in singularibus quibusdam , iisque nunquam hactenus deprehensis , nascuntur , tum statim, prima vice , suspicamur Magiam. Ingrediebatur forte ossicinam , ubi pro instrumentis conficiendis lima ferrum radebatur & aes in scobem confusam quam tenuissimam , Dux Militaris, Comes Fursten bergius, rogat Zuvingerum ibi hoc opus tunc exercentem jocabundus, ridensque, quonam vellet pretio minutias ferri accurate ab intermistis aeris ramentis colligere, & perfecte separare. I aeto vultu praesto ait ille , parvo equidem, faciam pro vini Amphora. Itane ait fleros , fac ergoia Dictum factum, capit ignotum Duci magnetem , admovet scobi, incan- tamento quasi evocat assilientes & currentes versus lapidem ferri quisquilias , relictum aes ostendit seorsum. Id Magicom clamat generosus Co

mes : Viderat nunquam , nunquam fando ad aures ejus res talis pervene

rat ; quum tamen non strenuus modo & militaris , sed & callidissimus es set in bello Imperator. Vid. Zvvinger. Theatr. 239. Denique patiamini, ultimum addam. Si observatur ingens, nec sueta , corporum apparen tium mutatio , quae pendet a virtute in corporibus insita , quam natura nunquam sponte manifestat, sed quae vis tantum ostendit se, postquam actione quadam illa corpora prius praeparata sunt per artem , Vel casum y tum vero natus inde effectus prorsus pro Magico habetur : quod declarem

uno iterum exemplo. Nitri gelidissimus Sal, bene siccus , dimidiato tanto olei, quod vocant, Chalcanthi sincerissimo permistus, atque vi ignis in excipulum vitreum siccissimum exprestus in spiritus ruberrimos volatiles , acidissimos, penitus igneos, praebet liquorem, quem neque ipsa natura, neque Ars quoque, unquam producit ullo alio hactv ognito artificio ,

78쪽

DE ARTIS THEORIA. cI

quam unico hoc a Glaubero invento. Vegetantia singularia, quae fervidis simis orbis regionibus gignuntur , summe aromatica, δί acerrima, si cum simplici aqua fortiter ebulliunt in vasis , atque vapor imposito coercitus capitello, refrigeratus transiitu per spiralem tubum de Stanno frigida undique cinchum , excipitur forma aquae, oleum fundunt, quod pondere sue . aqua delapsum vires suae matris quam perfectissime exprimit. Liquor δίhie sola hac arte prodit. En duo liquida arte sic facta, nec apparentia aliter,

utraque frigida , ubi olei parti uni in vase quiescenti astuderis Spiritus des

eripti duplum, confestim exoritur conflictus acerrimus , tumet moleS, agitatur fervidissime , emittit fulmen comburens omnia. Rem cernis, cujus causa quidem a DEO infusa his corporibus, ita tamen , ut nusquam evadat nota homini, nisi tantum per haec artificia, praecise sic adhibita. hinc & modus ita excitandi tantos motus & flammam innotescit tantum

in rerum natura per has tres modo enarratas conditiones, nec unquam ali

ter. Unde facillime liquet, quam parum ex vero homines queant definire vires corporum, quacunque demum tempestate vixerint ; semper enim longe magis stupenda latere possunt in abditis naturae potestatibus , quam sunt illa omnia , quae illo jam tempore patefacta 1nnotuere; saepe &olim apud seculum prius, cognita vulgo , quae postea, & nostro aevo , prorsus perdita sunt, nec tradita scriptis, si quandoque .gesurgent, novo admirabilis potentiae praeconio celebrabuntur. Sed manum de tabula, Audititores Nobilissim ii quis enim exitus foret, si pro meritis hanc rem nunc Vobis examussim d1 sputare contenderem ΘQuam maxime humanis succurrit necessitatibus illa artium, quae alimenta cons Tvat, mutatque, ut praesidia vitae quam commodissime inde peti queant, quae Coquinaria hinc audit, vel Culinaria; haec prospicit sanis, ut aegrotis medicina. Licet autem prisca haec, imo mortalibus coaeva, fortCfuerit, ex Chemia tamen boni multum accipere potest. Solus nimirum de marino sale per ignem extortus liquor acidus, si aquae diluitur copia idonea , carnes, pisces , alia facile putrescentia , mirifice conservat, corruptionem illorum prohibet, grat11smo imbuit sapore, digestioni adaptat quam levissimae, simulque esseChus aestuantis coeli putridos in nutrimenta ipsa, imo & natos inde morbos pulchre sanat. Quare & currentibus per mare in loca alieno sub sole jacentia, quibus putrefacta sub fervido climate aqua, putrefacti pisces, carnes olidae, rancida tarda, cedunt in sustenta-Cula virae, tantum juvaminis praestat, ut mirum sit. Laudem sane hac in re summam meruit Ioannes Rudolphus Glauberus, qui conscripsit Tracta tus de Consolatione Navigantium , de Prosperitate Germaniae , alios PC circa similia occupatos objecta, in quibus demonstrat, quomodo exigua in ampulla , absque molimine, quis secum deferre queat liquorem , Cujus guttulis paucissimis uti queat in usus saluberrimos ; qua ratione ex frumen to corrupto Mattha hodie dicta , soluto , depurato , i spissato, ab aere praeserVato , liquor conficiatur nutriens pauca copia ; quomodo ex tali luquore & flore tritici panis bis cochus queat confici, qui duret diutissime incorruptus , pulcherrimeque nutriat. Illastris Boyleus in laudatissimo dci usu Philosophiae experimentalis libro, simplices, ex Chemia praecisUepe' utra , methodos arrat, quibus carnes, pisces, OVa, rec ntia, aua , Veb

79쪽

,sa . PARS ALTERA.

cocta, facile in longissima tempora conserventur. Quin & condimentχArs haec docet,& definit, quae susceptae jam putredinis inchoamenta impediant , corrigantque. Succus baccarum, pomorum , omniumque fere fructuum horaeorum, risOect maturorum, recens , pressus , cochus , inspissatus, massam exhibet

durabilem , cujus portio in aqua si iterum diluitur, vel hyberno tempore suavitatem nativam fere reddit; sive cum saccharo id, sive absque eo , paratum fuerit. At si idem succus vindemiae tempore pressus fervet de spumat, posteaque foeces subsedere , hincque bonum Vinum fit, omnia fere ex praescripto nostrae Artis peraguntur. Ipsa quoque vitia, interim quae accidunt, vel &ivino dudum perfecto superveniunt, inprimis caventur , ct emendantur artificiis de Chemia petit1s. Si fervere intempestive iterum incipit, si acere, turbari , vel pendere, ilico p raesto erit nostra de disci plina consilium , auxiliumque. Sin de A cetum de vino desideras, ars id parabit. Docuit eadem quocunque de fructu pulposio idem parare. Baccae Uvarum , Cerasa quaecunque , Grossulariae fructus , Berberis , Ribesia,

Sambuci acini, Pyra, Poma, Pruna tam diversorum plane generum, Omnia parantur a perito Chemico , ut liquor inde habeatur vero Vini nomine placens , ejusdem pauca per adjumenta gratiae, virtutis ejusdem , utique ejusdem semper indolis : quum omnium tandem hoc sit ingenium , ut, qui igne moderato primus hinc separatur liquor , sit semper latex spiritibus , in flamma argentibus, in aqua diluendis , praegnans. Hunc arte

Chemistarum sincerum depuraveris, deprehendes ex quacunque demum enarratarum rerum ubique eundem. Neque doleat felix Britannia, minus laete in fertiliss1mo suo solo uvas creando vino maturescere ; sane libera lissima natura largita ipsis est poma , unde arte nota Vinum eliciunt, quod

fragrantia odoris,saporisque gratissimi suavitate dulcissi;Dos Italiae, Hispaniae , & Galliarum potus provocet. Raro Batavi sius de Uvis vinum p rant bonum : at Ribessia, Grossi alarias, Sambuci virides baccas, in vina m tant calidiorum regionum productis haud cedentia. Denique & ipsis de Herbis, fervente ebullitione prius subactis , elicere valent Spiritus , qui copia quidem parciores , interea tamen fortes satis se dabunt. Haec autem omnia rite parata suffumigio incensi sulphuris condire , atque a nova refervescentia cohibere, simulque a vappiga praeservare saporis degeneratione, quis praeter Chemistas docuit Θ Austeritatem nimis acerbam parcis sima salis de exusta vini foece miscela mitificare demonstravit peritissima Chemia salium. Acutam quoque vinorum acedinem affusu lapi ais cancro rum , vel paucae cretae, quam pulchre Artifex temperat. N1mis cognita fuit, saevoque , at justissimo, punita supplicio ars sceleratissima , acriora ,& cruda, vina Rhenana veneno plumbi inficere , unde gratissima opimae pinguitudinis fallacia conciliabatur, at Paralysi indomabili potores ener-Vans , atque occidens, quam inficiendi rationem sagax Chemia detegebat. Ex Cerealibus docuit Isis, & Osyris, regiones vino carentes modum conficiendae Cerevisiae , quae Cereris vinum dicebatur quam appositissime ;unde δί Cornelius Tacitus, de corrupto frumento Germanos veteres vinum

parasse, scripsit. Hanc vero artem usque adeo sibi propriam Chemia vindicat , ut vel Ab ipsa resione eadem utraque orta, ex xopto nimirum ,

80쪽

DE ARTIS THEORIA. D

imo Basilitas Valentinus universam doctrinam arcanorum Alchemiae unicae Cerevita perficiendae descriptio iae tradiderit elegantissime, hanc per minutissima quaeque quam curatissime definiens. Profecto , quum. Vinum & Cesevisia parum tantum differant, omnia, quae de usu Chemia in vini data modo historia commemoravimus, Vos, pro vestra sagacitate,& Zythopoeticae facile applicabitis. Quaro evicisse per haec satis me coram Vobis arbitror , laetissimum esse Chemicar Artis beneficium vel per omnes vulgo dictas Artes Mechanicas , vel per praecipuas: unde putem , posse vere dici , artifices , qui has excolunt , si forent simul & periti Chemiae, incredibili progressu pomoeria suae

disciplinae promoturos est e, adeoque gravzs esse , multasque , causas, quae urgeant mortales , ut ad omnes reliquas disciplinas, quae versantur in cor

poribus contemplandis, vel mutandis, Chemiam pariter adjungan t, atque dein , quaecunque dePrehenderint, sedulo omnia , & bona fide, notent , postea in ordinem redigant, in publicum deinde edant, sicque, conspira tibus undique laboribus , pulchro successu artes humanas perficiant. Ego ,

quae potui , in his praestiti, promovi parum, eo tamen vobis Eruditissimi Auditores , haud prorsus inutilis, quod laboris exemplo auctor fuerim, ut longe pulchriora , felicitate ingenii, atque industria assidua, detegatis.

Jam vero perventum eo denique est, ut pauca quaedam , at sincera, tandem de praestantissima utilitate Chemiae in ipsa Alchemia dicam. Aperte

loquar, quae reperi. Non contigit mihi inter Scriptores Physicorum invenire hactenus Auctores , qui corporum indolem , atque alia mutandi vi rutem , vel profundius eruerint, vel explicuerint evidentius , quam Alche missae dicti. Quod certe, ne affectu quodam, a quo longissime absum, abrepistus dixisse videar , orabo Vos , ut primos legatis , sed animo intentissimo, & genuinos, Artis Alchemisticae Professores. Rai mundum liceat Lullium citare in illo tractatu, quem Experimenta VocaVit. Cernatis, quanam perspicuitate ibidem per nuda , & sine ulla circuitione, fuco , vel figmen iis , Experimenta , animalium , fossilium, & crescentium de terra , naturam , atque actiones , exponat. Dehinc vero candide dicatis ubinam Physica sic tractata inveneritis Θ Perillas inquit demonstrationes, quas corpora per Artem nostram resoluta oculis , animisque ingerunt, assensum expria mimus omni argumentorum vi infinite essicacius; per illas facimus , quae dicimus , quae docemus, praestamus. Idque ita effecit. Prorsus , ut hi Viii Physicam condere aggressi sint, quam ingens optabat Verulamius, quae ita nimirum corporum vires mente assequebatur , ore, & scriptis trade rei, quales re jam praesentes illa effecta Vere producebant, quas disciplinaeXposuerat, adeoque causas rerum poneret modo illas, quae rursum positae res ipsas essicerent psomtissime , ita quidem, ut quoties vellet, faceret, quae exponeret. Ridebant subtilissimas, universales, sola speculatione mentis quaesitas causas , quarum cognitio a8tum haud reddebat speculatorem aliquid essicere , ut Scholastici in his ot1o suo abusi orbi literato obtrud runt. Hinc quoque inculcant omnibus assiduo in sua Physica, ultra vires a CREATORE in corporibus insitas homines per artem quamcunque

nihil quidquam risiri omni conamine posse in corporibus. Has autem: quasdam in usus vitae necessarios unicuique manifestas

SEARCH

MENU NAVIGATION