Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

P ARS ALTER A.

cernitis ilico , aquam in collo phialae assurgere suera primam notam , s que de momento temporis assiduo adscendere , idque ita fieri tam diu , quamdiu magis calescit, magisque. Rursum , si exemtam ex hac aqua immergo phialam alii aquae, quae priore calidior est, spectatis iterum altius emergere in collo phialae. Denique videtis, ubi jam Igni admoveo propius , propiusque , pro rato eo magis dilatari. Ecce autem, dum ab Igne removeo , iterum subsidere lympham cernitis. Nonne manifestisi1me videtis hinc Ignem dilatare aquam, ut majus occupet calefacta, quam frigida , spatium, absque ullo sensibili incremento ponderis 3 Nunquid &patet inde , vas vitreum , solidum, haud extendi ut aquam : dum haec in vase hoc aeque calefacto , imo prius , tamen jam contineri nequeat Eoculos jam huc convertite, Alcohol vini hac phiala teneo , spectare est

jam quanto celerius hoc repositum in eandem aquam calidam assurgat, quam velociter alta colli phialae petat , ut fere exiret orificio supremo. Inde colligitis mecum , Alcohol aqua levius citius, magisque, rarescerct eodem ab Igne , quam ipsam aquam. L ia haec , & obvia , observatai Vos docent veritatem propositam. Utinam dedissent Hydrostatici nobis pondera comparata omnium liquorum hodie cognitorum i Potuissem forici regulam dare generalem , quam meditatio multis innixa , non omnibus , menti ingerit, scilicet expansionis ab eodem Igne spatia esse inter se ut raritates expansorum corporum i Vel in ratione reciproca densitatum. Iam vero in hisce Experimenta docuere hunc ordinem fere. Levissimum fluidum est vacuum Torricellianum. Dein Boyleanum.

Alcohol. Petroleum sincerum , stillatilium Boyl. QuaL Mech. 88. Sp. Terebinthinae.

A qua Fortis. Sp. Nitri. Oleum Vitrioli.

Argentum Vivum.

Vi atur Illustris Boyleus de Medicina Hydrostatica. Igitur ex levissimi liquoris dilatatu facili desumi posse videtur cerra

nota Ignis praesentis, aucti, minutive : quoniam, essectus ille neutiquam dependet a sensu nostro , tam fallaci sane in hac dignoscendi ratione ;adeoque non est obnoxius errori tam facile irrepenti. Dein ipse hic motadus notat quoque quam accuratissime minutissima incrementa, vel decrementa Ignis , quae quidem nullo alio modo , hactenus mihi noto , notari per experimenta queunt. Proxima post has inde orta utilitas habetur , quod in omni loco quam expeditissime usui suo applicari queat, sive intra Corpora , sive extra eadem , illo uti Volueris : omni enim tempore , atque ubique locorum , aeque paratum hoc signum adhibere licet. Denique hoc habet eximii, quod haec expanso corporum a Calore facta'; si peragi Lur intra vitrum Hermetice clausum, a nulla alia caui lusica Quae huc-

92쪽

DE ARTIS THEORIA. 7s

tisque innotuit , oriatur, nisi a solo tantum Igne. Inventa ergo quaesita adeo nota est, quae pro vero , certo , indi Viduo , proprioque , ζgno Ignis haberi potest, δc debet. Illo unice utemur in sequentibus ad investigantadam illius naturam; semperque credemus , quod in Phaenomenis .quibus cunque, apparens haec simul rarefactio nascitur, ibi dein & Ignem hae apparitione se nobis manifestare pro rato , unde occasio nascetur nobis , ut Ignem in omni ferme conditione examinare queamus , atque ratioci nati de illius natura latente , quae in omni hoc Experimentorum genere se manifestabit. Juvat nunc , Amatissimi Spectatores, per facillimam amoe nitatem spectaculorum simplicissimorum Vos sensim ducere usque in abstrusissimas quasque proprietates Ignis , ea semper lege , ubi ab Expeti mentis facillimis ordine semper pergam ad vulgata minus. Horum igitur primum hoc esto.

Ignis corpora durissima extendit in omnem dimensionem suae grandit iis , quamdiu illis inest.

Quod ut coram oculis vestris evincam : en cernitis has binas virgas , cylindricas , ex ferro ductas ambas aeque longas ; est enim tres pedes utraque longa; sed SI aeque crassae fere sunt: quod liquet, quandoquidem ambae per eundem ferreum huncce annulum transmitti queunt ; ut coram nunc videli S.

Unam harum repono in turrim cavam hujus Athanoris , in qua a fundo usque ad fastigium Ignis ardet ; postquam idoneo ibidem haesit tempore, ecce educo iterum candefactam fere ab Igne , atque appono alteri virgae frigidae relictae: omnes clare videtis , notabili excessii jam longiorem eva sisse per Ignem , quam prius fuerit frigida. Quis vero non cernit evidentissime , omni jam momento temporis breviorem reddi, dum sensim refrigeratur Ecce penitus iterum , Ut prius, frigida habet priori eandem longitudinem , decrescente eodem pede hoc longitudine, quo frigus redditur , quo Ignis iterum ab ea recedit. Nunc rursus candefeci ejusdem virgae extremum , conor adigere per annuli os , nec possum ulla vi: est enim , ut ipsi jam testes estis oculati, longe crassior, quam prius frigida ; sed heus t exspectate, donec redeat ipsi frigus , paululum ; refrixit jam ; videte , annulum transit : ita ut calidam Virgam amplecti recuset, transinittat libere frigidam. Cui placet examussim definire pro subducendo calculo , quanta haec sit magnitudinis differentia , in ferro candente , aliove solido corpore , ex Igne educto ad ejusdem refrigerationem aequalem noto frigori per The moscopium ; faciat vel ex aere binas parallelas Laminas AB, CD, constructas , ut figura appicta docet; sint autem Lamellae super binis lateralibus mobiles in parallelismo semper interim retentae , sunto Sc laterales hae divisae in partes minutiss1mas. Sumatur corpus explorandum, idquC ac μcommodetur intra AB , MCD, juxta Laminam AC , dum friget , dein rubescens ab Igne uno momento applicetur iterum fere circa eandem AC ,

Lemo Mnterim AIA ab CD, ut candefactum jam intercipi queat, debet

Ferrum Calo re crescit in omnem dimensionem

Et decrescit AU

mentum.

93쪽

In omni corpore

id sit. Sed varie Pro

Et pro aliis Proprietatibus, Ut mim , se expansio, in his

6 PARS ALTER A. ε

vero id ita fieri expedite, ne multum ipcalescat A C. Habebitur differentia inter frigidam & candefactam Virgam. Ipsa autem Virga utrimque acuti sesima sit, ne multum calefaciat laminas, ut figura EF pingit. Vel recta fiat regata senea A B , quo longior, eo rectior , ad cujus finem B erecta normalis B C , etiam longa ; ad principium vero A sit hypotenusia teneaA D mobilis ad A supra planum ABC; esto normalis B C minutatim divisa in partes aequales 3 si calefactum ponitur supra A B , elevabitur BC, motuque suo supra B C notabit partes differentiam exprimentes tanto magis notabilem , quo recta A B , & B C longior.

Porro maxime animadverti oportet, I o. quod haec solidarum massarum ab Igne comperta dilatatio , adeo generalis obtineat, ut in omnibus sic

contingat, quae observare vacavit hactenus.

Cave autem, credas aeque hanc magnam nasci in singulis quibusque lquin imo ponderosissimorum ut minima ab eodem Igne, ita rariorum major, accidere videtur, in illis , quae institui , experimentis. Prorsus,

ut de haec regula generalis sit. Indicasse haec Vobis sumciat; ipsi facilia promovete observata ad instrumentum postremum , SI explorate , an univer

sim sint dilatationes massarum ab eodem Igne, ut pondera comparata inteffse 3 Mihi ad haec intento negotiorum obstitit multitudo, temporisque avolantis brevitas 3 quae vero vidi, fecique, ita suadent : ut consistentium raritas plus dilatetur , densitas minus. Sed & aliae praeterea causae sunt, quae varietatem hanc in magnitudine hujus expansionis generant, etiam ultra densitatem pondere mensurandam. Enimvero , quum diu a me, & saepe, rogatus esset solertissimus Artifex

Daniel Gabriel Fahrenheit, ut vellet pro ingeniosa sua industria mihi dare Thermos copia bina, quorum unum ex liquore densissimo , Hydrargyro

scilicet, alterum ex rarissimo, nempe Alcohole, ita astabre fierent facta, ut semper, aequaliter mihi exhiberent in eodem caloris gradu , liquoris content1 aeque adscendentem excessum ad appositam scalam , subtiliter calculo posito, id conatus filii perficere. Quum vero deinde laetus explorabam horum Thermo metrorum concordiam hoc in opere, reperi differentiam :rem Viro ingenuo indicavi, qui candidus agnovit vitium , licet hactenus eum lateret causia. Postea vero, haud requiescens, sed volvens sollicito cuncta animo , detexit, ipsum vitrum, in Bohemia , in Britannia , in B tavia , conflatum , facilius , vel dissicilius , citius , setius, eodem calore expandi. Hinc rationem subductam valere, si utrumque instrumentum ex eodem vitri genere haberetur confectum ; fallere, si unum de vitro Bohemi co, de Batavo factum esset alterum. Illam nimirum vitri speciem minus expandi, quae violentiore flamma eget ut fundatur 7 dum vitia genus citius Igne fluens , magis dilataretur , si ambo urgerentur uno eodemque caloris gradu. Quam circumspectam flagitat natura sollicitudinem , ut in Physicis verum reperiaturi Quam crebro fallit praecipites in generalem re gulam i Quantum differt, velocissime volitantis rationis celeritate uti, ab ea scientiae lentae tarditate, quae juxta cauta experimenta patienter in

cedit la. Etiam semper expansio eodem pede , quo receptio Ignis in corpus expandendum major evadit, increscit, ita quidem , virga haec ferrea

94쪽

penitus ignita, ab igne coruscans , longior sit se ipsa non amplius faegen te , sed tamen adhuc valde calida ; brevissima den1que in summo Atmosphaerae frigore diu reposita. Hic iterum industriae commendatum vestrae velim , ut in ferro , quod maximum inter taetera metalla ignem fert, prius quam diffluat, adeo jam ignito,ut fere liquesceret, mensuratam longitudinem conferatis tempore quodam frigidissimo cum ejusdem frigidissimi brevitate.Habebitis ita perspectam actionem hanc in latitudine suae potestatis. simul dein ac funditur ferrum in liquefactam jam materiem , videtur in vase suo , quo fusum jam coercetur, licet follium vi incitetur Ignis aucti actio, manere ejusdem molis; neque forte tunc plus Ignis in se recipere valet; adeoque eXPandi ulterius non posset quacunque vulgaris Ignis violentia : etenim fluentia Igne metalla elus Ignis non videntur posse re cipere ; nisi ille folle, speculo cavo , vel foco vitri caustici , coacervatus in punctum dirigitur.3. Igitur vere hinc intelligimus, Ignem, simul ac a gradu acutissimi frigoris nobis explorato, usque ad summum suum incrementum egit, omnes partes durissimi corporis, cui applicatur , quaquaVorsum expandere , a contactu mutuo removere. Sed & apparet, hanc extensionem , corporisCque inde natam raritatem , ita successive augeri, donec veniat tota massaeta, ut fusa igne fluat, si fusilis est. Igitur , toto hoc increscentis Ignis decursu, singulae corporis incalescentis partes, a centro suae magulae, etiam

perpetuo eXCurrunt aeque quam universa moleς.

Quare & cernimus, particulas Ignis per massam distributas , ubique in moleculas, quas Occupant, eadem Vi agere, neque ullam haberi molis rigidissimae duritiem adeo indomabilem, quin levissimi Ignis actione motulissima per totam massam sic mutetur , ut nulla illius pars non mutata per sistat. . Quid vero tandem aliud est ita extendi, quam in alia exire spatia, majora priori Θ Ideoque inde deduco , partes istas toto hoc tempore motas fuisse assiduo in hoc excursu. Unde etiam facile patet, Ignem cunctas durissimae cujusque molis partes , externas scilicet, internasque, movere in omnes dimensionum plagas, semperque eo magis , quo magis incitatus Ignis est, donec tandem omnes in fluidum denique redactas , fortiter commovet , permiscet, per Omnia discutit. An tum ita attenuavit massam , ut partes illae , jam fluidae, sint ipsa cor porum elementa , quamdiu ita fluunt 3 An hinc fluentium in Igne meta lorum particulae adeo intime, & per minima, intermiscentur, ut nulla alia arte ita attenuari queant Θ Profecto, artium veracissima omnium , Doci mastice nobis demonstrat, quod unum Auri granum centenis millenis Ar

genti purissimi granis in Igne fluentibus semel permistum sic, ut perfecte

fluant simul, ita confundatur divisum intra partes Argenti, ut, si posteae sumseris unum granulum de hac massa tota abscissum, in eo reperias proseportionalem partem Auri ad Argentum, ut fuerat I ad IoOooo; neque hac 1n re finis hucusque fuit inventus, ubi haec attenuandi, & intra Argentum distribuendi, facultas terminaretur. Certe si acrius meditemini eXperime ii hujus effectum, dabitis veniam asserenti, Ignem, dum a Irigor maximo egit in Aurun her gradus increscendo, illud in particulis elementa

Fusis calore solidis stat eNP

Etiam indusis. simi S. An Ignissendi usque in Elementa t

95쪽

parte, se mutuo trahunt. sola fusio aptat Metalla , ut uni--nt partes divul . Corpora ubique

non aeque magna

Quae laxitas Orporum t

8 PARS A CTER A. c

libus semper movisse, ut semper cohaererent minus, donec tandem omnino non cohaererent amplius ; sed, prorsus solutae a nexu, diviverent. Solus Sc est Ignis, qui quamdiu eadem hac vi agit, nunquam patitur , ut tangentes se mutuo partes concrescant inter se : nam ablato Igne eodem , statim iterum concreta perfecte subsistunt. Fateor, puri Metalli partes , ut Igni fusas, nisum retinere in astacia tionem : quippe video semper, Aurum , Argentum, caetera metalla , fusa Igne , continenter se colligere in globum , eadem omnino ratione , ut Argentum Vivum se in sphaeram figurare assectat, ni pondus impediret partium ; sed tamen vis haec non potest ad affectum pervenire, quamdiu Ignis violentia urget. Res mira ἱDuo fragmenta Auri ad tenacitatem huic Metallo singularem nunquam connectes , nisi ambo prius in ultima diviseris , nempe utraque fundendo in Igne, tum enim frigefacta dein pristinam sub malleo ductilitatem sta tim recuperant. Quod de Metallis enarravi,& in aliis simplicibus obtinet, sales fixi , vitrum, caetera id docent. Denique capitur & hinc , fieri non modo posse, imo vero Sc re ipsa contingere, ut nobis apparens durissimum, maximeque immobile , corpus , in omnibus Elementis suis id componen

tibus continenter commoveatur ita , ut ne unica quidem totius molis par ticula , vel minima absolute quiescat. Omnia sane memorara modo adeo

clare ex consideratione Experimenti statim propositi intelliguntur verissima, ut liquidius nihil. An igitur agit Ignis in ipsam corporum naturam in timam Θ O miram potestatem lue. Quid ergo adeo miri amplius habebitur id, quod saepe accidere observatur ; aedificia scilicet solidissime caementata , absque ullo saepe vento, coelo sudo & aestitante , plerumque in ipsa meridie , corruere λ6. Docet & haec ignis proprietas , corpora in Zonis torridis longe m jora evadere omni dimensione , quam sub climate gelido , hinc reddi ibidem comparative leviora, dum sub superficie majore minus habent materiae:& hinc quoque minus fortia in percussione; ergo & Pendula Galilaea na, in Zonis frigidis parata , longiora reddita in fervidis , tardius oscillationes reciprocare, sicque fallere inde optima horologia ; idem etiam in eadem regione fieri diversis anni tempestatibus, pro variis caloris vicis situdinibus. . Verissime igitur ab omni aevo dictum fuisse, igne inprimis corpora laxari, δί debili rari : quum enim binae voces illae notent eam firmo

rum corporum conditionem, qua haec apta redduntur , ut a minore causa

facilius dissilvantur in partes suas; sponte patet ex iis , quae statim dicta fuere, ignem a primo gradu incepto id esticere, & quemlibet gressum , quo tendit in augmentum , magis semper magisque promovere dissolutionem , donec tandem firmitas amplius nulla sit durissimorum , sed eoru dem liquefactio dissiciens. Id per universa secula historiae docuere , mollia fuisse semper δc debilia in Asia, δc Africa , corpora, ubi sol inflammans homines exagitat , atque ad inertiam ducit. In ipsis quoque fervidissimis febribus calore cuncta divivunt, atque enervantur. Fateor in iisdem δύ ex siccata rigescere ; sed id haud tribuendum Igni, quatenus solidis inhaereo, Verum quatenus dissipat aquam , quo quidem , nec alio Aensu vere asseri

potest, Igne quaedam roborari prius labefactata. L

96쪽

Ex PERIMENTUM II.

Frigus, quam omnes appellant Ignis absentiam,durissima corporum con trahit in omnem dimensionem suae magnitudinis , quamdiu illis inest. Id vero in altera parte prioris Experim nti ita coram oculis vestris evici, ut minus recte sentirem de Vestra perspicientia, si vel verbum ultra. Verum,

quae hinc iterum sequuntur Observationes, patienter audire velitis , obse Cro : quarum ergo prima haec esto. 1. Omnia rursum corpora, quae firma consistunt fabrica , huic Frigoris actioni aeque obnoxia deprehendi ; neque ullum Observatum fuisse , ut cunque densum prius & compactum fuerit, quin condensatum magis redderetur a Frigore, ne Adamante quidem , ut omnium durissimo , excepto. 1. Quodque recte cogitandum; pro aucto Frigore in gradum majorem, simul quoque haecce contractio augetur, decrescitque prior in minore Frigore expansio. Quin etiam , quod mirabile valde est, haec reductio corporum in sp tium arctius , etiam in Sphaeris cavis , atque in annulis orbicularibus, ver sus centrum corporis , Vei superficiei , contingit. Si enim Annulus hic fer reus friget, Cylindrum hunc ferreum non admittit, mox vero, dum in caluit , eundem capit. Cernitur Sphaera haec vitrea in cylindricam appen dicem , angustae valde capacitatis , exeunS , repleta liquore hoc colorato adnotam hanc usque in hoc Cylindro ; en submergo hanc in liquorem longe frigidiorem hac Sphaera; videtisne ξ assurgit uno momento liquor satis notabiliter , mox vero iterum descendit: scilicet externum frigus applica tum superficiei immersae Sphaerae , priusquam penetravit usque in liquorem Sphaera contentum , primo frigefacit vitrum ; quod inde arctius re,ditum liquorem nondum aeque frigefactum expellit ex globo in cavum

fistulae inde egressae. At, postquam penetrabile frigus ad liquoris ipsius per

venit intima , en , descendit contractus & ille iterum. Ex quo Experimen to cognoscitur animadvertenda omnino hujus contractionis indoles, quippe quae in ipsa, ut ita loquar, substantia corporum obtinet. In caeteris vasis calidis eadem arctatio frigori succedens longe adhuc manifestior vi

detur.

Iterumque docent omnia Experimenta , hanc corporum reductionem

in spatium minus pergere semper proportionaliter ut ipsum Frigus, sic que imminui molem , pondus prius perstare, ponduS autem comparatum, specificum vulgo aepellatum , increscere : unde in summo Frigore moles cujusque solidi minima spectatur. Quum vero nemo mortalium unquam queat corpus assignare, in quo Frigus absolutum , sive in quo Ignis nullus, hinc impossibile hactenus , aliquod corpus , unciam Auri puta , reducere in molem minimam possibilem; dum interim proportionem condensatio nis ratione graduum Frigoris invenire liceat. . Adeoque & per ignis absentiam solam exoritur in omni solida massa corporea motus longe adhuc mirabilior in omnibus ejusdem partibus ex

ternis , internisque - per qUem motum omnes aromi corporis as duo ten

dindversus centruiά illius, eo aue ipso universis etiam propius eunt in

i Frigus omne Corpus constri git in minus. Qualecunque fuerit.

Ut Frigus ita

contractio in his, Imo k cavita

tes corporis areistata

Unde pondus

corporis Compa ratum incerrum ,

Substantia cor poris Frigor cogituT.

97쪽

Caloe n Frigus

maκiine agunt in omnia corpo

Figura telluris assatore & Frigore.

gore.

8o PARS ALTER A. A

mutuos nexus. Si itaque Frigus mera Ignis privatio foret , tum vis are ius compingens elementa solidi esset insita ipsi naturae corporeae, vis vero dilatans ab Igne penderet: quare externa haec , superaddita, adeo que violenta , foret corporibus. Conarentur tum corpora ire in massidas unitas , donec pervenirent ad minimas , trumque firmissime quiescerent dum econtrario per Ignem agitarentur assiduo nec pervenirent unquam ad quie

tem. Finis Frigoris partium unitissimarum absoluta quies inter se. Ignis finis agitatio perpetua dissolutarum particularum. An Ignis, & Frigus, sola ipsam substantiam assiciunt corporum, caetera partes Z an quies absoluta in spatio quodam facit summum frigus 3 an ubi ignis absolute nullus foret quies λ3. Quin δc pendula quoque hinc breviora reddita circa polos telluris ,

intra datum tempus plures eunt redeuntque vias , ipsaque horum appensa pondera densiore massa , minore superficie , offendunt obstantem aera. Annon & hinc una de causis, quibus Sphaeroidea telluris compressie figura essi citur , habetur Frigus ad Polos , ad AEquatorem vero aestus , in proportione certa dominantia ξs. Frigus etiam omnia corpora , firma dicta, consolidat ; nimirum ipὰ sum illud, quod in corpore corpus vocamus, facit minori jam, quam prius , contineri spatio ; hincque materiem ejus universam archius unit, unde fere semper fortior exoritur totius masia cohaesio , quae & robur, vel firmitas, audit corporum. Praeterea vero esticit quoque, ut singulae partes, quibus universum corpus constituitur , fortius jam concrescant simul inter se, nec patiantur se divelli a vicinis tam facili vi, quam quidem antea. Quae est altera observata constantiae in corporibus deprehensa ca se. Dinique, quantum perspicere valemus, & ipsas atomos corporeae massae compingit aeque , quam magnam molem , quod modo vocabamus usiaque in ipsam substantiam agere, unde summa omnium stabilitas enasci tur. Sed quid tandem , 5 Amici, mens acutissima de corpore assequitur

ultin1o 3 si quid hic video , nihil cerno aliud , nisi quod semper , sine fine

per cogitationem limitando , corpus constet ex minoribus , H simplex se rit, majori simillimis, iterumque constatis de simili minore. Fuisse ergo infusum a Creatore DEO , qui omnia effecit , principium quoddam , quo quaedam corpuscula unirentur in massilias ira adunatas, ut vi S nulla naturae insita , vel excitanda arte , in minores moleculas posset has discindere , adloque permanerent constantissime ad omnia violenta applicata. Caeterum posse quidem iterum concrescere illas cum similibus, & cum nisu quodam in adunationem durabilem , raroque divellendam , attamen obnoxiam paucis quidem , attamen certis , modis; ita vero , ut, postquam rursus secesserant in memoratas modo atomos, ultra iterum Perstarent immutabiles. Haec modo simplicia intentissima mihi meditatio,v1res natu Tae & actiones perpendens , reperit. Unde Atomi Democritear, Monades aliorum , Hylarchica quorundam , Ultima rerum Principia omnium fere Philosophorum indelliguntur. An ergo adeo sunt solidae , ultimae hae particulae, ut ne Ignem quidem intra se admittant ξ Num igitur ipsae nec dii tabiles ulla potentia, nec arctius comprimenda: Θ Itaque omnis condensa tio , & rarefactio, in solis compositis ex his Atomis, non in compone

98쪽

DE ARTIS THEORIA. 8rtibus Elementis ultimis, subsisti. Θ Certe Physici dudum , dc Mediei ob

servavere, quod omnia in tribus regnis corpora solida roborarentur Fritagore , atque nato inde compactu. . Atque alterna , in uni Verso dominans, Caloris atque Frigoris vicistsitudo esticere videtur, ut in cunctis corporibus, inque toto universo, omnibus denique horum particulis , sit assidua agitatio ; quotiescunque haec

bina se mutuo excipiunt: quum utriusque a LIO necessarios patret, rece sitos modo , ef chus.

8. Verum haud diu manet idem gradus alterutrius in hisce rebus; imo vero permutantur assiduo ; soletque excessum alterius mox temperare unius successio ; adeoque praeceden ei contrarios mox praestare effectus. Si enim institutum naturae legimus, deprehendimus hanc cautius nihil observare,

uam , ne diu sit idem Calor Frigusque. Nonne ita ordinavit telluris adolis ignes expositionem, ut his obliquis magis uno tempore, alio autem plus ad perpendiculum directis feriretur , neque maneret vel brevissimo tempore in eodem adspectu; unde anni tempestates mutati Ignis perpetuo varia effecta excitant. Quid memorem dierum noctiumque vices , quibuseflicitur , ut vix unquam vel horulae spatio eadem mensura respectu horum 3 Meteora ipsa hanc mutabilitatem asserunt. Vix exussit 1olis ardor arefactam terram , implevitque Atmosphaeram vaporibus , atque exhala tionibus , quin statim nubes , fulmina, tonitrua , grando, imbres , quibus ilico ingens subnascitur Frigus. De quibus omnibus colligere est, in omni corpore solido , quod nostro in mundo exstat, perpetuum obtinere motum peristallicum , sive oscillationem cunctarum partium , quae concurrunt ad illud constituendum. s. Praeclarum utique videtur in hac reciproca permutatione inrum , quod inde longe aliae , imo Sc fortiores quoque , fiant rerum varietates , quam si horum alterutrum tenore constanti perduraret diutius. Ignis solus,

idem diu permanens siccat, redditque durabile residuum in plantis, Manimantibus ; conglaciatio itidem perpetuo perdurans; at si gelat regelas .citque Lepius , intime solvuntur omnia , atque volatilia facta in auras fere dissipantur. Infinita forent commemoranda, si vel leviter prodere vellem , quae hinc pendent, omnia. Io. Quare etiam sapientissimus naturae Autor videtur hanc constituisse stabilem semper vicissitudinem in ipsis rebus : quo ita totum universum maneret in motu perpetuo , non modo in magnis corporibus , sed in abdi iis quoque intimis horum particulis. Scilicet ita ortus, incrementa , si

tus, decrementa, interitusque omnium eadem lege peragi possi int in sin gulis. II. Quis vero mortalium valebit definire Limites Frigoris 3 ubinam illud est adeo intensum , ut crescere porro nequeat 3 Credibile videtur, ibidem

id contingere, ubi nihil quidquam Ignis iidest. Verumtamen impossibile

est ullum talem reperire locum , nulla arte hunc omnem ex dato corpore,

vel spatio , eximere potest Artifex. . De eo )tique cogitabimus frustra. An igitur ultimus Caloris gradus cognosci poterit facilius Θ nequaquam : Deque enim novimus quantum Ignis in certo spatio colligi queat. Stupemus

vim Ignis speculis concavis magnis in focum collecti, vel per pellucida

goris duumvira

do semper alter na , ubique. Naturae rerum utilis. Et sumpor omnia concutiens

usque in intima. Limes frigoris figi nequid.

99쪽

sed comparatio scivi potet t. Et satis exprimi numeris, Thermomo

aereum.

Emendatum.

81 PARS ALTER A.

vltra transgressi, adunatique. A t quis dixerit, quam immaniter haec angeliqueat, si ingentes, cavae, cono Ides, parabolicae, fierent figurae Speculorum Quid si de solida fieri possent materie ne minimum inane admittente Denique si de talis ingenii corpore conficerentur , quod vim haberet reflectendi radios, ut ante offensam inciderant 3 11. Sed interim nobis sussiciet, si modo queamus notare gradus, qui obtinent apud nos hac in tellure versantes. Facillimum quoque erit cernere augmenta, decrementa , constantiam Ignis, per ea quae jam diximus. Eo namque requiritur inprimis observatio augmenti & decrementi corporum in extensione sua, quae per instrumenta apta fieri potest Is. Erit interim maximae solertiae ; imo & laboris, ita notare ignis in loco dato copiam, ut proportio ejus ad quemlibet alium cognitum num ris queat exponi : videre num sit auctus ille , facile, promptumque habetur i, quo autem gradu augmentum contigerit, id profecto longe difficilius Attamen patebit brevi , industriae humanae neque vel illud prorsus imposia sibile, arduum licet, deprehendi: Atque haecce quidem ea sunt, Audito res , quae ex observatione prima & secunda , de natura, & praesentia Ignis, ita fluere puto, ut & certa cognoscantur, Sc utilia valde sint Chemicis.

EXPERIMENTUM III.

Aer communis minimo Ignis incremento expanditur quaquaversum in tota mole sua , singulisque partibus.

Hoc dudum scivere Philosophi, Illustris maxime Boyleus de industria

probavit: quare opus non est immorari. Thermo metrum primo inventum a Cornelio Drebbelio , Alcmariano,

satis id docuit olim : quum sola rarefacti vel densati aeris ope liquores repellat a se, vel ad se attrahat, ad nudum oculi conspectum. En , spectatis coram, solo assiatu spiritus mei ad Sphaeram hujus facio descendere liquorem in fistula contentum & colore tinctum notabili satis. Ubi autem flare absisto , cernitis ilico rursus incipere ingredi liquorem.

Sic vel manu calidiore propius admota ocyssime idem videre esto Fieri autem possent instrumenta haec adeo minimum discrimen ignis notantia, ut oculis exhibeant aeris systolen & diastolen perpetuam , neque unquam intermissam. Fiat enim ex vitro tenui admodum , sed pellucidistimo, vas aeris capax, figurae ex binis segmentis Sphaericis connexis faetie, ita ut segmenta opposita maxima A B. C D. haud ita multum distent ; caeterum quo majus hoc vas, magisque compressum , modo aer in eo libere capi, ire, redire , queat, eo sane ad hocce negotium aptum magis habebitur ad disse rentias videndas. Exeat vero hoc Vas in fistulam tenuem EF apertam ad F , quae sit valde angusta quidem , sed tamen tam lata , ut aer tota sua vi admitti libere per illam queat: si enim hoc instrumentum , aeri expositum, hunc in omnem capacitatem cavi sui admiserit, imponatur dein extremo ore F in vasculum aqua valde tincta plenum. Dein calescat paululum vas. A B C D. statim exibunt ex E F per osculum F bullae aeris, idque fiet, quamdiu ignis circa hoc vas. Ρostquam vero satis aeris exivit, nempe paucae

modo bullulae , auferatur calor, Ocyus adscendet liquos tinctus. Si Sisi-

100쪽

DE ART IS THEORIA. 83

mul curam gesseris , ne nimium aeris calore fuerit expulsum , haerebit Ii quor tinctus in medio fistulae F E , atque jucundo apparebit spectaculo continuus assultus , atque subsultus , ingressi liquidi, ad minimas caloris , frigorisque , differentias , tanto evidentius , quo tenuius Vitrum , quo ma jus vas A B C D respectu aperturae in fistula F E , quo segmenta A B, C B , propiora. Quae omnia Hydraulici facile demonstrant. Facile capitatur , cur segmenta in hoc instrumento A B , C D praeferam Sphaerae, curque eadem propinqua velim : no Visti S enim eo citius per magnam superficiem exiguae moli aereae, sed toti, communicari calorem, frigusque. Ut tamen haec & coram toti pateant theatro , en assumo Phialam Che

micam ventris capacissimi, angustioris colli, haec jam acre plena illo, in quo jam versamur hic loci. Inversam aquae impono ; videtis, ubi admoveo Ignem bullatim aera elidi ex collo , per aquam ; intelligitis , igitur jam minus mansit aeris in vase , quam prius, pro ratione scilicet, qua bullae exiverunt. Amoveo Ignem. Quam subito adscendit jam aqua in collum lRursurn cernitis admoto , abductoque vicissim , Igne, salire , & delabi, aquam in collo , imo vix quiescere vel duobus momentis.

Aeris haecce per Ignem producta expansio in spatium procedit ingens, neque facile per Experimenta determinandum. Vitra enim vero Cava, &Sphaerica in clibano Vitrario tantum non fluentia, ibidemque Hermetice clausa , dein lege artis siensim frigefacta , ne sic quidem aere orba deprehenduntur : si enim Sphaerae talis , sub aqua demersa, cauda cava abrum pitur , vi quidem furnma irrumpit aqua, sed tamen semper manebit in1umino spatium plenum aere, qui sustinet totum pondus universae Atmosphaerae.

Manifesto certe documento, ignem summum furni maxime quidem rarefecisse hunc aera, neutiquam vero expulisse penitus. Credibile sane , validiorem adhuc Ignem effecturum , ut magis iterum rarescat aer , sed pariter probabile habetur nunquam in infinitum expansum iri, adeoque maximo in Igne aliquid semper aeris permansurum : interim calore ebullientis aquae aera expandi ad prioris auctae molis, subtilissime collegit praeclarus Amontonius. Non me fugit , cogitari posse probabili cum specie, quod ille aer , qui in hoc experimento se colligit in supremo hujus submersae ampullae , eductus fuerit de aqua, dum pondere Atmos phaerae in collum vasis hujus imprimitur : enimvero facit tarditas repletionis , ut portio ingressie primo aqua: haereat in vacuo magis inani , quam Boyleanum est, interea, dum pergit repleri cava Sphaera ; unde necessario pars aeris aquae permisti expedire se debet, ruere in hoc vacuum, ibi se colligere, & collecta resistere integrae repletioni. Sed perpendite, obsecro , me hoc dare; ea tamen lege, ut consideretis , omnem illum aerem, qui sic de hac aqua, in inane ampullae se extricavit, intra paucas horas , semper iterum absorberi intra illam aquam , unde emerserat, tumque illico totam amplitudinem capacis globi repleri sola aqua. Ut Mariotius ac

curato , & feliciter observavit, ipseque dein coram in historia aeris Vobis

dema Non tamen omnem expellit.

SEARCH

MENU NAVIGATION