장음표시 사용
81쪽
ubique sponte patere, sed alias absconditas prorsus tantum revelari iis, qui ingeniosa industria, & labore improbo, opera DEI abstrusa sagacissimi imdagant. Utrasque tamen aeque habendas naturales. Hominem itaque, omni 'omnino arte omnium secatorum praeteritorum vel futurorum absolutissime callidum , nunquam posse vel unicam quandam rem , ex. gr. granum Si napi creare, vel de materia, quae ad sinapi haudpertinet, producere. Sapientes autem , creatas a D E O res , ita ut iis offeruntur , accipiendo , MObservando , deinde experiundo discere, quanam lege, natura instructa sit a CREATORE, quasque vias sequatur, ut unamquamque rem secundum singularem suam indolem exordiatur, producat , perficiatque. Principem in his legibus laudat, omnes res nasci a simillimis prius existentibus. Plantas de stirpibus , de animalibus animantes , de fossilibus terra eruta. Omnem tamen propagandi facultatem unica seminali potestate contineri , quae in suam deinde formam asstamia cruda percoquat, suaeque origini similia alat. Ipsam vero ex foetura seminali prolem patrem marem ,--
minam matrem , semper requirere , neque absit horum naturalis copula , unquam aliter nasci. Foecundo dato semine, eoque in matricem a natura
propriam destinatam apte commisso ; debito dein alimento, atque fovente calore , in tempus idoneum sustentato , nasci prolem gignenti su Dilem. His
Vero utcunque , contra naturae instituta, perturbatis, abortus fieri , nec
oriri rem desideratam. Hinc, post creationem semel absolutam , nihil novum gigni, sed per semina sola ex similibus praegressis producta, certis legibus tantum similia multiplicari. Posse igitur quamcunque rem creatam sine fine multiplicari, sed non nisi ope sui seminis. Adeoque totam telluris superficiem operiri posse Mniculo , si semper sererentur ejus renata semina , atque , ut requirit ejusdem indoles, colerentur. Observaverunt etiam, corpora quaedam , .eaque simplicissima, plerumque, nullam seminalem vim habere deprehensam , adeoque non augeri, neque alia in suam naturam transmutare, sed vel omnibus movendis servire, ut Ignem, vel devehendo alimento diluto famulari, ut Aquam , aut firmandae stabilitati concreti comcurrere , ut in Terra, vere dicenda pura, obtinet. Quibus ita per totam re rum naturam per infinita experimenta deprehensis ubique obtinere , tandem & in fossilibus simili lege regi universa addiscebant. Namque ibi quidem simplicitatem homogenear indolis excludere organicam , compositamque, fabricam seminis ; attamen inveniri in iisdem innatam facultatem, qua alimentum proprium ad augendam suam naturam parare, atque applicare , rossent, sicque & se semper propagare. Spiritus , Rectores dictos,
in Metallis mortuis obsigillatos haud quidem apparere docebant, at in resolutis, apertis , revivificatis, detegi, suosque probare promptissimos certe , & mirificos effectus. Porro tradunt, & hic similitudinem conjugii pro- Iifici obtinere; esse enim marem impraegnantem , & tacundatam reperiri Mininam , quorum genitali virtute propagatio fiat & suae speciei, in metallis vivis. Neque & tacuerunt modos , quibus viventia queant Metalla fieri, quoque igne regi, qua proportione commisceri, quo nutriri pabulo, ut perpetuo multiplicari queant. Tandem denique addiderunt, Metalla sola , ob ultimam suam simplicitatem , pati, ut minimo tempore fiant ex
mercuriali ponderoso auido & figente seminali pote rivi rςgi, Quanisi
82쪽
do vi ignis intime permiscentur simul , atque nexu indissolubili se mutuo
amplectuntur. Ita matrem Argentum Vivum , Solem vivum patrem esse. Sicque ictu oculi posse fieri in metallis arte prius recte vivificatis , quod intelluris gremio , subterranei Vulcani ope, longa demum annorum serie pota a terat effici. Confitebantur ultro , in Animalium choro, in classe Veget bilium , hanc gignendi actionem suo semper tempore circumscribi, eoque a natura praefinito : haec etenim nunquam aliter ibi posse fieri, ob semin iis fabricae teneritudinem , atque ex diversis , numerosisque , partibus , in unum individuum coalescentibus, compositam intricatistime struchuram , tum etiam , quia vivax scintillula in centro proli fici sulphuris, sive embryo minimus, tam facile corrumperetur. At simul tamen nobis proposuere in metallis puris, Auro , Argento, horumque matre Argento Vivo , eam esse partium similitudinem , ut in omni minima horum particula ubique foret idem prorsus ingenium , quod in maxima massa. Demonstrari pariter ta tam in iisdem immutabilitatem , ut neque parVO queant corrumpi, neque maximo,igne. Seminis ergo Virtutem prolificam in igne persistere,ideoque Ocyssime agere , sibique convenientem mercurialem maperiem unico mo mento assimilare. Hanc esse causam, quam propter in meris metallis genitalis multiplicatio fieri possit. Ita lapidem aurificum Philosophorum con flari. Super qua re sententiam rogatus, quae cogito, dixerim. Porrecto He racliti libro , ut eum , abstrusissime conscriptum , evolveret, cum cura Ie gerat , hominum sapientissimus Socrates, quaerentibus Dostea, quidnam de eo censeret 3 Sophus respondisse fertur, ubi librum intelligo , invenio optimum , credo δί ibi talem , ubi haud assequor sensum ; sed Delio opus natatore est, ut e profundo eruatur sensus. Ubicunque Alchemistas capio: video ipsos simplicissimam veritatem nudissimis verbis describere , nec sal lere , nec errare. Quando igitur ad illa loca pervenero , ubi percipere nequeo , quid velint, cur falsi arguam Eos , qui in arte se longe praestantio res dederunt me ipso ξ a quibus plurima didici in illis locis scriptorum, ubi aperte loqui oportunum Juxerunt. Aiunt , ubi ad Artis apicem revela dum perventum est , se modo scribere Artem veram esse , ut incitemur idonei ad ejus investigationem; non licere sibi artificium in tot abusus damna vertendam publicare; fas esse, ut ex lege naturae viam indicent, ab errore prohibeant. Quare meam potius ignorantiam in hisce , quam illorum vanitatem, incuso. Unum tamen pace illorum dixerim. Dusito sepenumero mecum , quotiescunque arcana illorum lego , an forte summi hi,& naturae rerum peritissimi , Artifices , postquam tot, tamque singularia , detexissent per sinceras observationes , tandem velocitate praeviJendi &ea pro factis narraverint, quae fieri posse, imo quae debere fieri , colligebant , si porro perrexissent exsequi, quae, eousque tantum animo conceperant. Utique gravis in Alchemia Autor , Alexander Suchthenius, Di cipulus Paracelsi , inque propugnanda Viri doctrina Zelotes, tam multa expertus vano successiis, tandem concludit, in fine alterius tractatus de Amtimonio , omnes Philosophos, quorum ibidem recenset Principes , mor tuos prius, quam speculationes suas ad finem perduxissent. Quae si ita se habeant, qua in re definire ausim nihil, tamen vel sic obstrictissimos sibi nos omnes haben grato qui animo didicimus accepta beneficia agnoscere,
83쪽
quod constantia laborum dissicillimorum incomparabili detectas veritates Physicas nobis tradiderunt. Ut summus Verulamius jure eos conferat motalibundo patri filiis desidiosis in agro defossum indicanti thesaurum , qui non erat; quos a morte paterna spes reperiundi ad fodiendum inflamma verat , at elusos fossione frugifer ager ditaverat. Atque pauca haec , de sapientia verorum Alchemicorum in Physicis, dudum evulgare gestiebam, ne peritissimi Artifices ab ineptissimis judicibus damnentur. Promissa tandem Alchemistarum haec sunt praecipua. Lapidem Philosophicum conflare; cujus. exigua copia, projecta in M talla vi ignis fluentia, statim omne id , quod in illo Metallo erat sincerum
Mercuriale, convertat in Aurum obryzum , purius, meliusque , quam un quam a fodinis educitur coactum , vel docimastica ulla arte perficitur; id autem, quod in illo Metallo fuso inerat alienae a Mercurio metallico naturae uno momento exureret , dissi aretque. Hic auro pondere compar , vitri instar fragilis, colore profundissime rubro , cerae instar ad ignem fluit. Lapidem conficere similem argentificum , qui Metalla omnia , praeter Aurum & Argentum , similiter converteret in Argentum excoctissimum. Lapidem philosophicum eousque evehere ,& perficere , ut in Aurum igne lusum projectus , totum aurum converteret in Lapidem Philosopho
Eundem ultra sic exaltare, ut Argentum Vi Vum purumque totum convertat in Lapidem Philosophorum. Invenire arte factum corpus , cujus ea foret essicacia , ut applicatum permistumque , cuicunque rei in ullo trium regnorum natae , faceret ean dem suo in genere perfectissimam , promovendo scilicet ejusdem vim naturalem de insitam. Foret itaque in corpore hominum Medicina Uni versalis, eo modo partes ejus firmas , atque etiam humoreS, mutans, ut evaderet illud absolutissime sanum, atque permaneret tale, donec ab ipsa vita tardissime consumtum , attritum , & victum , blande, & sine renixu, moreretur. Quod idem in alio quocunque praestaret animali vivo ; imo vero & in ipsis stirpibus, si insinuaretur in illarum radices, pulchritudinem produceret laetissima foetura locupletissimam. Hinc nobile hoc figmentum donaverunt nomine Fermenti universalis. Gemmas pretiosas fossilibus simillimas Arte conficere. Maturare vilia , & imperfecta, Metalla in Aurum, continuata coctione, atque depuratione , in qua natura defecit. Hanc enim cogitant in fodinis conari semper , ut de Argento Vivo , ignis vi , atque materiae depuratu per pura & densa loca, pro meta operis ultima tandem Aurum gignat. Si vero impeditur vel a defecta ignis, per laxitatem viarum, aut per ad mistionem heterogenei ad Mercurium , tunc crudum nasci Metallum , nec homogeneum perfecte , hinc per ignem mutabile. Haec vero esse tum cretatera, praeter Aurum , Argentum , & Mercurium , metalla. Quoties vero haec arte perficiuntur ultra in Argentum , Aurumque, posse conVerti. Non tamen haec ultima omnibus placuit Alchemicis sententia , at quibusdam
. Et certe Videtur, Plumbum , Stannum
in genere aeque perfecta, quam Aurum in sua
84쪽
cise semper esse corporum horum certum, idemque, ingenium. Unde &forma singularis Aris forte aeque, vel magis, usibus variis Physicis , huta manisque, apta, quam Argenti, Aurique, licet silmplex minus, hinc magis mutabi , si1t. Neque facile credibile Videtur , Metallum hoc unquam scontinuatione coctionis hypogeae, atque separatione adhaerentium , ev
dere posse in Ausum, sed quidem in His absolutissimum. Quod ipsum qu
que de a.lii verum. Fateor equidem , ex Metallis, vilibus dictis, diu in igne retentis , aliquid Auri deduci. Atqui necdum satis constat, an hoc matu rando ibi genitum , an separando potius vi ignis aptius evaserit. Neque praeterea intelligere facile queo, qui fiat, ut Plumbum, Auro inter solida proximum, Argento tamen tanto habendum sit ab Auro remotius quoad naturam suam. Nonne Adepti aiunt uno ore omnes, peti a pondere demonstrationem omni mathematica fortiorem Θ sed fatis , stuperque, Carissimi Auditores, Vos detinui, me fatigavi, hac dissertatione. Cogitemus . nos modo semper limites potentiae naturae nobis definiri haudquaquam posse. Habentur impossibilia , quae ignota sunt omnium rerum rudibus. De aeterno Igne , solido tamen i & sub ipsa aqua constanti, Antiquissimi aliquid commentati pro vanis explosi sunt. Postquam Crastio repertum, Κumcelio elaboratum , Boyleo descriptum, Nieuvvenlytio clarius expositum , Hos Manno tandem omnium apertissime declaratum , habemus , possibilitas re evincitur. Rogerii Baconis arte facta fulmina 3c tonitruaro figmentis mendacis ingenii diu irrisse , nimis per Schvvargium vera abentur. Caetera in dictis de Magia naturali imperitis experimentorum longe minus credibilia apparerent, quam Plumbi in Aurum , destructa
prima forma, intuitu Mercurii , transmutatio. Credere nocet, nocuit non credere. Sapientis est omn1a CXplorare , retinere probata, nunquam
limitare DEI potentiam, neque productae a CREATORE natu
Priusquam aliis Vos applicem , veniam date, si antea enarrem omnem supellectilem , qua sibi dixerunt opus esse, totum ut Arcanum perficiant absolutum Principes Artis. Aurum ergo & Mercurium, Ignemque, requiari inprimis , conuentiunt. Tum & Plumbum , Ferrum, & Antimonium , atque Nitrum , & inde expressos Spiritus nitrosos. Catillum fusorium ;e vitro Mortarium atque pistillum. Cornutam de vitro ampullam cum ex cipulo, & aquam puram. Furnulum & follem , fit tra dicta chartacea, ovum denique vitreum , atque Athanor. Subductas autem in summam expensas nunquam ducentos excedere florenos, seposto scilicet laborum pretio.
De Instrumentis Chemicorum. Postquam explicui Auditoribus res quas Chemia tractat , simulque ostendi, quaenam p cipue proposita habeat, in hisce permutandis ; crediderim , Vos omnino desiderare , ut modos doceam , quibus illa obtine tur. Nec ulla in me mora. Igitur oportebit, ut statim agere incipiam de Instrumentis ; haec enita requiruntur semper , quoties per Artem quid prae
standum venit. Quaerat quis , ut ipsi exhibeam id rei, quod in Absinthio saporem praestata sissimum , vultque illud ut, rite separatum a caeteri S
85쪽
Absinthii partibus, seorsum educam. Oportet ergo , ut sciam , aquam fer 'vidam adeo ut fere ebulliat ex herba hac elicere perfecte id amari , si asti duo sincera affunditur , digeritur , effunditur impraegnata , hocque repeta--tur toties , donec ultima addita , atque digesta, aeque inde redit insipida ,
ut affusa fuerat. Restabit amaritie carens planta, aqua vero omnC continebit, quod in herba fuerat amarum. Videtis hoc in exemplo evidente Aqua de Ignis fuere, quibus usus sum pro instrumentis ad hoc opus. In omni namque arte , qua corpora mutanda praecipiuntur, vocari qui' dem solet Instrumentum id singulare corpus, cui definitus motus imprimi
potest, vel jam impressus est, qui corpori dein mutando applicatus illud
per hunc motum ita mutat, ut Ars illud ipsum mutare sibi proposuerat. Ita quoque nostra in disciplina quaedam agnoscimus, quibus excitamuS desideratas actiones. Illa igitur referre solemus ad sex diversa, at praecipua omnino , cum Chemieis , qui Artem subtilissime excolebant. Ignis, Aqua , Aer , Terra , solventia Menstrua vocata ab Artificibus, deniquo suppellex ossicinaria, constituebant ea, quae clare intelligi debebant a Chemico , ut intelligeret ipse operationes per horum opem exercitas. ItaqU de hisce univer s, 8c singulis, pauca dicam ordine , quem modo propo sui : quum sanct nulla unquam operatio Chemica peracta usquam sit, ne que in posterum futura, quae non habeat Ignem concurrentem simul quod tamen de aliis Instrumentis adeo universaliter dici jure non potestia
Ea est hujus vis , tam' late patens actio, atque mirus adeo agendi modus, ut gentium sapientissima olim habita hunc pro DEO summo coluerit' , adoraverit. Chemicorum vero quidam pro re non creata suspiciebanr, postquam ejus virtutem explorassent. Quin etiam eximii quam maxime 1nter illos , omnem quaesitam scientiam illi acceptam ferendo , Philosophos s C per Ignem pro aiebantur, neque splendidiore titulo se ornari posse crediderunt. Si tamen mirabilis est Ignis, in eo sane praecipuum admirabilitatis constituendum videtur, quod omnium fere est ectuum sensibus no stris capiendorum autor princeps & causa , ipse tamen sensu percipiatur nullo, sed subtilitate incomprehensibit 1 1ta indaginem eludat sagacissimi, ut & ab aliis pro spiritu verius , quam pro corpore ,. st agnitUS. Necessarium propterea puto , ut ca eamus maxime, ne, inquirentes in rei tam profunde abditae ingenium , fallamur usquam. Oportebit igitur abstinere quam severissime ab omni speculatione ii sola mente nata, neqUe indulgere quam minimum ulli , utcunque plausibili, figmento , nulli ser-Vire precario assumtae sententiar : nisi velimus per dubia nosmet incertos dare & praecipites. Si ponens Ignis indolem falleris, error inde natus per omnia 1e Physica ideo diffundet; quoniam, ut modo dixi, in omni natu rati actione rerum quarumcunque Ignis semper pars est longe maxima , unde effecitus pendet.
Igitur inqu1situros , quid sit Ignis, decebit ita se gerere , ut qui nihil penitus de eo cognoscunt , omnemque etiam de eo pinaeonceptam Opinionem prorsus abjicere. Sequi oportet Logisticam an Lusin Geometrarum
86쪽
qui quaerentes rem incognitam nihil ponunt omnino in ea cogniti , utque memores maneant perpetuo , notam illi assingunt, qua significatur nihil , nisi quod incognita sit illa , atque deinceps indaganda. Sed & castissimi hi veritatis Sacerdotes, dum necdum intelles am student assequi intellige tia sua, non utuntur nisi his proprietatibus , quae in illa incognita re dantur , vel aliis, olim absolute demonstratis. Nusquam aio cautela hac semper priesenti magis opus esse , quam hic νquia & ipsa Ignis elementa ubique, & in corpore sol 1dissimo Auri, & in vacuo maxime inani Torricelliano , habitant, omniaque corpora, & spatia, aequali distributione , & insinuatione, obsident : ut mox evidenter demonstrabo. Inde fit, ut in universa Physica omnium deprehendatur dissi cillimum , ipsissimam Ignis actionem perfecte distinguere ab iis , quae aliae
concurrentes causis conferunt, praeter Ignem, in quolibet rerum eventu ;dum interim Ignis adeo sit diversae ab hisce indolis,ut absque ultima rerum confusione, & sine summo ubique perturbationis periculo, cum iis misceri nequear.
Altera, nec priore levior, Physicos urget dissicultas, dum Ignem cognoscere conantur:sc. illa partium hunc constituentium tenuitas, quae non modo omnia alia usque nota exsuperat, sed & se penetrat usque in solidissima ,& quidem minima, quae unquam nobis se obtulerint, corpuscula. Hinc de natura ejus varia adeo , & absurda prorsus , cogitata extus a reperimus apud Autores , qui omnium maxime ipsum Ignem assidua diligentia fetiaciter excoluerant. Neque tamen nati hinc errores Chemiam solum , vel Physicam , infecerunt, sed praeterea in Arte Medica & sua disperserunt vitia, ut fateri coactum se experitur, quisquis Medicorum super calore innato , radicati humido, aliisque plurisius hinc unice pendentifus , commenta attento perpendit animo. Agite continuo Auditorest ponamus nuhil omnino nos hactenus scire de Igne, sicque geramus nosmet deinceps , donec certi quid de eo assequuti fuerimus. Attamen , licet fingere voluerimus quam studiosissime, nos nihil de eo cognoscere , non poterimus sane evitare ullo modo , quin vel sic ad minimum aliquam notam arripiamus , cujus praesenti indicio omnes aiunt, se scire quod Ignis in certo loco adsit, absitve. Enimvero necesse erit, ut sin-sibus nostris obviam occurrat illud signum, & ut de eo conveniat integomnes ; aut aliter apud hos, qui eadem utuntur lingua, non intelliger tur ulla res , dum vocabulum hoc adhibetur. Estque idem illud ubique, &semper, in omnibus aliis, verissimum. Si quis dixerit, v. g. nescire se quid sit tonitru , atque de eo nihil quidquam intelligere, idem tamen sub ea voce in mente sua rem quandam subintellectam vult,de qua vel hoc utiquescit, quod in aere fragorem edat ibidem natum , sicque cum omnibus aliis
utens hoc vocabulo eandem interim rem intelligit, neque hancce cum aliare facile confundet. Ita sapientes , atque omnium Ierum rudes, modo unatitantur inter se lingua , audita voce Ignis, statim de una quadam re cogi tant. Si vero aliter contingeret, tum vocula haee pronuntiata inter homines , non aliter moveret sensus , quam si Indo audiretur, vel Afro.
Debebit autem signum illud ita proprium esse uni Igni designando , ut nulli alteri comi ne esse queat; utque adeo praesentia ejusdem , Vae
Et altriam. Primo invest, ganda fus prae
sentis sgua, Conditiones iis his signis mclilii .
87쪽
Comperta, fallere nequeat, quin semper Ignem ibidem adesse testetur inisi enim hanc haberet proprietatem , ambiguos nos relinqueret, quae nam foret tam praesens ex variis rebus, quas denotare posset. Sed & haud minus erit necessarium , ut eadem illa nota sit individua ab ' Igne ita , ut fieri nunquam queat, Ignem usquam reperiri, quin & simul certo nexu & praesto sit ibidem ipse hic prauentis Ignis index : nam ita demum poterimus deprehendere, quod adsit; quid juvaret nota rei, si posset existere res latens, neque indicio hocce stio se prodens λDenique requiritur omnino , ut res illa , quae signi vice fungetur, manifesto sensibus appareat nostris , eosque afficiat facillime , tum etiam ostendat liquid imme gradus incrementi, decrementique , quibus Ignis in quocunque spatio, Vel corpore, augetur , evanescit, persistitue : quod si hae tres sint proprietates in signo Ignis simul, tum poterimus eo uti ad
propositum nostrum. Si notam invenerimus, in qua tres memoratae conditiones vere adsimi,
poterimus illi fidere , atque summx cum prudentia experimenta Physica capere circa latentis quidem Ignis , sed jam per hoc signum praesentis cogniti, naturam. Inprimissi, certi jam de praesentia ejusdem, consilio &industria ipsi instituemus operationes directas ad detegendum aliquid, quod pertinet ad examen agditarum illius proprietatum. Imo simul lucro
deputabitur , quoties fortuita quoque , nec praevisa , neque tentata sponte se offerunt. Ambo scilicet valebunt materiem dare argumentis , quae dissi putatione rationis nectemus , ad eruendum abditum illud Ignis ingenium. uomodo poterimus errorem pertimescere, dum hanc viam insi stimus, quam omnes Boni unice probant veram comparando in Physicis
Dissileri interim haud potero , Auditores Spectatissimi, hancce notam ita si- valde difficulter erui, cujus manifestatione scitur pretesentia Ignis, ubicunque ille demum sit, & quantulacunque copia. Neque causam celabo Vos , qua ardua evadit haec investigatio. Nimirum inquirenti patuit mihi esse incredibili quidem quantitate verum Ignem ibidem, ubi unusquisque sentit, non modo hunc abesse , imo vero contrarium illius om- Dino obtinere. Ea nempe tempestate , qua cuncta gelu acutissimo rigent, in massis quidem gelidissimis Ignis praesens demonstrabitur, inde subito violentissimus ille excitari poterit. Attamen tunc non prodit se ullo sponte indicio sensibus nostris , nulla ejusdem actio apparet, cernitur effectus illi vulgo adscribendus nullus. Fateor, nullum ergo me signum exhibere conari , quo unusquisque detegere suscipit Ignis praesentiam minimi. Sed dabo indicium , quo certo ille praesens geregitur, simul minimo ma jor fit; idque meum ad propositum sufficiet. Quin & crediderim nihil magnum in corporibus usquam , vel parvum , cognosci, nisi ex sola comparatione collatorum inter se, vel ad eandem mensuram , corporum. Ita& hic , quantum sit dato in loco Ignis , nullo signo definire est ; quanto plus , minusve , dei nonstrare potero. Inde neque dictu facile in uno individuo temporis momento aliquid circa hanc rem determinare ; at diversis temporibus componi possi mi inter se varii gradus , qui obser
88쪽
Circumspicienti tandem , ut detegam talia signa, succurrit, illa , quae vi unius Ignis producuntur', effecta, quotiescunque sensibus nostris apta prehendi queunt, ab omnibus hominibus agnosci pro documentis praesentis Ignis. Quare licebit illa tamdiu accipere in hunc usum. Si enim sensibus facile percipiuntur nostris illae mutationes Physicae, quas Ignis solus producit, nota habebitur, qua Ignis adesse scitur. Ubi autem apparitiones illae semper exsurgunt, ubicunque natus Ignis erit, nacti tum erimus illa signa, quae quaerimus. Neque oportebit nimis esse sollicitos, an forte inter effecta illa quaedam concurrant etiam ab alia quandoque causa exorta λ quia inter examinandum facilis postea fiet distinct1o inter Iropria , & communia. Modo assumamus illa primo , quae ab omnibus
ominibus vulgoIgni adscribuntur. Postea vero haec excutiamus cum cura,
quo inter illa reperiamus denique , quod anxii quaerimus. En haec prae cipue sunt, quae invenio. I. Calor. 2. Lux. 3. Color. q. Expansio vel rarefactio tam liquidorum , quam consistentium. 3. Combustio , fusio, &c. Igitur consideremus ordine haec ipsa. Calor primo Igni adscribitur Scmerito quidem : quandoquidem archissimo connectuntur vinculo inter se. Attamen , si pressius exploramus ipsam Caloris ideam , facile percipimus, voce hac notare homines sensum quendam impressum animo suo , quoties organa sentiendo dicata mutantur ab Igne illis applicato. Sed in illa idea neutiquam innotescit menti vel actio Ignis , vel mutatio sentientis instrumenti in corpore': quare Calor , quatenus ab intelligentia nostra sentitur , unde solum & hoc nomen habet, nihil quidquam explicat cor porei , meram tantum cogitationis percipientis mutationem perhibens.
Mihi quidem calescenti clara est, est & distincta , hujus sensus species in
genita , Verumtamen inde nunquam dabitur assequi quidquam de Igne, nec de corpore mutato per Ignem. Rogabo Vos, Auditores AEstimatissimi, quid experimini, ubi calere Vosmet dicitis ' Monne placens sentienti voluptas est 3 Sed, si haec confertur cum eo , quod Medici nos docent, tunc in corpore fieri, vali quae diversitast Aiunt hi, moveri tum subtilissimum in extremis nervis liquidum , sed certo , & definito , agitandi modo. Hujus tamen rei nulla unquam mentem subibit cogitatio , licet millies Caloris speciem inductam menti sentiat. Sed & spectate , quaeso , quaenam caloris in homine mensura est 3 Sane, dum sana mens in recte valente corpore gratum Calorem persentiscit, hunc Caloris gradum voluptate per ceptionis contineri fatebitur. Postea vero frigus dicet, declinantis 1ensim , deficientis tandem , calidi absentiam. uum contra augetur Calor supra illum , qui mensura placebat, gradum suavem , moX aestum Voc bit molestum serenti. Nihil in his omnibus , quod pro nota utili Ignis se viat. Accedit, quod, cui diu assi levimus, gradus calidi, a nobis non sentiatur, ut in aliis omnibus dudum consuetis idem obtinet. Unde Mnaturali minorem , vel solito , pro nullo habentes assiduo fallimur. Contra autem homines frigori a longo tempore assueti longe alio afficiuntur inde , quam nos , sensu. Observatum jam olim fuit, loca subterranea , aestuante canicula, sudantibus praestantissimum praestare refrigerium : hyeme e contrario rigentia frigore membra blandum ibidem Calorem persentiscere : unde fri colligebant , loca sub terra brumali gelu calere,.
89쪽
candescente aestu refrigerari, atque αντιωρίρασιν pati , quum terti tamen simus cellas profandas satis aestate plus calere , magis frigere hyeme; quando autem quam profundissimae effossae fuerint , tum vero , in eodem fere Caloris gradu persistere. Quae omnia evincunt Calorem certi nihil docere. Vultisne, me rem addere momenti maximi in Medicina, quo inprimis firmare queo , quam parum fidendum sit ad determina dam Ignis magnitudinem per illum Calorem , quem nos sentimus fa ciam lubens. Quoties aestuante coelo a sole per nubes reflexo , vel re fracto , aestus exoritur sano intolerabilis homini, exurens fere, & suffocans , solet brevi tonitru sequi & fulmina , cum imbribus profusissimis, saepe & grando una cadit; haec vix contigere, quin subito , gelidum nobis apparens , frigus molestissimum aestum excipiat. Contremis cunt subitanea hac vicissitudine corpora, putantque vulgo homines, quasi hiberno percuterentur gelu. Attamen, expertissimus loquor , est tum in hoc aere, qui apparet adeo gelidus, tantus calor revera , qui si super veniret glaciali hyemi, necaret aestu apparente corpora. Si enim conci ve , dum rigidissimo gelu consistunt flumina, calefaceres Igne eousque , ut jam post hoc tonitru , mense Augusto , atmosphaera incalescit, mortalium nullus in aere glaciali , brumae gelidissimae, versatus , atque in cubiculum hoc ingressus, ferre posset calorem , sed resolveretur viribus de fectas. Colligo de omnibus hisce Calorem non dare notam certam definiendi Ignis. Atqui Luce uti se posse putant Sapientes, ut firmissimo argumento prae sentis Ignis. Quid enim , 5 Optimi, nonne haec , Ignis filia, patrem mon
strat utique, quo vividiore vibratione nobilis haec creatura radios dis pergit, tanto fane majore copia Ignis dominari creditur. Rursumque , aiunt , decrescente splendore Lucis , pari decremento Ignis evanescit.
Licebit igitur huic affigere ligno Ignem. Sed , Auditores , ita qui sentiunt, quam sunt parum instructi ab experimentis i Ferrum profecto Igne
eductum , nondum candescens , at ignitioni prope interim accedens, po
nito Tu , si qui dubitas, in atris tenebris , Lucis emittet nihil, ubi vero animal eo tetigeris, cum sibilante strepitu, atque ambusti nidore, ad ossa usque , imo , & ossa ipsa , combures penitus. Vel ligno impone arido Ignem , scintillas excitabis & vivam flammam. En quantus absque Luce ulla Ignis. E contrario iterum , excipe specula cavo , solida demetalli materia expolitissimo , plenae lunae , in meridiano micantis , serena brumali nocte, imaginem , hanc dein in arctum coactam spatium charta alba excipe in illo loco , ubi focus speculi resplendet, Lucem videbis oculis fortissimis prorsus intolerabilem, quum nihilominus acutum frigus in centro foci haereat. Egregius Britannorum Philosophus, fictus a natura ad experimenta Physica ingeniosissime capienda, Robertus Hoo-κius , ejusdem plene lunae radios convexo utrinque vitro in focum adegit eo effectu, ut Lux ibidem charta excepta foret fulgentissima, quum interim directus hicce focus in Thermos copium mobilissimum ne minimum quidem signum Caloris, Ignis ve praeberet. Quod vitra I schirnhau
sana Parisiis confirmarunt postea. Adh. Ac. Reg. Sc. Is99. p. DO. Denique , si Vitelliani speculi focus in aere nullum opa&m attingit in pleno
90쪽
RJe, non videbitur ibidem ulla imago Lucis , nisi quis directe se lethali Ocyssime experimento opponeret; quum tamen Ignis sit in illo loco summus, qui tempore quam minimo ipsa saxa liquat. Eat jam quis, atque Luce mensuret potestatem a dum patet ex his , potentissimum Ignem nulla Luce apparere, Lucem quoque fulgidissimam ne Calorem quidem
Quid igitur opus erit de Colore multa verba facere, qui Lucis modo reflexio ab opacis corporibus varie mutata , aut ipsa quoque Lux est. Nimis est clarum , quum ipsissima Lux modo refutata sit, ne pro vero Ignis habeatur signo , sponte credetis longe minus colores huc valere. Oportet quidem reliqua Ignis effecta porro excutere ea spe, ut inter illa tandem unum erueremus cognoscendi, atque metiendi, actuosissimi hujus elementi praesentiam, atque magnitudinem. Sed quid dicam , Audi tores , quo sollicita magis cum cura circumspicio , eo plus fere despero :ita cerno hic contraria omnia. Si vim attenuandi arripio , mox occurrit, multa Igne adunari ; si compingendi virtutem assumo , en plurima eo dissolvuntur. Elementum hoc multa separat in partes diversas. Fateor. At adunat alia nullo aliter modo intime permiscenda , in vitro conficiendo , in ferro & auro commiscendo id videmus. Nimius forem ; ergo tolerate contractam loquacitatem in argumento locupletissimo , vix dabitis ullum Ignis effectum, quem habebatis eundem in omnibus corporibus , quin statim contrarium illi in alio corpore ab eodem Igne exhibiturus sim. Est ne ergo nulla mirabilis hujus causis operatio , quae semPer, & ubique, eadem , atque inseparabilis prorsus ab Igne , nec variabilis per objecta, per omnia constans 3 Crediderim hercle, dari talem, &, quantum valuinaturae vestigia fideliter sequi, unicam modo esse. Quippe excussis sedulo omnibus , nondum potui videre ullum corpus, quin applicari illi posset id, quod uno omnes ore Ignem Vocant notum, sive a sole , a foco , a subterraneis , fit. Cuncta vero , quibus talis Ignis
unitur, corpora , ne uno quidem inter Omnia explorata excepto , grandiora inde redduntur, tumescunt , & rarescunt , nulla tamen ponderis differentia animadversa. Neque refert, consistentia fuerint, an fluentia ;dura, mollia I levia, ponderosa t, omnium hactenus deprehensorum una ubique, eademque , lex est. Interim tamen apparet semper, duo corpora, ejusdem ponderis, & molis, quorum unum sit durum , alterum flui dum , in eo differre, quod ab eodem Igne fluidum magis , solidum mi nus , expandetur. Certe in omnibus, quae exploravi , haec ratio obtinuit. Fluida igitur potius Ignis pra sentiae hoc effectu explorandae adhibenda sunt, quam selida. Deinde iterum expertus sum , illos liquores , qui minus densi , aut leviores , sunt aliis , semper eo plus rares Cere ab uno eodemque Igne. Quamobrem levissimi liquidi Rarefactio vivide nos assi cit observantes , atque parcissimi Ignis minima incrementa aptissime exponit. Haec quidem primo hoc experimento fidelibus observantium sab-jicio oculis. Certatis , manu teneo dextra hanc phialam Chemicam, cujus capax ampulla sphaerica in collum exit cylindricum , angustumque , videtis hanc limpida impletam aqua usque ad notam hanc collo apposu in i en, immerga Ianc huic aquae calidiori in hoc vase contentae aperto i