장음표시 사용
371쪽
vasis transsudat, vale G jam dia fixus remanet. Si vero sal 1lle aeeu rate triplo Terrae purae miscetur , ut calcinatis ossibus , tumque exponi tur eidem igni, brevi certe , totus fere, inde avolat, neque fluit. Ita pariter nitrum, & sal marinus, soli in vasis magno igne , posterior in primis i fluunt, manentque fixi , iidem vero Terra admista , non fluunt, mutantur in acida , reddantur volatiles. 9. Terra pura Chemicis quoque optime servit, quoties hi conantur sales animalium , aut vegetantium ac curate depurare ab omni oleo , quod, tenacissime illis adhaerescens , eos dem pessime inquinat : quando enim conspurcati hi sales, empyreumaticis foedantur oleis, tum admistu purissimae Terrae eo disponuntur, ut queant, vi ignis sursum acti, colore niveo adscendere, omneque oleum
in bibula illa Terra deponere, & ab eo penitus liberari ; quod, sine adiamistu talium terrarum , foret quam difficillimum : quo autem Terram puriorem, copiosiorem, magisque exsiccatam , huic operi adhibueris, eo felicior eris , obtinendo salem quam optimum , & smplicissime sincerum ; maxime ubi alto simul vase, igne autem exiguo , fissieris usus :his quippe conditionibus artificium hoc, inter arcana prius sollicite absconditum , perficitur. Io. Eadem Terra iterum, permistione sui, effieit in multis corporibus talem mutationem , ut ab iis recenat impetus flatulentus , quo applicata igni in tantam raritatem intumescant, ut sint impatientia caloris ad destillationem requisiti, quin dilatata per vasa assurgant, in excipula se dimittant , sicque destillationis sperata effect1 perturbent, commisceantque. Mel destillare quis cupit, aut ceram , in
usus praeclaros, operam perdet, haec sola si adhibuerit: leni igne quippe
non fiet tardarum partium separatio ; quando incitatioris violentiam applicat , mox rarae instar spongiae tument , fusaque sic per collum re
tortae transcendunt mutata quidem , non rite separata : postquam tamen usa velox artifex , Terrae hic quantitatem aptam intermiscuit , lentae partes a tenacitate per Terram interpolatam retentae , perpeti possunt
ignem satis validum, sine metu hujus impedimenti : spumescens enim compescitur tumor , fitque vi ignis aequabilis jam partium a se invicem recessus, & separatio. Neque modo in viscosis hujusmodi id corporibuς verum deprehenditur , quin imo & in viis idem obtinet. Sanguinem quis,
OVa, urinam, cauto prius, lenteque, patiens destillando ita tractaverit, donec, omni jam volatili semoto , fixum in fundo retortae corpus remanet : Si tum , requisitum huc , ultimum ignem subdidit, tota massa, ad piceum jam lentorem perducta , mirifice expansa , cohaerens tamen , adscendet in angustias colli retortae , has implebit , obturabit , atque viam intercipiens materiae infra haerenti, pariterque expansae, in millena fragmenta vas dissilire coget, periculosissimo saepe , imo & funesto quandoque, successu. omnem vero illum impetum injectu pulveris terrestris in materiam ita urgendam penitus compesees. Unde etiam Terrae
adiectio magnum usum habet in ipsa pro dumone Phosphori ex spissamento crasso urinae extremi ignis tortura prodituri. II. Omnia , quae hactenus protuli de natura elementalis Terrae , neutiquam applicanda erunt arenae nostrae vulgari , quam falsissime multi Terram putant et micro scopiae sane oculos docent, sabulum vel arenam , purissima si fuerit ,
372쪽
esse crystallos pellucidas, exiguas , polyedras , quarum magnitudo , δί ima , in singulis quibusque prorsusvaria habetur. Has vero in vitrum eum alcati fixo coire facile dudum constitit. His naturae Autor facit, ut aqua frugifera semper penetrare se queat per foecundae Terrae interstitia aliter coalitura quam facillime , sicque in duritiem lapideam comeretura brevi , summo mortalium damno. Sed neque est , ut bolos , Terras e medicatas, sigillatas vulgo appellitant , referamas ad classem hanc naturalem Terrae elementalis : quis enim ignorat, composita haec esse corpora ξ utique pingue in iis dominari rerum naturalium scriptores dudum annotaverunt; unde harum aliquas Terrae dixere axungiam. λbun
dit in aliis harum salini quid adstringens , aluminosium quandoque, aut
chalcanthinum , unde singularis ejusdem pendet virtus. Alia ut taceam. Quando tamen aqua , & ignis, omni sua vi egerunt in hasice bolos, tum , fateor, sincerae Terrae ut magis accedunt, ita simul medicatam exuerunt potestatem. Omnium autem minime, sensu Chemico, licet pro Terra descripta habere Terram nostram vulgo dictam, quam pede calcamus,
quae subsidia vitae suppeditat, & sanitati. Haec nimirum argillas pingues,
medicatas bolos, steriles arenas , lapillos minimos , aquam, aerem, olea,.sales , omnia elementa animalium resolutorum in sua principia , omnia penitus vegetantium dissolutorum principia , miris permista modis continet. Tantum adeo abest, hanc pro elemento ut agnoscamus, ut contra eandem Chaos esse cunctorum elementorum , & corporum de elementis conflatorum cognoverimus. Quae plura dicere facile possem de Terra, mitto : facile persentisco , taedia me dedisse prolixitate sermonis. Verum non potui abesse, quin dicta commemorem : quia ubique utilia scitu haec, imo & necessaria , sint. AEqui ergo consulite bonique orationis copiam, vel ideo quia intellexistis, ni fallor, expositionem , si non
completam, fidam certe, illorum quatuor elementorum , quorum asso ciatu omne corporum natorum genus conflatum Philosophorum anti
quissimi statuerunt. Quin & Alchemistarum quoque dogmata super his. singularia simul enarrata habuistis.Tandem, absque jactantia dixerim, absque invidia quoque , fere auderem dubitare , an non & quaedam hauὸ audita prius inter illa agnituri sitis. Vidis his , ea quae pro elemen
iis recipiuntur , incredibili variorum copia commisceri, adeoque quam compostissima esse. Si vero arte, & ingenio , sola habentur , accurate que separata , tum profecto corpora haberi simplicitate individua prae stantia. Ignis , aer, aqua , terra, eccui simplicitate cedunt Θ Ιgne rursus, aere, aqua, terra, quidnam , quaeso , sed alio sensu, compositum magis habetur 3 Sana 3c firma dicere de his conatus , monui, si hin
rerem, evitavi praecipitantiam , si dubitarem. Quae de Metallis intemspersi , premere olim animus erat ; ut proferrem , incitavit Vestra frequentia & sedulitas.
373쪽
336 RS ALTER A. DE M E N S TRU I S DICTIS IN CHEMIA,
Definitio Menstrui. Raeto nominis. Proprietas inn-
Agite , Auditores ornatissimi, transeamus alacres ad aliud negotii Squum enim sic satis excusserimus ea quatuor Instrumenta artis , & naturae , quae modo relinquimus , Videamus quintum genus horum , quod
ipsi Chemiae fere proerium censetur , cui certe Chemistae principem locum prae omnibus assignant, in quo se jactant , serioque triumphant , cui artis suae , prae aliis omnibus effectus mirificos adscribunt. Atque illud quidem Menstruum vocaverunt. Intelligunt quidem illi barbaro hoc vocabulo corpus, quod, lege artis applicatum alteri, illud divideret in minutas quidem partes ita, ut particulae solventis inter partes divisas soluti , essent penitus intermistae. Hanc ego definitionem inprimis amplector , ut modum , quo agunt Menstrua accurate distingue-xem a caeteris solutionibus corporum , quae mechanica in Primis ratione
fiunt; ibi nimirum solvens secedit a soluto , neque vicistim ab eo solvitur, sed post solutionem peractam deinde pro di versitate ponderum,
Causa quidem, propter quam solvens hoc suum nomine Menstrui appellitaverint , haec fuit; quoniam applicatio Menstrui ad suum solve, dum inprimis excitabatur ope ignis moderati , qui quum spatio mensis philosophici, vel quadraginta dierum , sustinebatur alliduo , hinc sobvens hoc deinde solvens Menstruum , tandemque solo Menstrui nomine, diXer ἀDe natura igitur Menstrui erit, ut illud ipsum aeque solvatur, dum solvit solvendum , quam ipsum solutum in partes suas dividitur ab ipse solvendo. Enim vero proprietas Hec obtinet in omni omnino solutione, quae ope Menstrui peragitur , perfecta autem solutione, fieri potest , ut solvens , & solutum, a se mutuo separentur. Quin etiam in illis solutionibus , quae ope liquoris Alcabest absolvuntur , scribit Hel montius, solvens , de solutum , in duo diversa strata , sibi invicem incumbentia , di, stingui : aliter autem haec secretio raro observatur in solutionibus hisce. Rursum ergo in eo proprie facultas solvendi haec erit, ut solvens particulas suas undique applicet particulis solvendi. Quare partes solventis divisae in si are se debent inter partes ipsius solvendi , acleoque interp0nere se debent inter superficies partium solvendi corporis , sicque demum dividere id te sum. Illo tum tempore , quo hoc fit, videtis , necessassii Menstruum finivens seque in partes suas minimas separari per partes s paratas corporis solvendi, quam ipsum solvendum quoque dividebatur1n suas. Unde simul intelligitis veritatem asserti superioris , differre scilicet omnino actionem hanc Menstrui ab omni divisione dicta mechanica. Namque in hac causa dividens integra manet , dc tota , tam quando dividit, quam postquam divisionem absolvit. Achio scilicet cultri , cunei, gladii , dolabrae, securis , serrae , pugionis, terebrae , acina eis, si bene expenditur, id evidenter docet : omnia enim haec , dum di Vidunt , non dividuntur , sed fere manent, qualia fuerant. Attamen , si penitius in ipsam iterum rem introspicimus , dubitandi quaedam ratio cly
374쪽
parebit, an non singulae particulae singulatim spectDv Renstrui, dum soli unt, agant instar illorum instrumentorum, quae statim recensui. Certe unum tale Clementum solventis habebit propriam sibi magnitudinem,fig ram , duritiem , pondusque, agetque etiam per hasce suas Virtutes , quae mechanicae eatenus vocari queunt. Ubique verillimum quoque erit, o ne Menstruum , dum solvit, atque eo quidem respectu , quo solvit, quum
tum dividatur in particulas invisibiles prorsus prae minutie , eo ipso debere esse fluidum , atque in illo temporis puncto , quo dissblatio jam peracta
est, ipsum quoque solutum , qua tale , etiam solutum erit in corpus fluidum. Unde iterum sequitur tandem tempore solutionis , solvens cum suo soluto conversa esse in unum fluidum. Verumtamen & meretur observari , multa Menstrua , priusquam munere suo dissolvendi funguntur, saepe corpora fuisse dense stipata , coliae rentia , dura. Atqui tum , quamdiu talia corpora haec sub forma illa con sistunt , tamdiu neutiquam agent ut Menstrua. Usu nihilominus Obtinuit, ut haec ipsa Menstrua tamen etiam vocarent. Unde contigit, ut ab omni tempore Chemici dixerint Menstrua alia esse dura, vel solida , alia a
tem fluida. Potestque divisio haec pro bona accipi, si data modo distinctio prius bene intellecta fuit.
Itaque ad Menstrua dura , sicca , & solida referre licet corpora sequentia , in suas iterum classes divisa. I. Sex Metalla solida, aurum , plumbum, argentum,aeS, ferrum,s amaum. Quae quidem ubi frigent, dura, solida, in se invicem nihil agunt, postquam vero fusa sunt in igne, tum misceri intime inter se possunt, ut fiat ad sensum massa homogenea, quae hoc miri habet, quod in una quaque particula masse confusiae eadem se per inveniatur proportio diversi metalli, quae in tota mole. Si enim argenti unciis decem confuderis in igne valido unam auri unciam , massa habebitur undecim unciarum. Si unum granum de hac massa perito Docimas se tradideris, inde arte sua reddet undecimam partem grani auri , & decem undecimas grani argenti. Alterum , quod hic super omnia mirabile, hoc est, quod postibile sit, hac eadem ratione aurum dividere, quantum lubet, sine ullo hactenus observato fine. Si enim argenti fusi partibus centenis millenis unicam auri in igne permiscuero , totiusque massae tantillam particulam metalliar-gice exploro, idem erit, qui prior , eventus. Quae quidem res admirandam docet facultatem, qua pollent metalla ad se mutuo dividendum per solam fusionem in igne. Cogitate, quaeso,ad quam expansionem distendatur minima particula auri in tanta massa , ut nulla vel minima particula argenti
assignari queat, quin in illa semper proportionalis illa particula auri ibidem praesto sit, attamen vel sic immutabilis , inter partes immutabiles ; densissima inter partes compactissimas ; simplicissima inter simplicissimas. Cogitate haec , operae est pretium, de discite , qua conditione creaverit metalla Altissimus. Sane prospicietis hic in infinitum quid, quod estugit humanam perspicientiam. Forte intuitu talis facultatis , palam toties clamabant Chemici, metalla solis aperiri metallis. Nihil intimo admitti, vel ingredi in metalla, nisi metalla. Profundum mercuriale metallorum infinitae subtilitatis esse, semperque ejusmodi manere. 2; Semimetalla solida, quo referre licet Stibium, Cinnabarim , Bis mullium , Marchasitam , Zincum
375쪽
Quae etiam , instar metallorum, igne fusa, misceri , atque se invicem divi dere possunt, quis definiet quousque t quin & eadem pariter ipsis metalialis quoque confundi, intermisceri, sinuli effectu possunt. Cinnabaris qui
dem dissicilius , facilius caetera. Semper autem metallis admistu illo om nem demunt malleabilitatem, fragilitatem Vero conciliant ita , ut in pol linem tundi se patiantur vel lentissima prius, idque iterum contingat in quacunque vel minima particula metallorum. Quod iterum , quum sit mi randum , V obiscum perpendite. 3. Huc , ad Menstrua scilicet sicca , & so lida , revocate omnes Sales siccos penitus. Alumen, boracem , nitrum. sal Ammoniacum , sal fontium, sal gemmae , sal maris , vitriola , sal alcati fixum siccum , mercurium sublimatum corrosivum. Omnia enim haec, igne acta , vel fusa, miros edunt solvendo effectus , Lepe aliis inimitabiles mo
dis ; quin δc in subtilissimas quoque divisiones discerpi se ferunt ab igne,
aliisque hinc permiscentur intime , non tantum inter se , sed quoque cum metallis , semimetallis, aliis. . Censere & inter Menstrua talia omnino oportet omnia Sulphurea, dura , fossilia. Ipsum sulphur vivum , sulphur
vulgare, arsenicum , auripigmentum , cobaltum. In quibus mira potestas, quoties igne aguntur , fluuntve , sicque inter se , aut cum aliis miscentur, viresque solvendi exercent adeo singulares, ut vix aliis causis similes queamus producere. s. Tandem etiam ad Menstrua haec digero illa corporum fossilium genera, quae caementa vocare solent Docimastae. Haec etenim saalibus, sulphuribus, lateribus, in pulverem siccum redactis , interque laminas metallicas interponendum, constant; ut colorem metallorum evehant , aut & ipsa quoque a se invicem separent. Dum vero varietatem recensemus Menstruorum , quaedam inveniuntur talia , ut, postquam solationem suam absolverunt, atque deinde sibi committuntur, coalescant in unam massam duram, quae simplex nobis apparet, atque aequabilis ubique naturae. Atque ea quidem apparens saepe simplicitas tanta est , ut conflata sic de variis massia sincera appaereret. Plumbo in igne fuso liquefactum immisce stannum, coibunt ut aqua aquae, Vel Argentum Vivum Argento Vivo miscetur; idque obtinebit, quamcunque' demum portionem alterutri permiscueris. Si liquida haec in catino metalla spectas, potesne aliquid discriminis reperire nihil sane quidquam; quiescant mox, frigescantque, co1bunt in unam solidam molem , erit haec sane homogenea , simplexque visa, talisque dein manebit. Idem verum erit in omnibus metallis , quin & in semimetallis quibusdam , jam prius recensitis. Enimvero stanni librae ad ignem liquefacti confunde reguli stibii scrupulum , massa frigefacta , homogenea apparens , erit in omni parte sua adeo fragilis, ut, si minimam ejusdem particulam acceperis , nunquam repertu- 'rus sis in illa malleabilitatem naturalem stanno ; imo contra in unaquaque portiuncula stanni proportionalis Antimonii pars accurate semper permista invenitur. Nonne Alcati fixum cum arena vel silice sic coit in vitrum similiter unum & simplex : infinita talia habentur , vos ea novistis, exempla data sussiciunt. In omnibus his utique solventis & soluti per minima divisis, commistaeque , partes concrescunt ita, ut noVum praebeant corpuS, in quo nemo concursum partium concretarum deprehendet, nisi natae sic massae cognoverit originem, aut aliis experimentis in partes suas compo-
376쪽
hentes iterum resolverit. Sulphur quoque & Mercurras, tritu , sic coeunt in pollinem siccum, nigrum. Hic vero igne magno setium evectus cinnatabarin coccineam , simplicissimam putatam , constituit. Sed secundo etiam id observatur , quod multa solventia fluida , massas solidas accurate equi dem in minima dissolvunt, deinde autem , peracta tota solutione, in
unam rursus duram, saepe & siccam , molem lanira prorsus abeant. Ne mer eurium cum ilphure repetam. Spectemus fere Omnia Menstrua dicta metatallorum fluida ; an non videmus haec suis cum metallis adunari in massas Vitriolicas constantes satis Θ Solvens acerrimum de vino acetum , postquam ostracodermata , saxa , cretas, corrosit, a sua se aqua diluente separat, dc eum iisdem solutis transit in concretum siccum, durum que.
Sed multa quidem, forte plurima dicere licet, ex Menstruis, forma sub sistunt liquida , etiam priusquam solvunt , qualia fere censentur omnia Vulgo dicta Chemicis Menstrua. Aceta , aqua, spiritus fermentati , spiri tu, salini acidi, alcatini , compositi, olea dicta alcatina per deliquium, Τί caetera multa , huc spectant. Atque horum quidem omnium liquida quum sit species , longe habetur clarior , intellectuque facilior, actio : quia sci
licet vulgatissima etiam quotidie occurrit in ossicinis artificum. Denique Menstrua, vel solventia , repetimus , quae ante exercitam sol
Vendi virtutem liquida defluunt, absoluta vero dissolvendi actione, deinde una cum suo solvente in forma liquida perstant Nusquam evidentius id patet, quam in dissolutione quinque metallorum cum mercurio simplici pasta nascitur de his rite permistis mollis , quam affula pluris mercurii , diluere licet pro lubitu, sine limitibus. Illam vero duram reddere hacte nus , methodo vulgata Chemicorum , vix unquam quisquam potuit; qui potest , bonus esit, & forte dives, artifex i, qui tentat, sudabit, algebitque. Quin etiam acida quaecunque liquida , postquam solverunt metalla si tum copia magna iis adsunt, una cum suis solutis, humida diu persistunt, neque facile adeo exsiccanda postea. Unde plurimi haec olea putabant metallica fixa , falsoque quaerebant in iis mira arcana; dum tantum hic sit
modus aggregandi sales acidos in magna fatis copia , circa metalla. Caeterum numerosissima sunt solventia , quae cum solutis, forma liquida dein perstant : ut non sit opus amplius his inhaerere. Considerantes moῖo distincta Menstruorum genera , facile discimus , plurima Menstruorum seque adunare corpora, quam quidem separare in partes minuras. Enimvero quotidianum habetur observatum , quod partiaculae Menstrui, postquam actione sua propria jam dissolverunt situm sol vendum , tum statim ita nectant laas particulas solventis ad particulas soluti, ut mox oriatur, ex concretis his novum coalescens compositum,
multum saepe distans a natura simplicis , resoluti , corporis. Attamen in hac re id semper verum agnoscitur , quod tamen solventis partes, post hanc concretionem , non amplius contingant se invicem , sed , interpositu particularum dissolutae materiae , distent a se mutuo. Rursum di ut is par ticulae , quae dissolvendum prius adunatione sua constituebant, jam quoque distant a se mutuo, interiecta ubique particula solventis: Unde igitur
ex hac divisione , separatione, nova heterogenearum concr tionC , multiplex hinc oritur, ope Menstruorum , multitudo recens natorum core
377쪽
rum. Maxime quidem haec notabilis enascitur , quoties quaedam tantum modo partes solventis & solvendi adunantur, dum interim eadem actio
ne aliae ex hac nova concretione repudiantur , atque iterum nova specie apparent.
Manifestum igitur est ex hisce , partes Menstrui se applicare partibus
corporis solvendi, hancque associationem inprimis absolvi eo exquisite tempore, quo solutio peragitur. Igitur causa certa hic requiritur, quae essicit, ut particular dissol ventis a se mutuo recedentes , potius petant illa; materiae dissolvendae particulas , quam ut in antiqua statione maneant. An non similis ratio exigitur , quum particulae solvendi, jam divulsae per vir tutem solventis, sicque jam separatae, potius maneant nunc unitar illis Men strui partibus, per quas solutio facta fuit , quam ut iterum , post solutio nem peractam , particulae solventes , dc solutae, denuo se assinitate sua naturae colligant in corpora homogenea. Oro Vos , Auditores, cum cura perpendite id quod dico: dignissima est cognitione, dc memoria, ob
In ea tamen iterum excito Vos, consideretis , quod, quaecunque demum illa causa fuerit, ea profecto aequo jure quaeri debeat in soluto , quam in solvente : Communis ergo utrique , reciproca in utrisque , est. Quid enim 3 dum aqua dicta Regia solvit subtriplum auri in liquorem flavum, partes auri dissolutae manent unitae partisus aquae Regiae dissolventis, ut auri particulae, aqua Regia decies & octies graviores , maneant suspense in aqua Regia, neque in fundum delapsae se colligant sub leviore aqua. Nonne evidenter cernitis hic inter unamquamque auri, & aquae. Regiae, particulam , virtutem quamdam mutuam , qua auri pars illam , haec vero auri, particulam amat, unit, retinet λ Si enim id non fieret, tum auri sic sol uti ramenta irent in fundum vasis, partes salinae distincto strato incumberent auro , cui dein sali iterum supernataret distincta aqua. Quum jam tria haec, adeo diversa, liquoris simplicis, & aequabilissimi, specie, simul fluant. Inde , si ex similitudine formanda hic causae enarratio , videtur nobis cognita hactenus amo dissolvendi magis peragi per vim quamdam, qua Menstrui partes conantur sibi associare distat venῖas partes, quam easdem fugere , aut repellere. Non igitur hic etiam actiones mechanicae, non propulsiones violentae , non inimicitiae, cogitandae, sed amicitia ; si amor dicendus copular cupido. Fateor , paradoxa haec assertio. Cogitate ergo id, quod in omni violenta dicta dissiolutione observavistis : scilicet non diutius agitatio, aestus, sibilus, strepitus , turba, manent, nisi quamdiu omnes partes solventes nondum amplexae sunt universas dissolvendi partes; sed ipso momento , quo sunt adunatae, pax perfecta & quies tranquilla obtinet. En, rem spectate : Spiritum nitri dilutum vase hoc contineo. Quiescit ille, neque signum ullum motus nobis exhibet. Frustulum jam ferri immitto huic liquido. Quam valida nunc bullarum rarefactarum usque ad margines tam ampli vasis usque expansio i quis motus i aestus quantus , strepitus , δί igneus fere fumus i Sed quamdiu haec omnia perdurant ξ sane non diutius, nisi dum salina pars nitri quaedam adhuc adest, quae nondum arche unita est ferri particulae cuidam adhuc solitarie existenti in hoc vase. Simul ac vero omnos partes acidi illius combinatae sunt cum omnibus
378쪽
ferri particulis , statim cuncta requiescunt, estque omne acidum ita stricte unitum ferro , ut Vix inde iterum queat separari. Neque iterum negligere licet in hoc negotio hanc animadversionem , quod nempe nunquam totum solvens agat in integrum corpus solvendisiimul: id enim observare alias non memini. Semper autem particulae illae solventis tantum, quae attingunt solvendi aliquas particulas , primo agunt dissolvendo in se invicem , atque, hisce dein avulsis prius, ad reliquas adhuc cohaerentes cum massa solvenda , novae Menstrui particulae se apponunt , aguntque iterum.
Igitur Menstrui pars agit in partem corporis illam , quam actu ipso jam inde divellit, & separat. Dum autem separatio illa peragitur interdictas modo partes, interim tamen ipso hoc separationis conflictu , motus nascitur major in toto Meristruo ubique ; hujus quidem agitationis opecteterae Menstrui partes agitat= , concussae , vagae, adjuvantur , ut & ipsis facilius iterum sua vice accedant ad alias , nondum solutas , partes sol vendi. Quemadmodum autem hiecce sic nata agitatio essicax ad dissolvendum causa , ita etiam alia habetur actionem dissolvendi excitans, ignis ni mirum. Quid faturum foret, ubi ille abest penitus ξ mortalium nemo definiet : est enim impossibile illum aliquo ex loco prorsus arcere ut supra dudum constitit. Hoc autem certo scimus , quod ignis in Menstruo vigorem solvendi incitet, & omnino alat, augeatque. Deprehendimus , silente per frigus summum igne , solutiones vel non fieri, vel tardius pro cedere , ad ejus vero incitamenta promoveri statim. Attamen , de hic iterum , alia egent igne magno prius quam destinata luant, ut in mercurio metalla solaturo patet. Alia autem levi igne in
digent , ut sal Ammoniacus , sal Gemmae, & sal Tartari , statim fere in
aqua deliquescentes. Nonnulla calore moderato resolvunt, incitato aestu amittunt totam solvendi virtutem , imo & contrariam coagulandi vim ac
quirunt : A qua sic tepida altamen ovi diluit, ebulliens autem jam solutum illud coagulat vice Versa. Quando autem modus prope spectatur, quo ignis solutiones Menstruorum juvat , facile comprehenditur ille id praestare, quatenus motu mere mechanico corpuscula minima Menstrui impellit, movet, agitatque. Rursum plurimum eo tribuere creditur, quia dilatat moles quorumcunque corporum. Dein etiam prout dividendo ipsas siepe partes abripit, ipseque ita multa solvens corpora , aliorum actiones suae facultati immiscet, unita opera agit. Omni ergo hoc respectu calor solutionem Menstruis propriam auget, utque eadem procedat felicius successu prospero emcit, hinc & eo requiritur ut conditio necessaria. Quin in plerisque etiam ipso solvendi actu , lento prius , calor successive solet augeri inter dissolvenῖum, tumque statim melius quoque procedere solutio quae ideo semper fere magis, magisque , inter solvendum increscere sitis notabiliter solet. Imo vero &actio illorum Menstruorum calore augetur, quae ipsa , dum solvunt, frigus ingens excitare solent. Id enim notavistis, dum sal Ammoniacus aquae
379쪽
Illa igitur mutatio corporum , quae in illis observatur producta per a
tionem dissolventem Menstrui, videtur quam maxime pendere a connexu particularum minimarum Menstrui , jam archissime adhaerentium ad coriapuscula soluti per Menstruum corporis. Vix autem apparet tribuenda ve Tae , & propriae, mutationi introauctae a menstruo in particulas ipsas so lutas Nov1 equidem principes in Chemia Autores aliter censere ; ipsa tatamen res sententiae modo prolatae favet. Si enim metalla spectamus purissiama, Aurum , Argentum , Mercurium , quam accuratissime corrosa a suis acidis solventibus in liquorem purum , quam mutata certe apparent no bis in omnibus suis partibus i si tamen deinde arte separentur iterum quam accuratissime a suis solventibus , quod facile obtinetur, tum statim recuperantur absolute eadem ramenta metallica , quae igne fundente adunata idem , nullo mutatum modo , metallum reddunt. Unde manifesto patet,
Menstrua haec nihil egisse in intimas particulariun metallicarum Da turas, sed tantum divulsarum particularum superficiebus adhaesisse. Hoc quoque solutum aceto , aliisve salibus, inde illibatum quoque recipi potest. Praeterea si cum metallis aliis fusa igne metalla quacunque demum proportione commista fuerint intime , & quam maxime, vel sic tamen pura putaredibunt in testa docimastica. Aurum & Argentum , cum Mercurio desti Iavi quondam ultra quinquaginta vices , sed semper iterum ablato mercurio erat aurum , vel argentum, sincerum , quale in primo anaalgamate fuerat. Si sales quacunque copia diluuntur per aquam , inspissatione facta, redibunt non mutati sales. Si salia igne l1quefacta miscemus intime , aqua dein diluta, in spissata lege Martis iterum eadem prorsus revertuntur. Sed &, si olea salibus mi sces, itaque solvis , separata deinde fere eadem habentur. Ipsa Alcalia fixa cum Terra vitrificabili per ignem in vitrum transformata , vel sic tamen artiscio Chemico , in sua principia priora abeunt. Sulph ura salibus soluta , aut cum metallis coeuntia idem docent. Alcohol cum oleis, cum resinis, aliisque pariter. Atqui sussicere queunt ista , ut sciamus, hanc actionem Menstruorum ita se habere, ut modo dixi. Sed dicetis jurci Vestro , sola tamen solutione per Menstruum perfecta, saepe noVa nasci , nunquam prius comperta corpora. Si enim acetum stilla- titium fortissimum ebulliendo, calcem plumbi ero serit, hincque fuerit factum Saccharum dictum Saturni, constabit quidem acido aceti attracto in elementa plumbi; verum quoties sal hic plumbi de retorta igne destillat violento , non reddet aceti spiritum , seὰ liquorem singularem, in igne inflammabilem. Ita est , possuntque mullia similia in exemplum adduci. Sed omnino cogitandum est, partes Menstrui semel accretas superficiei co pusculorum solutorum, haud ita expedite semper inde rursum avelli posse, sed fame arctissime adhaerere non modo, sed & unita manere , eaque ratione simul unita moveri, diutissime in hac sua combinatione persistere.
Unde artifices saepenumero putant, corporum naturam destructam esse , dum modo simplex haec non mutatorum contigit conjunctio , novam inducens faciem. In exemplis quam facilis. est harum rerum intellectust Silanceola phlebotoma acutissima sola habetur , vis illius sol vens unicuique patet. Si autem vagina arcta undique, obducitur , quamdiu in illa manet, laedendi virtutem amisit, quamvis penitus immutata lateat. Quando a
380쪽
tem cultellus Vagina nudatus exploratur, jam stat in pristinam naturam induit. Videtis igitur, prout vagina haec facilius exuitur , eo habebitur cutior prisca lanceolae facies ; si autem illa fere inseparabiliter connecteretur, tum omnes assererent, ipsam hanc lanceolam mutatam fuisse. Cylindru lum cogitate de argento quam purissimo , qui inauratus sit crusta auri notabili , immittatur dein purae aquae forti. Omne argentum de cavo vagunae illius aureae consumetur perfectissime , & manebit integra , cohaerens , vagina aurea eXcaVata , colore nigro turpis in illa aqua forti. Fieri ergo potest, ut acidae quoque aceti partes quibusdam partibus plumbi sic adu-nentur , ut in destillatione renuant a se mutuo recedere, sea facilius imitae adscendant. Fallitur itaque qui putaret, acidum aceti attactu plumbi ita fuisse conversum in novum liquoris inflammabilis genus. Profecto credibile valde videtur , longe saepius occurrere hanc ex adunatione diversita tem , quam mutationem in substantia. Idem quoque debemus statuere inseparatione. Nam contingit crebro , solvendum corpus conflari ex diversis admodum partibus, quarum alite adhibito Menstruo omnino dissolvuntur, dum aliae excutiuntur ex iis solutis , atque ita deinde seorsum existunt. Quando tunc postea Menstruum aufertur iterum de eo quod dissolverat , jam profecto alia videbitur materia , quam quae ante solutionem appare bat : unde incautus imprudenter colligeret, corpus hoc , quod ipsi novum falso putatur , natum fuisse per vim permutantem Menstrui, quum tamen hoc in casu mera modo fuerit partium separatio , vi Menstrui facta. Eo jam faciunt omnia , quae hucusque retuli, ut certum omnino sit, omnia Menstrua cognita, dum actionem suam exercent , solo tantum motu agere , licet Chemici abltrusas adeo actiones illorum posuetant. Si namque Menstruum non mutaret motum in iis partibus , in quas agit, tum partes illae manerent quales fuerant, adeoque Menstruum tum non egisset; quod est contra hypothesin. Verum , licet hoc ita veriss1mum sit, attamen non ita facile est modum intelligere physicum , quo excitatur ille motus a Menstruo. Quiescebat enim Menstruum, dum solum existebat, nec movebatur solvendum, prius quam inciperet a Menstruo moveri. Simulac vero certo calore , in distantia definita , conjunguntur , statim motus novusque saepe ingens extemplo enascitur , qui ante haec non erat in alterutro , jam in utrisque dominatur. Non possumus serio meditati,& candide loquentes, causam hanc tribuere communibus motus gignendi originibus. Frustra enim in propulsione, gravitate , elasticitate , vi magnetica, aliave , si quae sit, generali causa , ortum hujus agitationis quaerimus : singularis enim est inter solvens, Scsolvendum , non communis omnibus corporibus. Verum omnia haec jam accuratissime excutienda nobis veniunt: quia Menstruorum potestates bene intellexisse qui potuit, praecipuam ille totius Chemiae naturam percepit, eritque capax , qui pulcsierrima quaeque illius opera exsequatur. Id autem ut nos perquiramus flagrantissime cogit omnium maxime autoritas sum morum virorum , qui putant, scilicet omnes actiones quorumcunque cor
porum , per solas mechanices leges intelligi & posse , & debere. Ergo vi
Dico quidem , quotiescunque Menstruum solvens suum solvendum di-
