Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1783년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

COMMENTARII. s

ctum numquam in alio nis in ultimo ventriculo occurrit. Neque vero quominus cogatur lac, impedit quod antea ebulliverit, aut quod fuerit ipli admixtum aut saccharum aut mes, aut sal: quae propterea si eos, qui lac sumunt torminibus , flatibus , atque aliis incommodis prohibent, non ideo id faciunt, quod ac sic praeparatum in ventriculo non Ogatur, ut a quibusdam creditum est, sed alia de causa. Porro coactum post quam fuit lac , ventriculi motus illud sensim , sero interim ad intestina descendentes, subigit, vertitque in pulticulam caseo recenti liquato similem, sapo re acri, quae facile per pylor angustias penetrare pote it. Eadem ad intestina tenuia devoluta solet multum de sua crassitudine ac lentore paulatim amittere. Numquam amen, quocumque intestino colligatur, spoliata invenitur facultate, quam habet collecta e ventriculo, ut scilicet aliud ac , si illi adiungatur, cogat quae quidem facultas etsi minuatur in Colo,, caeco , tamen est illi in duodeno major, quam in ventriculo ipso id quod eratius succo pancreatico, qui ipsi admiscetur , tribuit ne autem tribuat etiam bili , facit cum natura ipsa bilis, quae potius Videtur attenuare , a re Divere, quam figere debere , tum experimentum a lacte Ceptum, cui cum bilem data per affudisset, densatio nulla secuta est. Haec cum in animalibus omnibus, quae supra diximus sere me ullo discrimine evenire animadvertisset, rei perpetuitatem admiratus sibi persuasit Veratius, e naturae legibus eis , ut concoqui lac aliter non possit, nisi ante cogatur eo propterea , quibus ventriculi vitio accidit, ut lac biis cogi non possit, malis pluribus obnoxios esse oportere: a rum enim a naturali statu mutatum in horum intestina de-szendens ac facile putrescit, corrumpiturque , sicque dolo

res , tormina , di arrhoeam , atque alia incommoda X citat Quamquam non dubitat, quin contraria etiam de causa nocere ac possit. Si enim accidat , ut nimium densetur , u re vereri possumus , ne crassitudine sua lacteorum vasorum minima oscula obstruat. Quam rem confirmant aegrotatione Saliquot, quas a se , aut ab aliis curatas Veratius Commemorat. Opportunum autem ducit, cum hujusmodi timor subest, ante lactis usum blandis lenientibus alvum ciere

bed quid id esse dixerimus, quod lac in ventriculo cogit P

102쪽

Non certe calorem nam ac objecit Veratius per septem, amplius horas calori, quo majorem ventriculus habere non Q-let quod cum ne densum factum fuerit, nec acidum , iterum ac saepius in eodem calore fuit expositum , neque tamen nisi levis maum acorem cum spissitate vi aliqua traXit, ut propterea minime esset cum coacto in ventriculo lacte comparandum . Et sane in aliud lac infusum cogendi facultate caruit. An vero acidum occultum , quod in lacte insideat, accedente calore lac cogere in ventriculo putemus Atqui id ipsum negat allatum modo X perimentum . Nam lacti, quo sus it Veratius , nec Occultum acidum , si quod vere in lacte insidet, d fuit , nec calor. In ventriculi agitur succis causa ac cogens videtur quaerenda . Cumque salivam X- peritamentis pluribus aptissimam ad lac cogendum invenerit,

concludit Veratius, vel in saliva ipsa, quae cum cibis in stomachum demittitur , vel in succis ventriculi , qui valde salivae amnes sunt, quaesitam causam esse ponendam Denique non pauca de lactis natura, quam partim animmalem esse , partim vegetabilem ponit, conjecturis prosequitur Veratius, quae ejus pusculum legenti multis in locis, ac praesertim in extremo subtiliter cogitata Occurrent. Ab iis referendis, quoniam praecipua quae erant attigimus, re vitatis studio compulsi abstinemus.

De maynetio ferri virtute.

FErrum , etiamsi magnetem non tetigerit, pluribus modis

posse magneticae virtutis compos fieri, erat jamdudum physicis omnibus notum , qui ferrum vel percutiendo, Vel fricando, vel diu in verticali post conservando in magne te vertebant. Ouid causae sit, quare his modis ferro magnetica vis concilietur , semper habitum est explicatu dissicillimum. Veratius dissicultatem videtur magna e parte su stulisse experimentis enim pluribus compertum habet, iis modis ferro non vim indi, quam nullam ante haberet, sed eam excitari se prodi, quae in illo sopita ante esset, latens. Et sane ferramentum nullum fuit, ex iis quidem quae X pertus et , quae fuerunt quamplurima , juxta quod si acum nauticam in modica distantia duceret, modo unius, modo

103쪽

COMMENTARII. 8

modo alterius poli certissima indicia non conspiceret. Ac ne quis putare posset , id illi accidisse , propterea quod ferramenta illa usurpasset, quae cum saepius contrectata antea fuissent, magneticam forte vim aut affrictu, aut percussione aut alio modo traXissent, inera ferreas tentare voluit,

non solum perfectas, cujusmodi sunt quae e pyramidibus consant, sed imperfectas etiam, quas rubiginosa VOCant, atque adeo ochras ipsas . Nec eum spes fefellit. Nam quamvis Ochras, minera imperfectas , ut erat exspectandum , plane inertes invenerit, perfectas tamen, quotquot tentavit, itavi, quam quaerebat, Ornatas reperit , ut singulae non duos tantum, sed plures passim jacentes polos prodiderint. Quamquam non est reticendum , hanc polorum multitudinem , etsi non tantam , in plerisque etiam ferramentis , de quibus ante meminimus , apparuitse quin etiam non abfuisse a lis compluribus ferreis , in quibus sua ceperat erat tu ex

perimenta, antequam ad majora ferramenta se converteret.

De quibus quidem fili hoc notatu dignum maXime est, quod de pluribus, quos habebant, duos tantum retinuerunt polos , poliquam ea aut validior electrica scintilla pervasit aut magnes tetigit. His autem omnibus facile in ea opinione confirmabatur Veratius, verum ferrum natura sua vi na-gnetica donatum esse, quae ei forte ab illo principio ingeneretur, qualecumque illud est, quod ipsi additur, cum vel in terrae visceribus perficitur , vel in igne funditur Naturales hi poli sic enim appellari posse videntur quos in majoribus subscudibus invenerat, periclitari voluit

Veratius, si mutari possent, quemadmodum in ferris mutantur, quae magnetica facimus de industria. Itaque subscudes singulas validissimo magnete pluries fricavit ab earum polo boreali versus australem progrediens, ita quidem ut magne tis polus au Itralis praeiret. Nulla fuit subscus , in qua polorum mutationes non sequerentur, sive frictio ab uno ejus extremo ad alterum usoue fuisset producta , sive intra borealis poli confinia coercita quod mirum videtur mutabantur enim poli in ea etiam subscundis parte, quam magne non attigerat. Quamquam si subscus plures, quam duos , polos

haberet, interdum mutatis ceteris unus non mutabatur; si duos tantum habebat, non raro ex frictione acquirebat

tertium. Neque vero in eo solum nutabantur poli , quod

fieret

104쪽

s COMMENTARII.

fieret repellens, qui ante attrahens erat, contra, sed ne etiam quod magis, minus, late pateret mutatus , quam ante , vique Olleret majori , minori ve . Atque huc fortasse pertinebat , quam saepe subscus fricata suisset, quam valide. Ibi autem visus sibi et Veratius hanc legem animad-Vertere, ut quantum uni polo illa frictione vis adimeretur,

tantumdem adderetur alteri.

Sed cupidus videndi, an mutati jam poli possent in

pristinuin locum vel sine magnetis interventu reiti tu , coepit malleo subscudes modo dictas in extremitate utraque iterum saepius percutere. Contremiscebat ea percussione subscus tota , interimque poli in pristinas se se recipiebant sedes, ut subscus nulla fuerit, si post percussionem suos non habuerit restitutos polos , aliqua etiam praeter hos acquisiverit alios, quos antea non habuerat. Quibus e rebus apparet, in hoc etiam naturales ferri polos iis , qui arte in eo Xcitantur, similes esse , quod mutati cum fuerint, possunt non secus atque illi restitui Haec omnia cum in eum sermonem conferret Veratius, quem in opusculis edimus, occasionem nactu non pauca addidit, quae multo ante Xperimentis prosecutus erat, cuin sibi proposuissetis ea, quae de magnetica vi acubus per eleetricam scintillam concilianda physicus longe nobilissimus Beniamin Fr9nklinius, protulerat, confirmare, quod quemquam in Italia ante fecisse non constabat, quid inter imagneticam vim, quam electricitas in ferrum inducit, vimque, quam inducit magnes, interesset videres. Ea autem legenti palam fiet, Witali physici experimenta ad mericani promissa praeclare respondisse, nihil prorsus esse, in quo magnetica vis, uuam acubus tribuit electricitas, ab illa diseserat, quam tribuit magnes.

De thermo metri vitiis duobus corri9eudis.

N thermometri vitia illud referri solet, quod si calores

I duo sint inter se comparandi , quorun alter solum glObum invadat, alae globum mulis rubum, altitudines , ad quas ascendit liquor in tubo , ex quibus quidem citi mari Glores solent, primum calorem minorem Ahabent, quam Ue

105쪽

COMMENTARII.

re est, si ad alterum comparetur. Primus enim calor, cum liquoris partem tantum pervaserit, laanc Olum partem dilatavit alie , cum pervaserit liquorem totum , etiam dilata. it totum. Quare liquoris in tubo ascensus a primo calore is fuerit oportet, quem illius partis dilatatio afferre potet , ab altero vero is, quem dilatatio afferat liquoris totius Cla .rum autem per se est, linorem ascensum fieri deberes, ceteris paribus, ab unius partis, quam a totius liquoris dilatatione.

Sed ne a thermometri usu , si duo sint hujusmodi calo ire comparandi, deterreamur , summa sicere debet ei roris , qui ab eo vitio oritur, corrigendi facilitas . Cum enim eius- clam liquoris ab eodem calore dilarationes sua massis , quae dilatantur, proportionales, definiatur , antequam thermome trum ei calori mandetur, qui solum globum invadit, desi- matur, inquam , proportio, quam habet massa liquoris, quae globum replet, ad massam liquoris totam , quae parti imglobum replet, partim tubum etiam tenet. Hac inuenta pro Portione committatur globus calori, quantum ab eo calore liquor in tubo ascendit, diligenter notetur . Tum initituatur analogia haec: uti liquoris massa, quae tubum ante replebat, ad massam liquoris totam , ita noratus ascensus ad quartum terminum proportionalem . Atque designabit quidem quartus laic terminus ascensum , qui secutus fuisset, si calor

non globum solum , sed globum pariter atque tubum invasisset. Hoc autem ascensu cognito nihil amplius impedit, quominus calor is , qui solum globum affecit, cum alio calore comparari queat , qui, globum una affecerit, Qtubum Neque vero hac in re quidquam aliud videtur negotium facessere posse, nisi illa proportio, quam definiendam esse

diximus inter massam liquoris totam is eam Partem , uri globum tenet. Sed quamquam ad hanc invenien tam proportionem dissicile fortasse sit mensuras in thermo merro Onitructo jam atque absoluto capere, idem tamen difficultatis nihil propemodum habiturum fuisse crediderim in thermo metro, dum conitrueretur. Tum enim promptissinium cuique fuisset, idem liquor, qui certam ubi partem replet, quan tam globi partem occuper perspicere. Quae sane diligentia

numquam in thermonacti is condcndis ess t mitrenda. Eo

enim perspecto an inter quamlibet ubi paretem, globum

106쪽

quae sit capacitatum proportio latere amplius non pol st. Mole litus videtur vitium thermo metri alterum omnibus notii simum , quod in eo positum est, ut nequeat invadens thermo metrum calor dilatare liquorem , quin vitreos quoque parietes , quibus liquor continetur, dilatet. Fit autem hac dilatatione, ut totius cavi capacitate aucta liquoris ascensus non sequatur tantus, quantum ille utillet calor. Quae differentia cum major sit in calore majore , quam in minore Inagis enim Crescit cavi capacitas a calore majori, quam a minori essicere debet, ut calores duo inter se comparati, quoniam e liquoris ascensibus aestimantur, minus distare alter ab altero videantur, quam Vere distant , siquidem parietum dilatatio plus ab ascensu majori detraxit, quam a

minori.

Hoc vitii genus ut a thermo metro amoverent, sibi finxerunt nonnulli in globi vicem vasculum aliud parietibus

duobus Ontentum, uno ConveXO, Concavo altero. Cum

enim vasculum hujusmodi calterius parietis dilatatione amplificari debeat, contrahi vero e dilatatione alterius, Videtur quovis adveniente illore fieri posse, ut ejus capacitas vi mutetur . Sed hi remedium proposuerunt, quod locum habeat, si calores comparandi sint, qui thermo metri globum soluminoadant. Uerum si invadant praeterea tubum , non satis prospectum eorun Comparationi videtur, nisi si etiam protubo canalis substitutus fuerit duobus pariter contentus parietibus , quorum ConUCXUS Unu sit, Concavus alter.

De duobus thernaometrorum vitiis disseruit in Academia Franciscus Maria Lanctius jam inde ab anno quinto se Xagesimo supra n illa simum septi argente sin)um . Qui quamquam ita thermometrum semper assici poneret, ut relaxatiosequeretur, liquorisque ascensus, sic tamen omnia egplicabat, ut traduci commodissme possent ad contractionem , , quorisque descensum . Ejus sermonem , quem opusculis

mandavimus , quicumque leget, ita naturali Quodam nlrore ,

at glae elegantia excultum inveniet, ut vel ex lais solis agnoqicere auctorem facile possit. Pra

107쪽

Pro qua portione cum qu symninum

quorumdam , dum rum cur , Imus

' dem, quem modo pota , anno monumenta ad Acade.

naiam attulit Joannes Baci allius Cerri iii Iaa , quibus evinceret, tam longe abelle, Ut limus, quem 1 laenus torrentium omni hin , qui dononientem agrum alluunt, facile turbidiis .mus defert, pars sit aquarum , quod Obitinate quidam contendebant . decima septima , ut non multo UaJO Centesima leptuagesima quinta poni pollit. Erat Baciat lius primus civis, patrii Senatus a Secretis , idemque , Ut e supera oribus etiarn Omis apparet, laydroiiaticae scienti apprime gnarus . Itaque non

poterat aequo animo ferres, lacnum Ourum tanto intervallo turbidiorem , quam par sit, laaberi, eamque injuriam censuit esse propulsandam, potissimum cum commode si trii posset, omni factionis sulpicione remota. Ea aurem occasione omnia etiam , quae ad fluentes aquas lim alias magis, alias minus inficie incias pertinent, diligenter notavit. Cumque concesserit fieri posse , ut torrentes aliqui , dum pluviis intumescunt, limum secum rapiant, qui sit aquaruna pars decima septima , quam proportionem Caitellius in Nari, Plancus in Maricula in Venil se dicitur negavit tamen, idem ad Rhenum , atque ad alia Rheno similia lun in transiferri oportere , a Xam cum qua iii in eum fluvii tractum caderet, in quo ut longius etiam a collibus, non modo a montibus , litat, ita cursu labitur minus concitato. Haec eadem more u , singulari scilicet cum perspicuitate , atque doctrina tractavit paucis Oit annis Euilochius Zanotrus, vel ut Baci allii rationes experimentis , quod Baci illius ipse de sideraverat , comprobaret, vel ut ostenderer, quaenam sibi huiusmodi experimentorum faciendorum tuti 1Iima ratio videretur . Apparet autem ex ejus observationibus, multo et se turbidiores torrentes, si cetera sim pari , cum inter nontes de Vol VUnἶUr, quam Cum per agrorum plani-tihm Liunt. In quodam enim torrente, qui e montibus

non lotage a Porectanis thermis in Ruenum Iaecipitat, eam a limi

108쪽

sa COMMENTARII.

limi vim deprehendit, quae, quammaam casus quidam meis cepit, ut quant aquae pars esset deliniri nequiverit , tamen dubitari non pol set, quin decimam septimam superaret ut propterea limi ad aquam in hoc torrente proportio major et se illa ipsa, quae in Rheno procul a montibus vel per eos obtinet, quibus est Rhenus turbidissimus. Apparet etiam non aliam Tiberi esse turbidae rationem ac Rheno. Nam eum Romae esset a notius eorum Bononiensum , qui indos inter torrentes duos Sapinam inradicem postident, causam aquariam agens, non semel accidit, ut Tibris X undaret. Bis ergo Occasionem arripuit fecitque , ut ab amne, qua rebem ingreditur, turbida colligeretur. Hanc in vas, quod para Tat, inrecit ad os usque , ut libraret tum pondus deduxit aquae pluvia Ilis, quam idem vas capere poterat. Sic limus quanto pondere 'ar aquae volumen superare cognovit. Quare cum deinde ut limus in vase consideret 1 visset, supernaque sublata aqua eum X siccasset, ex ejus pondere facile quantum par aquae volumen penderet collegit. Quo cognito nihil proclivius fuit, quam idipsum cognoscere , quod

quaerebatur quam haberent inter se proportionem in illa turbida volumen limi, volumen aquae. Cumque X perimen tuna,

bis, uti digimus, factum fuerit, e primo quidem prodiit Ibmus pars quae duce me Irma decima non sed modice una creverat flumen , atque turbida non longe a superficie Xtracta fuerat. Verum ab experimento altero , in marim fluminis exundatione , atque in turbida e profundiori loco hausta , fuit limus pars aqua centesima sexagesima quinta quae sane proportio vix ab ea distat, quam monumenta a Baciab Ilo prolata in Rheni turbida prodant. Neque valde dissimilis ei proportio, quam ab Xperimento deducit Zanottus, quod anno millesimo septingentesmo sexagesimo primo , cum Bononiensium , errariensium a Ravennatum flumina Summi Pontificis uisu solemnitervaserentur, institutum fuit, litterisque mandatum legitur. R XVII enim cal decem vas aqua Rheni turbida repletum fuit, cujus quae pondus grana 98 rq aeoliabat. Xsccato deinde limo , oui rat huic aquae ad n ixtus , ejus On dus repertum est granorum 18. Qis post assumit an ottus ex physicis , specificas limi Waquae gravitates es e inter se uiti oco ad Ia7 , colligitque, granorum circiter o effe

109쪽

COMMENTARII.

yῖ- debuisse pondus ejus aquae, cujus ocum tenebat limus in turbida. Ex quo sequitur, limum uille collectae aquae partem centesimani vigesimam seXtam Adhuc minor prodiisset limi ratio ad aquam in hae Rheni turbida, si illam assumpsisset a nouus inter limi aqua gravitates specificas proportionem , quam experimenta in Tiberi is se necta exhibebant. Ex primo enim elicitur proportio ooo 979; e altero et O OO IOI , quae duae proportiones parum admodum inter se distant. Quod si primam sequamur, non fuerit limus in Rheni modo dicta turbida pars quae purae major centesima trigesima oci ava; non major vero centesima trigesima tertia , si sequamur alteram . Sed eo Contentus a notius, ut novis argumentis Rhenum , Ceteraque ejus similia flumina, dum tumescunt, non tam limo turbari Ottenderet, quam quidam vellent, e consuetis physi- eorum fontibus, quam e suis ipse Xperimentis , calculi elementa petere maluit. Ceterum cum limus, quem flumina omnia, dum tument, deferunt, tandem in mare aut totus, aut magna Sparte illabatur, videntur maria omnia, imminuta paulatim

ea pacitate , attolli deberes idque jam in Adriatico evenire elarissimi Eustachii Mans redii, in maribus aliquibus aliis aliorum observationes palam fecerunt Uerum est ne totum altitudinis incrementum huic causae dandum P si porro est, quod maria quaedam . nis de gravissimorum hominuria testimonio dubitare velimus, sensim deprimuntur Θ Optan dum sane esset, ut Zanottus , qua erat diligentia is perspicacitate, quaestiones has, ut attigit, ita etiam tractare per otium potuisset, atque suis animadversionibus illustrare

De meta Viearu maformarum , in quibus vi reculantes elaborantur, con spumona

D mechanicis dicturus ab eo initium facto , quod usum

respicit , Willa molimina , quibus artes perficiuntur: veniam deinde ad ea , quae in cogitatione potitiimum posita non tam res , quam doctrinam ipsam perficere videntur.

110쪽

Primo in genere celebre est Ioseph Campanae inventum , eu ius ope suas illas exquisitis bimas lentes condebat, quas anutopere apud Altronomos commendatas legimus . Illud , ut insuperioribus libris dictum est, praeter Campanae ipsius filiamne inini ante paruit , quam Benedictus XIV . . opticam Campanae supelles litem coemeret, atque nitituto donaret. tiam quam ne tum quidem , cum haec ad Institutum delataei , machinam a Campana exstructam ad metallicas Ormas, in quibus suas lentes elaboraret, accuratissime pro data qua que foci litanti essicienda , qua quidem machina occultae artis par maXima continebatur, quisquam praeter Lellium, Baci allium cognovit quorum alter ejus sum e Campanae filia acceperat, alter ejusdem descriptionem in privatos

Senatorum nitituti Praefectorum commentarios ref iendam confecit. Itaque non paucos annos apud nos perinde acuit machina illa , quasi nititutum , lentibus jam, quibus abundaret, perfectissimis, atque a Campana ipso elaboratis contentum machinam , qua parari eaedem possint, quo tiescumque libeat, potuisset oblivisci. Sed ne adhuc lateret diutius , fecit Senatorum eorumdem providentia , ac publici coni modi, cui in primis favent, tu dium . Qui quidem anno supra naillesimum septingentesimum primo septuagesimo negotium Josepho Brunt , qui mortuo Lellio opticae

praefuit, de durunt, ut Campanae machinam appararet, essi ceretque ex ea for nam ad objectivam lentem construendam cujus dis tantia ci esset pedum decemis octo , qua mensura in Campanae supellectile forma occurrebat nulla Simul Uer Cant erga nunt praefecerunt , qui cum Bruni ageret, non solum Campanae machinam , sed illam etiam inspiceret, qua in eumdem in finem Brunius ipse jam X cogitaverat, ac saepe ad usum traduXerat utramque describeret commoda , , siqua essent, incommoda cujusque not.bret haec denique omnia in publico aliquo Academiae conventu ape riret, atque in lucem profaret. Nec fuit diu exspectandum nam Brunius prompt Ume praescriptam formam effecit, in qua lentem elaboravit omnium , qui ejus in Astronomica Specula periculum fecerunt, consensu absolutissimam, Mita CanterZano se praebuit, ut potuerit is eodem anno in Academia machinae utrius ire rationem maxima auditorum frequentia explicare. Huius nos sermonein, quo cumulatius

SEARCH

MENU NAVIGATION