Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Non mechani ce , nisi rarius. Nine solutio

talis pressius eX- ponitur,

P ARS ALTER A.

vidit solo motu mecinnico didio Mathematicis , tunc semper corpusent solventis illius , prius quiescentia, agitari debent ab aliqua causa generante motum in ipso solvente , quae quidem causa ignis est plerunque. Ρaraticulae deinde Menstrui illius ipsae jam , ita motae ab hac causa , impingere debent in superficies particularum hactenus cohaerentium ipsius corporis solvendi, iis suum motum imprimere, per illum has abradere , decutere de suo solido. Sive haec actio superficiei externae solvendi imprimatur , sive inrerne intra poros illius insinuata corpuscula ita egerint. Crediderim

sane convenire inter omnes , qui serio super hac re cogitant, hunc unicum esse agendi modum mechanicum , quem aliquid praestare posse , ut concedo , ita longe minus illud esse , quam vulgo creditur , quoque monere cogor. Corpora enim fluida moles immersas undique ambiunt premunt, penetrant, sed deinde vix mutant per suam molem , duritiem , figuram ὐ pondus. Fateor, motu dato per ignem moventem supra extremum sol

vendi ambitum moventur ; sed quam exigua est illa vis, quae semper in fluidum suum proprium aeque valet agere , quam in corpus illud durum, adeoque vim applicantem, cogentem , & imprimentem in illud corpus non habet: haec omnino sunt aliunde repetenda. Creditisne ins humentum mechanicum , dividere aptissimum , cuneum sumatis, unquam divisurum ligneam molem solo suo appositu , sola levi circumnatatione F Aliud sane hic requiritur : infigi debet primo firme in molem, dein alia vi extrinsecus assiduo impressa concuti, adigi , mo Veri, neque terum post inde dilabi. Quae cuncta quaerite in particulis molli fluido placide cireum-Tusis., libere circumnatantibus, omni causa adigen e carentibus. Sint a

tem jam divisis per vim mechanicam puram partes tam solventis, qUam solvendi, ipsoque hoc tempore fluant inter se. Tum certe , Oisi praeter sinceram mechanicam , alia simul potestas adsit, divulsae partes , hoc momento divisionis fluidae, juxta sua pondera diversa se disponent, fundum

attingent, ponderosissima , atque ita porro caetera, pro varietate ponderum, in d1stincta se strata d1sserent & ordinabunt in vase , non manebunc permista gravia levabus , non haerebunt soluta cum solvente, sed seorsum se in suos associabunt, ratione ponderum , ordines. Meministis ita quoties metalla , saxa, vel alia dura corpora lapsu aquae de alto cadentis, aut rapiditate torrentis , deteruntur , hanc aquam tunc per solas Virtutes memChanicas agere , atque corpora quaecunque dividere in particulas minutissimas: atqui impalpabilis pollen ita natus non miseetur aquae , non aduna

tur illi, sed cadit infundum aquae, ibidemque colligitur, & licet concus Iu rebro agitetur, tamen simulac iterum quiescit, statim denuo subsidit Idem vidistis , dum aqua ebulliens coctione solvit corpora composita deterrestribus & oleosis Simulac nimirum aestu suo solvit oleum, statim illud liquefactum sursum ejicit,ut supernatet, moles terrestris delabitur deorsum. Hae quidem eousque dissolutiones mechanicae haberi possunt. Ita scilicet

flaminum lapsus , celeresque venti, soni tormentorum bellicorum , tonitrua , agere solent. Semperque, solutione absoluta , solvens, & solutum , secedunt iterum a se mutuo , prout efficacia ponderositatis exigit, simulac tantum valido concussu carent. Sane, dum suprema ignis violentia.

glebae semimetallicae , stibium ponamus, cum salibus, metallisque dissivunt

382쪽

7n eatinis fusoriis , omnia mista penitus inter se videntur : verum , ubi ignis cessat , totumque mistum in conum fusorium infunditur, ibi quo quiescit; tum ilico scoriae sursum enatant, inque unam stipantur crustam, dum purior metallica pars pondere suo nititur deorsum. Sed & repulsugquidam efficit, ut in varia secedant, quae fuerant mista. Id in lixivio Al-.1lino fortissimo & Alcohole, in oleo id & aqua , cernitur , ubi non gra vitas tantum , sed & repulsus hujusmodi essicit, Ut coeant simul, quae sunt

ejusdem ingenii. Ipsa quoque metalla fusa similia quandoque inter se

agunt, ut in modo Hombergiano depurandi argenti notabile apparet, Nobi; certe videtur, illa sola Menstrua actione mere mechanica agere, Mae, postquam motu tantum mechanico , a magnitudine, duritie , figura, pondere , impulsu , pendent , alfenuaverunt corpora, dein recedunt a

divisis, sursum , deorsum ve, prout proportio ponderum postulat ; ne que tum etiam per illam divisionem magna postea mutatio obtinet. At que hoc quidem charactere putem definiri posse , an dati Menstrui in suum solutum actio fuerit mechanica Z Eadem quoque hac nota distingui facile poterit a caeteris , si quae talis deprehensa fuerit. Quotiescunque vero , aliqua dissolutio per aliquod Menstruum peracta

cognoscitur , ira quidem , ut corpuscula soluta dein eum particulis Menstrui cohaereant, atque maneant aequabiliter permista , quamvis ambo haec notabiliter ponderibus suis inter se differunt ; tum censere oportet solutionem illam factam quidem fuisse partim vi ad Juvante mechanica universali, quae semper fere concurreroe solet, sed tamen maxime ii iam contigisse actione alia, quae scilicet nara fuit ex illa privata , singulariqae , proprietate , quae obtinet in solvente tantum ratione sui sol vendi, & in hoc solvendo respectu tantum sui solventis. Per hanc scilicet potestatem elementa unius trahebant alterius elementa, sicque divellebant a suo priori concreto. Hinc post divulsionem hanc , minima haec se invicem associant, finguntque mille novas corporum species. Rem conabor exemplo dilucidare. Si globus ex argilla molli immittitur aquae , haecque dein supposito igne agitur in ebullitionem ; tum nartes aquae , motae vi ignis , dividunt sphaeram argillaceam in corpuscula minima, quae per totam aquam perp tuo permiscentur, quamdiu aquast igne agitatur ut eballiat; simulac autem externa vis ignis impellentia cess at, tam , quiescente , dc frigefacta, aqua, , omnis cadit in fundum argilla : hanc ideo mere mechanicam dissblutionem vocari vellem ; quia corpuscula aquae motu ab igne accepto impellunt , moventque argillae partes , dc ubi privantur hoc motu ab igne dato , nihil ultra agunt.

Verum si globus confechas ex tale gemmae , qui aquae longe est ponderosior , injicitur quadruplo aquae , statim totus dissolvetur calore aquae, sed integre jam perfecta solutione , licet aqua frigeat jam , Sc prorsus quiescat, tamen omniS sal manebit dilutus per aquam omnem , licet poenderosior sit. inare apparet, quod hic sit facultas in aqua, qua unit sibi elementa salis, unitaque sibi sic ad ungat, ut pondere suo separari inde nequeant, sed cogantur ita suspensa manere. Incipitis vel jam suspicari, multo pauciora dari Menstrua, quae mera mechanica vi sua objecta solvunt, quam quidem Vulgo putaretur. A qua glaciem , aqua aquam,

senam nora mechanica soluistici t. Exemplum me chanicae solutis

Exemplum fori

Iulionis non m do mechanicae,

383쪽

do sol Mendi, ERempla Memst*ui mere mechanici,

, eohol alcohol, Himilia liquida sic similia solvunt. Sed & observamus

gradus varii , per quos diversorum Menstruorum particulae cum elemen iis soluti arctius , aut laxius , cohaerent. Unde iterum multiplices exortunatur differentiae corpusculorum per Menstrua productorum : inter illa onim sic producta, quaedam enascuntur quandoque usque adeo immutabilia, ut renuant resolvi in simplicia, ex quibus orta fuerant; dum alia facillj me dimittunt iterum, quas in solutione acceperant, partes. Unde in his vix finis reperiri potest. Iuxta datam igitur doctrinam auderem fere Menstrua mihi cognita , a diversitate modi, quo solvunt, distribuere in quatuor distincta genera. Ad primum scilicet reducere conaturus omnia illa , quae simplici , sinceraque , agunt potentia mechanica. Quae igitur intelligi , adeoque &explicari , possunt ex demonstrationibus mechanicis , quae expendunt vires agendi communes universis , quae novimus , corporibus. Atque haec quidem pauca , eaque fere semper valde simplicia, sunt. Alterum vero genus illorum constituere conarer pro illis Menstruis , quae dum utcunque simul agunt mechanico motu, interim tamen praecipue stimul virtute quadam repellendi munus suum absolvunt. Tertio alia ordinarem Menstrua in unam classem, quae mutua at practione partium solventium, &solvendaram, perficiunt praecipuam suam operationem : quorum quidem, ubique frequentium , numerus est locupletissimus. Ultimo denique vel lem censeri in unum ordinem omnia illa Menstrua, quae opera lua perficiunt omnibus modo enumeratis simul concurrentibus ad hanc operam. Atque horum quidem est omnium maxima series : quum in omnibus fere Menstruorum actionibus concurrant mechanicae Vires , repulsus quidam , attractionesque creberrimae. Si autem fieri posset, ut revocarentur suos in ordines Menstrua, secundum actionum suarum differentias,

iterumque possent dein Classes inferiores distribui, tum demum dochriana Chemica ad leges disciplinae posset castigari, atque proinde in illa praedefiniri, quid futurum foret in qualibet suscepta operatione. Unde etiam in aliis disciplinis physicis, summa cum utilitate, experimenta Ch mica institui possent.

Conaturus sum jam horum omnium aliquod Exemplum exhibere ; ut ita animus paratior sit sequentibus intelligendis. Quare pro exemplo solutionis mere mechanicae , praeter allegata statim experimenta , sit Argenti fusi per aquam frigidam , cui infunditur , diviso in frustula. Hanc Granulationem vocant Docimastae; ego coram vobis ita instituo. Sumo Argenti omnium purissimi unciam; quam purissimo catino fusorio , bene forti , integroque , indo ; pono tigillum mundissimum supra, ut bene os tegat , omnem illapsum alieni prohibeat; lente calefacio , per gradus , donec fere candescat; tum cum hoc apparatu appono igni forti, follubus agitato , ' donec in candente jam apte fluat instar aquae. En, liquefactum ita penitus Argentum , minima copia simul, ex alto, infundo in aquam frigidam, quae in magna satis altitudine, ad minimum pedali, hoc vas implet. Auditis, videtisque, fluentis Argenti partes per aquam

levi cum sibilo transire , ad punctum illapsus in grana dissilire, sic ad

fundum cadere, aqua non mutata , argento neutiquam mutato. In quo

384쪽

eYemplo discitis , argentum ab igne fluens , in aquain dejectam , aquam dividere , dividi ab aqua ; facta vero divisione hac , utrumque non m latum recedere, atque juxta pondera sua solae se disponere. Oportet autem , ut capturi hanc operationem exquisitissime imitemini omnia quae demonstravi : si enim vel minima fuerit conditio neglecta, res non ita , ut coram vidistis , procedet. Idem sic in Auro fit. Si autem A s , eadem arte fusum ad ignem , ita immitteretur in aquam frigidam , tunc in ipso puncto attachus ad aquam , impetu incredibili tota cupri substantia , in minutias subtilissimas divisa , repelleretur abi aqua , ut vix reperiri posset; ita quidem ut mirifica haec repellens vis vix pateretur binas particulas metalli unitas manhre. Hoc quidem exemploessicitur , Menstrua dari , ut hic aquam , quae solvendo Corpori, hic seri fusio , vi repellente miram dissblutionem conciliant. Atque issem ille eventus obtinesit, si auro , vel argento, mistum fuerit aes , tum enim mistum hoc igne lique tactum , & aquae infusum , sic pariter dissilier. Monendi autem estis, qui haec auditis , ne temere experimenta haec inssiluatis : nam , non nisi summo cum periculo tantantis , fieri possunto Tertium jam vobis exhibeo Exemplum, ubi partes diversae unitae in contactus, se invicem divellunt, atque satis fortiter uniunt. Videte igitur ; in testa hac, continentur unciae quatuor storum Sulphuris , testa autem figulina haec nullo vitro plumbi obducta est. Apertura vasis tigillo caute tegitur, ne Sulphur fusum incendatur. Ignis vero supponitur tantum ille , qui requiritur ad minimum ut fusum sit, maneatque , Sulphur, non major. Jam intra saceulum hunc factum ex linteo densiss1me con texto , & purissimo , indidi Argenti Vivi purissimi uncias sex , sacculumque supra accurate funiculo colligavi. Cernitis Mercurium , nisi preia sum , non transire per saeculum. Jam, ablato tigillo , ad fusum Sulphur leniter , lenteque, premo Argentum Vivum : ut parva valde copia siiDul, in guttulas minimas divisum , sensim cadat in liquefactum Sulphur. Interim vero, dum ita illabitur , assiduo fusum Sulphur spatula movettit ferrea , bene prius calefacta, donec omnis ita Mercurius perfeche im- mistus est. Cernitis unam jam remansissie massam , nigram , in fila quast longa porrectam , si micros copiis spectatur, & splendet , & quasi aliquid ostentat mercurii, est fragilis prorsus, materue. Habemus ita exem

plum Menstrui fluidi quidem , at sicci, tum & solvendi corporis duri

siccique , quae simulac per minima se invicem Contingere pollunt, valde attractione retinente particularum concrescunt ita, ut deinde igne ad hi bito non separentur , sed unita simul adscendant, inque Cinnabarim mutata. Principia, quae hic coaverunt , quam divCrsa, ortu, pondore bifpecie, volatilitatoe , quam aliena a combinatione inter se i Et tamen proxima facta , quanta tenacitate retinent se invicem l Quaenam ergo erant causae, quae hanc adunationem effecerunt Z Primo ignis, qui sui

phur liquefecit in sua elementae divisa. Deinde divisio mercurii , dumi per linteum illud tenue , ut per cribrum tenuissime perforatum, cogebatur copia paucissima simul in hoe sulphur delabi. Tertio agitatio assidua liquefacti sulphuris , & illapsi argenti vivi , unde permistio accurata. Verum, omnia haec tantum affudissent mercurium ad sulphur. Itaque quari

Exemplum re pellentis

Exemplum. a trahentis.-

385쪽

368 PARS ALTER A.

accessit illa jam vis 4' 1lphure & in mercurio , qua haec bina , ad supe ficies adeo jam multiplicatas se mutuo contingentia , eo ipso se invicem attrahunt tam valido nisu in cohassionem , ut requiratur magna potentia , aut alia magis alterutrum attrahens Vis , priusquam se mutuo iterum dimittant. Haecque reciproca attractio hic facit praecipuum causae. Ex qua denique quinto exoritur adeo constans cohaesio , qui effectus postremus ; ut licet vase clauso per ignem magnum sublimes evehas hasce partes, non se dividant in sulphur & argentum vivum , imo vero semper adscendant per minima in Cinnabaris particulis minimis , ubique argento vivo & sulphure combinatis constantibus. Quamvis autem semel ita in altum igne evexeris hanc Cinnabarim , tumque repetita opera iterum sublimare volueris, non ideo separabis hasce partes , imo eo magis compinges in adunationem propiorem. Verum quidem est , Cinnab rim , semel sic factam , non pati, ut tam facile iterum , quam vice prima adscendat ; contra autem in singulis talibus conaminibus, sempervice postrema fixior ad ignem evadit, ut tandem massa fere fiat fixissima. Attamen vel sic non secedit volatilis mercurius , sed in sulphuris eompedibus irretitus explicare inde se nequit , fertque tandem ignem perquam validum. Non mirum igitur novitios artis , hoc experimento

viso , deceptos fuisse veri specie, dum putabant, se ita posse ipsa Meralia facere ex adunatione facta per ignem binorum principiorum ; Subphuris scilicet Sc Mercurii, ex quibus uno ore clamant Adepti , conflari Metalla. Sed inani credulitate oleum perdidere S operam, quia in omnibus his tentaminibus sulphur manet sulphur , mercuriusque inde redit, sed , ut apud Sendivogium loquitur , nunquam sapientior. Id autem altero Menstruo siccissimo , fortius attrahente sulphur , quam Mercurius illud attrahit, patet. Enimvero sumantur Cinnabaris, jam per sublimationes fixissimae , unciae duodecim , in pollinem contritae prius in mortario ferreo , addatur huic pulveri scobs recens, non rubiginosa , Ferri limati mollis , nativi, non chalybis , eadem copia , conterantur simul, accurate, diu , dein fiat, ut prius, sublimatio ex cucurbita , magno igne; quid fit 3 Mercurius ad uncias sex purus exit sursum, caditque antiqua, nec variata , forma in aquam , quae in excipulo est , in fundo autem retortae , vel Cucurbitae, remanet massa fixa , ex Sulphure combinato cum

Ferro , quod Ferrum in igne Sulphuri, ut suo Menstruo , avidissime semper jungitur, Mercurium repellet de vicinia Sulphuris, qui tum solus' abit, credulosque ridet Archemistas. Idemque potest essici, si loco ferri , sal fixus alcatinus tali operi admistus fuerit : qui simulac vi ignis liques cit, solvit sulphur , intime illi se jungit, argentum vivum eXcutit. Sic& calx viva. Rursus exemplum aliud similis Menstrui pure attrahentis habemus in hoc experimento. Accipe florum Sulphuris drachmas binas, in mortatio vitreo adde Argenti Vivi drachmas tres, contere pistillo vitreo , eo melius, quo diutius ; sensim tritu disparebit Mercurius , unietur Sulphuri disparenti, nascetur de utrisque mistis accurate pulvis ni gerrimuβ tandem, postquam per Varios gradus prius diyersos colores induit. Fit nigritudo eo major , quo diuturniori tritu archius haec bina con

junguntur. Hinc postremo pulvis restat nigerrimus, subtilissimus , qui relictus

386쪽

DE ARTIS THE O. HI A. 369

relictus , brevi, sponte sua , concrescit in massam nigram. Haec autem l lentissimum abscondit Mercurium , figit, retinet, ut magna copia ingestus animalibus vi Mercurii non agat; neque recipi potest de hoc pulvere , nisi arte modo recitata; quin & sublimis rapitur in Cinnabarim ruberrimam. Videbant id quoque lucrihetae Alchem istae, gavisique comtemplabantur hoc nigrum. Caput corvi putabant , quod Adepti dixerant apparere in principio Magni operis , quando principia, Sulphur& Mercurius , rite juncta erant. Sic iterum exemplum habetur Menstrui sicci, fluidi, & corporis solvendi , ubi solus contritas mechanicus dividit , divisa autem per virtutem attrahentem, sine dimissione partium

unita manent.

Sumo jam Antimonium hoc, optimum, venale ; tero in pollinem. Hujus libram immitto huic inundissimo catillo fusorio , accurate tegen do , per hoc purum tigillum , lente calefacta per gradus inae ono igni undique circumposito. Videtis, fumat aliquantum, detineo in igne, donec fluat materies instar aquae, cernitur quantus inde , albicans , fumus.

Catinum jam cum materiel liquefacta eximo de igne, sepono in quiete , donec frigescat penitus. Si jam conspicitis densati per frigus antimonii

superficiem , scabram hanc , inaequalem , & foraminibus supra impressis deformem videtis. Frango crucibulum hoc, spectatis jam stibii mas. sam, infima parte solidam , suprema fungosam; metallicus splendens ad infima fulgor , ad superiora albidus , flavescens , cum plumbeo , color. Hic ergo videtis ignem , fundendo stibium, solvisse ejus metallicas, δίsulphureas , partes. Hinc illas , mobilitatem jam nactas , se associasse , metallicas metallicis, sulphureis sulphureas , metallicas autem repulisse sulphureas , hasque vicissim metallicas repulisse. Ita quidem j, ut hic fu sio ignis, repulsus , attractio , pondus , egerint, dum solutio igne facta fuit. Si putatis, ad Menstrui indolem minus facere hoc experimentum, utique dabitis, multa inde cognosci, quae in actione Menstruorum comtingunt.

Ut porro exempla ulteriora actionis Menstruorum vobis coram exhibeam , animosque Vestros ducam ad intellectum Menstruorum , quae di versis modis concurrentibus agunt; en iterum samo salis Tartari unciam, florum Sulphuris semiunciam, calidissima , subito contrita in vasis calidissimis , in aere calido , & sicco , impono crucibalo , igni imposita vase clauso , videtis quam cito jam simul fluant, quum aliter sal ille fixus tam dissiculter fluat ad ignem, ubi solus est.. Solutam materiem effundo de crucibulo super lapidem purum; en massam homogeneam , qua nulla citior in aere deliquescit, maxime si in pollinem trixa fuerit : videtis enim , statim in oleum ruberrimum defluit. Videtis inge , quanta sit hic nata adunatio Menstrui hujus sicci in corpus siccissimum sulphuris , quod adeo negat unquam dilui in aqua , jam virtute Menstrui omni alia re ocyus ab aqua aeris dissol vitur , ut aquam ipsam avidissime inde allicere videatur. Iam aliud conspicite magis profecto mirabile , magis inexspectatum Experimentum. Acc1pio Antimonii lectissimi uncias quatuor , in pollinem

minutissimum hevigati ; huic in vase siccissimo , calidissimoque, pistillo calidissimo , n aere calido sicco, terendo admiscendum curo salis A aa

Exemplum trahentis ApellentiS. Siueorumt

387쪽

Cnus e soluti is

nis concurrenaesiti Menstruis. Primo Ignis.

, o R S ALTER A.

Tartari, calidi , 'siectrurni uncias duas. Deinde crucibulo commissam miDcelam ingenti igne fundo simul, ut fluant quam perfectissime , fluen tem igne materiem infundo in conum fusorium. Frigefactam inde exta cutio. Iam est facta una massa homogenea, per totum suum corpus aequabilissime soluta , quae in igne fluxit instar aquae. Quae jam frigeracta, coialorem habet cinereum, quae vitro Videtur quodam modo similis, cauiastico est sapore, deliquescit in aere , tum induit colorem coccineum. Ita jam hic alcati fixum , sulphur stibii, par; metalloides ejusdem , ignis actione , per minutissima divisa, unita, sunt, in unam corporis speciem, quod fatis raro occurrit in hisce. Addamus iterum coram aliud Experimentum circa haec. En unciam Argenti purissimi, uncias tres 2Exis optimi; haee imposita crucibulo ἀ in igne carbonum fossilium, follibus quam violentisti me agitato fundo ; dein postquam penitus fusa sunt , effundo in fossam ferream : videtis massam homogeneam, metallicam , aequabilis. sime commistam , vix separabilem nisi cum plumbo in cineritio. In hac operatione unum metallum fit Mens fruum alterius metalli, simulac utra que fusa sunt. Tum ambo magis cohaerent alienis , quam su is : quia inter singulas partes argenti semper portio aequalis cupri ; & quia ne diversitate quidem ponderum suorum , se separant a se mutuo ; ignis etiam sun dere quidem , confundere, potest , non vero ita proportionaliter permiscere. Docet proinde & haec operatio, partem mercurialem argenti illam aeris sibi sic linire, ut non dimittat deinde a se; quum aliter posset quidem argentum fusum in fundo catilli subsidere , cuprumque tu missi sapernatare, iteramque post concussum in duo strata diversa disce dere , ut oleam Tartari Per deliquium , & alcohol, in vase confusa , &concussa, mox redeunt in duo strata distinctissima, nulla arte permisiacenda. Et, quod inprimis meretur notari, concreta in frigore, fluentia in fasione , exquisite perstant eadem lege , secundum proportionem permista. Exempla haecce, Auditores , satis valent efficere, ut intelligamus , quomodo Menstrua sicca , juxta Varios modos , agant inter se Si autem jam V obis lubet, vacatque , dicta , & exempla ,. accurate perpendere , omnino aliam habebitis ideam solutionis corporum per Menstrua, quam quae habetur vulgo a Chemicis, & a Philosophis, qui experimenta Chemica explicare conati sunt per Vera rerum principia. Omnes enim cogitaverunt hic semper acrimoniam mechanicam , rodentem virtute universali mechanica ; quumque cernerent rodens unius corporis , aliud mollius non rodere, torsere se in mille modos , ut haec adeo adversis pugnantia frontibus conciliarent. Nos naturam per sola invo stigantes experimenta ordine sic progredimur. Omnia scilicet examinando contemplamur Primo Ignem. Hic nimiarum , si exploratur per Varios , qui in eo deprehensi sunt experiundo , gradus, cognoscitur fere solvens universale, quatenus pleraque liquefacit corpora, si modo requisita proportionaliter vi applicatur corporibus. Quando nempe a tepore sani hominis usque ad ultimam foci Tschirnhau- fiant violentiam procedimus per increscentes sensim gradus, iisque apponimus varia corpora, paucissima reperiemus , quae Don stuant, sive dividantur in minima , hoc, vel illo , gradu ignis. Si e 1 ignis certo

388쪽

DE ARTIS THE A. 371

gradu durescunt quaedam , ut lateres cocti, majore iterum igne vitres cendo liquescunt, ut in fornacibus Vulcaniis manifestum est. Et quamvis pauca in summo igne nobis cognito hactenus liquescere negent. Quis novit, an haec quoque in hoc igne magis magisquet aucto, forte tandem non liquescant ξ Quare omnino oportet agnoscere latitudinem illam potestatis igneae quam maxime considerandam semper in actione

Menstruis propria. Partes certe mercuriales metallorum in unam massam tam mirabiliter unitar nunquam fuissent, abfuisset ignis. Secundo autem in omni actione Menstruorum intelligenda oportet Dem Testus. quoque advertere', an simul Attritus mechanicus, validus, diuturnus,

etiam adfuerit : ille enim potest saepe absentis ignis supplere vicem , at que efficere utcunque illud , quod praestitisset ignis , si fuisset praeiens.

Dum nimirum attenuat, dividitque, corpora, inque partes differt valde tminutas, facit', ut per haec minima agere queant in se mutuo , tandemque permistioni intimae quam optime favet. Patuit illud in molendina arterente Langelottiana , quae narratur contrivisse auram in liquorem usque potabilem. De qua meretur legi A utor celebris in tractatu super hac ipsa re conscripto. Estque inter Hombergiana , metalla omnia, ne auro quidem excepto , cum pura pluvia trita valde diu, penitus soluta , inque liquorem conversa, fuisse. Tertio , inprimis consideretis, velim , quomodo corpora solvenda, Et binis Usem quando emcaeia ignis fusa sunt usque in sua minima λ Vel quando ea' Gh, separatio.'dem tritu statim explicato divulsa fuerunt ; aut praecipue', quando &tritus & calor praestitere ambo simul unita opera id , quod possunt ; si que tum praeterea ita jam divisorum corpusculorum intima sit per mi nima permistio , tum exoritur saepe occasio ex hac re, qua latens vis repellendi , quae quidem tecta prius adfuerat, jam evadat manifesta , atque aperte nunc se prodat quod non fiebat prius.' Estque Observatio haec inter secretissima Chemicar Artis exercitia. In exemplo manifesta res

esto. Purissimo Plumbo in cochleari ferreo ad ignem liquefacto adfundite Argenti Vivi purissimi triplum ; miscete; erit mistum , seu Amalga ma, coloris splendidi instar argenti purissimi. Ubi asservatur per annos',

tale manebit nec mutatum. Si vero dein arteritur in mortario vitreo per

vitreum pistillum , aut in catino ligneo ope lignei pistilli; brevi , quod

miremini , tota massia nigrescit prorsus ; sique tum , affusa cum aqua ite rum conteritur , tunc turbida nigritudine aqua supernatans est ita, re linquit iterum purum amalgama. Id si servatur , purum perstat. Si denuo conteritur, ut prius , iterum nigra reddit , nec facilem adeo dabit finem operi, ut libri promittunt, expertus loquor. Hic manifesto cernitur, Mercurium Plumbo mistum non repellere de Planabo , aut de se, nigram illam materiem , sed quando per mechanicum hunc attritum a tenuatio , permistio, partium diversarum applicatio fit major, magis in lima , tum exsurgit potentia illa mercurii in plumbum , hujus in mercurium , dumque intimae mercuriales utriusque partes , se invicem con tingunt qurim proxime, eo ipso materies ab his aliena ab utrisque illis repellitur, atque, ut loquuti sunt veteres Artifices, exspuitur, quae quam

difficillime alia quacunque methodo inde separari poterat. Si autem

389쪽

Hine novi productio. Ηine solida

Menstrua agunt ut suida,

Amalgama ita factum , ope iteratae cum mercurio destillationis , &cohobationis, tractatur ; turin , ut in priore modo proposito , tritu , item actione ignis , eadem materies nigra parari , atque aqua deinde ablui potest : nata iterum sic vi manifesta repellente; cujus effectu postea separatio haec feliciter obtinetur. Quo autem alio modo haberi posset ξ nescio iHarpocration compescit labella; sat gnaro. Quarto iterum moneo ad haec , saepenumero partes tam solventis, quam solvendi, igne fusas , aut agitatas, attenuatas triau , atque missas , manifestare occultas primo facultates attrahendi , & associandi, hasce particulis miris , novis, & saepe valde efficacibus modis : unde postea

multiplex valde exoritur varietas corporum , nunquam antea apparentium , vix alia ratione producendorum. Exemplo esto praecedens modo allegata operatio cum amalgamate illo instituta. In qua valde mirabilis enascitur adunatio particularum mercurialium metallicarum , per hanc virtutem attractricem, quae se prodit artifici, postquam repellens vis h terogenea prius separaverat; quae impedimenta dabant, ne homogenea se mutuo perfecte contingerent. Postquam autem expulsa fuit jam, ratione explicata , materies illa aliena, tum depurata Utrimque, mercurialia intime se mutuo amplexa non praevisi quid generant. Quinto tandem , si Menstruum aliquod hac r*tione suum corpus jam dissolvit quacunque demum agendi ratione ; atque eo , jam peracto, totum iterum a materie soluta separari valet , ut partes solutae seorsum existant , atque ipsum solvens quoque : tum solutum forma aliena si tum habetur , dc quidem plerumque mutatum in calcem quandam, aut in aliud quoddam corporis novi genus. Cuncta docent igitur, omnia fere Menstrua , solida fuerint, vel fluida, eo tamen tempore, quo agunt, reducta prius esse in naturam suidorum ; solo forsitan tritu excepto, qui apta reddit siepe solvendo so- Ius ; verum & tum, ut sit absoluta dissolutio, requiritur attenuatio tam surutilis , ut trita induant ferme se fluidorum forma. Dabo jam Experimentum , in quo omnes illae causae agunt smul in

Menstruis siccis , ignis , tritus , vis repellens , vis attrahens, actio mechanica , omnesque etiam effectus simul sequuntur, attenuatio , concretio, immutatio , separatio. In hoc autem experimento exemplum quoque dabo , ex quo pateat ratio procedendi legitime in capiendis similibus. Ecce Stibii, Antimonii vulgo dicti, uncias sexdecim. Hoc jam fuit depuratum sola fusione, & dein sequuta quiete , juxta ea , quae jam supra coram exhibui. Has igitur sexdecim tinctas in mortario ferreo tundendo , & terendo , curavi redigendas in pulverem subtilissimum. De hoc jam pulvere novistis , quod constet sulphure vero, communi, intermisto intime intra aliam partem , quam appellant metallicam antimonii, vel mercurialem , sicut in integro Antimonii corpore nulla tamen appareat nota hujus duplicis partis, ne micros copiis quidem. Sumo dein vini Rhenani purissimos lapillos, in maxima frusta concretos, Tartarum vocant hodie. Ille etiam tritus pulverem dat tenuem, album. Cujus pulveris hic adsunt unciae duodecim. Postea & Nitri purissimi sex uncias , quae pariter contrisissimae pulverem dant nivis instar candidum. Omnes igitur hosce pulveres exsicco

390쪽

DE ARTIS THE ORI A. 373

ud ariditatem summam possibilem, pollea autem 23i fundo simul, inque

mortario ferreo conterendos do diu, fortiterque, ut penitissime stat commisti: compositum pulverem , triginta jam dc quatuor pendentem uncias hic tamdiu sepono in usum mox futurum. Iterum jam capio Tartari δίNitri, ut supra , pulverem tenuem , siccum , seorsum tritum, commisceo uncias sex Tartari , tresque Nitri, diu accurate simul, pulvis fit ex acido Tartaro , & Nitro falso , subtilis , siccissimus , qui saporem tamen acidum linguae exhibet. Nunc animum advertite, adli1bete oculos i En hic cochlear ferreum mundissimum igni impositum aperto, non fumanti, ut fere jam candesceret, in hoc cochleare ita calefactum injecta parva parte de hoc pulvere ex Tartaro ,& Nitro, ipso momento illapsus tota miscelatumet, bullit, scintillas minutas ejicit undique , in vivam exardescit flammam , relinquit massam albam, hinc inde albescentem viridiusculam, prorsus alcatinam fixam. Huic nova portio similis pulveris adjecta similia mox facit, patitur similia , hinc acidus vegetabilis & salsius terrae sal at tactu ignis inmant, scintillant, ardent, fixantur in alcati acre, fiuntquComnia haec simul fere in puncto temporis. Supra autem , eXperimento

dato , demonstrabam, sal alcati fixum sulphuri penitus tritu immistum ,

uno momento inflammari in igne, atque totum sulphur tunc statim solutum haberi in novum corpus. Unde ilico cernitis, quod, si Tartarus, Nitrum , Sulphur, mista parva copia sic injiciuntur in vas ignitum, tum statim nasci alcati fixum, quod ilico sulphur aggreditur, solvit, inque massam peculiaris naturae convertit. Quae ita prius edocti, agite, videamus jam quid futurum sit pulveri illi ex Stibio,Tartaro, Nitroque, ad ignem applicatum. Igitur posui catinum capacem valde , & fortem, lente, sensimque, percalefactum, in igne,ut sine ulla fissura a subito calore percalescat aequabiliter undique. Elegi autem catinum , qui ad minimum continere queat triplum totius pulveris injiciendi. Tectus esto tigillo catinus, purus ut maneat. Aucho sensim igne eousque , ut crucibulum hoc totum percandest cat. Sit jam interim pulvis ille Antimonii, Tartari, Nitri , satis caleta tus, sed prudenter, ne ab igne incendatur. Iam aperto crucibulo injicio per cochlear ferreum drachmas duas simul calefacti pulveris ; ipso momento contactus ad fundum catini , subito, in flammam erumpit materies , f mat , scintillat, flammatur, quiescit candefacta. Immitto igitur novam , eandemque , quantitatem materiae siccae calidaeque. Videtis eadem fieri , ut prius ; hac ratione jam perrexi, donec ita omnis jam materies consumta. Singulis autem vicibus iterum tigillo tego , post injectam materiem , do nec deferbuit prius. Postquam j'am omnis materies injecta deflagravit , ignem incito tam valide, ut tota materies in catino fluat instar aquae. Quod fistula tabacaria immissa exploro , tum in hoc igne liquefaciente detineo aliquamdiu , praesto jam habeo hic conum cavum ex aere , hunc bene sic cum calefeci satis fortiter. Dein candela sebacea ad latera interna affricata,

inunxi leniter , ut universa illius tum superficies hoc pingui oblita sit; hoc autem didici tutius sic fieri, quam si oleo oblinirem : quia in hoc oleo forte aquae pauxillum haerere posset, quod sanct effectum ederet terribilem Jam crucibulum candescens, in quo fluit materies instar aquae, comprehensum forcipe ferreo , cujus chelae sunt ad figuram crucibuli accomm

SEARCH

MENU NAVIGATION