Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1783년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ACADEMICORUM QUORUMDAM

OPUSCULA

DOMINICI GUS MANI ALEATII

De udore quodam, atque urina colore nigerrimo festis.

DE gneticis Speximentis, quemadmodum pollic1tus fueram, Sodales ornatissimi, vobis verba facere constitueram verum cum in medicina facienda phaenomenon quoddana mihi observare contigerit, quod tum ob raritatem, tum Ob peculiares, quae eidem junguntur, circumstantias vestros ante oculos merito ponendum esse videtur, relictis nunc is, quae de magnete dicere cogitaveram, ad dictum phaenomenon Xponendum me

transferam. haenomenon hoc est sudor quidam niger, atramento similis, qui in virgine quadam gravissimis morbis diu veXata non multis ab hinc mensibus nairabiliter apparuit. Id cum novum quidpiam, cinauditum mihi videretur, quaerere coepi num inter medicos authores quispiam esset, qui de hoc genere sudoris verba faceret; sed perquisitis, perlustratis multis , nullum alium de hac rementionem fecisse vidi, nisi Theophilum Bonetur , qui in parte secunda sui de medicina septentrionali tractatus libro texto sectione prima affert observationem Ola Borrichi in hamiensibus actis editam de foemina quadam primaria, quae postquam febrem petechialem feliciter stiperasset phthisi, ad quam ante dictam febrem proclivis fuerat, afflicta rele- T. D. A cit

132쪽

Op UsCULA cit extussiendo ad plures hebdomadas tantam crasti , foedique puris copiam, ut astantium plerique Crederent, universas pulmonis saucii reliquias eam X clusisse Pulsus parvus erat, sed concitatissmaus , subsultans, saepe intermittens; sanguis per nares etiam ad plures libras confertim exibat, adeo ut viderentur in ipsa omnia conclamata , desperata esse . Veruntamen cum opportunis remedii Curaretur , eorumqU Ope jam paulatim Convalescere inciperet, sudoribus matutinis spontaneis ad plures dies perfundi Coepit iisque tam atris , ut nigerrimo colore infice ent aegrae lintea, praecipue calanticas , quas cum Vespere Capiti circumposuisse , mane nigri cantes quasi atramento tinctas inveniebat . Sudor autem hic salutaris in ea fuit: sensim enim remisit malum Xpectata diu sanitas revertit. Hujus rari phaenomen causam ut afferat aliquam dicit, non absonum sibi videri , dilutiorem sanguinis partem nim1 acido , quod in corpore tabido deesse non poterat, in nigrorem versam inter sudandum vaporasse . Sed Cur,

inquit, in hac aegra , potius quam in aliis tabidis , insueti generis sudors quia acido corporis aegri accesssierat aliud malum solito magis adusta erat sanguinis massa, eoque inna gredinem tant proclivior anteceis erat enim maligna febris, unde hum Ore potentius adulti . Praeter hunc casum alium insuper affert author dictus videlicet Vonderbectum, qui, ut curaret paralysim Corbuticam, quam e incommodis castrensibus sibi contraXerat,

auri diaphoretici scrupulum unum assumpsit; cumque in laconico suo se ad sudandum composuisset, adeo statim in sudores desiugit, ut lintea, cindusium tribus sudati humoris libris aucta notaverit color autem laticis de niger erat, ut atramentum referret scriptorium I omnino acidam

auram spiraret.

In om pariter secundo transactionum anglicarum notabilem quamdam cutis nigredinem descriptam inveni a D. Yo ungi observatam in puella se X decim annorum , habitus corporis gracilis, cui non adhuc luxerant menses . In hac enim post eruptionem rubrarum quarumdam udularum quae in tota facie apparuerant, quae facta sanguinis missione, Xhibito purgante remedio statim evanuerant, facies ipsa non secus ac in AEthiope nigerrima evasit. Nigredine

133쪽

OPUSCULA . dine autem linteo ablata, facies iterum albida, naturais lis, linteum vero unctuosa veluti fuligine , inspida tamen tinctum apparebat idque ter , Ut quater in dies, immo etiam quandoque pluries, contingere solebat, praecedente semper huiusce nigredinis eruptiones sensii bili quodam faciei

calores. Ab X traordinari hoc phaenomen territa mulier contremiscere, convulsivis motibus agitari coepit, quandoque etiam deliranti sinitis fieri. Huiusmodi agitationibus anthysterica remedia facile occurrerunt, neque ullum

aliud laesae sanitatis signum in suis naturalibus functionibus edidit, mutata etiam postmodum universali illa facie nigredine in parvas aliquas obscuras maculas, quae huc, illuc in ipsa facie apparebant. Verum cum hisce perspectis rarum adhuc, mirabile sit quod de praedicta virgine vobis afferam cum ob copiam,

nigredinem humoris, qui e tota ejus cute X suda Uit, tum ob symptomata morbosa, quae ipsum antecesserant, eumdemque comitarunt, necessarium duxi non solum dictum sudorem, sed etiam morbos ipsos X ponere , ut quae vel sudoris esse possunt causae , vel qui ex eo produci possunt se fectus aliqua saltem ratione concipere valeatis Virgo igitur haec inter Suecos nata in Lusitaniam primum, deinde in Germaniam translata fuit ibidemque, dum adhuc puella efflat, ad aliquot anno Commorata non alio morbo veXata fuit, quam colica biliosa satis valida; qua tamen feliciter elapsa reliquis ante pubertatem annis vitam satis incolumem duxit Adolescentula jam facta Bononiam venit, atque non multo post intra coenobium inclusa per Unum , aut alterum annum nulli notabili incommodo obnoXia fuit Menses nimis itis temporibus libere fluebant , cumque temperamenti sit sanguineo biliosi, atque in suis operibus, .motibus admodum viva , menstrui luxus quantitate , motu ejusdem temperament respondere videbantur. In hoc statu, relictis mundi vanitatibus, deliciis religioso habitu induto, totam se Deo dedit, liberumque suum, vivacemque animum obedientiae legibus sua sponte subjecit. Veruntamen cum id agendo oportuerit, ut vim sibi aliquam faceret, non sine quadam nihil, sanguinis commiotione hujusmodi status mutatio fieri fortasse potuit.

Hinc vix religiosum habitum induta , imminutis sanguinis

134쪽

naenstruis stuXibus, frequenti tussi is sanguineis sputis, imminentibus praesertim praedictis luXibus, laborare coepit,

atque de mole it quodam doloris sensu ad praecordiorum regionem a terdum conqueri. Accidit praeterea , Ut Cum myopSesset, cumque in motibus is gressibus suis non celeritate tantum, sed violentia aliqua moveretur, non semel in ter- Tam ceciderit, atque terram ipsam pectore quandoque percusserit. Hinc non sine ratio ae suspicatum fuit, sanguineum sputum ab aliqua pectoris laesione primam suam originem habuisse. Jam duo , aut tres transierant anni , ex quo praedicta virgo tussi sanguineis sputis obnoxia esse coeperat, non juvantibus sanguinis missionibus, lactis usu vulnerariis, aliisque activioribus remediis , quae ingruentibus praesertim majoribus sanguinis X cretionibus, opportune adhibebantur; cum superiori anno, in quo frequentiores erant hujusmodie X cretiones , postquam sanguinis missione, stagnoticis Temediis curatae fuerant ad defensivum esticacius aliquod medicamentum , ad aquam scilicet Brandulae, confugere decrevi hac enim, sanguineos Iugus is copiosas alias per Uterum , per alvum per quascumque alias vias lium O-Tum X cretiones saepe sanatas vidi.

Circa finem igitur mensis Julii hujusmodi aqua exhibita fuit, ea tamen quantitate, quae aegrae stomacho felici Ori per urinam transitu aptior esset; cumque major aquae quantitas , ad quam per quinque, aut se dies ascendere Ortiit, non fuerit nisi quadraginta unciarum , hinc ejusdem potus Usque ad decimum quintum diem productus fuit; ejusdemque per urinam transitus diebus praesertim , in quibus potionis quantitas minor erat, epotae aquae quantitati CXacte respondebat. Felix hujusmodi quae tolerantia fecit, Ut eam cum lacte vaccino per viginti circiter alios diescXhiberem , miscendo scilicet se aquae uncias Cum eadem fere lactis quantitate Post hujusmodi remedium duos, aut tres mense Vitam satis feliciter egit nullo sive tussis , sive sanguinei sputi n-

commodo superveniente menstrui tamen uXus , quo ante

aquae potionem , in parva quidem quantitate, sed regulariter habere solebat , praedictis mensibus non apparUerunt.

Defectus hujusmodi naturalis uaeus, vel ipsa incongrua i-

135쪽

OPUSCULA . svendi ratio ineque enim in motu , neque in cibis , neque

in aliis vitae , aut Religionis suae usibus medicam ullam regulam servare vivacitas ipsa sua nquam ei permittere potuito haec , inquam, incongiua iVendi rati, Una Cum praedicta alia causa , fecit, ut circa medium Septembris sanguinis per os X cretio iterum insurgeret ita tamen egit hac vice sanguis, Ut aperte Cognoscerem, non a pectore , aut a pulmonibus , sed a stomach ipsum erumpereri nam cum major haec sanguinis X creti una cum febre fecerit , ut lectum petere is medici UXiIlium quaerere cogeretur , manifeste vidi , numquam sanguinem per Os X ire, nisi eum per vomitum ejiceret quotiescumque enim Vel simple aqua, uel aliquid aliud per Os alsumptum ad stomachum deferebatur , statim vomitus Xcitabatur, Quia cum re assumpta sanguinem Omlebat immo si solius etiam sanguinis e ventriculi venis Xti antis copia in eo aliquantulum cresceret, statim vomendi conatus excitabatur, purumque sanguinem nulla etiam assumpta reci per vomitum ejiciebat. Verum praeter sanguinis omitum dolorem quoque maximum ad stomachum persentiebat, totaque epigaltrica regio in tumorem satis durum elevata vi tactum ferre poterat. Non sola auten epigailrica regio, sed etiam inferior ventris pars infra umbilicum tumida apparuit , praesertim quatuor primis morbi diebus , in quibus neque faeces, neque urinam emittere potuit. Sed cum alvi e X cretio clysteribus excitata fuerit, urinae quoque Xitus haberi coepit, tumiditas inferioris ventris partis aliquantulum minui. Non sic vero imminutus apparuit tumor, quem in epiga- strica regione elevatum fuisse diXimus hic enim neque fomentis, neque emplastris, neque quibusvis aliis remediis exterius adhibitis minui, aut emolliri potuit immo cum ex ipsorum appositione, dolor ad eam partem, major sanguinis vomitus excitari videretur, ab iis abstinere opus fuit, sic etiam ab internis aliis remediis , quae acutiem aliquam habere , Qtimulum Xcitare possent quin etiam cum sanguinis vomitus frequentius urgebant , ad hypnotica , citagnotica recurrere oportebat, quae tamen & ipsa per vomitum X pulsa sanguinis exitum promovere, potiusquam sistere , non semel videbantur

Quindecim, Multia, dies duravit aegra in hoc statu

136쪽

Op UsCULAWnon solum remedia , sed cibum etiam is potum ullum fe1 re non poterat, ita ut ipsius salus jam fere desperanda videretur. Accidit tamen , ut cum ad faecum urinaeeXitum promovendum clysteres, ut diximus , interdum adhiberentur, uno ex his X hibito, post faecum X clusionem crepitum veluti quemdam ad uteri regionem persenserit, eumdemque statim copiosa sanguinis ab utero effusio secuta fuerit, qua ad unum vel alterum diem, regulariter tamen durantes, vomendi conatibus se sanguinis per os ejectionibus notabiliter imminutis , aliquid per os assumere intra stomachum retinere coepit, aquam videlicet simplicem succum cydoniorum saccharo conditum , aliaque hujus generis oris , stomachi blandimenta: quamvis neque pulmenta , neque juscula e carnibus confecta ferre posset ab his enim vomendi conatus sanguinis per os ejectio adhuc e X citabantur' eam tamen farinae hordei praeparationem, quae ferculum Saxoniae dicitur, in aqua simplici solutam is coctam libenter quoque recipere is intra stoma-Chum retinere potuit tumor autem, dolor ad epigastri-Cam regionem adhuc durabant , ut tactum ferre non possis et si gravem, aut solidum aliquem cibum glutire tentaret, vomendi conatus, sanguinis X cretio illico sequebantur.

Verum circa quadragesimum morbi diem inopinate quidem, nullis adiuvantibus medicis praesidiis, divina implorata ope , eam e lecto surgere , ciburn libenter sume re sine ullo vomendi conatu intra stomachum retinere vidimus, quod mirabilius fuit, tumorem fere omnem , dolorem , quem ad tomachi regionem adesse diximus, evanescere . Duos, ultra menses in optimo hoc salutis statu duravit descripta virgo , rite etiam fluentibus menstruis fluxibus: sed cum nimis suis viribus sideret, ad

consuetam suae vitae rationem animose rediens neque a violentioribus motibus, neque ab incongruis cibis abstinere omnino se polset, occlusis iterum uteri venis, vomendi

conatus, anguinei X screatus denuo resurre Xerunt. Non

multo post alto quodam sopore correpta, neque frictionibus, neque stimulis ullis experge fieri poterat; adeo ut lethargo veluti quodam detenta videretur . Quod si eam interdum excitare contingeret, statim de capitis dolore con

137쪽

OpUSCULA. questa convulsi vis motibus agitabatur iisdemque quiescentibus iterum stupida evadebat Pulsus in hoc statu tardus, inaequalic in convulsionibus Ver frequens , celer adeo ut modo febrilis, modo Vero a naturali non multum diversus appareret sitis quoque magna in ea aderat , ita ut si quando a somno Apergefacta verba proferre posset, statim aquam Xposceret , eamque avide biberet . Bibebat autem aquam facile, hancque ut plurimum retinebat, 1 simple esset non sic vero si aliquid in ea solutum fuisset; tunc enim non minus quam juscula , aut cibaria aliqua ingesta, per vomitum ejiciebat, eamdemque ut plurimum vivo

cruore mi Ictam.

Summa haec quaelibet sumendi dissicultas fecit, ut nullo fere per os remedio curari posset. Sola itaque sanguinis is sione a pede, o brachio, in ipso morbi initio peracta, tentatum fuit lethargicam capitis stupiditatem tollere; sed incaluim neque enim haec, neque cucurbitulae siccae cogis applicitae, per affrictum divulsae eam X citare

poterant, neque pariter clystere Carminativi, quorum peetsi faecum urinarum Xitus promoverentur, non inde

tamen sopor , aut stupiditas ab ea dimovebatur . Sinapis mi quoque plantis pedum appliciti fuerunt cumque ab his aliquem sensationis motum in ea e X citari visum fuerit, ad vesicantia quoque confugimus; sed nec ab his utrique brachio appositis notabilem ullum effectum produci vidimus vi enim , ablata cuticula, affrictu tentata cute, aliquod sensationis signum in ea interdum apparebat plerumque vero stupida , immota in ipso medendi actu manebat.

Accidit autem , ut, cum oculi semper clausi forent, palpebraruna cutem atro colore tingi Visum fuerit, eamdemque nigredinem ad mediam usque faciem paulatim e X- tendi. Nigredo haec, ouae neque affrictu dimo Veri poterat,

suspicionem tum primum aliquibus dedit, cutem ipsana gangraena assici posses aliquis tamen doloris sensus adhuc in ea erat, nam si vi aliqua palpebrae attollerentur, eaque vi a sopore aegra interdum excitaretur , de dolore ad hanc partem querebatur . Oleo igitur amygdalarum dulcium, in quo soluta fuerat amphora, pars dicta illita fuit, non multo post observatum est, praedictam nigredinem uti intrinsecam non esse , sed a materia quadam caliginosa ipsi

138쪽

Optis CULA cuti adhaerente productam; nam , si linteo perfricaretur cutis, materia tota idem linteo adhaerebat, cutisque albida .naturalis apparebat. Materia haec , etiam a solertissimo Sodale nostro Bene dicto Donello micros copio diligenter observata, pulvisculus quidam erat, cuius granula e minutissimis globulis maulii nitis conflata videbantur iisque granulis intermiXtae erant particulae quaedam lucida inlla salium acuminatae. Verum non solius faciei, sed etiam totius corporis Cutem hujusmOdi nigerrima materia in rectam fuisse manifeste cognovimus nam ablata subucula , qua universum corpus tegebatur,

apparuit haec quoque in omnibus suis partibus, sed praesertim in iis , quae sub X illis brachiis extensae fuerant, nigerrimo hoc pulvere tincta quamvis cutis color in toto corpore , X cepta facies, naturalis observaretur, dubitari tamen non potuit, quin materia illa nigra , qua 'a' bucula tingebatur , per sudorem e X ierit, eoque nigerrimo sudore subucula ipsa tincta imbuta fuerit. Nam licet in sola facie materia dicta cuti adhaerens observaretur , haecque per sudorem quoque ad hanc partem delata esset, a Con tactu tamen aeris indurata veluti exsiccata in ipsa cute sistebatur in reliquo vero corpore, quod a linteis, stragulis tegebatur, sudor, qui libere is copiose per cutis Oros X ibat, a subucula imbibebatur, ibidemque depositis particulis illis nigris, quas secum vehebat, cutem ipsam a satural suo colore non immutabat. Decem circiter dies atri hujus sudoris X itus duravit, totum scilicet illud tempus, quo aegra somno stupore capta , oculis fere semper clausis , neque loqui, neque aliud quam simplicem aquam , eamque interdum , per O sumere

poterat notandum autem , vomendi conatus tot soporis tempore raros admodum fuisse , atque parum , aut nihil fere sanguinis per vomitum X iisse. Interea, Um neque a Vesicantibus , neque a clysteribus etiam acut1oribus frequenter applicitis sopor, sive stupiditas dicta odi posset vix

enim , ut dixi, in ipso decorticatae cutis affrictu inclysterum restitutione os, oculos interdum aperiebat)cogitatum fuit, praeter hirudines inutiliter pariter haemorrhoidalibus venis appositas, cucurbitulam quoque inter OC-ciput, .collum ponere . Mirum autem dictes vi elevata

139쪽

suit a cucurbitula cutis, neque haec adhuc a lanceolis perforata ; aperti sunt oculi , VOX, .loquela rediit, X tractisque postmodum per repetitam cucurbitulae applicationem tribus , vel quatuor sanguinis unciis, a sopore omnino libera evasit, atque in dies non solum juscula is pulmenta , sed etiam solidiores aliquos cibos absque udo vomen-d conatu sumere libenter potuit. Septem vel octo dies duravit in ioc statu aegra , cumque a largiore alimentorum usu vires , quae jam Omnino deiecerant , aliquantulum recuperaverit , e lecto surgere, per cubiculum ambulare coepit quies, somniis in ea naturales erant, neque materia illa nigra , quae per sudorem exire solebat, in cute amplius apparuit, ita ut de recuperata salute jam cum ea laetari possiem US Verum non multo post urinam, Quas nisi cum aliquo ardore, dolore emittere non poterat, nigeriim pariter colore incitas vidimus, easque ita crassas, ut densa quasi caligine imbutae apparerent. Mirabilis hic urinarum aspectus fecit, ut ipsas per cli artam bibulam , sive per fit trum trajicere cogitaremus , visuri an aliquid in iis esset , quod

considerationem , admirationemque nostram mereretur. Fil-tratio facta fuit urinaque, depossit ad chartae superficiem materia illa atra fuliginosa, qua imbuta erat, clara omnino, naturalis , Oloris tamen aquei, apparuit. Materia haec micros copio diligenter inspecta visa est non ills-milis illi, quae in faciei cute observata fuerat minutissima enim granula, quibus constabat, e minimis, nigerrimis globulis composita erant , iisdemque particulae quaedam lucidae, aculeatae erant intermiXrae. Non solis autem oculis , sed etiam aliis modis Xaminate volui materiam dictam, ideoque aliqua ipsius portiuncula supra ignitam laminam pars , observavi , eam neque flammam Concipere neque crepitus edere , sed solum initar carbonum accensam partim in album cinerem redigi partim , non mutato Colores, suam nigredinem servare , adhuc tamen in ipsa apparentibus lucidis illis aculeis, quos ante combuitione nainter ejusdem globulos adesse diXinaus. Quod si supra candelae flammam spargeretur, ne ab ea inflammari videbatur, sed instar limatura ferri , aut fuliginis in lucidas tantum scintillulas converti. Observationes hae quamvis inanire ito Tom. osten-

140쪽

OpUSCULA ostenderent, materiam hanc combustibilem esse , cum tamen nec flammam conciperet , nec crepitus ederet, conjectare licuit, eam e salino-sulphureis , non Ver ex solis sulphureis, aut salino-muriaticis particulis constare, lucidosque illos aculeo , qui etiam post combustionem in ipsa observabantur , ammoniacales potius quam alterius generis sales esse Sed , ut melius hujusmodi materiae naturam dignosce rem , aliquas ipsius portiunculas diversi generis liquoribus miscui, acidis nempe at halicis, neque in alterutris notabilis uda alteratio, aut effervescentia observata fuit. In

spiritu enim vitrioli, quamvis primum dissoluta fuerit , ita ut omnino ejus nigredine tinctus apparuerit, non multo tamen post ad suam pristinam claritatem , pelluciditatemque rediit. Idem contigit in oleo tartari per deliquium parato in spiritu salis ammoniaci, Win spiritu vini optime rectificat, in his enim , quamvis non minus quam in primo

materia dicta plane soluta videretur, ita ut statim omnes nigerrimi evaderent, vi tamen minuto temporis transacto tota fundum vasis petiit, liquoresque dicti naturalem suum colorem recuperaverunt. Idem pariter contigit in aqua simplici , quae licet e praedictae materiae miXtione nigerrima fieret, quiescente tamen agitatione illico naturalem suam claritatem acquirere videbatur, decidentibus ad fundum vasis nigris omnibus praedictae materiae particulis

Sed, quod mirabilius mihi visum fuit, in urina ipsae corpore sano deducta , si aliqua hujusce materiae portio eidem affunderetur , nuda perfecta miXtio observari poterat; celsata enim urinae agitatione materiain dictam , non secus

ac in praedictis aliis liquoribus , ab ipsa ejungi, ad fundum vasis delabi videbamus, urinamque ad suum naturalem colorem, claritatem restitui. Mirabile id quidem diXi; nam sicuti in urina , quae ab aegrae renibus efflugerat, materia haec nigra optime dissoluta , eidemque intime mi-Xta semper apparebat, ita ut in vase vitreo etiam ad longum tempus me da agitatione detenta nigredinem dictam numquam amitteret, probabile etiam videbatur, urinam Omnem ad ipsam dissolvendam , sibique intime uniendam aptam esse debere . Verum haec effectuum diversitas inter Unam alteram urinam indicare nobis potest, in aegrae

urina principium aliquod fuisse , quod vim haberet dissol-Vendi

SEARCH

MENU NAVIGATION