Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

37 PARS ALTER A.

datae, ut prehensio drma sit intra tenacula. Tum prudenter effundo lique factam materiem in conum. Cernitis flammam subito, instar fulminis ex silire. Haec fit a sebo candelae, quod affrictum erat cono interne , iam per candefactam materiem infusam , accenso , qua quidem flamma impediatur concretio materiae fusiae cum crucibulo. Relinquuntur jam omnia si

mul, donec quiescentia frigefacta sint. Inversus jam conus percussi is vo bis exhibet in hoc orbe materiem infusam, quae jam divisa in duas , easque distinctissimas , partes , superiorem fuscam , quae ponderat unciaS qua tuordecim , has Scorias apeellant artifices; fragiles sunt, saporis ignei, coloris fasci, in aere liquescunt , tumque colorem induunt j rubrum , contastant sale alcatino fixo , nato de Tartaro & Nitro fusis , & sulphare An timonii, quod in illo alcati igne fusum fuit in unam glebam ; ea autem liquefacta ; ab altera parte metallica repulsa , supernatavit sursum supra alteram partem metallicam antimonii rubsidentem pondere suo. Inferiorem ergo hanc alteram partem quoque videtis , quae fulgore candido a genti nitet. Ponderosa valde est, in superficie sua superiore, sive lata parte radiantem stellam exprimit. Metallica foret, nisi dissiliret ob fragilitatem, facillimae dissilitioni, imo & triturae, obnoxia. Ita jam in uno hoc ex-l erimento patuit , omne id , quod de actione Menstruserum siccorum , so-idorumque, exposui supra. Primo enim attritus mechanicus triplicem materiem redegit in minima, ut misceri possent intimius. Deinde ignis omnia tria simul fudit, confudit, miscuit, movit inter se. Tertio tum oleo Tartari, sulphure antimonii , conflagrantibus simul vi ignis , natum uno momento alcati fixum arripuit ocyssime antimonii sulphur , vique attractrice inter haec intime jam permista agente unita simul sunt alcati hoc& liquefactum sulphur in massam adunatam , vi liquefacientis ignis di fluentem. Quarto, simul emersit eadem operatione vis repellens inter partem antimonii metallicam , reguli nam , & alcatinum salem , quae in igne nunquam patiuntur se conjungi, sed semper liquefacta simul se mutuo repellunt , inque diversa strata se associant, juxta pondera. Unde Jc liquido jam patet, cur metallica hic pars , ponderosior, sub supernatante alcatina sulphurea collecta, fundum coni petiverit. Unde jam bina emerserunt nova corpora , Scoriae alcatinae sulphureae, Regulus stellatus stibii. Ergo vis mechanica pura , attractio , repulsio , egerunt simul in hoc experimento , ut fieret solutio , & deinde separatio ; attritus mechanicus in pollinem perfecit ad efiiciendum , ut heterogeneae particulae , minutissime divisaei,

augerent contactus , multiplicata superficie omnium. Ignis ulterius mis- .cuit, agitavit; Virtutem attractricem , & repellentem , excitavit, auxit,

continuavit; totam massiam , singulasque partes, fudit, liquefecit; oleum Tartari , Sulphur , & Nitrum , incendit; eoque vim ipsam ignis mirifice

adauxit. Tartarus interea & Nitrum praebuere materiem , quae post absolutam deflagrationem, esset vera alcatina, fixa , & quidem Nitrum alcati addidit acerrimum. Alcati hoc absorpsit omne sulphur, excussit ab eo sulphure partem metallicam antimonii, quam attingere non potest. Omnis tandem massa essecit, ut ignis vis foret major , hinc rapidior concussio , &motus, simul furnus, & fuligo, quibus omnibus de pondere trigini a quatuor unciarum dimatae sunt unciae sexdecim, & duae drachmae : nam Regu-

392쪽

lus ponderavit uncias tres , Sc sex drachmas. Porro fossicitissima cum cauta tela institui a Vobis hoc Experimentum debet,nisi enim crucibulum assumtum fuerit adeo capax, materies, inter liquescendum ebulliens , transcen decet tumefacta vasis os. Ni materies tenuissime trita , crepitat & dissilit. Ni crucibulum penitus candescat ante injectam materiem , tum immissa

haec non funditur. Nisi prorsus fuerit calefacta prius quam injicitur, tum erucibulum a frigidi appulsu dissilit. Si non exspectas , donec prima pars injecta penitus detonaverit, & omnino percandefacta fuerit, imo fluxerit , antequam novam injicias , tum materies non fusa in superficiem seeolligit, in crustam solidam coit, suppositam materiem in fundo catini perfecte coercet, quae interim in alcati, nitrum , & sulphur resoluta, igne

agitata , Verum pulverem fulminantem , aut tonitruantem , refert. Unde paulo post immenso cum fragore exploditur , & omnia disjicit. Id autem ingens periculum caveri modo potest, per cautelas memoratas. Si rursum materies universa non fluxerit aliquamdiu instar aquae in crucibulo, antequam effundis , nunquam regulus sincerus separatus a scoriis habebitur. Si conum non calefeceris aliquantulum, antequam fusa materies in hunc infunditur , metus est, ne dissiliat. Ni sebo inunxeris , concrescit saepe infusa materies cum cono , Eec postea inde patitur ex cuti. Si in cono foret minima aquae guttula , quomodocunque , dc undecunque illapsa , ingenticum discrimine, infusa. materia summo cum impetu quaquaversum dissi liret, non sine fragore. Si materiem non infuderis satis subito , dum adhuc liquefacta difffluit, nec Regulus , nec scoriae ibunt in loca distincta.

Tot requiruntur ad Unum opuS Curae.

His igitur praemissis, poterimus expendere paulo pressius Menstruo rum tam firmorum, quam fluidorum , actiones in sua solvenda, quate nus illae intelligi, atque explicari queunt secundum demonstrata pure

mechanica. Etenim operae pretium erit in Mathematicorum , tam bene meritorum ubique, gratiam conari, semel haec penitus proposuisse. Id fortunato ut fiat, velim , mecum cogitetis , in natura rerum pe specha hactenus nullum corpus occurrere sensibus nostris, cujus partes adeo tenaciter , adeo v rigide, connectuntur inter se , quin mera tantum vi mechanica a se invicem divelli queant; absque ullius alterius causae concursu , vel necessitate. Documento unicus esto adamas , ab indomita

duritie nomen sortitus, atque Antiquis descriptus insuperabilis duritiei. Ille tamen ipse gemmarum politoribus serra secari patiens demonstratur , eundem artifices illi findunt accuratissime , quin & , pro lubitu , in polyedras facies deterunt, atque expolire quotidie consuCverunt. Iterum autem recordemini in hac re adhiberi tantum ab artificibus 1nstrumenta solum mechanica , arque morum omnino talem.

In hac rursus corporum divisione pure mechanica potest corpus suidis smum , hinc & sensibus nostris mollissimum habitum , aliud eorpus duri L fimum atterendo dissolvere. Aquae ex alto delapsae guttae suppositum saxum, uti rigidissImum, cavant, metalla deterunt, Omnia diminuunt. Quamvis autem unius guttae illapsae nobis vis nulla putatur , haec tamen multiplicata saepius, semperque repetita, effectus edit quam maXime tandem notabiles. Mollissima coria, attritu continuato , durissimos lapides , --

quousque ameloMenstruorum Mechanica. Durissima Iol-τi Mechaniz .

A mollissimis,

393쪽

Quorum elementa durissi

limina solvunt mechanice. Per ignem. P

talia , imo vitra expoliunt. Ligneae ita currentis rotae superficies applica tum qualecunque tandem corpus consumit in particulas invisibiles. Lidet igitur ex his inferre, quod atterentis cujuscunque assidua restitutio ad at

terendum corporum durissima valeat tantum, ut mollissima inde apta eva

dant ad rigidissima tandem resolvenda in minutias, quae omnes sensus nostros fugianz. Quam ad rem , miram quidem visam , concipiendam plurimum facit haecce speculatio : partes scilicet invisibiles , minimaeque Menstruorum

quorumcunque, omnium ultimae, creduntur durae, atque sere immutatabiles , habendi esse , licet harum moles sensibilis quam mollissima appa

reat nostris sensuum organis, quando minima illa elemonia a nexu mu tuo tam facile recedunt. Quare, facta enumeratione , idem confirmari, facile videmus : ignis elementa vincunt omnem aliorum duritiem , sunt tamen minima, atque exercita quacunque actione , vel violentissima, nullo modo unquam mutata apparuerunt. Nullam aeris veri particulam

ultimam quis observavit mutatam , licet & ille tam multas saepe, validissimasque , aliis corporibus mutationes vi sua conciliaverit. A qua sane, qua nunquam aliud mollius Observatur , quoties fluida habetur, partes possidet immensae adeo duritiei, ut pondere nullo, nulla vi agitante, pres sae , mutatae deprehensis fuerint. Idem de ultimis terrae particulis supra per copiosas observationes quam clare constititi Spiritus omnium subtiliss1mi alcoholis , quam apparent molles ad organa tactus i contemplemini l Quis vero, post centenas destillationes , digestiones, commistiones, ullo signo mutationem invenit in horum elementis ξ Si autem fa-lium dictos spiritus, qui, adeo acidi, arte Chemica ex hiS parantur, consideramus , experiemur in his ipsis immutabilitatem incredibilem, adeo-Que colligendam inde duritiem extremam : licet Philosophi hos instar acicularum acutos , hinc facile mutabiles concipiant. At, infinitae Autor di ligentiae, Hombergius , dum integrorum curriculo annorum eosdem igne perpetuo , vasis recte obturatis , digerit, immutatos deinde ex illis recepit. Vid. Hamel. Hist. Ac. R. Sc. pag. 497. 98. Solum molle acetum in

aliam naturam quatuor annorum spatio abi verat. Non deficerent alia argumenta : at narrata probant,mollissimorum fluidorum elementa tenuissima , sola si spectantur , usque adeo constantia ,

ergo & durissima , haberi. Atque uti exploratissima haec , ita quoque intelligimus inde quam liquidissime, quod affricatio minimarum particularum in Menstruis , si fuerit fortiter appressa, si valide simul agitata , dcrepetita diu , ad superficies corpusculorum , quae adunatione sua molem solvendam constituunt , aeque possit magna haec corpora, & durissima, deterere in minutissima ramenta abrasa , adeoque persecte solvere, aeque, quam magna corpora ingentia alia attritu solvunt; ut in cavo lapide alapsu aquae incidentis vidimus. Inprimis, quandocunque validi ignis assidua percussio facit, ut habeatur perpetua juxta superficies allisio, attritus, commolitio. Verumtamen in omni dissolutione pura mechanica ita habenda a particulis Menstrui maxima occurrit dissicultas in eo, quod elementa Menstruorum agitata ad superficiem

solvendi, tam facile inde resiliant ; & ab offensu recurrant ό unde & non ita multum agere possint. Id

394쪽

DE ARTIS THEOMA. 377

Id verum est; sed pondus multum applicat, quod ambobus inest, dein atmosphaerae ingens pressio supra , in historia aeris, memorata. Et etiam certum est, hinc Menstrua quaecunque , quoties absolute sola mechanica simplicitate agunt, tam parum saepe essicere solvendo , nisi potestas alia accesserit superaddita priori. Quin etiam novimus , validam externam appressionem liquidi ad solidum augere immaniter facultatem solvendi,

dum caetera omnia manent eadem. Ossa enim annosi bovis, cocta in aqua, vase apersio , vix mutantur diuturna ebullitione, eadem in machina coc

trice Boyleana , vel Papiniana, pauco tempore mollescunt, solvuntur. Discrimen, quod aquae partes, arctissime compressie ad os, agitentur supra illud summo cum attritu. Sic itaque clare satis capitur primus modus mechanicus, quo agunt quaedam Menstrua , scilicet commolitio corporum per attritum superficiei externae. Uerum quoties solventis particulae non tantam ita per externa corpus solvendum atterendo deminuunt; sed etiam interiora ejusdem corporissimul aggrediuntur, ita ut illud interne per totum corpus atterendo solvant. Tum equidem videntur solventis particulae insinuare se per poros talium intra , atque tum ibidem rursus in superficiem internam, quae exiguas has cavitates format, illud idem solummodo praestare, quod modo exposui in exteriore superficie contingere solvendorum. Qua igitur in re praecipua dissicultas in eo est , ut intelligamus modos, quibus intrat sol

vens intra meatus corporis solvendi. Fateor, non adeo nobis hic praelucere facem , Ut quidem optaremus : quia pauca admodum habemus experi menta , quae mere mechanice agunt; quare tum Opus erit, quaedam acci

pere de iis , in quibus mechanice concurrit una cum aliis causis. Primo itaque videtur requiri proportio aliqua magnitudinis inter mea tus minimos corporis, quod solvi debet, & inter elementa Menstrui, quo solutio debet institui. Si enim pori illi adeo magni sunt, ut Menstruum forma liquidi valeat ingredi, tum ratio est ut prius ; si meatus minores sunt, quam ut queant admittere in se elementa simpliata Menstrui, tum vix poterunt dissolvi interius. Hinc equidem fieri impeditur saepe dissol

tio, quando partes Menstrui sinceri ita cohaerent inter se , ut ' mutuo vinculo in moleculas majores se Videantur colligere, tumque non ita prompte solvere sua propria objecta : quia vix videntur ita intrare posse. Post quam vero tenuissimo humore, aqua, dilutae sunt illae particulae Menstruorum , tum interpositu aquae remotae sunt a contactu , adeoque & te nuiores hinc in moleculas divisae , jam concipiuntur posse ingredi in poros, quibus ante excludebantur. Id in hoc cernite experimento. In hoc purissimo urinali habetur uncia una olei Vitrioli optimi, quod ipse paravi, ab omni foece destillando , ab omni aqua adhaerente ebulliendo , depuravi. Liquor hic adeo meracus est , ut frigida tem pestate in glebas crystallinas solidas concrescat, ad regelascendi teporem iterum specie liquoris statim defluens. Oleum hocce Vi trioli calefeci in hoc urinali ad calorem ebullientis aquae, ipsum urinale in ebulliente aqua aliquamdiu tenendo. Id postquam factum prius, jam ad hoc oleum adjicio limati ferti puri cale factam scobem ad drachmas quinque , & concus Ib vase , misceo. Cernitis momento temporis minimo quam fiat ingens rarefactio, absque ullo fumo,

Et gravitatem, Tritu ad superficiem.

Consitionum eo quae starum ptima.

395쪽

sine ulla ebullitione, manet tumefactae. Unidem , at quia quietae matering ,. cinerei colatis. Itaque alterum, jaan Coni plemi L experimCimum ,: dum

talidet in alici' bo utimin ejusdem olei Vitrioli calidi uticram teneor iit, ψα aquae calidae uncias Ges inundo , ud misceri' queant. fine metu dissiliarionis vitri, quae fieren, si oleoi Vitrioli frigido aqaae frigida admiscet tuet , inde quippe subito natus aestus facit,.ut vitrum Crepet medium. Ergo. cernitis hic ancias quatuor liquorix illius. His injicio una vica scobis ilia mali ferri drachmas quinque. Exoritur statim ingens ciballitio, , efferveo centia , fimus odorem, allii spirans , totum que. servi corpus in liquorem penitus dissolvitur viridem. Auctores praeclanii Bolinius, & Boyleus, scribant, sic etiam Argentum & Plumbum in spicitu Nitri tartissimo non solvi, sed in eodem per aquam debilitato promptissime statim cornodi tattamen ipsi Vos coxam spectate tam in hoc vase teneo fortissimum , qui fieri potest Nitri spiritum , curius. unciae immitto Minii femiunctim,.stant simul quieta, una effervescentia, idque dita satis, in frigore. Sed jam iterum, videte vin hoc vase est una uncia ejusdemi spiritus nites , seis dilutae in anciis octo aequae ,. illi vero liquori immitto jam minii puri semiunciam, quid jam: sit λ stant quieta ,. ut prius , fatis diu , in frigore. Atqui jam it xum. , coram. Vobis , in hoc vafe adjungo unciam argenti purissimi ad unciam, ejusdem spiritus nitri fortissimi , stant iterum prorsus immota, sine ullo ebullitionis signo. Rursusque in alio hoc vitro iterum cernitis, quolunciam argenta puris imi impono in spiritus nitri i fortissimi unciam , euvpluviae unciam admiscui. Sest& haec simal in hoc frigore, quiescentia pro Qx inter se animadvertitis. Postquam autem ignis, calore suo, liquores inthis quatuor vasis commovet, jam incipiunt agi,.solvi, ebullirae, cum me raco quidem spiritu minus, Sc tardius , cam diluto ocytas , violentiusque-Vid. Boyl. super his in Tentam. Philosoph. Bolinium, Chem. p. vssi Placeat jam mecum enumerare ea, quae ex his Experi mentis. obiteg in usus nostros , ad hanc rem deducimus. Primo, namque indo certo constat, acidos sales , in spiritus dictos conversos , dilui posse copia majore aut par ciore , aquae. Et secundo , concussiti vasis hanc dilutionem promoveri sic, ud quam aequabilissima nata sit commistio aquae , horumque Latium 3 quum antea acidum in fundo stagnaret, aqua autem supernataret quieta , ut spi-vae pingues in parte una docent.. Tertio igitur ossici sie revera , ut intenbinas quasque partes , quae salinae , tot aquosae interponantur, quot artifex intermiscendas judicat; si modo tanto semper plus aquae astunditur. Quarto igitur essici sic poterit, ut particulae illae , sic dilutae , non ad nentur amplius in glebas salinas majores , sed ut hae solitariae , & seorsum , natent inter aquae partes , quae intermistae tant. Quinto inde & elementa hetoe salina , dum jam separata sic natant in aqua, videntur sic penetrarest jam posse intra exigua foramina solvendorum corporum ; quia jam se ni tenuissima ibi adssint. Sexto ,' quod eaedem illae , acidae, salinae , partiuculae , quando tactaqua intermista, se inuicem presse contingebant, itae se mutuo univerint, ut concreverint quodammodo in cohaerentes massulaS, quae inde grandiore; redditae , non queant transire in angustos ponos. En

quibus pensitatis ita dogma superius probabile satis reddi videtur. Secundo , ad intelligendas. vires Menstrui mechanice , praestantes sitos

396쪽

effectus, requiri omnino videtur consideratio figurae, quae obtinet in elementis solventibus. Scitum enim est ex demonstrationibus mechanicis

Geometrarum, quod actiones mechanicae quam maxime pendeant a sola figura corporum agentium. Enimvero , corpus aliquod, quod, non mut tum , sed in omnibus manet idem , solummodo autem in figura sua m

latur , essicaciam sane acquirit, qua multa jam alia , quam prius aliter figuratum , praestare queat. Id equidem Cepe soleo Vobis claro satis exemplo declarare. Habeatur uncia optimi Chalybis , fiat inde sphaera , cubus , culter, lanceola phlebotisma, polyedrum , pugio , pyramis, dolabra, ascia, serra , lima. Nonne singulis figuris inductis , nova semper, aliaque a priori , nascitur po tellas ξ unde ergo idem illud corpus , juxta varietatem formarum , qaas induit, nova semper virtute ager in corpus illud , cui dissolvendo applicatur. Sed & inde ipsa etiam meatuum foramina apta nata erunt ad admittendas hasce potius , quam alias, solventium figuras. Hincque accidere videtur , ut aliquoties deleta sit, vel mutata prorsus , si cultas illa reciproca inter solvens , & solvendum ; postquam in alterutro horum, aut in utrisque, multata fuit superficiei forma. Valde dissicile quiadem est, oculorum aciei exponere ipsa hujus asserti documenta : quoniam

vix essicere valemus , ut extremae particular, aut meatus , reddantur Visibiles. Attamen ratio , quae ex visibilibus majoribus abditam subtiliorum naturam colligit, clare dictat, haec in invisibilibus quoque ita fieri debere. Nisi forte putet quis , solventia elementa nulla unquam re mutabilia esse. Quod tamen haud ita penitus credibile habetur : quia videntur alia esse

ultima elementa corporum , alia vero elementa solventia. Utique in multis admittenda videtur quaedam mutabilitas. Interim evicacissimam potestatem agendi nasci inter corpora ex mera figura ingredientis, & admittentis, illustris Boyleus eleganter olim evicit exemplo clavis & serae, in quibus ex sola magnitudine & figura exoritur adeo singularis & tantum

hisce binis privata prorsus agendi potestas. Colligimus de his respectum

figurae etiam inter elementa solutura , Sc meatus corporis solvendi, prae

stare posse quam plurima, & quam maxime singularia in solutionibus

mere mechanicis; hincque a mole , atque figura , insignes maxime corporeas mutationes etiam in hisce solutionibus absolvi quotidie. Denique ex forma dati corporis sola nascuntur quandoque effectus ingentes , siepeque quam maxime mirabiles , qui solum pendent a conformatione corporis figurati. Certe si ex metallis fusis facta fuerit campana ingens , habeatque figuram artificiosam huc requisitam , quam haec deinde mira operatur ' si scilicet libera in aere suspenδitur, atque percutitur leni modo a malleo percussiu , statim omnes annulares series ejus , a summo ad imum usque, ex circulari figura eunt in ellipses innumerabiles a circulo usque in intimam ellipsim , mox autem ab hac intima ellipsi iterum recurrunt extra primum circulum in ellipsin externam , ita quidem , ut alterne ad diametros per pendiculariter se vicissim secantes in his circulis nascantur ellipses , & circuli. Verum excursus hi fiant quam celerrimi, reciproci, eundo , redeum do , atque ita dum percutiunt aera , in eo undationes excitant celeres , ad

distantiam incredibilem sicque fremitus , tremores, sonoS , propagant,pzr quos solos mutationes producunt incredibilis essicaciae in corpora ani-

397쪽

Tertia. Quarta.

malium, vegetantium , fossiliumque. Atque tamen omnia haec pendent a sola formatione campanar. Solent quidem huc referri haec experimenta, in quibus putatur mutari figura solventis ratione sui solvendi. Si in olei Vi trioli depuratissimi unciam , sensim , guttatim , instillatur Alcoholis Vini purissimi, sine ullo alcati facti', sextuplum , semper vas concutiendo, post unamquamque guttam illapsam. Si de1nde haec vase alto , arch11sime clati so, diu simul digeruntur , postea quam prudentissime per gradus destillant, donec nigrescere incipit mistura. Id autem ubi contigerit, rum excitapulum aliud vacuum , purum applicatur, & patientissime tum suavissimo calore , & cum ingenio magno agitur ; tranubit lento igne, Phlegma Sulphureum , suffocans , tussim quam violentissime excitans , δύ cum eo simul Oleum Chalcanthi dulce , odoratum , volatile, fere ad pondus sex drachmarum , probe custodiendum. Vid. Hos mann. Obf. Phys. Chem. Hoc ita paratum , ferro affusum , longe alios producit effectus , quam ubi Oleum Vitrioli nativum illi metallo affusum fuisset. Atque idem de Spiritu Nitrifortissimo , cum alcoholisa triplo dulci reddito cautissma lege artis , dein quoque ad ferrum affuso, semper verum erit. Imo Spiritus Salis meracissimus, ita etiam dulcis redditus, aurum non solvere, sed colorem ei educere Boseo dudum observatus est. Idem Nitri dulcis Seiritus argentum

haud amplius consumit , antea tam vorax ejusdem arrosor. Haec mutatae

figurae in elementis rodentibus adscripsere Autores idonei; sive enim combinationi Alcoholis , sive destillationi, tribuitur, sive utrisque denique ,

semper utique mutata erit corrodentium forma.

Verum speculantibus iterum super solutionibus tantum mechanicis Tertia videbatur causa satis multum adferre momenti ad virtutem actuosam solvendi. Scilicet, si considerantur corpuscula Menstruorum minima , idonea rigiditate quae hic requiritur praedita, ita se quidem insinuare intra solvendi poros , ut infixa in hos una parte, altera emineant Extra si perficiem solvendi. Dum enim id concipitur ita fieri, per omnem ambitum porosis superficiei, intelligimus hanc ergo undique hirtam aculeis his

insertis, nec ulterius introire potentibus. Quando igitur motus eXcitatur in elementis hujus Menstrui, agitatae particular impingent in eminentes horum cuneorum partes undique, variata perpetuo directione motus. Hinc igitur exorietur motus findendi, convellendique, ut per cuneos fissile robur dividitur , ut in partes dissiliar. Ita & hic quoque fieri omnino probabile videtur. Inprimis , ubi consideramus , in tali solutione semper fere scabram reddi, quae polita fuerat prius , superficiem. Et quidem in mechanica dissolutione tertia haec cau1a palmaria videtur : quum & clare imtelligatur virtus haec actuosa infixi, & varie dein agitati, cunei; omnesque ultimae particulae solventis sint numerosissimae; meatus autem solvendorum in omni puncto superficiei totius , ut docet dissolatarum partium exilitaS. Quarta denique, mechanicas solutiones promovens, causa habetur Ignis. Ille enim est princeps autor , qui agitat, concutit, applicat, reno Vat,particulas solventis, quotiescunque praeditae sunt hae conditionibus tribuS , quaS modo. recensui. Ille enim concurrit, agit ille, sine hoc reliqua

tria inertia forent penitus. Cuneus, semel assixus robori, agit nihil, nisi

398쪽

DE ARTIS THEORIA. 38 I

percutiens vis mallei externa accesserit. Elementa sol ntis, magnitudine, duritie, figura, pondere , elasticitate , si conveniunt quam optime cums,oris , resistentia, duritie , corporis dissolvendi, licet jam contigerint , icet pro parte fuerint infixa, emineant quamvis parte altera, vel sic tamen mutabunt nihil in solvendo, nisi accesserit ignis actuosa percussio ; nec modo ignis ita agit in Menstrua haec , sed & quatenus aera atmosphaeraepondere valido incumbentem , sicque partes applicantem partibuS, Conci tit , movet, atterit simul supra Menstruorum superficiem : inde igitur aeris

elater , pondus, agitatio , igne excitata , Vires dichas adjuvant, ut & con cusso, atque contritus. En, Exoptatissimi Commilitones, haec ea sunt om

nia , quae novi implorari posse ex mechanicis puris, ad intellectum actionis

Menstruorum. Illa autem putaverunt summi viri sussicere omnino, ad ex plicanda omnia , quae unquam fuerunt observata in operatione quorumcunque Menstruorum. Nos autem tribuimus ultro, in omni, quacunque

demum , cujuslibet Menstrui actione , omnia haec mechanica simul adesse. adjuvare , operari; sed non ideo etiam damus , haec sola , absque ullius alterius causta opitulatione, omne illud opus perficere. Quin contra asserimus , oppido raro seri, ut aliquod Menstruum omnem , qua pollet , solvendi vim per sola haec exerceat. Idque putamus liberrimae indagini ita patuisse , ut inde summae Vir perspicientiae, Isaacus Nevvlonus, longe alia per observationes detecta, ex necessitate naturae ipsius addiderit. Ut vero hoc cum ratione, non temere, asseruisse incusemur a Geometris , agite, haec perpendamus. Quoties fluida corpora, meris dotibus mechanicis solummodo praedita, immersum corpus ambiunt , quod in illo liquido quiescit, de in quo nulla quoque facultas r

tione illius liquoris nulla praeter communem mechanicam inest , quid tum, quaeso , fit operis mechanici ξ profecto ,.fluida materies, quiescens, pondere, & tenuitate partium , ambit, comprimit, tam superficiem exteriorem corporis , quam internam pororum , quos ingredi pa riter potest. Unde hinc , juxta hydrostaticas legem, , aliud deducitur nihil, nisi sola compressio corporis , divisio autem nulla , imo ne figurae quidem quam levissima mutatio : nisi forte moles , mollis , & facile obse

qui osse, poros habuit plenos fluido leviori , quam est liquor ambiens, quod & simul densari in illis , aut inde expelli potest ; tum enim densata

massa figuram , molem, pondus, mutabit, sicque magis quiescet, cohaerebitque, quam resolvetur. Quando autem igne applicato es ementa ejus dem fluidi agitantur omnia, si tum homogeneum iterum sui dum , corpusque impositum homogeneum quoque fuerit , tam fere idem fiet ratione Menstrui ; quoniam ignis , aequabiliter agens in elementa fluidi omnia simul, aeque semper premit corpus ab omni, parte simul. Sed quatenus ebulliendo motus illos inaequales, fulminatorios, eXcitat , eXte

nus inaequali percussis aliquid valet deterere , maxime , quando scabri quid eminet lupra polituram superficiei corporeae. Hoc autem quam parum valeat ad solvendum ita, ut per Menstrua fieri quotidie videmus , unusquisque gnarus videbit quam facillime. Inprimis, si cogixat, cornu cervi diuturna incoctione in ebulliente aqua non tantum dissolvi, dum aquae immersum undique illa cingitur , quam in vapore de aqua ebu

Mechanica vis sola non suffici

399쪽

De Menstrinsui singulari agentibus, Primo de Aqua, & aquosis. Glaeies est

Menstruum.

Sed potius ubi

sui da.

lien te exhalante su 'nsum si fuerit ; ut spagirica solutio cornu cervi do

cet. Si autem igne dilatata elastica forte materies in cavitatibus corporis solvendi contenta, hic in bullas displosa, motu suo repagula , quibus arctabatur, fregerit, atque ita corpus illud attenuaverit, tum dabitur . hanc solutionem haud adscribendam actioni mechanicae Menstrui , sed calori rarefacientis ignis , qui agit in illam elasticam materiem. Dubi lavi saepenumero haec omnia dum mecum revolvo , an quidem ipse aer, in quo olea, sales , spiritus , alia Menstrua liquida aut solida . unquam quidem operaretur 1n sua dissolvenda corpora , ex solis puris putis mechanicis principiis P potissimum considerando , illa ipsa vix un. quam simplicia haberi , atque perfectissime pura : sed expertus fui exae minando , varias virium diversissimarum partes illis omnibus permisce rr, quae & suas iterum , proprias penitus , dc privatas , potestates habeant attrahendi, repellenΘi, aliis multis modis permutandi. Peccat proinde , quisquis virtuti mechanicae plus tribuit, quam Naturae Autor illi con cessit : limites habet justos, intra quos qui Cautus remanet, prudens iiDdem , quousque datur, nec ultra , utetur ad interpretanda Chemica. En haec expressa mihi amore veri sententia super his. Inde , quam distantia

propriis cogitatis mihi publice assinxerint, videtis , qui publico incon

suli1 narrant, me jactare explicationem eventuum Chemicorum per mechanica. Imponunt caeteris, atque aliena prorsus a meis sensibus imputant clamanti contra : neque enim alium magis abhorrere ab hac opinione , quam me unum credo.

Quare castus accedo , quo ordo Vocat rerum , ut, praemissa doctrina de mechanica potestate in his , iam Vobiscum excutere exordiar illa solventia, quae virtute prorsus singulari actionem suam absolvunt, adeoque non operantur per eas facultates, quas in omni corpore aequaliter distributas Naturae Autor distribuit. Haec autem sunt adeo multa, ut paucissima sint horum , quin eo pertineant. Necessarium igitur erit, ut conemur tam dispersam multitudinem cogere in ordines quosdam , quorum singulis praefigamus vexillum, ad quod revocari queunt. Cuius di ciplinae haec erit vis , & ratio , ut & opituletur memoriae , simulque comis modissimam praestet oportunitatem , nova detecta digerendi ad iam nota prius , semperque ex assinitate facile comprehendendi agendi vim. Primo igitur acturus ero de Aqua , &, quae eo referenda simul, de

aquosis ; quae supputabuntur in sac Classe prima Menstruorum liqui

dorum.

Aqua ergo , gelu constricta, salibus siccis, aut fluidis , alcalicis volatilibus aut fixis acidis fixis aut volaticis, salibus compositis tum & spiritibus fermentatis vegetantibus , permista, solvitur, solvitque , adeoque , eo sensu & ad Menstrua solida ablegari quid verat 3 facit id in summo quoque frigore; semperque dum id facit, majus frigus excitat. Vid. pag. 8s. & seqq. ubi haec res pertractata jure hic omittitur. Incipit deinde actio Aquar, proprie sic dictae , in solvendo propria vistum demum, quando illa ,fluida adhuc est in gradu proximo glaciei jamjam futurae. Adeoque, secundum demonstrata superiora, in calore graduum triginta duorum Thermometri Fahrenheltiani. In quo quidem gra-

400쪽

du ignis etiam Varia eius vis.

du incipit in aere conglaciatios pruinosa. Atqai sub hoc initio frigorigglacialis , anno nono hujus suculi, dicitur insignis Mathematicus Roeme ius Gedani observasse nigus hybernam usque ad gradum primum ejus dem Thermoscopii , cujus ipse inventor primus fuerat. Unde triginta duos gradas ib, tum increvorat, infra glacialem gradum , frigus. Quum

uero latitudo ejus loci sisi graduum quadraginta borram versus ab aequatore , constat igitur , inde ad polum aristi cum zonam porrigi quinquaginta graduum. In qua etiam Zona , polum VCrsus, sempeF eo acrius frigus inhorruit , quo propion ad polum accessiis. Quum vero mortalium nemo eo accesserit; quum longz prius frigore moriantur : igitur qui dem novimus , longe ibi majus, omni deprehenso obtinere , atqui de

finiri haud posse, quantum illud sit. Id tamen , quad nobis hic fat est, certo scimus, per omnem illam frigoris latitudinem: quae a trigesimo secundo gradu oritur, hincque usque in terminum illum incognitum eXtenditur , aquam puram nunquam fungi officio Menstrui liquidi. Caeterum a gradu trigesimo secundo , augmento ignis applicati ad aquam , calor aquae crescere, dum potest usque ad d centesimum quartum & decimum gradum. In illo autem simulac inaestuat gradu , tum.in atmosphaera nostra, hic in superficie telluris, ultra in calescere nulla arte plus potest, si sineera, si in vase aperto. Si autem re miniscimur , tanto magis incalescere aquam , quo pondere majore at mosphaerae premitur, tum liquido in Iligimus , auge vim igne auctam in profundissimis telluris plagis, adeo in immensam crescere posse , ut illius, inde aucta sol vendi vis, major forte evadat in omnia eorpora ,

quam ullius alterius Menstrui nobis sic cogniti. Quidquid hujus rei sit ;aqua apud nos, ut aqua, omnem suam solvendi vim obtinet intro. 3Σ &a14 gradus caloris.

Magna igitur seculi felicitate , & quasi privilegio, haec mensurata ha- Sed limita betur ignis in hoc primum Menstruum potentia. Qua in doctrina contemplatu pulcherrimum est , miros HC speculari naturae agentis modos namque in multis solutionibus , quae Aqua fiunt, vis solvendi, quam illa habet, increscit pro gradu caloris aucto , qui aquae impressi is fuerat: conuria vero , decre1 cente hoc calore, potestas solvendi quoque ilico remittit , minorque fit. Ita igitur experimur, Aquam gradus 33 calidam in se dissolutam tenere definitam qGandam portionem Salis marini ; quae jam in illa haerens essicit, ut Aqua haec nondum coaguletur in glaeiem frigore illo, quo sincera Aqua jam conglaciari incipit. Videtur scilicet Salinterpositus prohibere , ne superficies partium Aquae in contactum mutuum appropinquenr. A ttamen & hoe jucundum observatu, quod, quando frigus augetur multum supra gradum , quo aqua pura jam eoit, tum incipit illa aqua salsa arctius contrahi, incipitque sal ex constricta magis jam aqua expressus in fundo vasis colligi, ibique in erystallos eogi granula ras. Dum vero sensim crescit gelu acutius , sensim aqua haec plus salis excutiet, ita ut tandem aqua haee ipsa , maximam partem orbata sale jam secreto , ipsa penitus conglacietur. Erit in toto hoc increscentis frigoris decursu ad singulos gradus plus salis separati ab aqua. E contrario, autem ,

si aqua gradus 3 3 ealida, jamin se dissolverit tantum salis, quantum hoe

SEARCH

MENU NAVIGATION