장음표시 사용
401쪽
in gradu solvere valet, dein autem sensim per gradus incalescit, donee ebulliat , atque ad singulos gradus caloris aucti, sal per grana pauca imjicitur , apearebit ad unumquemque crCscentis caloris gradum, semper plus salis di sibivi, donec tandem ebulliat myria : hoc puncto obtento plus salis deinde non dissolvit, licet ebulliat diu. Illa Vero aqua, quae conglaciata fuerat, sale suo per gelu deposito , quando regelascit iterum,
dissolvit denuo salem , quem s paraVerat. Ue exempli, Omnia haec jam coram Vobis, ut ostendam, en haec experimenta in
stituo. Primo sumo Salis Marini puri , sicci, unciam ; hanc demitto tri tam in phialam vitream Chemicam , puram , siccam ; dein juxta later, colli infundo lenissime Aquae purae uncias tres : quae sic parata quam quietis sine repono , in illo caloris gradu , quem praesens jam thermo coapium designat. Dein in altera hac phiala eadem prorsus habeo , quae in 1lla priore quiescente , dc teneo in eodem caloris gradu ; at hanc assiduo, diu , vehementer, agito , adjiciendo subinde aliquantulum salis , donee refugit ulteriotis salis admiscendi copiam. Tertio autem iterum spectatis tertiam quoque & hanc phialam aqua & sale instructam , ut priores duae
erant ; en vero hic adest vas aeneum , aquam tenens , impositum igni, huic impono phialam illam secundam , quae continet aquam cum sale per concussum soluto , & etiam hanc tertiam , non concussam. Aquam in vase, applicato sensim igne, successive, per graduum incrementa , calefacio. Atque coram spectatis, quod sal in phiala non concussa incipiat, pro aucto calore, omni momento , magis , magisque, dissolvi, longe citius,
longe magis, quam sit in phiala prima, quam in quiete repo sui, inque calore praesenti aeris ; sic ut jam brevi per vim caloris applicati aeque praestita sit salis dissolutio in phiala caeterum quiescente, quam in concussa phiala videbatis fieri in casu secundo. Sed in hac phiala , quae adjuta concussit salem solutum continebat, calore increscente , assidue granula novis alis sicci injicio ; videtis ea solvi, idque dum lente pergo facere, donec prorsus ebulliat aqua in vase cupreo , jam vidistis copiam fatis not bilem salis dilutam in hac aqua, praeter eam , quam poterat continua tus in eo concussus dissblvere, satis diu quamvis agitaretur phiala. Postquam.vero jam tantum adjeci salis in aquam hanc , intra aquam ebullientem vasis aeme1 cum sua immersa phiala contentam , ut in illo calore
tamen non pergat solvi ultimum granum injectum ; jam phialam han
cum aqua, quae per calorem ebullientis aquae jam usque adeo impraegnata est sale , mimo ex aqua ebulliente ; nitideque detersam repono , ut
sensim refrigescat. Hoc dum fit, pellucidus hactenus, opacari incipit, liquor, δc turbari ; tum in superficie pelliculam contrahere ; deorsum salem ad fundum demittere ; itaque, postquam reducta est ad temperiem aeris ambientis , jam excussit fere tantum salis ex se , quantum plus sol-' verat , per caloris excessum supra illum , qui in acre externo fuerat. Quum expetimenta haec ita Videritis , jam , quaeso, respicite ad illam phialam quiescentem , primam , quam reposui, cum subtriplo salis. Ecce, pars salis jam soluta est in fundo, pars magna nondum soluta perstar. Illa autem , quae soluta , natat in fundo vasis non mista supernatanti flui-
o , ibi haeret jam forma gravis, pinguis, atque tenacis quasi, liquidi ;quod
402쪽
quod si diu relinquitur, sine ullo concussit, diu sic manet. Si vero concutitur , tum spedie anguillularum dissolvetur , per superiorem incumbentem aquam diffunditur, neque iterum deinde cadit in fundum separata a supernatante aqua. Sed alia iterum salis portio , sic ut prius soluta forma eadem , fundum tenet, donec rursus agitatione, vel calore, miscetur aquae minus salsis supra natanti. Hocque ita observatur, donec
tandem omnis fere sal immissus ita dissolutus fuerit in hac aquae portione : Notavistis autem , id enim necessarium, me adhibuisse in hoc experimento duas phialas vitreas , quae instructae sunt collis adeo longis , ut in calore ebullientis aquae de myria in ventre ampullae contenta nihil sursum exhalet. Dein quoque , quod semper haec colla eminentia supra ventrem ampullatum calefecerim; ne aliter fervidus vapor elatus , frigi
dum collum feriendo, illud dissilire faciat.
Jam vero gestio Vobiscum perpendere quaedam observata quae de fa- Quae inde , cillimo hoc experimento ultro quasi patent, & considerari merentur. 2 δ' I t1. Partes salis, 3c aquae neutiquam mutari in hac actione, verum tantummodo ita conjungi , ut jam aqua ita contingat partes salis, ut antea salis elementum alteri salis elemento contiguum erat, & ut aquae rursum elementa adhaeserant prius elementis aquae : quae solutionis species mera permistio appellatur. 2. Calorem facere , ut pro incremento suo vis haec permiscendi increscat ita , ut celerior fiat dissolutio , utque major copia salis dissolvatur in eadem quantitate aqua: ; & haec sic increscere, quamdiu potest aqua admittere nova caloris incrementa. 3. Hinc etiam Menstrua aquosa , quae salem di sibi verunt ad saturationem usque, in majore dein frigore turbari , salina corpuscula deponere , ad calorem redditum pellucere iterum , depositosque sales rursus dissolvere. . Imo & densari frigore aquam , salemque in ea solutum , in crystallos , & liquescere iterum has sponte , dum calor redit. Idque adeo verum , ut ipsum oleum Vitrioli, aqua orbatum , maneat in vase arctissime clauso fluidum , atta men , accedente frigore constringatur in glebam solidam , in calore ilico liquescentem. s. Hinc aquam ebullientem igne , postquam dissiluit quantum potest salis , ponderosiorem esse quam aqua ; hinc myriam hanc, ubi ebullit ad ignem , calidiorem deprehendi thermos copio, quam aMam simplicem ebullientem. Quin etiam talem muriam, ampulla Vitrea con tentam , sicque simplici aquae ebullienti immersam , nunquam posse calore talis ebullientis aquae deduci, ut ebulliat, sed indigere majore calore , ut ad ebullitionem transeat. Si vero aqua simplex in tali ampulla demergitur in aqua ebulliente, statim quoque ebulliet. 41od jucundo spectaculo videtis. s. Igitur hactenus causa , per quam aqua est Menstruum solvens, ignis habetur ; quo absente, desinit agere. Id autem con glaciatio docet evidentissime. Haec enim incipiens a gradu 32 , & p ducha sub hoc gradu per frigoris crescentis adhuc gradus 72. Vid. pag. 89. Intra tantum spatium caloris decrescentis, frigus semper magis , magisque, expulit ex aqua fere omnia genera salium in aqua 'solutorum , usque adeo , ut ipse spiritus nitri in glebas concreverit glaciales. Hinc clare convincimus, frigus increscens semper sales ex aqua separare accu- λῖius , & ex illa concreta expellere prorsus. Verum eximit etiam idem C c c
403쪽
frigus ex aqua facultatem solvendi Alcohol. Nam exposui, hyeme annii 719, frigori summo cerevisiam , vinum, acetum, myriam, in vasis magnis, & repandis. Gelu acre cogebat aquam horum liquorum omnem fere in mollem, fungosam , glaciei speciem. Spiritus autem adunabat si mul liquidum in unum fortes & generosos ; ita quidem ut pertere rata crusta effundi potuerit humor fragrans, & sapidissimus , separatus ab aqua , qua diluebatur ante conglaciationem. Et quo intensum magis a gebatur frigus, eo etiam separatio haec fiebat perpetuo major. Privat igitur frigus aquam etiam illa potestate Menstrui, qua Alcohol, acetososiaque dissolvebat sales. Credibile prorsus extremum , in natura possibile ,
frigus coacturum aquam in corpus privatum omni facultate Menstrui. .
Tale autem nos frigus non cognoscimus. 7. Etiam scire est inde, illam aquae propriam vim , qua solvere valet vel salia , vel alia quaecunque corpora , atque deinde soluta illa retinere in se , & sibi unita, solam non sussicere ad haec , sed requirere praeterea auxilium prorsus necessarium ignis , ut soluta maneant. 8. Omnia dicta , si applicantur ad litimores animalium , hominum inprimis , usum habebunt maximum , & de quo quidem parum cogitatum fuit. A qua enim est humor princeps , longeque abundantissimus, omnium liquorum, qui in fano corpore humano deprehenduntur , haec ubique in caeteris adest , abest nusquam. In hac igitur aqua reliqua elementa omnium humorum hominis soluta fluunt mista inter se, & fluentia continentur, conservanturque. Numquid ergo videtis , ut aqua haec, adeo obnoxia calori & frigori, mirisce humores mutet Θ Atque sanguinem quidem eductum venis spectate. Heu quantum mutatur a se ipso per solum frigus , per gradus increscens sensim i En urinam hanc ante paucas horas a sano , jejuno , homine redditam. Illa frigido hoc tempore crassum hoc deposuit , quod in fundo urinalis subest. Videte autem , dum igni appositum urinale sensim cum lotio hoc calefacto , incipit pellucere iterum , atque omnes illas foeces crassas quas in fundum demiserat, dissolvit denuo ita , ut brevi evadat iterum talis , qualis fuerat dum reddebatur. Discite hinc quantae etiam in cor-phre vivente oriri mutationes debeant per aquam frigore mutatam, de calore. Sed , dum in his speculandis versamur , parum abest, quin colligamus absolute virtutem solvendi , quam aqua, ut Menstruum , habet , semper increscere pro ratione aucti caloris in illa ad ebullitionem usque : cuncta id evincunt modo proposita.
Sed quam periculosae opus plenum aleae in generalibus se' oblectare per
physica, atque vel latum unguem ultra exserimenta falire, aut porro quid concludere t Enimvero alia experimenta sunt, sunt quam plurima, quae cogerent credere , quod vis Menstrui in aqua ita decrescat, veluti
gradus ignis in illa increscunt. Quod sane demonstratione omni fide dignissima oculis vestris subjicere jam placet. In urinali hocce purissimo
aquam sinceram , tepefactam ad calorem corporis humani , contineo.
Huic jam aquae immitto globos , quos modo depfendo formavi ex farina tritici subacta cum aqua in pastam mollem tenacem. Nonne mani
festo cernitis, quo modo globi hi deliquescant, diluantur, dissolvantur ,
404쪽
misceantur in aqua, hancque ita turbent Z Veruri ii hoc altero urinali aquam ipsi videtis ebullientem vi ignis; huic ita fortiter ebullienti, similes globos injicio farinaceos, non liquescunt, sed durescunt, atque jactati quamvis vi ebullientis aquae duresicunt penitus , ne ramenta qui dem deponentes. Albumen jam ovi recentis diluo in hac aqua tepef- cente instar sani corporis , dilui videmus, inque aqua tali dilutum , evanescere. Postquam autem aqua haec in pellucido hoc vitro magis sensim incalescit, magisque; iam incipit aestu , in aqua magis mota, constringi,
fibras coalescentes formare, tandem totum quantum durescere. Oculus
ergo videt in his , pro gradu caloris aucto a certo ejusdem termino , incipere, assiduoque augeri duritiem in hoc albumine , quum interim a limite definito frigoris, usque ad illum terminum , quo vis coagulandi nascivisa, aqua unoquoque caloris augmento idem albumen dilutius dissolve ret. Idem in pasta panis , in sanguine nostro , aliorumque animantum. Redigere hinc opohet in classes corpora , quae ab aqua semper sol vuntur , certo, & in omni quidem gradu caloris illi aquae conciliato. Talia autem sunt Primo. 1. Omnes usque cogniti Sales gemmae, fontium , maris; omne nitrum ; atque Ammoniacus , tam Cyrenaicus , AEgyptius que, quam factitius. a. Omnes Sales noti Alcatini, puri , volatiles , qui per putrefactionem sponte , aut per destillationem arte , nascuntur de animalibus aut vegetantibus. 3. Universi quoque Sales Alcatini fixi, qui urendo parari queunt ex Vegetantibus. 4. Genera quaecunque acidorum naturaliter vegetantium classi innascentium , at & cuncti sales aucti, naturales , qui in fossilibus. Quin & addere his oportet omnia etiam acida vegetantium , quae rite peracta fermentatio producit , dum spirituum fermentatu enascitur productio , magisque, quoties geminata fermentatione acetosi producantur spiritus , quae aceta vocant. Rursum illa quoque acida, quae artificia destillationis exprimunt ex lignis plerisque, duris inprimis, & ponderosis, Robore, Guajaco , Sassafras , similibusque. Huc
aceta referimus omnia, quae igne destillaverunt in aceta stillatitia. Va por quoque coactus accensi sulphuris. Ut & vi majore ignis expressum acidum Aluminis, Chalcanthi, Nitri, Salis Communis, Gemmae, & Fon tium. s. Compositi sales , quos ars produxit, combinando Acida de Alcalia usque ad aequatam rite saturationem. Atque hi quidem multi ha bentur , pro varietate Alcati fixi , aut volatilis , pro multitudine acidorum vegetantium, fostiliumque, pro diversitate multiplici horum eo rumdem in suo genere. Atque uti omnes illi, sic nati, solvuntur facile in Aqua , ita tamen oportet monere , illam inter hos , qui Tartarus appellatur Vitriolatus , omnium dissicillime in Aqua liquescere, citissime iterum in illa consistere in forma solidi. 6. Boracinos quoque sales, mirificos , & singulares Aqua diluit, at dissiculter, neque sine ingenti copia Aquae , nec sine adjumento ignis forti , satisque longo tempore. Unde
etiam imminuta Aqua , decrescente calore , statim iterum concrescor solent. 7. Sales nativi plantarum , arte tractatis vegetantium succis , dilutis , per colum trajectis , inspissatis , in quiete diu repositis , enati, uti v. g. aceto fae sal esssentialis dictas , dc aliarum, qui omnes adeo facile Aqua solvuntur, ut sane vix queant servari ne sponte deliquescant. 8. Sales tan-
405쪽
dem vegetantium , qui ex vino , vel succo plantarum plane fermentato de ecato , reposito , cadis adnascuntur, & Tartari nomine veniunt. Qui postremi, puri si fuerint, duri satis , in aere sicci permanent, in proprio 1uo vino non solvuntur; in Aqua dissiculter, nec sine calorct magno, tumque in vigecapto ejusdem. Simul ac vero Aqua minori copia adest , aut aestus ebullientis Aquae remittit, Ocyssime rursum in glebulas solidas concrescunt. Caeteri autem , praeter Boracem, Nitrum, Tartarum, Tarta rumque Vitriolatum , Sales , haud modo solvuntur Aqua; sed impatientes siccitatis, in ipso aere communi liquescunt attracta de eo aqua; omnium quidem promptissime Acidi sales meraci, atque Alcatini utrique. Acida sane pura sicca exhibere dissicillimum , neque nisi in summo frigore. Alcati autem fixum , de fundente modo prodiens igne, simul fervor latentis in eo ignis aliquantum remittir, nudo per aera siccum transitu mox uvescit humiditate adtracta in se. Hinc etiam manifestissimum jam est, dominari in salibus his secretam facultatem ducendae aquae in bibulam , sitientemque1uam naturam. Igitur etiam in actione Aquae, qua hosce diluit sales, binas conspirare, eas vero scite distinguendas potestates, quarum una sol Vit, attrahit altera, utraque virtutem aquei Menstrui constituit. Neque profecto negligenda hac in re observatio certa , quae docet, reperiri quando que sales aquae avidissimos , qui tamen combinati abeunt in tertium inde
genitum , qui aquam dissiculter recipit. Oleo Vitrioli quid avidius aquam sitit 3 Quid aegrius unitam semel sibi aquam dimittit a se, quam Sal Alcati
Tartari 3 Eia, misce haec duo usque ad accuratam proportionem ita , ut natus ille sal nullo documento Acidam se, vel Alcatinum monstret; habes salem siccum , qui aqua tarde differtur. Idem in aliis, sic genitis componendo , salibus saturatis obtinere deprehenditur , quamvis forte paulo mi nus. Quin etiam in omnibus illis salibus aquae requiritur justa portio , ut queant in illa solvi penitus , daturque extra hanc proportionem semper aliqua pars falis , quae non dissoluta in fundo vasis perstat. Quando tamen Aqua usque adeo exsaturata est copia liquefacti salis, ut in hoc caloris: gradu respuat omnem penitus ulteriorem salem , tum tamen hoc , ita impraegnatum , lixivium dissolvere poterit in eadem hacce temperio adhuc alium salem , qui diversae habetur ab eadem indolis. Si enim Aquae Nitro saturatae salem Marinum indas, magna ejusdem pars porro solvetur, licet lixivium Nitri plus haud poterat dissolvere. Postquam vero his jam utrisque saturatum , attamen admittet iterum Salem Ammoniacum in se. Secundo, Aqua quoque Menstrui potestate dissolvit omnia illa corpora, quae , a salis inprimis concursu , salina appellantur. Atque illa quidem omnia habent salem quendam ex praecedentibus, qui praecipuam partem to
tius constituit, ad quod componendum conjungitur intime caeteris partibus , quae solae nec sales erant, neque salina, sed referenda ad aliam quamdam corporum classem. Ad hanc ergo rerum speciem iterum revocemus, I. SapOneS nativos Vegeratarium , supra memoratos , explicatosque. Tales ibidem probabantur habendi maturi omnes succi fructuum quorum cumque horaeorum. In quibus omnibus aqua , oleum , sal, spiritus , plantae, quam accuratissime immissa, atque concreta laudantur, qui quo omnes
Aquae pura solvi amanto Vid. pag. 3 4 a. Succi quidam singulares, concr*
406쪽
ti, a praecedentibus alii, certo quodam plantae loco geniti perfectique. Cassiae pulpam , Mannatis humorem , Mellis liquores, Sacchara, huc revo cantur. Atque hi quidem , recenseri utcunque possunt inter priores, disia
ferunt tamen recitatis modo notis , utique aquae minus habent. Sunt tamen Sapones etiam oleo abundantes & Lle mistis 1, unde quoque in aqua diluuntur perfecte, ne Gummi quidem exceptis. 3. Succi vegetantium liquidiores , qui circuitum ducunt per fabricata stirpium Vasa, totamque plantae compagem; Betulae , juglandis, Vitis, verno tempore incisarum , caeterum sanarum , spectate effusos tanta copia humores. Omnes hujusmodi, sunt enim varii adeo de genere hoc in multis plantis , Sapones etiam stirpium
Aqua diluti quam plurima ; hinc aptissimi ultra dfs ivi in Aqua. . Animalium succi quicunqne cogniti hactenus, facillime per Aquam dissolvuntur , sola pinguitudine excepta. Nullus tamen inter humores illorum nativos magis amat aquam , quam bona bilis : id vero didici olim , quando
hanc, de corpore animalium recens exemtam conabar leni igne cogere in
spissamentum formandis catapotiis idoneum, in usus medicatos, simulque, ut illam incorruptam diu asservare possem. Quid enim contigit 3 massa profecto in ipso aere deliquescebat sponte. s. Omnes Sapones facti ex oleo vegetantium presso , Alcati vegetabili fixo, & ignea parte Calcis Vivat Ope aquae ebullientis missorum , & artificios a dein coctione inspissatorum
in unam massam satis arche concretam. Tum quoque Sapones omnes qui parantur de oleis stillatitiis vegetantium combinatis cum Alcali igneo acerrimo, siccisi1mo , fervidissimo , facto etiam cum calce viva, ' saxea , acerrima, per nudam confusionem ,& in humili loco expositionem aeri
nudo. Uti quoque alii iterum Sapones, omnium quidem praestantissimi, qui arte secretiori parantur de oleis purissimis stillatitiis , quae nubunt sali sincetissimo , Alcatino, volatili, sine ullius aquae alienae admistu, lenta , prudenti, secreta sublimationis geminatione confecti, unde medicamina acquiruntur praestantissima. Sed tandem Sapones omnium quidem subtili simi nascuntur arte, quoties Alcohol vini, sed omnium purissimum , rite co1t cum sale Alcatino , volatili, quoque purissimo. Haec enim transeunt idoneo art1ficio in nivem volatilissimam , falinam , saporiaceam , sulphuream , quae Ossa Hesmontiana perperam dicta vulgo , Raimundo I ullis spiritus vini acuatus habetur Ammoniaco sale. .uo & referre licet alium, quem parabant de Alcohole, & sale Tartari, arcana methodo perfecte adunatis simul. In omnibus his Saponibus Chemia nova semper , & essi cacissima Menstrua, Medicina praesidia salutis tutissima reperit. Idque in primis admiramur in hisce ; quod , quum olea sola respuat Aqua , tamen olea eadem adunata hisce salibus apta fiant dissolvi in Aqua. Sales soli Aquam trahunt, sales soli oleum trahunt. Hinc igitur his artificiis disci mus modos, quibus olea queant in aqua pura dissolvi. Sexto ad salina haec genera corporum referimus hic , respecha Menstrui aquei , Vitriola dicta Chemicis vel Crystallos , quae fiunt , quoties sales solventes , acidi inprumis, diicerpserunt metalla in ramenta minima , atque iisdem arche adhaerescentia, concrescunt una in glebulas, in a Da dilui aptas integre.,.sine ulla foece omnino , quamdiu nimirum hanc vitrioli veram formam obtinent. Talia igitur numeramus auri, argenti, plumbi, mercurii, ma2
407쪽
tis , veneris , stanni , magisteria, sacchara, sales , vitriola , dicta, quamdiu acido solvente idonea parte aquae , metalli particulis, ita certa proportione adimatis constant, ut maneant perspicua, & liquida , crystalli aut vitri instar. Quo autem uberior copia acidi solventis Metallo in Vitriolurri
coacto affunditur , eo semper facilius illud in aqua deinde dilui poterit.
Quando autem aqua calore leni dimatur ex Vitriolo , ut jam opacar eva
dant glebulae, tum solent ilico disponi partes metallicat ita, ut dein in aqua
adeo facile dissolvi nequeant, quam quidem psius. Imo vero sit continua tur haec crystallorum exsiccatio , tum tandem materies evadit penitus dissolvi impos . Licet interim multum acidi solventis retinuerint in se. Manifesta evadunt omnia haec in Argento Vivo. Si hujus,in aqua absolute in
dissolubilis , unciam in sesquiuncta boni Spiritus Nitri dissolveris , dein
parum in spissaveris, habebis liquorem, quem Aqua sincera diluere poteris, quousque liber. Ubi liquorem quietum detines aliquamdiu , nascentur in fundo crystalli urentissimae , albescentes subpellucidae , quae in aqua pura ocvssime , perfecte , liquescunt. Si vero exsiccaveris has in album, flavum, rubrum , coccineum , pulverem , jam integre in aqua dissolvere non puteris. Ergo illa Metalla hoc respectu Aqua non solvit, nisi ratione acidi tantum adhaerescentis ad superficiem metallicam. Unde etiam aqua statim dimittit soluta metallica , simulac acidum ablatum est de metallo soluto. Hinc quoque metalla in acidis soluta , dein per aquam diluta satis largiter, evadunt eo ipso potabilia sic , ut queant in corpore humano recipi, ibidemque immisceri humoribus, agere in partes ejusdem solidas. Sicque ibidem praestare illos effectus, qui pendent ab illorum potestate in humores & solida. Qui sane effectus saepenum elo valde notabiles inveniuntur. Quum ratione acidi, & metallici, agunt in illas partes humani corporis satis fortiter. Attamen omnis illa potentia non diutius durat , quam dum manet illa forma soluti. Quum vero haec ab acido inhaerente fiat inprimis, eo ablato potabilitas, sive permiscendi aptitudo, quoque periens in calcem meram abit, & in pulverem. Inde demum capitur ratio laticis medicati vitriolici essicacia , quae persistit tamdiu, quamdiu sal solvens , metallum solutum , in copia aquae ingenti diluta sustineri poterunt. Postquam vero per inertiam , vel & paupertatem salis solventis, Ochram suam deposuerunt, tum statim fatuae redditae nihil quidquam boni ultra praestant. Quae autem de acidi actione respectu aquae dixi, eadem haec vera quoque sunt in metallis , quae soluta sunt in salibus alcalicis , ut si AEs in spiritu forti
Salis Ammoniaci solutum exhibuerit violaceam tincturam , quae iterum sale orbata suo mire mutatur , inque pulverem obscurum abit. Idem pari' ter in aliis illis videmus, quae oriuntur de metallis per sales enixos vel compositos solutis. Sal Ammoniacus ita, vel marinus , certa lege metalla solvunt, ut in aqua dilui se deinde patiantur. Atque tamdiu etiam pluriuma essicere in corpore humano valent: ita tamen, ut & hic limitetur actio
inprimis a dissolubilitate in aqua. Verum, ut ubique dissicile, ita hic generale effatum physicum procudere. Solutio scilicet Stibii Dcha in fortis
simo spiritu Salis Marini, qui Mercurio sublimato corrosivo adhaeret, vocata Butyrum Antimonii, est saturatissima equidem acido ; unde & putar
tur , juxta doctrinam hanc datam, in aqua facile, & liquido dissolvi posse.
408쪽
Attamen , dum aqua illi affunditur , Ocyssime redit omnis pars Antimonialis in calcem candidissimam , quae magno igne fusa regulum Stibii pulcherrimum reddit; qui nulla arte in aqua dissolvi potest. Transeamus ad illa corpora , quae absolute Terrestria pura sunt. Ipsa haec , si in acidis corroduntur prius, & tum quoque patiuntur se in Aqua perfecte dilui; ut ibidem dein ita lateant, ut totus liquor limpidissime appareat : quare ibidem hac specie operari etiam queunt. Cretam cernite acidis rosarii copiosis,poteritis in aqua dein diluere pro lubitu. Neque fere terram novi , quin hoc , vel illo, acido queat ita dissolvi, atque mutata omnes sensus fallere. Unde noscitur, quam parum ex pellucidii stiria limpiditate liquoris concludi queat, de ejusdem sinceritate respectu terrae in
illa reconditae. Imo vero animalium ipsorum verae , Ultimaeque , terrae, os leae , carndae , testaceae , caeterae, ita queunt solvi in acidis. Atque ita Omnes quoque illae, hoc sensu, possunt in aqua ipsa dissolvi, tandemque etiam inde postea multis modis recipi. Ut autem Terrestria haec in acidis erosa , evadunt deinde in aqua dissolubilia, sic alcalia contra, si intime uniuntur terrae , ea vero in Aqua postea dilui nequeunt. Quod vitrum docet quam esedentissime t, utpote Alcati &terra intime conjugatis constans, quoὸ eo minus solubile habetur in aqua, quo arctius unitum. Qtaam mira igitur differentia est in terrae per aquam luendae rosione per unum , aut alterum salium genus t Alcalia eam subtilius dissolvunt in fixum , pellucidissimum , durissimum , corpus, quod omnem aquae vim solventem ita prorsus eludit, ut materiem formet, qua non alia habetur aquae viribus solventibus magis intacta. Quin magis mirabile mihi creditur, quod sales Alcatini animalium, subtilissimi , volatiles, archillime uniti terrae , massain conficiant in aqua ebulliente haudquaquam solubilem. Atqui calculus in animalibus genitus , his principiis,& oleo , conflatus tale corpus est. Et quidem , magno plurium malo , semel ille in quacunque parte corporis genitus tristissima faetura se propa gat. Habet nimirum potestatem absorbendi, suaeque adjungendi moli materiem sibi similem de humoribus animalium maxime propinquis putredi-ni , quales sunt bilis , & lotium , in quibus sales fere alcatini. Qui tum rursus terram de partibus humani corporis subtilissime detritam , sibi asso-eiant, novaque uc calculi elementa fabricando , dirum monstrum augent quotidie. Haec dum serio perpendo , videor mihi rationem cernere, cujus gratia naturae Autor alimenta fere omnia animalium, paucis admodum exceptis, acescentia fecerit. Ita enim acidi sales, in prima officina ventriculi prae- dominantes, felicius ad dissolutionem disponunt nutrimenta assumta , quorum partes firmae per terram inprimis cohaerent, indeque longe difficilius in liquidum Chylum dissol verentur. Verum quando postea de hoc parato Chylo formanda est iterum materies solidis compingendis apta , tum mutatur prorsus acescentia, quae in Chylo necessiaria fuerat, & alcales centia Salium enascitur, quae apprehendens elementa terrestria compagem formet aqua non solubilem , ted humoribus coercendis parem. ossa sane, Alcalicis immissa, firma manent; si acidis immersa detinentur, mollescunt
ta ratio actionis animalium misturalis.
409쪽
Ruyschius serpissime mihi nar avit.: utique , quando vis mutandi acescentia in alcalia in corpore humano deficit, ossa tum , cartilagines , dentes, ligamenta , laxa, debilia, mollia , flexilia redduntur ; ut in Rachiticis inprimis animadvertitur fieri quotidie. Discant hinc Chirurgi, & Medici , quanto hominum damno acriora acida dentibus dealbandis adhibeantur :unde fallaci specie pulchri Ditoris , brevi hebetes , stupidi, soluti , ev
dunt, caduntque ; at quanto rectius leniora alcatium fixorum , & diluta bene , lixivia mundandis applicantur dentibus i quibus terra illorum ne liquam laeditur. inarto , sit - Deinde , post haec , Salphura contemplemur , quae sane in aqua se distplv x λ Alς- λςὲβ solvi nullo patiuntur modo , quamdiu sola manent. Postquam Vero Alca Jicis intime permiscentur, mox evadunt penitus in Aqua solubilia. Ex quare vis medicata Aquarum Sulphurearum optime cognoscitur. Quae enim
monui prius , dum de Aquis Medicatis metallicis agebam , eadem illa hic iterum repetenda sunt. Sed sales Alcatini volatiles quoque possunt Sulphura resolvere, ut postea in Aqua possint dilui. Hinc ergo liquet, Aquam Alcalicis adjutam Sulphura quoque ipsa quam optime dissolvere posse. Atque , quum id fiat etiam in illis Sulphuribus , quae absconditissima saepe
latent intra metalla, vel semimetalla, hinc absconditum, & occultum saepe manifestum redditur , forasque eductum palam sis offert. Factum inde , ut pro arcanis summis levia haec gnaris artificia vendita fuerint. Sicque &Principes saepe decepti. Vidimus ita Panaceae specioso titulo venditum ii Quo rem de Stibio paratum. Paucis ille guttulis Θe vino haustis promittebat sanationem promtam morborum sine sensibili effectu ; δc sane in morbis quibusdam praestabat aliquid. Sed arcana revelata vilescere solent , atque monopolii dein lucra auferuntur mysteriorum jactatoribus. Postquam enim totam rem examinavi, facile detexi. Hoc enim erat rei. Antimonio nativo in pollinem farinaceum diutissime contrito, affunditur Oleum Tartari per deliquium, vel Alcat est Glauberi , ad duplum. Tum in phiala alta Chemica digerantur diu satis calide ; sensim Alcati liquidum dissolvet Subphur , quod in Antimonio latet , sicque speciem Tincturae eliciet rubram, quae saporem habet igneum , Virtutem acido oppositam , calefacientem, aperientem , diureticam , diaphoreticam. Sed profecto, si juvat amor veri, uno momento aeque bonam habebit medelam , qui vulgare Sulphur contritum coquet in lixivio Alcatino acri, fixo : quum Antimonii Sulphur non differat a vulgari. Alcati vero illud metallicam Antimonii partem neuti quam attingit. Sed Antimonii corpus tritum cum spiritu Alcatino , de sale Ammoniaco parato , qui aliquoties lege artis tractaverit , inde quoque Tincturam auream , Sulphuream eliciet, ut jam prius Illustiis Boyleus talem cum sulphure simplici parare perspicue demonstraverat. Sed cui bonostrophas , dolosque, aperiam i mundus amat decipi , divitesque saepe cupiunt vacat dimitti. Avaritiae autem , jactantiar, quis statuet modum quis pudorem Quinto , ut & Illa quoque corpora, quae constant glutine tam tenaci, duroque , ut 30ς, si Rς Aquam prorsus respuant; tamen eo reduci queunt, ut in illa dissolvantur penitus; si modo simili ratione prius cum Alcalicis fixis, aut volatilibus in time coadunantur. Tum enIm lentorem prorsus suum, Aquae repugnaΠ-
410쪽
tem amittunt, unde Aquam jam admittunt intra laas resolutas partes,
hinc per easdem jam se patiuntur dilui, de ablui. Quare etiam fere ubique
observamus, lotium animalium putrefactum ; foecem vini astam ; saponum quorumcunque vim dissolventem ; bilis , mellis, sacchari, vitelli ovi, miscelam , ita immutare illa corpora, ut deinceps in Aqua queant commode dilui. Unde ferme pender omnis detergendi, purgandi, lavandi, per Aquam potestas. Olea , Balsami, Colophoniae, Resinae , Gummi-Resinae huc revocentur; quae omnia tandem ita obediunt Aquae , prius in illa neutiquam solubilia. Haec igitur habentur praecipua, quae mihi jam succurrunt, ut Vobis bona fide tradere queam de vi, quam Aqua exercet in corpora solvenda. Plura super his commentari me posse nescio , quin referri queant ad modo dicta. Interim pulchre gnarus eorum , quae Principes in hac arte Viri tradiderunt scriptis , tamen nihil illorum pro vero Vobis ut commenter , jubet veritatis amor , atque sancta simplicitas , quem boni viri characterem putem. Ego enim dubito, an non plus tribuerint suis inventis, quam in iis erat.Quidquid sit,fateor ingenue ignota mihi singularia, quibus se efferunt, arcana. Audite tamen Hel montianam disciplinam ldichat quidem palam , omnia corpora, per Alcahest unum verti in salem , qui persecte pondus habet antiquum , atque in aqua quam perfectissime dissolvi potet . Id si sic se habet, sequeretur omnino , Aquae imperium in omnia corpora universale prorsus esse. Neque vel illud mirum his , qui tenent , ex Aqua cuncta fuisse nata, in eam resolvi omnia , quaecunque demum sint corpora , unico igne excepto , quem tamen vel ideo forsan pro corpore non habent. Interim enarravi ipse antea , ubi mechanicam Aquae virtutem in solvendo explicabam, quod praeceps mollissimae Aquae lapsus , omnia tandem nata corpora in ramenta minima divideret. Attamen minutas has particulas , postquam ita divulsae fuerunt motu A quae , nunquam intellexi , dein permistas in Aqua manere. Recitavi pariter supra , quae incredibilis diligentiae vir, atque incorruptissimae fidei, Hombergius retulit de A qua per tritum resolvente Metalla quaelibet. At monui aera admitti, qui semper omne ferme salium genus , maxime in officinis Chomicis, simul applicat. Mihi sane Aquae hic limitatur potestas : si dixero
prius, solam hanc vehiculum praebere elementis , quo possint haec animalium corpora , & vegetantium , ingredi, ibique in vitae constantiam, corporisque incrementa, applicari, immisceri , omnia fere perficere. Absit haec sola , iners restat, CX arida , moi CS. Igitur doctrina haec jam explanata, quae vim Aquae solventem explicuit ;opus porro non erit multa proferre de Menstruis aquosis : quia eadem jam
fere repetenda forent. Pauca tantum, quae forte memorari merentur,dicam. Grando, tempore aestivo , post aestum, hincque nata tonitrua , coelo
delapsa, vasis si excepta fuerit purissimis, vim habet aliam, quam alia quaevis aqua. Est enim haec aqua omnium purissima, in altissimas evecta plagas , in elata Atmosphaerae parte conglaciata , sicque de illa altitudine
Nix autem , tempore Hyberno , frigidissimo , silente omni vento, in loco alto , arenoso , deserto , in superiose superficie crassae nivis de
lausae ilico collecta , aquam dabit post grandinem purissimam.
