Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Ros est confusuis plurium chaos ; nam Vapores aquosi, spirituosi, se

lini, oleossi, atque exhalationes siccae cujuscunque generis , in eo concurrunt simul. Atque in eo equidem differt quam maxime ab omni alio aqueo Menstruo. Enimvero oritur tantum , ubi aestuantes Solis radii, sicciorem jam terram per praegressum calorem excoxerunt ; hinc ergo corpuscula

magis immobilia, quam ipsa est aqua, per magnam illam vim sursum evexerunt, quae igitur simul ac remisit paulum Solis irradiatio, mox residunt , inque superficiem telluris aretaehae relabuntur, plantas irrigant,& animalia, aridumque & rimis jam fissile. solum reddito humore re

plent. Hinc vires Roris , ut prius monui, vix queunt definiri, ViX revocari ad unum caput. Sed adeo de omnibus coaluit, ut non mirer , cogitasse quam plurimos , latere in Rore abditam Salis Universalis materiem, unde Sal postet educi , quem Congelatum Mundi Spiritum vocaverunt. Verum haec ego mitto , transiturus hinc ad alias res, speciesque Menstruorum cae teras, postquam monui, Aquam in aere haerentem , Lepe Menstrui vice fungi, ubi minus redhe putatur aer vi sua agere.

DE . OLEIS, ET DE MENSTRUIS OLEO SIS.

De olei charactere , atque ingenio , egi jam supra, in Historia Animalium , & Vegetantium , ubi exposui diversas partes , in quas arte composita fabrica horum resolveretur, pag. 33.37. Rursumque , quando tractabam de pabulo Ignis, pag. 163. 167. 29o. I92. Oleum jam considerandum

ut Menstruum , est succus fluidus, aut leni ignis gradu suidus reddendus, pinguis, in igne calesectus ardens , aquae misceri impatiens. Si putatur Alcohol censendum inter olea, id solum excipitar per ultimam proprietatem ; dum aquae misceri satis promtum reperitur, in reliquis autem olei dotibus convenit prorsus. Olea autem omnia , quae hamanis patuere sensibus , vel fuerunt nativa , prout genita in corporibus existunt, vel parata ex his per artem , Chemicam plerumque , quae semper mutata tum sunt a

naturali sua dote. Neque abesse quis potest, quin hanc distinctionem cogitet ; quoniam sane in classe Menstruorum , ob mire variantem essica-eiam , quam solvendo praestant, penitus distincta sunt. Olea igitur, vel succi nativi oleosi, deprehenduntur ubique , tam in fossilibus, quam vegetantibus , de animalibus : quum in omni rerum classia deprehenduntur talia. Accedens deinde ars, Olea haec immutans , eo adhibere solet vel chionem rerum pinguium in aqua ebulliente, qua fusa pinguia, hinc liberata utcunque a suis retinaculis, levitate dein sua per motum aquae su sum in superficie colliguntur, sicque non multum aliena a sua pristina indole obtinentur. Alter modus, quem ars adhibet, pressio est , qua contusa penitus oleosa inter calefactas ferri laminas vi praeli urgentis pressa , sicque exsudantia colliguntur. In qua quidem actione, modo nimius vitetur praeli calor, parum diversa a nativis habentur. Adhibetur quoque aliquando igne instituta fusio , dum corpora nativa, scatentia oleo sis, igne artificiose adhibito leniter torrentur ; quo ipso olea horum , & oleosa , exprimuntur, sicque colligi queunt. Id in paratione picis de coniferis arboribus tam clare constat. De quibus Axtii libellus expendi meruit. Ulti

412쪽

DE ARTIS THEOGIA. m

mo denique , ipsa haec Olea destillatione tractantur; qua vel ope aquae in

altum elevata, vel etiam igne sol O , aut ad latus acta per retortam ; quin& per descensum , ut vocant, depressa, suis de corporibus educuntur.

In postremis his oleis, quae stillatilia deinceps appellabimus, ta observatur fere obtinere , ut nullo frigore hactenus cognito , deprehendantur congelascere, sed fluida perstent. Pressa vero Olea , alia concrescunt frigore acri in consistentem massam , ex globulis coeuntibus factam , ut in oleo olivarum, oleo raparum , & plurimis similibus, nimis notum ; alia rursum ne acri quidem gelu congelascunt, veluti in lini oleo observamus. Saepe super hac adeo notabili Oleorum differentia cogitans , quin &varia haec Olea ipse meeum perpendens serio, nihil, ullo modo , detegere valui hactenus , in quo ingens hoc discrimen haereat: ad secretam itaque potestatem liceat referre, quam vel invitissimi solis experimentis adscribere coguntur, neque ulli aliunde notae legi imputare queunt. Ingenti autem gentis humanae bono mirifica haec proprietas rebus data quipne unde materies comparetur , vel rigidissimo gelu liquida, quae immerio semel incenso et lychnio ardeat in lumina nocturna. Porro igitur scire est, actionem solvendi, quae oleis congelascentibus propria habetur, & tum demum incipere, quando non amplius gelu consistunt , sed fluidi liquoris forma apparent, atque resoluta habentur. Quum igitur quaedam horum ipsa aqua citius congelascunt, horum equidem potentia solvens durat minus , respectu frigoris , quam ipsius aquae. Illa autem olea contra , quae in omni naturali frigore semper liquescunt, tamen hanc suam solvendi potentiam semper retinent, conservantque : unde etiam stratim apparet, haud poste definiri in natura rerum terminum certum, communem JUC ,

caloris , a quo incipit, ut a puncto fixo , potentia solvendi , quae oleis inest; posse tamen limitari fere hanc in certa aliqua olei specie , postquam

semel accurare observata erit. Si exploramus hancce Oleorum potestatem

tum illud deprehendimus admirabile , quod oleum Lini sevissimo sub frigore liquidum persistens, haud caleat plus in se eo tempore , quam glacies rigidissima, aut aliud conglaciatum oleum. Quando autem sensim applicato igne, sed artificiose, & sollicite, Oleum

incalescit; tum ubi pervenit ad calorem a I et graduum, quo jam aquae con sistit calor , nondum ebullit ullo modo. Verum, quum ebulliens jam aqua calescere ultra neo , Oleum continuato Codem igne , Omni momento incalescit magis, magisque; atque tandem eousque exaestuare deprehendi tur , ut calorem concipiat usque ad gradus soo, priusquam ebulliat. Unde nil miti , cur oleum bulliens sit tanto fervidius, magisque adurens, quam aqua. Sed de omnia olea non aeque cito ebulliunt. Ea nimirum , quae

levissima , subtilissimaque , sunt, facilius ebulliunt , minus incalescunt , dum alia , tardius ebullientia , longe majorem ignem in se recipiunt prius quam bulliant. Ita rectificatum oleum Terebinthinae satis cito ebullit ,

Lini oleum dissicillime. Unde igitur jam intelligitis , quam sit dissicile de

finire virtutem , quam oleum habet ad agendum instar Menstrui: quia in oleo Lini, v. g. haec potestas incipit in gradu frigo is summi nobis cogniti , deinde increscit hinc usque ad gradus 6oo. In quocunque tamen gradu augmenti semuer acquirit aliam agendi vim, sive uni eidemque

Non congelaCcentia. Multum 1gnis capiunt.

413쪽

perimento uno. Et altero, Tum Tertio,

396 A R S ALTER A.

applicatur corpori, per gradus diversos, sive diversis corporibus eodem , vel variato , gradu aestus. Facile quippe cernitis infinitam hic haberi latitae

dinem , utroque hoc respectu. Sed oportet, haec CVincam coram.

Primo itaque pro Experimento haec ago. In lebete hoc aeneo , apem to , est aqua pluvia pura. In hanc aquam dimitto tres phialas Chemicas, quam maxime aequales, & figurae ejusdem , fere ad eandem altitudinem impletas sic, ut in prima Alcohol, in secunda oleum stillatilium Terebinthinae , in tertia oleum Olivarum sit. Impono & eidem aquae The

mometrum Falirent, Citianum paratum cum mercurio. Jam appono ignem ad lebetem, aquam saepissime movens ; ut calescat aequabilissime. Ecce

ergo calor aquae in lebete est graduum I 7s, jam Alcohol ebullit in phiala prima satis valide : quare hanc eximo. Aqua calescens plus , assidue agulata, jam incaluit ad a13 , simulque ebullit ; nec amplius jam expanditur ultra Mercurius in Thermos copio , utcunque ignem augeam circumpositum , jamque quam fortissime ebulliat aqua. Sed oleum Terebinthi

nae in phiala sua neutiquam adhuc ebullit, neque oleum Olivarum. Unde cernitis miram illam differentiam. Alcohol , quamvis oleum inflammabile tenuissimum , tamen prius ebullit longe quam Aqua. Oleum Terebinthinae , tanto levius aqua , satisque tenue , tamen calore ebullientis aquae ne quidem commovetur , pcet tamen inflammabile sit , ut nec Olivarum. Ergo dc inflammabilitas hoc non facit , nec levitas , nec volatilitas: quum oleum Terebinthinae sit adeo volatile, ut in aqua ebulliente sursum elevetur destillando.

Videte jam aliud Experimentum. Iisdem factis , ut in priori , loco aquae in lebete sumo myriam salis marini fortissimam , quae parari potest calore ebullientis aquae. Hanc sic paratam calefacio igne apposito, &commotione facta, ut ante. Vide sis rursus , simulac Thermometrum do cet gradum I s , iterum bullit Alcohol. Quod ergo aufero , adscendit jam Thermometrum ad 118 quando ebullit myria. Quae ergo gradus quinque plures requisivit ad ebulliendum , quam aqua pura. Sed tamen lente adhuc paulo plus adscendit Thermometrum : quia in magna hac ebullitione semper recedit aqua, densatur sal, & liquor superstes. , ut ultimo merus modo superforet sal. Quare in hoc experimento, ubi bene con stitit de calore saturatae myriae, quae ebullit, sufficit. Sed advertite jam , Oleum Tereb1nthinae, aut Olivarum , nullum hactenus signum ebullitionis exhibent. Tertium jam Experimentum hoc esto , quod summa cum prudentia dabo. In phiala hac parva, cujus ampulla aequabilis est crassitiei, collum quoque longum , jam teneo oleum Terebinthinae sic ut duas tertias ampullae repleat. Totam dein phialam , ut & collum ejus , lente & aequabiliter calefacio ; ne postea igne propiore crepans dissiliat. Jam calefa diam sic phialam , & oleum , teneo super igne puro in hocce mobili se culo accenso. Sensim admovendo ad ignem magis, maxisque. Nonne admiramini nondum ebullire 3 sed , ecce, dum jam ignem fere attingit, incipit demum ebullire. Atqui ebullit vehementer , non sedate. Strepitum simul edit validum. Postquam autem removi phialam cum oleo de igne,

videtis , quod valde longo tempore, agitatio, strepitus, ebullitio, com

414쪽

DE ARTIS THEORQ A. 39

serventur in hoc oleo ; quum tamen Alcohol ita ebulliens in phiala, statim quiescat dum ab igne remora fuit ampulla. Aqua quoque sic remota

ab igne in phiala, mox desinit ebullire. Sed jam quaeretis illum ignis

gradum , qui obtinuit in hoc oleo priusquam ebulliret. Id autem ita exploratur : in vase seneo contentum Lini oleum exponite nudo igni , cui immergite Thermometrum Mercuriale , & phialam cum oleo Terebinthi nae ; experiemini, Oleum Terebinthinae in sua phiala longe citius ebullitu rum , quam oleum Lini in vase. Interim Thermo metrum docebit gradum hunc , si bene memini fere 16o fuisse. Quando autem hoc oleum ebul liens partes dimittit a se volatiliores, tum residuum spissus, statim majorem requirit calorem , priusquam ebulliat. Atque haec dissicilior ebullitio , majorisque caloris conciliario , increscunt omni momento , quo in crescit olei residui inspissatio per ebullitionem. Unde mirum non appa rebit Medicis , quare olea illa crassa , agitata , tam enormiter calefaciant. Est sane observatio haec , si quid video , pulcherrima, utilissima. Sed nimis ruo per omnia , quasi torrente abreptus pulchra rerum Varietate. Ergo iam iterum quarto huc animos , oculosque. Teneo hac phiala oleum Amygdalinum, recens pressum omnibus iisdem cautelis, adhibitis , tandem phialam cum oleo igni nudo impono , ita , ut vitrum fere funde retur. En jam demum ebullit Oleum , non prius. Motus autem ille, quo jam ebullit intra phialam, sedatus , aequabilis sine strepitu, ad finem usque. Est vero calor ille major , quam 6OO graduum.

Postquam , quod jucundum profecto , ita jam vidimus latam illam ignis ad Olea applicationem , quae ferme triplo est major, quam quae aquae conciliari potest , eo ipso etiam facile percipimus vim illam sol vendi, quae in Menstruis a solo igne pendet, tanto quoque majorem esse in oleo , quam in Aqua. Olea namque plurima , quum liquida in gradu primo Thermos copii , ubi aqua jam glacialis in gradu trigesimo tertio fere quamque caloris suscipiendi terminus , in aqua certus liquida, sit graduum 18o, qui inter glaciem, δί ebullitionem intercedunt in oleo autem sint Lini ad minimum 6oo gradus , inter liquiditatis gradum primum, & ebullitionis terminum. Hinc apparet dominium ignis in oleo tali, ad imperium ejusdem ignis in aquam puram se habere, ut decem ad tria. Cuinam mortalium unquam hoc possibile fuisset invenire a priori 3 Si autem ulterius cogitamus, olea multa , ebulliendo adhuc inspissata, longe plus ignis recipere , sciemus & ultra hunc terminum potestatem ignis in

Olea se extendere. Interea vero certissimum reperitur , quod animalium quorumcunque universae partes , compositae, naturales, aut & integra horum corpora , arque etiam ipsorum vegetantium , si accurate submerguntur in oleo, immutata perstent, a dissipatione , fermentatione , putrefactione immunia. Atque fiunt hae conservationes illibatae in omne fere tempus , etiamsi aestuante coelo tantus in aere calor ortus fuerit, quantus unquam naturalis oritur. Ipsa quoque insecta, aliter ira infesta corrodendis corporibus instrumenta, oleo supernatante prohibentur penitus. Ita quidem , ut sic integra maneant, quamdiu oleo defensa fuerint. in imo postquam corpora memorata , idoneo tempore oleis tecta manserunt , at-

Et adhuc

Quarto.

Ignis in ineo

quantus esse queat

olea tepidi vis in Animalia A

415쪽

via olei bullien h s in eadem. Corollaria hine. , Metalla.

398 . PARS ALTERA.

que satis per haec ipsa fuerunt undique penetrata ; tum videntur induisse incorruptibilem fere indolem , qua dein diutissime servari queant. Ut

sane in cadaveribus dudum patuit, ita conditis , atque asservatis. Quo quidem invento quam maxime nititur ars condiendi corpora balsamo :quia ejus origo hinc innotescit, atque virtus cognoscitur. Quando autem corpora oleo ebullienti injiciuntur subito , tum ocyΩsime nanciscuntur crustam duram , fere lapidescentem , quae colorem ac quirit veluti oriri consuevit ab igne nucio, flavum, rubrum , nigerrimum denique. Materies autem reliqua, quae latet intra hanc crustam , magno illo calore ambientis olei ebullientis agitata motu repercusso, impedito , atque suffocaro quasi, mirifice intus mutatur, coquitur, digeritur , maturescit. Totum tandem solidatur , atque durabilitati diuturnae adaptatur optime. Quando autem corpora oleo ferventi immissa , plena sunt aquosis humoribus , veluti siccatae in exteriori superficie carnes , aut pisces, tum sub Crusta externa contracta humores hi, plusquam ebullientes mire tenerescunt, succum omnem retinent , evaduntque aptissima digeri, atque nutrire; quin & cibi hi ita parantur in longam durabiles diem. Omnia namque principia talium corporum praeparatorum in time adunata , atque se mutuo perficientia , abeunt in corpus defensum

Obiter notare licet ex omnibus hisce , vix exspectata , Dogmata quadam. Quorum primum esto , quod gradus caloris , qui ab igne queunt conciliari corporibus, non se habeant in ratione densitatum , quae Obtinent in corporibus calefactis. Alterum , quod tamen in eodem corpore , sensim densiori facho, ignis tamen , pro incremento consolidationis , plus communicari queat. Tertium dictat, a combustilitate in igne, haud pendere potentiam ignis majoris communicandi alicui corpori. Ebulliens Alcohol non admittit plus ignis , aut caloris. Est nihil in natura eo combustile magis. Est nullus liquor cognitus, qui minus ignis admittere potest in se, quam Alcohol, usque adeo , ut iterum videamus frustra quaeri generalia, sed veras proprietates naturae determinandas per singularium explorationes. Ex demonstratis jam primo hisce dabitur plurima colligere, quorum ii primis unum hoc est, quod queamus metalla quaedam in oleis quibusdam ebullientibus dissolvere quam intime ita , ut inde exoriatur mistum haud ita facile iterum in sua resolvendum pes-

mordia ; hac enim arte in usus tam mechanicos, quam medicos , lauda tistima sane secreta inventa fuerunt, quibus caruissemus aliter, non sine

damnos

Sed ad Expetimenta denuo. Quintum vobis hoc exhibeo nunquam ita demonitratum. Nimirum in phialam hanc demisi Minii semiunciam , superfundo dein olei Olivarum sesqui unciam. Quae dein concutiendo simul quam optime misceo. Videtis autem de industria me elegisse phi iam talem , quales adhibui supra, & descripsi. Tum & cautela eadem iterum e longinquo prudenter calefactam ampullam tandem impono fere igni, donec oleum ebulliat. Cernitis jam fervente liquore, Minii pulverem solvi, misceri, coire in massam. Sed advertitis pariter , non prius hanc miscetam fieri, quam oleum deductum fuerit ad ingentem caloris

416쪽

DE ARTIS THEORIA. ues

gradum , cui dein paret Minium solatum. Liquet ita bal samum metalli

cum haberi , & carmentum aquae ressistens optimum. Magis mirum , quod

nec auditum jam adhibeo , in Experimento hoc sexto, in phialam hic simul demisi granulati Plumbi grandinem ad unciae semissim , cui iterum

super undo olei Olivarum sesquiunciam. Iterum eadem , ut supra, cura impono igni. Quis crederet in fundo vitri decurrit liquefactum plumbum , instar aquae fluidum, neque tamen oleum adhuc ebullit; imo nequidem vapores adhuc dat. Unde vitrum dissicilius funditur quam plumbum. Dum jam detineo in igne majore , donec oleum ebullire incipit, metallum quoque ipsum ab eo dissolvi incipit. Quare vitrum a fervente oleo solvi nequit, quemcunque demum caloris gradum acquisiverit. In telligitur & inde ratio , cur plumbum fusum minus urat ebulliente oleo quamobrem & patitur se tractari subito a manibus hominum , creta siccissima incrustatis. At hercle monitus serio iterum sit iterumque, qui periculosissimum hoc experimentum imitando instituere gestit, ne ulla aquae guttula incidat in hanc phialam : omnia enim puncto horae dissilirent immani impetu , omnia, summo cum discrimine vitae. Sed moneam pariter , vapores de oleo ebulliente aliquando aquosos esse, qui adscendunt , dumque in longo collo phialae collecti relabuntur speciae guttarum aquosarum, idem infortunium patrarent : Plumbum scilicet fusum aquae impatientissimum est. Septimum jam experimentum esto in Stanno ; cujus semiunciam cum sesqui uncia olei Olivarum , simili iterum apparatu igni imponens, demonstro Stannum in fundo vasis fluere instar aquae. Cumque rasum immiserim , liquefactum id in unam coire massam. En & oleo misceri , & ab eodem incipere dissolvi. octavum jam Experimentum lio gerit. Plumbo fuso aequalem Stanni partem admiscui. Hujus massae semiunciam indidi huic phialae, affudi olei Olivarum sus qui unciam. Detincto jam , ut antea , supra ignem , donec ebulliat oleum ; tota massa dissiuit fusa , longeque cit1us dissiuit, quam oleum ebullit, imo & ocyus , quam Plumbum solum , vel solum Stannum funderetur. Non licet mihi pergere ad altiora , quae ulterius hinc elicere possem ; vel jam dudum per nimia diffundor. Patiamini in memoriam Vobis revocem pauca quaedam memoratu digna , quae ex dictis sequuntur. Quorum primum esto, olea apra nata , quae in se recipiant , diuque retineant magnam vim ignis , priusquam ebulliant penitus. Secundo , non reperiri in natura aliud liquidum , cui plus ignis ita conciliari possit, quam oleum. Quum omnia lixivia , oleum

Vitrioli, citius ebulliant , minus calescant , Argentum autem Vivum etiam citius utcunque, aut forte aequaliter. Tertio ingentem oleis imprimi posse vim ignis , priusquam in vapores dissoluta, sursum adscen

dant ex vase suo, quo continentur. Quarto , Olea hanc vim ignis, quam in se ita receperunt, communicare cum eo vase , in quo ebullientia coe centur : unde in vase Plumbeo & Stanneo , aquam coquere licet , non

licet oleum in eis ad ebullitionem deducere , quin jam prius liquescant. Quinto , eandem ignis vim conceptam in oleis , etiam ab his dari Metallis ipsis intra olea haec contentis. Sexto , haud facile nosci modum ,

quo plus ignis dari queat Oleo, nisi ex naturae instituto curando ut ad

Corollaria hinc.

417쪽

Olea agunt per anuam iis propriam. Et per Aelia

dum occultum

ea ambo.

Oo jM ARS ALTER A.

ignem ebulliat. Si antem ultra quis velit hanc ignis collec hionem augere in oleis, illum debere modum invenire, quo oleum comprimat intra suum

vas, vi majore , quam est atmosphaerae VulgariS , tum enim calor, pro rato,

crescet. Ut jam in aere, dc aqua , supra notavi. Unde facile intelligitur, quod oleum , in profundo telluris loco , pressum atmosphaera multiplicati ponderis , immanem calorem acquirere queat, si ibidem igni ipsi occus

reret magno. Si vero tum enormiter aestuanti tali oleo illapsa aqua foret, quam incredibiles , omnique imaginatione majores tum orirentur terrio motus. An forte in AEthnae , Vesuvii , Hectae , aliis caminis telluris Vulca niis talia contingunt ξ utique inter alias , & haec causa meretur , ne negligatur Physicis. Septimo , liquida ipsa olea non pati, ut plus caloris contacilietur suo vasi continenti, quam in ipso oleo contento inest. Impedire ideo ignem , ne liquefaciat vas, quod Anderetur igne majore , quam soci graduum. Octavo tandem iterum demonstrari, quod Autor naturae mota dum statuerit igni, ne per materiem maxime inflammabilem , oleum, furere posset in immensium. Porro in explicanda vi solvendi Oleorum , omnino recordemur, omnia

olea pressa , cruda , vegetantium , semper habere in se Aquam. Quae facito videtur, quando oleum pressum Amygdalinum ebullit in nostris phialis nam elevatur tum aquosus vapori, qui parieti longi colli applicatus coit in humiditatem , quae in guttulas collecta apparet manifesta. Quin ipsa

haec recidens in ebulliens infra oleum , Unde separata fuerat, miros motus , & strepitus facit intra vas, & crepitationes. Hinc Aquae hic latitantis respectu olea, pro gradu vario applicati ignis, agunt in objecta solvenda , quin & inde natae inter ebulliendym crepitationes modum solvendi quodammodo mutant. Hinc quoque, post expulsum hujus Aquae , diuturna ebullitione , mutatur valde Menstrui hujus oleosi facultas ; olea enim diu

cocta aliter solvunt sua corpora , quam eadem crudδ,

Sed & olea illa praeteto aquam adhuc recondunt in se Salem quendam subtilem , plerumque aciduro , volatilem , ipso fere odore in multis se prodentem ; qui valde penetrabilis habetur. Produnt se hi sales forma spirituum acidorum , qui instar aquae se colligunt, ab oleo se separant, nec temere patiuntur postea se iisdem iterum permisceri. Sed tamen non adeo est promtum extricare hoc oleum a suo acido. Si enim nativum , sponte transsudans, oleum abietis , laricis , pini, igne eliquaveris , per successivos gradus , tum semper ab initio , ad finem, parvo, aut summo , gradu ignis, acidus ille spiritus exprimitur , tamen in principio plus, & facilius, exit. Atque idem fere in aliis quoque oleis plus, minus, obtinet. Quoties igitur Chemici definient potentiam veram ipsorum oleorum in solvendo , tum semper oportebit sollicita prius distinguere cura , an effectus quidam oleo praestitus , haud debeatur potius Aquae illi, aut contento Acido, quam quidem proprie oleo. Magni enim hinc errores enasci poterunt. Enimvero pictores nos docent, pigmenta oleo cocto dissoluta, avidius imbibi, quam si crudo immisceantur, quodque deinde exsiccentur citius tabulae his pigmentis inductis. Quum contra colores excepti crudis oleis, plus turbent nativam pulchritudinem pigmenti, atque diu ad modum deinde perstent absque exsiccatione. Atque ita quoque singularis

418쪽

DE ARTIS THEORIA. 4or

illa vis , qua referuntur pollere olea mollissima pro ciassolvendis metallis in leni calore, tribuenda videtur potissimum huic latenti acido , neque ulla ratione ab oleos a parte pendet. Quando nimirum lene Olivarum oleum pollini tenuissimo ferri , aeris , plumbi immiscetur , atque dein igne bla do digeruntur diu simul, tam sane metalli pars solvitur, immiscetur oleo, colorem illi impertit, impraegnat viribus sepe egregiis. Extensa hinc fuit facultas olei debitos extra limites : neque enim manebat haec potestas in his oleis , postquam coctione diuturna orbata fuerant omni hoc adhaerescente acido. Hinc dudum observavere seris , dc chalybis inprimis politores , aeruginem , ferruginemque , splendentium metallorum in aere praecaveri haud posse , si oleo inunguntur , crudo , sed quam opti me dum cocto inducuntur ; inprimis vero, quando simul cerussae pauxilium , vel plumbaginis, simul incoxit in illo oleo, quorum acidulum illud penitus imbibitur : unde paratur Linimentum optimum servando nitori . atque aciei, talium instrumentorum. Quod vero ipsis quoque oleis stili titiis eadem Acedo insit elegant demonstravit experimento Eximius Vir Hostimannus in laudatissimis Obs. Phys. Chem. pag. 3 6. 37. ubi contere do oleum stillatilium florum Lavendulae , & oleum tale Terebinthinae, cum sale Tartari, observat, inde produci salem quendam neutrum , qui ex hoc Alcali, & electo acido de oleis, enascitur. Tandem destillatio lenta horum oleo rum sales inde elicit: ut de Terebinthinae quidem oleo, & Juniperino acidi quid elicitur. Olea autem destillando producta ex vegetantibus alcalescentibus , aut de putrefactis iisdem , atque quibuscunque cujuslibet animalis partibus, omnia quam plenissima sunt salibus alcatinis , volatilibus, ita, ut leni igne copiosi hi Sales inde prodeant, sua se forma nivea, solidis in glebulis

ostentantes. Quotiescunque igitur dotes Oleorum explicare contenditis , separate inde sedulo alienos sales , puraque horum olea dein explorate ;hac cautela sine errore , definire datur , quid de viribus sentiendum sit. Sed longe magis necessarium est, EM utile , ut, priusquam de oleis ut olea simpliel: Menstruis , agamus, primo examinemus quousque olea maneant olea. a in re plurima, eaque insignia Occurrunt : nam olea parata cum aqua per vesicam , aut & illa , quae sicco igne per retortam acha fuerunt , odo rata fuerint, vel Meida , si arte , prudenterque , ex retorta vi ignis destillant, ad siccitatem usque , vasis autem quam accuratissime clausis , relin quunt terram quidem , ipsa autem sensim subtiliora evadunt, minus lenta, magis quida , magis perspicua. Ubi autem id repetitur in decimam quar tam usque, aut & ultra , vicem , semper aliud habetur , aliudque oleum ,

semper manet terra; ut tandem meabile, anodynum , magnorum morbo

rum fidissimum habeatur praesidium. Sed & semper sane Menstruum aliud. Unde Helmontius Pater in Aurora Medicinae , Belgice edita, pag. 188 , oleum humani sanguinis , cum spiritu salis ita saepenumero destillando , donec taces nullas ponat, tandem parare putat remedium diaphoreticum, quod, Menstrui cujusdam instar , solvit in corpore viventis hominis om nia praeternaturalia spissiamenta , unde obstructiones nascuntur lethales. Confirmat Clarissimus Hossimannus talia se parasse , atque ab egregia virtute medicata commendavit quam maxime. Obs. Phys. Chem. pag. 39.

saepe x Alcalivolatile inest.

419쪽

Et spiritus

Rector.

olea vera quid solvant t

Imo alius , sed hete clitus magis , Scriptor ausus fuit asserere , tali oleo sic parato, Medicinam Universalem comparari. Verum antiqui Chemici haec prioribus jam seculis descripserant. Sane Menstrua inde, hac arte, talia parantur, quae praeclaram, vixque imitabilem solvendi virtutem obii nent. De quibus Rai mundus Lullius,& Isaacus Hollandus, integros , atque ample satis descriptos , processiis exhibent ; qui super his legi merentur. Tandem denique cuncta haec Oleorum genera, quaecunque demum fuerint , aliquid adhuc tenue, volatile possident, quod iis inhaeret, sed inde tamen potest excuti. Spiritus scilicet Rector , vel Archaeus , jam supra descriptus. Elt ille agilis , odoratus, sapidus , ignis filius. Qui effectuum incredibilium vera causa. Ille igitur oleis innatus, in iis retentus, & ligatus , illa imbuit virtute singulari, satis esticaci, neque alibi invenienda. At, postquam penitus evanuit ex his oleis, relinquit eadem inertiorae longe , neque fere magis inter se distincta. Quumque de multis , leni calore , sponte, exhalet, aurae se immisceat, olea relinquit illa effoeta, nec valentia ulterius emcere , quae olim praestiterant. Jam dixi satis de oleis, ut tuto queam porro de ipsis sinceris jam vera dicere. Vis ea solvendi maxime pendere videtur inde , quod olea haec apta nata sint in se recipere, aliisque applicare , vim ingentem ignis. Primo igitur Olea miscentur oleis , pleraque omnibus. Quamvis tamen quaedam sint, non adeo facile miscibilia, ut in destillatione Terebinthinae , & Succini , ubi olea, vario ignis gradu, diversa prodeunt pondere, spissitudine, colore , si tu , quae non patiuntur se adeo facile permisceri inter se. Reliqua autem facile permiscentur. Secundo Resinosa vera corpora in oleo quoque deliquescunt, satisque dein dissolvuntur iniis. Tertio rursum Gummosa plurima, maxime , quibus & resinosa inte mista sunt. Quarto rursum & olea coacta, sive mutato nomine appellentur Balsama , sive Lachrymae , vel Colophoniae ; haec enim omnia oleis diluuntur. Quinto etiam ipsa sulphura, quae reperiuntur in fodinis , aut quae igne producunturo Sive liquida prostent forma , sive solida; omnia enim patiuntur se dissolvi in oleo , etiam quae tecta latent inter alia corpora. Ita Antimonium in pollinem contritum, aut sublimatum prorsus in flores , si decoquitur in vase cum oleo , dabit brevi Balsamum crassii , rubrum, Antimonii, qui oritur tantum ex Sulphure Stibii resoluto in oleo , dum regulina pars sola manet, oleo intacta, orbata sulphure.

Eodem modo res se habet in aliis quoque semimetallis., quae sulphure

abundant.

DE M E N STRUIS PROPRIE SPIRITU OSIS, VEL ALCO HOLE

Ale6hol inter Alchemistae , qui inter Adeptos fuisse celebrantur, ubique loquuntur x δ πις' de Spiritu Vini. Eumque reductum in subtilitatem summam adhibuerunt ad omnia alia praeparanda Menstrua secretiora. Ut in ipso Circulato Paracelsi patet. Unde tandem Laboriosissimus Weidenset dius in eam venit sententiam, ut putaverit, Adeptos omnia sua Arcana dilucide descripsisse, solum Spiritum Vini Philosophicum texime absconditum , quo noto

420쪽

semel omnia forent clara. Hoc an ita se habeat, est a dubitem ; attamen facile dabitur demonstrare , quod ille Spiritus Vini , quem clari Autores per notas suas descripserunt, sit ille ipse , quem non habemus. Id subtiliatas; volatilitas; modus parandi; fragrantia ; spirae decurrentes inter destillandum ; incensio sine aqua remanente; accensio lintei eo spiritu inflammati ; conjunctio cum tale Tartari; adunasio in Offam Hamontianam ;educhio sulphuris subtilis animalium , vegetantium, fossilium ; balsamica

conservans , a putredine praesei VanS , virtus memorata docet. Fateor adscribi praeter has certas virtutes, quas in Alco hole reperimus , summis illis Viris praeterea alias virtutes , quas nos in nostro Alcohole haud reperimus : veluti inprimis habetur illa potestas solvendi sales in hoc spiritu. Sed dubium manet, an hoc pendeat a male intellecto hoc spiritu, an

vero a nondum detecta, & occulta, praeparatione praerequisita illorum

salium. Quidquid sit, saepe miri quid in his latet. Principes in Chemia Viri publicis scriptis testati sunt, Alcohol non posse uniri Alcati fixo puro :non mirum equidem si enim vel halitus aquosus Alcohol infecerit, aut illum salem , impossibile erit penitus unquam haec bina combinare. At, quando Alcohol verum sali Tartari vere sicco applicatur, certo statim saturata elicitur Tinctura, fitque vera combinatio. Hinc satis imquirere haud possumus in naturam hujus liquoris, quem inter Menstrua spirituosa primo ponimus loco, dignitatis ergo. Alcohol hoc ex solis vegetabilibus , per solam fermentationem unice destillando tandem purum acquiritur. Optimum de vino , hydromelle , cerevisia. Qui liquores igni injechi hunc exstinguunt, destillando autem separati ab aqua primo egredientes liquores subpingues , limpidi, sapidi, odori, jam Spiritus dichi,

in apertam flammam erumpunt, & deflagrant, licet tamen aquae prom tissime misceantur. Quando dein arte omnis aqua inde separatur , quaam

tum potest fieri , tum Alcohol verum nascitur, supra descriptum , ubi de Alimento Ignis tracto, pag. 17o. & seqq. Hinc Alcohol omni fere ratione videtur esse oleum vegetabile subtilissimum. Quod quando spissius erat, tum habebat partes, quae se mutuo valide attrahunt, in guttas colligunt, aquam repudiant, hinc illi immisceri negant. At versis in Alcohol perdidere de attractione, & repulsu. Hinc Oleum Alcohol vocatur, postquam

aquae inisceri , totumque tamen simul ardere, potest. Possiant putrefact1one etiam perfecta , tam animalia , quam vegetantia , ita mutare sua olea, dc attenuare, ut tam subtilia fiant, Sc volatilia , ut aeri immista flammam concipiant. Quin & destillatione dein repetita ea in primis olea evadunt tandem usque adeo attenuata, ut aquae queant permisceri fere ; non quidem adeo facile, quam praecedentes spiritus , attamen quodammodo.

Quando igitur definietur actio solvens horum spirituum,prius determinari debet, quis Spiritus ille sit 3 nam Spiritus Vini vulgaris constat multa aqua ; acido sale , adhaerente , liquido , volatili; oleo quodam ingrato, &Alcohole. Spiritus Vini rectificatus habet aquam minori copia , acidum volatilem spiritum ut prius, oleum nauseosum copia minore , Alcohol plus. Alcobol perfectum , per se paratum , continet Alcohol, & acidi adhuc aliquid. Alcohol id semel leniter a sale Alcali, fixo , separatum destillatione , est purissimum. Quare nunquam super his temere quis pronunciare debet. E e e ij

SEARCH

MENU NAVIGATION