장음표시 사용
421쪽
Horum plures ad tales pertinent,
1. Alcohol persecte sincerum solvit Aquam , solvitur ab ea , ut &aquosa omnia. 2. Hinc & omnia Vina cujuscunque generis. 3. Omnia Spirituosa, fermentata, acida, qualia sunt quaecunque acetorum genera. . Omnia olea pura. s. Omnes Veras Resinas Vegetabiles. s. Gummi Re sinas pro magna parte. 7. SaleS alcatinos , puros , volatiles. 8. Sales alcati nos, fixos, siccissimos. 9. Plerosque Sapones. Io. Sulphura in alcalicis fota
Sed Sales compositos , nativos, non attingit, ut sal maris , nitrum, sal Ammoniacum. Nec terram puram. Neque Sulphur. Nec Mercurium, m talia , aut semimetalla, lapides , gemmas , saxa.
DE MENSTRUIS DICTIS S PIRITU O S IS ALC A L I N IS, ET AGrDIS.
Chemicorum plurimi retulerunt ad oleosa , & spirituosa, Menstrua , duo genera, quae potius salinis inseri, aut ad composita referri, deberent. Id contigit, quia semper fere imagine pinguis apparebant, & quia simul volatilia plerumque , liquida, & subtilia valde , deprehendebantur. Erant igitur hoc nomine spirituum sic celebrata & alcalica quaedam , & quaedam acida, utraque in volatili subtilitate, specie pinguitudinis , apparentia, attamen adeo differentia inter se, ut vix alibi magis diversa reperias. Quinetiam in his ipsis iterum, ad alterutrum genus pertinentibus , invenitur quam maxima diversitas. Dividantur ergo primo Menstrua Salina Spiri- tuosa in Alcalina , & in Acida : haec enim distinctio omnino debet statui. Dein Alcalina spirituosa secernantur a se invicem, dum horum alia composita , simplicia alia, sunt. Simplicissima quidem horam aqua constant, &Lale alcatino, subtilissimo, volatilissimo, quae limpidi, tenuis , subpinguis, liquoris speciem exhibent, qualis est Spiritus salis Ammoniaci sincere al- catinus. Eoque spectant reliqui, numero infiniti, de animalibus & de vegetabilibus quoque nati , postquam omni oleo inhaerente orbati sunt, qualesque industria eximiorum artificum undique exhibentur. Nam de herbis antis corbuticis calidis, de omni vegetante putrefacto , de omni parte animalium , destillatione producuntur. Illa Vero quae composita magiS , aqua, sale mox descripto , & oleo foetido, fere constant. In haec tria separantur. Eaque magis pinguia videntur praecedentibus. Itaque Spiritus illi didit , posteriores , sunt Sapo volatilis alcatinus , dilutus in illa copia aquae, seu phlegmatis, ut ultra dissolvere plus non possit Illi autem Spiritus , qui acidi liquores plerumque volatiles, vocati quoque sunt a Chemicis nomine spirituum ; quoniam pariter volatiles , tenues , & decursu suo inter destillandum quoque lituras subpingues aemulantur Verum omnes hi, si examinantur, sunt fales acidi diluti in aqua pura. Ipsum enim oleum Virrioli, satis fixum ad ignem aliter , si cum aqua ebulliente destillat aliquoties, fit magnam partem volatile. Quod idem in Spiritu Sulphuris per campanam obtinet.
Haec itaque considerans , putavi rectissime facturum , si commemorata titulo hoc eximerem numero Spirituum, atque Salinis potius inscriberem,
quod quidem perficere jam contendo..
422쪽
DE ARTIS THEO IA. os DE M EN STRU IS SALINIS S IM P L ICIO RIBU S.
Qui salium ignorat Sapores, nunquam ad arcana nostra perveniet, vox est Alchemistarum : nec mirum , quia varii sales summas habent potentias solvendi corpora. Sique ulla Principibus artis fides, Circulatum illud celebratissimum solvens , ex sale marino confectum Paracelso dici tur. Id extra dubium ponitur , Sales in republica Menstruorum principa tum ubique obtinere. Hinc labores meos diu exercui & sedulo , quo de tegerem in his vera, & utilia : ut sic tandem in doctrina hac , confusissima crebro , ordinati quid daretur addiscere , & deinde vobis candide impertire. Sal igitur nobis vocatur corpus ; quod aqua potest dilui ; igne autem fundi, si non avolat prius in auras; quodque gustum humanum assicere valet eo sensu quem saporem appellant. Quotiescunque autem hoc sincerum , Omnisque alieni purum, arte, vel natura , obtinetur , confectum apparet de glebulis usque adeo minutis, ut nullo instrumentorum dioptricorum adjumento hactenus solitaria ejus elementa oculis cerni potuerint 1, hinc igitur de figuris his nihil ne micros copia quidem nos docent. Quin etiam, postquam salina corpora tandem resoluta sunt in vetera, unde concreta prius fuerant, elementa minima , tum videntur volatilia evadere prorsus, perque auras missilia, quando a se mutuo separata sunt, atque omni peregrino liberata. Quod evidenti sane patuit experientia eo loco, ubi de Terra dixi jam supra, pag. 3 o. dcc. Igitur quando ultima haec pnri salis primordia inolescunt in mamitas , quae sensibus nostris se offerunt explorandas, tum semper secum gerunt aliquid , quo adunata retinentur in talem molem. corpuscula peregrina , aquam inprimis, & terram 3 quibus, ut vinculo idoneo, amociata diu maneant. Sicque corpusicula adeo magna forment. Quare inte ligimus clarissime , prima Salium corpuscula , ut rarissime ab homine capi
vasis queunt, sic pariter de viribus illorum tam Chemicis , quam aliis , parum admodum dici posse. Quando autem stabiles formas induerunt, tum demum de iis , jam compositis, aliquid certi haberi potest & dici. Quod ut fiat, dabitis mihi, observare liceat horum praeeipuas differemtias , quas primo inde praecipue puto petendas, quod diversia saepe sint principia ipsa salina, unde constituuntur. Quamvis enim haec sola incognita , attamen procul dubio indolem quandam propriam habebunt, quae volatilis quidem in omnibus, attamen in singulis quibusque alia semper erit & distincta. Sed secunda horum differentia nobis petitur a diversitate alterius principii, quod, cum priori unitum salino , ipsum salem facit. Quidni enim & hoc quoque aliud potest esse aliudque 3 Omnia ergo genera Salium distribuemus partim in ea , quae principio salino, vel basi adunante, aut utrisque, varia sunt. Tum quoque ratione prioris principii & divisionis, distinguo Sales, adeoque & Menstrua salina in
hasce commode Classes. I. Alcalia fixa. a. Alcalia volatilia. 3. Acida vegetantia nativa. 4. Acida vegetantia fermentantia. 1. Acida vegetantia fermentata. 6. in Acida vegetantia parata combustione. 7. in Acida vegetan-
423쪽
og PARS ALTERA.cti radiata destillatio. . 8. in Acida fossilia nativa. s. in Acida fossilia 1 1.
sata accensu. 1 o. in Acida follitia parata destillatione. D. in Salia, siecti cta jam neutra, nativa, ut est Borax. Nitrum. Sal fossile, Gemmae, fon tium, maris, Ammoniacus. I 2. Alia quoque salia, quae ex his simpliei bus composita sunt. Universa jam , & singula, haec salia , oportet ordine
excutere ita, ut unicuique proprias tribuamus & singulares proprieta tes , ut ita tandem habeatur vera horum cognitio, quatenus corporibus
dissolvendis tite adhiberi queant. Igitur de Alcati fixo , ordine primum
Rali, vocabulum Orientis orae, δί AEgypto , notum , significat herbam quandam , sale praegnantem plurimo, quae ad ripas maris, & Nili, cres cit, tum quoque ad Belum, memorabile in Syria flumen ; ut jam Plinius ex antiquis testatus est Autoribus. Planta haec matura , si exuritur vivissam mis, cineres relinquit collapsos , qui acri, salso , sapore insignes, satis testantes quam sint abundanti sale pleni. Atqui cineres hi, quando aquae ebullienti incoquunt, lixivium exhibent acre, salsum , forte, comstans sale de his cineribus in aquam ducto; quo rite separato dein , infundo vasis relinquitur altera illorum cineritia pars , quae in hac aqua solvi negat, neque & igne comburi potest , insulsa prorsus, terrestrisque, nec cremabilis. Quando autem deinde lixivium illud igne in spissatur ita, ut exsiccetur penitus, in lebete ferreo , massa relinquitur alba , solida , s poris urentissimi acerrimi quo, in aqua prorsus Dolubilis. Quoniam igitur lix latina lingua Cinerem foci notat ; atque lixa ciniflo ; hinc de Cinerem lixivium Plinius. L. xxxix. C. 69. scite appellavit. Quin & lixivium
Cini S. L. XIV. 2. 23. L. xv. C. I 8. Columella vero lixivium aquam hoc sale impraegnatam , atque percolatam , Vocat. L. XII. C. I. Hinc omnes his ales commodissime Sales lixivi, vel Sales lixivii , in posterum nominari queunt. Caeterum vocabulis jam receptis in artem , vocantur AlKali, AL calici, AIcatini, sales. Roch etiam quoque, & Sodam , vel Zodam , quidam dicunt. De sale hoc, & calce omnium lapidum , unde cum ferro ignis excuti potest , fricta paratur , indeque Vitrum. Utuntur eodem, acutiori reddito cum calce viva, atque oleos a pinguitudine quacunque ad sapones. Optimum quidem Sal hoc defertur Alexandria ex AEgypto, &Tripoli hodie ad nos. Quum autem omnis nostra scientia physica primo nascatur ab iis quae sensus nostri detegunt in corporibus : omnis igitur corporum distinctio ex iisdem tantum sensu deprehensis signis peti debet. Neque enim facultatem habemus aliam corpora dignoscendi. Quare Characteres Alcati hic pono sequentes , quin Chemico , & Physico , omnino sussicere satis videntur superque. 1. Ergo Alcati hoc originem ducit ex herba vegetante. 2. Paratur sem per tantum inde actione ignis , qui comburendo herbam in cineres prius convertit. 3. Habet semper ita paratum eam naturam , ut in igne satis diu perstet, quo fixitatem suam monstret. 4. In humidiore aere penitus deliquescit , Reces ponit , siccitatis diuturnae prorsus impatiens. ;
424쪽
mimvis sollicite satis asservetur vase clauso quocusque. s. Quando guta statur, linguae saporem imprimit conjunctum cum sensu acrimoniae, &quidem urentis igneae; atque omnino urinae simul gustum excitat, unde etiam contigit, ut sales hi nomen quoque falium Urinosorum , minus latamen apposite, acceperint. Nam proprius sapor hujus salis non refert urinam , ut attactus clare demonstrat primus. Verum postquam salille , aliquamdiu ore contentus fuit, atque acrimonia sua salivam allicuit ; tum sales neutri animales , qui in saliva praesto sunt, per virtutem alcatinam fixam acidum omne in Alcati deponunt : tumque reliqua illa horum satalium pars , acido suo fixante orbata , fit volatilis, Alcatina, saporem uri nar fracidae exprimens. Haecque vera est hujus urinosi saporis origo. s. Salhoc , quando absolute sincerum , sine ullo alio admisto , odorem habet nultatum omnino : utpote ipso in igne fixissimam. Verum simulac sal hic, acidi omnis avidissimus , attingere modo potest quodcunque aliud , in quo salvolatilis Alcatinus per acidum ligatus, sine odore ullo latet; tum statim , absorpto iterum acido , sit illud latens Alcati liberum , adeoque volatile, Alcatinum , odorem spargit undique, qui falso tum adscribitur sali fixo.
Id autem patet quam evidentissime, dum urinae recenti inprimis , & c lide , injicitur sal Alcatinus fixus , quum inodorus antea liquor, uno momento foetorem alcatinum emittat. 7. Alia horum salium proprietas hareest, quod cam omni acido , cui immiscetur, ilico ebulliat, ferveatque;
deinde vero quam intime cum eo in unum corpus concrescat, in quo ,
si saturati, rite facta, postea nihil acidi, aut Alcati, deprehenditur, quam diu sic cbmposita massa perstat; sed semper exoritur tertius ille, qui neutrius generis vocari hodie amat apud artihces. 8. Si Alcati fixum , purum, miscetur cum succis Heliotropii tricocet, Ros artara , Violarum, tum sta tim invertit horum colorem , ex viridescente fere naturali, in caeruleum. 9. Quando idem corpori calido , atque proinde humida exhalanti, applicatur per aliquod temporis spatium, inflammationem creat, valde acutam, omnibus suis signis stipatam , quae quam brevissime transit in escha ram cineream , duram , mortuam , siepe & nigram; adeoque sphacetum verum tandem excitare poster. Io. Omnibus hisce salibus; virtus inest fortatissima detergendi , atque emaculandi ; quae in salibus , neutris dictis , nunquam obtinere deprehenditur. Per has igitur notas Sales hi cognos cuntur, distinguuntur ab aliis omnibus, hincque in Historia Menstruorum facile evitabitur confusio. Tales autem Alcatini fixi sales etiam produci queunt ex omni crudo, recenti , in cineres exusto vegetabili , eadem methodo tractati, ut de Kali dixi. Attamen parum hac via, ex quibusdam habetur herbis. Quales illae sunt, quae crudae acrem odorem , nares ferientem , & lachrymas fere excutientem , effundunt: in his enim salina pars, volatilis fere tota actione ignis exhalat, & difflatur. Allia , Bulbos vomitorios , Cepas, Cochleariam , Cardaminas , Erucas , Erysima, Nasturtia, Raphanos ,
Rapa, Scillas , Porra , Sinapi , & similia huc refero ; in quibus ipsa natura perfecit Sales eo usque Alcatinos , ut ad volatilitatem perdurent, ut in animalibus.
Porro aeria lixiviosa Salia ab omni fermeneuo Antiqui noverunt. Ar
425쪽
stoteles quippe Meto ror. I r. c. 3. recitat, PIarundinis , 8c Iunci, combu storum cineres , aqua coctos , salem dare copiosum. Varro autem de R. R. L. I. C. . Accolas Rheni quosdam , fossili carentes sale, neque ha bentes marinum , uti pro eo carbone falso, quem de lignis quibusdam combustis parant. Unde fere elucescit, ipses quoque noVisse modum,
quo sales inde parabant minus acres, Tacheniana methodo , propius ac cedentes ad naturam salium naturalium , neutrorum. Plinius hinc asserit, L. xv I 1. C. 28. Cineres ipsos vim salis habere, sed leniorem. L. XIV. C. 16. Ipsam foecem vini ustam vim habere nitri. Atque L. XVI. C. II. Cremati roboris cinerem nitrosum. Imo vero , 8c medicinae quoque in usus adhibebant, teste eodem Plinio, L. xxxv I. C. 69. Cinerem lixivium potum me deri. Quae omnia, dum plura adferri possent, satis evincunt, non, ut putatur, novam adeo habendam Alcalium cognitionem. Quousque vero rerum naturam novi exploratam hactenus , nunquam inventus fuit ullus Sal naturalis , cui datae modo notae conVCniunt. Omnes autem illi, de vegetabili materia, sola ignis actione producti Dearunt. Verum a nato orbe , atque in illo combustione facta vegetantium , semper orti fuerunt hi Sales quando arsere vegetabilia in cineres colla ps a. Hinc ab omni tempore , assiduo , ubique, immensa ccypia fuit genita hujus salis , qui semper tandem in testam terram relapsus , una cum sparsis cineribus. Debuerat igitur tot seculorum decursu tanta abundantia aggestus hic sal totam jam occupavisse terram , ibique suam ostentare propriam indolem , ut in Ormo emergentes salis columnae. Quum autem nequaquam illud observetur , nihil certius erit, quam SaleS ustarum plantarum, terrae gremio exceptos, hanc quidem frugiferam sίepenumero reddere, sed tamen cito naturam suam alcatinam amittere , novam salis formam induere, & per illam deinde agere. Quam ad rem perpendere omnino debemus , quod omnia vegetabilia , cum omnibus suis partibus , quae a prima mundi origine in praesentem usque horam excreverunt, si absque igne comburente, per tempus cariosa iterum evanuerunt, nunquam vel unum granum Alcatini fixi dederunt. Contra vero , dissipata fuerunt in volatilia minuta , quae effugerunt sensus, aut nudam reliquerunt , quantum examinantibus explorata fuit , terram. Hoc igitur adeo universale, imo vero & per omnia secula confirmatum experimentum docet , nihil unquam Alcatini fixi a natura dari plantis constituendis; sive humores illarum , sive firmas potius partes discutere placet. Iterumque pronunciamus, conflari ignis urentis actione, non operatione naturali vegetabili, alcatina, fixaque, salia. Idque vel alio iterum experimento , semper etiam observato, deinOnstratum :Enimvero vegetabilia illa , quae, combusta si fuissent, uberrimam dedissent copiam Alcatini, fixi; si secundum artem perfecte fuerint putrefacta prius ita, ut penitus , perque omnia computruerint, evadunt foetidissima, maximam partem volatilia ; & si tum comburuntur aperto igne, ne unum quidem fixi salis granulum exhibent. Contra vero , relinquunt insulsos prorsus , mere terrestres , albos , cineres. In his sales quaesiveris, eris frustra. Vos igitur, Auditores, qui Experimento hoc omnia ordine perpendistis , confirmabitis, Sales Alcatinos, fixos, vegetabiles, hucusque Iolos
426쪽
notos , corpora habenda esse per solam nata combustionem virtute ignis. Quin etiam credetis, aeque hosce sales esse sobolem unius ignis , ac vitrum , 'quod de cineribus maxime lixiviosis summa ignis liquefacientis potestate conficitur. Utque mortalium nemo cogitat, Vitrum ira natum de vegetante, summa ignis vi eliquato, sic pariter de hoc Alcati omnino fatendum. Hinc postea quoque, in ultima parte hujus libri demonstrabo , Alcalbnos hosce Sales resolvi facillime in magnam partem salinam , duram , amaram , fere Vitrescentem , tum quoque in terram simplicem , denique in salem alcatinum , fixum , fortiorem , purioremque. Sic enim iterum sciemus , illa ipsa salia corpora esse, neutiquam simplicia. Sunt enim CX diversis his coeuntibus composita. Quin & ipsam conjunctionem horum principiorum in unum coapus, apparens homogeneum , a solo Valido igne accipiunt. Sequetur autem inde , quod natura , quatenUS UOS eam cognovimus huc usque , nunquam agat per sales alcatinos fixos , ut instrumenta sibi propria , nisi solum , dum ea accipit primo per ignem praepR rata , aliter vero unquam. Atque etiam , quando eadem jam ita parata operibus adplicat perficiendis, tum tamen per illa tantum operari , quatenus composita sunt de tribus illis memoratis principiis ; quibus tamen semper adhuc , & olei quid , ut pars quarta, cohaerere Videtur : Ut multis argumentis colligitur , confirmatur.
Hinc iterum patet, quod, quo sales illi Alcasini fixi magis , magisque ,
separatione suorum Componentium principiorum separantur , eo semper alium nasci, aliumque, salem : semper enim qui restat post separationem alterius.erit, & simplicis magis , naturae , quare igitur & aliam prorsus virtutem agendi posssidebit. Ponite Clavellatos dictos Cineres , qui Alcati tale optimum exhibent. Horum magna pars sal est amarus, durus,
pellucidus , haud ita facile in aqua diluendus; quem ubi arte sollicite inde quis separavit, Alcati nanciscetur longe purius, aptiusque ad plurima efficienda, quae Alcalicis perficiuntur, quaeque non ita praestare lucuisset, si sal ille remansisset, postremo commistus. Sed etiam valde sollicite observandum , sales hos Alcatinos saepe mirifice mutari , dum inter comburendum forte alieni quid incidit , quod in igne fixum, simul potest uniri illi fati, qui in cineribus supermanet. Pone, verbi gratia, illabi Nitrum. Tum illud postea fixatum cum alio illo sale vegetabili fixo, exhibebit Alcali, cui oleum vitrioli affusum fumum edit foeti dum , qui Spiritum Nitri olet. Id autem in Alcali puro nunquam contingir : Idem de sale Marino , aliisque , facile intelligitis. Tandem etiam
pro doctrina horum salium clariori notare debemus , ipsam cremationem plantarum, prout vario instituitur modo , sales etiam producere alios , aliosque : notissimum enim est, idem vegetans exustum , si citiore, & Violentiore , igne dest agrat, prima vice dare alium fatem , quam si lento , & suffocante igne idem sit: ut praeparatio salis Tacheniani docet. Iam res
ipsis Vocat, properemus , recenseamus praecipuas, quas crebro usu celebrat Chemia , Alcalium fixorum species. Quas quidem inter hodie vulgatiss1mum id genus censetur , quod Potas jam dicitur. Id autem quotannis in magnis doliis ligneis, per naves
Ex diversis conjunctis vi ignis.
sunt Aleali cinerum Clavellatorum,
427쪽
onerarias defertur, egregionibus Septemtrionalibus , atque in primis quidem ex Curiandia , Rusia , 3c Polonia. Ubi paratur ex lignis, arborum viridium , Abietis, Pini, Quercus , aliarumque similium. Quarum structae pyrae ingentes, intra effossas terra fossas repositae , incenduntur, donec dilabantur in cineres. Hi vero satis cito cribrati, Clavellati vocantur hodie , veteribus Lix dicta. Videntur autem Clavellati vocari , quia fiunt de lignis in clavas sectis, qui aptius aptentur foco. Hinc clavula, & deinclavella , dicta videtur. Postea ipsi cineres hi solvuntur cum ebulliente aqua, liquor supernatans , salem que solutum gerens , quiete de ecatur, purusque desuper effusus , lixivium praebet. Illico tandem in ollas ingentes cupreas infusum , purum, decoquitur trium nuchhemerorum spatio ,
sicque demum habetur sal , quem Potas appellant : quod Cineres Ollarios sonat: quia sic in ollis paratur sal ille calidus , siccus , recondi debet
intra cados ligneos , quorum lignum aridum , neque ullo oleo imbutum sit : ita enim siccus poterit servari. Aliter enim in aere , inprimis si hu-
naidior ille paulo fuerit, deliquescit in liquidum pingue, valde ponde-
Tosum , aerem non admittens, at calicum, oleo Salis Tartari per deliquium compar. Quo ipso novas iterum dat forces terrestres, satisque copiosas : quum de libra una drachmas sex talium foecum eduxerim prima Vice , per huncce modum ; quando autem aqua calida affusa successive solvitur , quiete depuratur a foecibus, purias stipernatans liquor accurate
per colum trajicitur , deinde in vitris purissimis inspissatur exhalando ad dimidias, sicque postea in loco frigigo, quieto , reponitur , dabit brevi accretas vitro glebulas duras ; figuratas ; pellucidas ; nunquam deliquest centes in aere , licet humidiore ; dissiculter satis dissolvendas in aqua fragiles instar vitri; gustu amarissimas ; simillimas sali, qui confectione vitri supernatat rejectus, fel Vitri hinc appellatur ; igitur prorsus naturae singularis. Obtinetur autem salis hujus illo modo magna satis quanti ias. Sed & praeterea , tum quoque , in hac productione hujus falis, iterum terrestris seex habetur ad scrupulos quatuor una de libra. Atque ita habetur tandem Sal Alcatinus superstes , purus satis. Ille autem , si insipio satur usque in siccitatem , dabit Alcatinum , candidum, fixum , Salem. Ex quo cum arena pura optimum Vitrum nascitur. Quando iterum purus hies at valido diu exponitur igni, liquescit violentia ignis, tumque semper evadit acrior. Quod si tum orbi exponitur vitreo , in aere aperto , iterum deliquescit, ponit foeces. Quae quidem operationes , si repetuntur, ut jam antea dixi in historia terrae , totus ille sal evadit volatilis , resolvitur penitus , in insensibile exhalans, in salem illum neutrum, in terrestrem Recem. Itaque sic iterum acrimonia perit omnis, perit & siccitas. Quinetiam saepenumero contingit in hac operatione repetita , ut Alcati mutet naturam primam, atque abeat in salem neutrum, qui facile fluit ad ignem, instar cerae : unde exsultantes Chemici putabant , se jam possidere magnum illud arcanum , Salem Alcatinum fixum, inceratum, cui tribue runt laudes Antiqui Chemis se. Id autem totum tantum fuit factum ;quia acidum volatile inhaerens aeri applicato ad hunc salem , unitum fuit cum hoc Alcali, unde mox novum genus salis ortum fuit, compositum
de acido, dc alcati, hinc facile fluens quidqm in igne, sed orbatum ta-
428쪽
men virtute alcatina. Caeterum Alcati fixum, silc ranitum , Ornnium maxime in se habet omnes illas notas , quae in designando Alcatino sale supra constitutae fuerunt: Ita quidem ut hunc ita paratum salem pro vero signifero vexillo hujus naturae salium admittere tuto possimus , ad cujus
Characterem caeteros conferre queamu9, quoties ambiguum erit , an sal quidam eo pertineat, nec ne Θ unde etiam repetitur prius dictum, confirmaturque , Ipsa Alcalia urendo facta, triplici coaluisse , eoque diverso , concurrente principio , Alcati nimirum sincero , sale illo amaro , & terra pura. Pars autem vere hic Salina, longe parcior adest , quam quis putare posset, solaque sensibus capi nequit, imo & est volatilis ; hinc ignoratur hactenus propria natura hujus partis propriae, quoniam explorari sensibus nunquam potui z. Succus uvarum bene maturarum pressius sponte fervet, tum proprie, Attali de& tamdiu vocabimus Mustum. Dein, postquam stubsedit turba, dejecta Muibus, crassiore foece , in cadis quiescit, fit liquidum , pellucidum , sincerum. Hoc Vinum vocemus novum , quod crassiores jam foeces posuit, easque copiosissimas. Haec Vini Foex, Mater, aut matrix , quae pyimo mista musto , jam in flores elata, tandem in fundo congregatur quotidie magis, magisque. Vinum, ita defoecatum , limpidumque , si dein depromitura matrice sua in vas sincerum , relinquit omneshillas spissas fatis forces. Quae postquam per pannos densos, de filis cannabinis contextos, pressere fortiter , Vinum eliciunt turbidum , quo utuntur deinde ad confectionem acerrimi A ceti. Sed foeces illae, quae post hanc pressionem supersunt in
pannis, siccae, inque placentas formatae, si igne exuruntur, tum v2rtuntur in cineres. Hi vero cribrati , ita aqua soluti, iterum depurati a subsidente terra, dant limpidum lixivium. Hoc tandem in magnis ollis inspis satum dat salem simillimum superiori , purius tamen , acriusque . Atque hocce alterum est genus Cinerum Clavellatornm. Hoc enim jam prius per fermentationem subtilius redditum videtur. Et hic alter modus gene ratis producendi Alcali, ex quocunque demum vini genere , qualecunque demum fuerit. Si autem ipsum illud depromptum , descecatumque, Vinum p Uri S com- Aleali ex missum doliis, diu detinetur , postquam jam prius absolute fermenta siXum tum , & deparatum , fuit; tum sensim incipient in eo apparere exigua ,
fulgentia, corpuscula, ac si particulae forent minimae vitreae; quae quidem , sensim adunatae concrescunt in majusculas glebulas , atque aeque per superficiem coercentis dolii sparsae , tandem accrescunt ad omnem cadi internum ambitum , qua vino contento attingitur , sensimque cavum vas incrustant materie fere lapidea , de vino nata , quam Germani ideo , VO
cabulo appositissimo , vocant Lapidem Vini, hodie Chemicis Tartarum dictum. Est ille sapore semper acidus, ex solo vino fermentato, & de purato prius , natus. In quo magna differentia a foece vini : quum inprimis Tartarus in lapidis concrescat speciem, Dex soluta semper sit'; haec
praeceps datur in fundum tota , Tartarus ubique vasis cavo accrescit su sum, deorsum , antrorsitura , retrorsum. Porro ipse hic Tartarus pro Varietate vini varius, ruber, cinereus, albus, purior , impurior , acidior,
mitior. Ex vinis acidis, & austeris, copiosior , de dulcibus, mollibusque ,
429쪽
parcior. Quando aurum salem hunc, de Vasse Vitreo , mundo , igne arenae , per gradus prudenter subministrato , urgemus , dat spiritus sylvestres , va gos, non coercibiles; dein alios acidos parum, postea pingues, crassiores; oleum postremo , omnium notorum pen trantimmum. Tumque semper nigerrima remanet in fundo retortae massia , quae pes nitus Alcalina , acerrima. Est autem hicce singularis prorsus modus pro ducendi salis Alcatini, fixi, acerrimi, vegetabilis, quem novi, Vasse clauso. Omnes namque species materiei vegetabilis in retorta destillatione summa actae , carbonem quidem dant nigrum ; nunquam vero, quod novi, Alcatinum Salinum , nisi dein arantur igne aperto. Postquam tandem carbo hic ater, Alcatinus , Tartareus , deinde in igne aperto exuritur diu, tum dat album , Alcatinum , Salem , omnium Alcalium fixorum acerrumum , puriissimumque. Unde, jucundo , dc mirabili, experimento , constat , quantum fermentatio promoveat in vegetantibus productionem Alcatini. Quum tamen ipsa haec acidum ipsum semper promoveat, quin defere generare Videatur. Hinc igitur acidum , & alcati , utrumquo nanci Dcitur expeditiorem generationem per opus fermentationis. Quam rem, gravis equidem momenti vix observatam reperietis. Quotiescunque autem Alcalia fixa , ex quocunque demum Vegetante , & quocunque etiam modo, producta fuerint; postquam tandem igne summo fuerunt deducta usque in ultimam perfectionem Alcalinam , tum semper eandem prorsus naturam quam perfectis1me induunt, atque talia evadunt, quae distingui inter se vix possint. Una modo observata fuit, sed exigua haec , nota differentiae ; nimirum in conflando vitro observata.
Scilicet deprehensum fuit, quod Vitra, ex iisdem parata silicibus, pro diversitate alcati fixi, quod pro parte altera admiscetur , colorem suum saepenumero Matient, adeo, ut alius paretur de alcati filicum , deve alio quocunque scali. Notissimum vero habetur , quam requiratur parum rei, ut ingens fiat coloris in vitro mutatio : si enim sal conficiendo destinatus vitro tantummodo contunditur in mortario metallico , vel marmoreo , statim color manifestus in vitro apparebit commutatus. Hinc dubitavi quandoque , num forte aliquid metallici intra vegetantia se insinuaret, atque ita constans in igne, in ipso horum fixo sale relinqueret aliquid, quod in vitro se manifestaret deinde. Sane ferrum multis locis variis se immiscet, neque forte , & ipsum etiam aes, alienum adeo ab hac insinuatione furtiva. Alia Alcati fixi veri origo plane singularis reperta fuit, Chemicis, accurate descripta a Glaubero. Nitrum scilicet purissimum , si in vase puro fluit ad ignem , instar aquae , non habet ullum fere motum visibilem : si autem illi immittitur exiguum frustulum prunae ardentis, fit uno momento strepitus ingens , particula injecta in superficie Nitri fluentis v gatur , consumitur, tumque iterum sedatum fluit Nitrum. Injecto novo fragmento prunae , habeo rursus omnia eadem phaenomena. Atque rep tito opere hoc tamdiu, donec nitrum non magis strepit , aut incenditur cum nitro; tum omne, quod superest, est sal Alcatinus fixus omni omnino sensibili dote Physica, & Cnemica : habet enim acrimoniam, igneam; facit in ore saporem urinosum ; ebullit cum omnibus acidis notis ; satur tum acidis vertitur in salem, compositum ex natura acidi determinantia;
430쪽
colores mutat ut Alcalia praecedentia ; praecipitatioi. s pariter ab eo perficiuntur eaedem ; imo ipsae quoque solvendi vires in corpora certa prorsus similes, ne dicam eaedem, per illud contingunt. Verum tamen manet semper in eo aliqua disterentia : nam Nitri quidpiam nondum penitus mutati adhuc retinet , quod non prius se manifestare solet, nisi postquam oleum optimum Vitrioli superassunditur : tum enim statim inde assiugit vapor, qui Spiritum Nitri, vel aquam fortem , redolens docet , quod supersit adhuc in illa massa Alcalina id , quod vi affusi olei Vitrioli ex Nitro puro
quoque exsurgit. Quin etiam ipsum Vitrioli Oleum illud solet nigrescere, postquam unitur huic Alcali Glauberi : unde quoque elucet carbonis quid manere in eo , a prunis istis injectis , & combustis. Hinc in eo quiδem Glauberus haud fallitur, quod sentit, Alcati hoc Nitri aliquo modo differre ab Alcati alio vegetabili. Sed quando vires ejusdem aὰeo extollit si per omnia alia , tum forte indulsit nimium laudi suorum inventorum.
Tertius autem, isque omnium quidem celerrimus, modus alcalia OcyD Idem ex Tatissime , atque copiosissime simul conficiendi, omnino exponendus hic. Si v/xQ NyxxQ ergo Tartari optimi, dc siccissimi, aequalis copia contunaitur in pollinem tenuissimum siccissimumque , atque pauca copia simul vasi ferreo, fere ignito , & purissimo, per vices injicitur, fit , jam supra ostensa , momentanea deflagratio , atque ilico natus Sal albus , alcatinus , fixus, abundans, gignitur. Qui quoque omni nota Alcatinus vegetabilis videtur. Sed eas dem quoque admittit disserentias. Nam iterum , quando Tartarum Vi triolatum conaris hinc quoque facere , statim se foetor aquae fortis prodit, quin Sc nigricans quoque materies redditur : manifesto indicio , ut in priori casu, ita hic quoque , eadem obtinere, quae modo recitavi. Vid. omnino Eximius Hoffm annus, pag. et r. Obs. Phys . Chem.
Denique paramus uno fere momento salem fixum, Alcatinum, igneum, Tandem&az-
ex Nitro , arte satis singulari. Scilicet postquam de Stibio separatum fuit Ust β kbV ita omne sulphur adhaerens, quantum fieri fere potest , pars pura metallica visa superest , vocatur Regulus : si splendens ille deinde mundo catino funditur ad ignem , tumque fuso penitus octava pars, respectu ponderis Reguli, Nitri purissimi, siccissimi, adjicitur; miramur statim,Nitrum hoc, quod adeo prompte solet diffluere ad ignem validum, nunc adigi non posse ad fluxum, nisi summo sane igne, quo egemus ad fundendum aes. Sed aliud est magis singulare : etenim simulac jam magno illo igne fluit,
aureum colorem induit, sique effunditur in conum fusorium, specie placem tae aureae supernatat. Haec autem separata inde concussit vasis , sicci imp tientissima , adeo acris Alcalina evasit , ut ignea prorsus sit omni fere effectu. Neque innotuit hactenus vel expertissimo ullus modus , quoqueat quis tantam acrimoniam ulli communicare sali. Enimvero salium
frigidissimus Nitrum , nullum prius signum Alcali gerens, vi ignis soli
tum cum metallica Stibii parte, tantam hic acrimoniam solo quasi attarus
acquisivit. Credibile quidem est Sulphur Stibii intimius se immicuisse: quia sal hic , ita genitus , si siccissimus statim, & calidissimus adhuc, injicitur in
Alcohol sincerissimum, statim tincturam inde ruberrimam elicit, cujus caustica est usque adeo violentia,ut ferri vix queat. Observavi vero subitaneam hanc mutatic iem contingere,si Antimonii illa Regulus factus fueric
