Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1783년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

OpusCUL . vendi mater1am illam nigram, quae in eadem continebatur aptamque reddendi, ut cum caeteri Urinae partibus intimius uniretur, Win iisdem sustineretur in urina vero sanorum principium hoc nequaquam existere . Cujus autem naturae fuerit non solum principium hoc , verum etiam materia quae cum ipso unita in urina sustinebatur , non ita facile determinari potest. Ex dictis tamen X perimentis saliena conjectari posse videtur , materiam nigram majori e parte terream esse, sibique tantum unitas habere particulas aliquas salino-sulphureas . Terrea enim natura deduci videtur ex eo, quod in diversi generis liquoribus infusa nec vere solvebatur in omnibus ob majorem sui gravitatem eorum fundum facile petebat. Salinarum autem particularum in eadem egistentia non solum micros copio observata fuit, verum etiam oculis nudis in parietibus praesertim illorum vitreorum vasculorum , intra quae materia dicta liquoribus variis affusa fuerat Sales autem istos ammoniacalis naturae

fuisse opinatus sum non tantum ob pellit ciditatem, figuram suam , Verum etiam propter saporem similem fere illi, quo praedictum sal praeditum est . Salinis autem hisce particulis aliquid sulphureum migium esse, ostendere videtur facilitas illa , qua supra candelae flammam , vel supra ignitam laminam ferream sparsa subito accendebantur. Sed ab X perimentis ad rem ipsam regrediamur . Per

aliquot dies duravit dictus nigrarum urinarum Xitus; non ita tamen continuus, ut naturales etiam aliquando non emitterentur . Nigrarum urinarum tempore aegra melius

aliquantulum se habebat , ita ut materia haec nigra per urinam edita sumilis probabiliter illi, quae per sudores exierat, criticae cujusdam e X cretionis species esse videretUr, per Uama febres, sopore , aliisque supra descriptis incommodis ad

aliquod tempus libera fieret . DiX ad aliquod tempus; nam hujusmodi in melius mutatio brevissima fuit: non multos enim post dies febre iterum dolore ad stomachi regionem cum aliqua sanguinis excretione correpta rursus lectum petereo medici auxilium quaerere opus habuit. Sanguinis

missio e pede instituta fuit, paulo post aliqua sudoris nigri vestigia supra palpebras, sub oculis apparuerunt;

eidemque sudori urinae nigrae , quod prima vice non contigerat, etiam adiungebantur. Ab his X cretionibus , per a duos

142쪽

Op UsCULA duos, vel tres dies durantibus, melius quoque se habuit aegra cessatisque febre, sanguinis omitu cibum sumere . lecto surgere potuit. Tumor tamen, dolor ad regionem epigailricam adhuc durant, atque interdum in majoribus motibus, vel pol quorumdam ciborum , praesertim 1 olidorum , deglutitionem aliquae sanguinis per vomitum ejectione. moeror quoque, tristitia interdum eam veXant;

iisdemque saepe adiunguntur vigiliae, ciborum in appetentia , quamvis alvi, Wrenum X cretiones naturales in ea nunc stat, non si ver menstrui fluxus, qui ab elapsi anni fine usque ad hunc mensem omnino defecerunt.

Quod si salutem illam, quam post sudores nigros in

aliis aegris secutam fuisse legimus, nostra non adhuc obtinuerit, id quidem causarum diversitati tribui posse judico. In illis enim morbi a fluidorum tantum vitio pendere fortasse poterant in nostra vero non a fluidis tantum , sed a solidis etiam male affectis labefaetatis. Tumor enim , dolor ad stomachi regionem, nec non etiam frequens per vomitum sanguinis X cretio id satis itendunt. Cuius autem naturae sit vitium illud, propter quod descripta sudorum, aut urinarum nigredo in aliquibus habetur, non ita facile determinari pote 1t. Neque enim observationes, Xperientiae adhuc inititutae me ducere valent ad credendum materiam illam nigram , quae per sudorem , aut urinam excreta fuit, originem habuit se ab acido quodam , ut vult Borrichius, sanguinem coagulante, in talem materiam partes ejus aliquas mutante. Veitrum erit, Sodales ornatiis mi ex iis , quae a me rudite dicta sunt, si fieri possit, aliquid statueIe.

143쪽

Novae plantarum pecies.

D tribus plantarum novis speciebus, quarum prima

e uropaea penninos , altera Asiam , postrema mon strosae Africae littora inhabitat, sermonem habebo . Europaea planta laboriosorum apenninorum itinerum, quae pluries institui, ut alpinas natali loco legerem luxuriantes stirpes , munus fuit; africana , nec non assiatica in horto nostro medico Bononiens eXoticarum plantarum laete floruerunt, assiduam diligentiam meam in Xcolendis explorandisque stirpibus veluti remunerantes assiatica nullis , europaea perpaucis lecta Bolanicis africana vero, etsi

notissima, cum in hoc usque tempus systematicis saltem rei herbariae cultoribus characteristicam impie denegaverit florescentiam, non ad illa genera , quibus semper fuit ascripta , sed in alteram demigrans familiam, ad aliud

omnino genus , ut omnes pro certo habebunt, referenda est

Ab europaea e Xordior herba , quae ad exandriam pertinet classiem , atque ad polygyniam familiam eamque Alismam parnassi ollamo foliis cordato- acutis , petiolis nodoso-arti CU- latis voco Mid Tab. I. Q quam penninos peragrans nam tantum, Walteram florentem inveni in praerupto quodam sublimiore penninorum bononiensium loco ob insurgentes aquas paludos . adicibus herba haec nititur fibrosis Walbidis folia omnino sunt radicalia longe petiolata , petioli brevibus veluti 'dis, seu articulis donantur folio-Tum paginae, ut digi , cordatae sunt acutiusculae, Virides Venosae, atque utraque parte glabrae radice, cancrum percurrente sole , dodrantalis surgit caulis nudus ramosus summitatem versus , linearibus , acutisque stipulis

ad exortum pedunculorum , ramorumque ornatu . edun

culi unciales singuli singulum sustinent album tripeta luna

144쪽

florem . Semina circiter decem veluti in thyrsum collecta, reniformia, et unica praedita. Reliquos florescentiae

fructificationisque characteres praetermitto ; etenim cum Alismarum characteribus omnino con Veni Unt. Herbam hanc Petrus Antonius Michelius magni nominis Bolanicus Florentinus, Apenninorum, Alpiumque peregrinator ad inquirendas plantas solertissimus primus omnium deteXit, eamque dicto annuente Michelio publicus Bolanicus Pisanus Professis Michael Angelus illius unicus exposuit in suo orti Pisani catalogo graphice delineari jussit Tab. 5. g. i. sed minus apte sculptam namque stipulas exposuit sculptor omnino sub rotundas,

concavas foliorum paginas cordato-obtusas , at istae cordato-ΟVatae sunt, acutaeque , illa , nempe stipulae , acutae is lineare petiolorum vero articulos omnino omisit, qui nodi seu articuli ad distinguendam speciem optimam praebent notam. Michelius Tillius to urne fortianae methodi sectatores huic herbae anunctili palustis ore albo Gramim Parnassi folio nomen imposuerunt. Sed posteriores Bolanici plantas hisce characteribus praeditas a Ranunculis recte seposuerunt, Sebastianus a illantius in Actis Academiae Regis Parisiensis anni millesimi septingentesimi decimi non eas omnes tunc notas ad Damasonia revocavit, quem ait lantium secutus est vir egregius Albertus alterus Hermannus Oe-rhaavius Plantaginis aquatie , nautius Plantaginoidis genus hisce plantis praescripserunt. Dillenius vero amplissimus angius Bolanicus, cui Antonius otianus, Gulielmus Hudsonius, Joannes Hi litus , aliique nostri aevi praestantissimi Bolanici sese subscripserunt, dictas plantas Alismarum nomine Uncupavit; ad quod Alismarum genus , secundum etiam lin-naeanum se Xuale systema nostra haec pertinet herba Carolus innaeus Bolanicorum nemini secundus in suo celebratissimo libro, cui titulus est Species Plantarum , nec

non in duodecima editione sui systematis naturae septem enumerat Alismarum species: illis addenda est perrara haec planta is post quartam Linnae Alismam hanc nostram Alismam parna Votiam recensendam esse nemo negabit. Nunc ad salicam me converto plantam , quae ad Diadelphiam do decandram spectat classem , cuique nomen instituo Psoraleae palaesina foliis ternatis pinnat, quinatisque

145쪽

OpUSCULA. Is foliolis ovato lacutis, integris iubescentibus. Vide Tab. II. Radi perennis dilute lutea, vel Ochroleuca , ramosa fibrosa fibrillis candicantibus instructa primo vere emittit caules herbaceos , dein nonnihil lignos O , aliquando rectos

aliquando decumbentes, teretes , leviter Canaliculato , virides, vel e viridi purpurascentes, non nudis illis candicantibus donatos , atque ad humanam altitudinem & amplius assurgentes . Folia hujus plantae sunt per ramosos caules alterna longis, illosisque petiolis praedit , nun ternata , Uncἶinnato-quinata, foliolis vatO-aCutis, integris, pubescentius, petiolatis exornata, quorum foliolorum intermedia foliola in pinnato-quinatis sunt caeteris minora ludit tamen haec planta proferens non raro foliola quaterna intermedio impari, Me X timo . Pedunculi omnes aX illares, plerumqUe pit hamam aequantes , canaliculati, candidis villis pubescentes, stipulisque linearibus acutis donati spicam florum sustinent. Flores in odori , sessile , vel vi pedunculati in spicam, ut digi, collecti sunt plerumque, sed non

raro interruptam, aliquando etiam , quamvi perraro, ramosam , in unciale se dividentem ramulos item stipulis, glandulisque instructos . Caly monophyllus , quinque dentatus, Venosus, pilosus, albidus . Florum alae albescunt, vexillum carina purpurascunt . Semen unicum, Ut in

Psoraleis, nigrum, candidis pilis hispidum , longo incurvo rostro castanei coloris instructum. Reliquas omnes Orescentiae, atque fructificationis partes omitto, namque s ralearum characteres perbelle , atque adamussim repraesentant. Sapor plantae primo mucilaginosus, in recessu vero austerus , nonnihil exurens. Cum sol cancrum perCurrit, haec nostra planta primos explicat flores, e X inde per totum etiam autumnum prima semina Augusto mense maturat. Ex seminibus ab amico olim dissiciliores Apenninos mecum, metruriae agrum ad inquirendas plantas, dein Palaestinam peragrante , sed averso fato e vita sublat , acceptis, atque in horto nostro medico conssitis floruit haec

nova foralea , quae, quamvis Palaestinae incola , hybernaculis non in diget, sed vivacibus radicibus hyemem nostram sub dio sustinet. Nostram hanc Psoraleam Pati sinam nondum ab ullis bo-tanicis recensitam interis ora leam cisio idem soraleam

146쪽

Postremo africam aggredior plantam , esse Tami nempe Prosper Alpini , quae hactenus sua e X terna simulata facie peritos in arte nostra etiam primates illudens inter Tithymalos, vel inter Euphorbias locum semper sibi vindicavit. Nunquam enim Bolanicis , quod mirum sane, ac prorsus est incredibiles, nunquam enim Bolanicis , inquam , hujuS barbaricae plantae character isticos flores legere concessum fuit. Vestingius ipse X AEgypto rediens in suis observationibus de hac planta verba faciens inquit, Iam flores fructusque praeso' Iaba , cum diutius in mari saetientis 1emis injuriis micta planta succubuit. Et perspicacissimus Dillenius , qui Joannis Raji, aliorumque botanicas de hac planta controversias optime enodavit cognovit enim Dillenius et el- Tami Prosper Alpini , Tithymalum apbyllum Ferrantis Imperati se Tiru- Calli Horti alabarici tres satis distinctas esse plantarum species; illenius, inquam, in celebratissimo Horto suo Eltha- mens O. a. pag. 385. si ait: In qua planta , et fel-TaviI nempe, nec mihi , nec aliis flores adhuc misi. Verum anno tandem millesimo septingentesimo se Xages, o sexto ad libram accedente sole planta haec barbaram suam a fricanam dimittens indolem, Otanicis curis meis nec non socii Gabrieli Brunelli gratam reddens vicem laete floruit in hybernaculis meis , Cujus florentem ramum in spiritu vini servatum Academiae X hibeo tamquam praeclarum in re herbaria munus , quod Frigidariis horti nostri medicie XOticarum plantarum , Tepidariis, Mypocaustis optime instructis debemus. Illic enim saevientibus brumis X peditae, tranquillae hybernant stirpes aestuantium regionum incolae illic hospitantur hilare egregiis suavibusque delectatae domiciliis; jucunde vigent per longam vemem quasi patrio solo creditae, Warnoen florent, gelidos hyemales Aquilones, nec non veris nimbos, imbri terique autumni injurias minimerethriamidante . Sed ad plantam , cujus structuram , externamque faciem praetermitto satis, abunde a Bolanicis etiam antiquis jam descriptam, atque ad forum characteres me tantum On- Verto qui cum apparuerunt, rem nondum X ploratam animadvertens praestantissimum Sodalem nostrum Casetanum Montium

147쪽

OpUSCULA. 17tium vocavi, ut ei quoque de re herbaria , imo de universa naturali Historia vir optime merito, longe clarissimo africana nostra planta uitiam redderet tributu da. Haec sunt, quae e jucundi illam congressu Otanico collegimus

Cal. Perianthium monophyllum, quinque dentatum , minimum , acutum , persistens Cor. Onope tala , rotata , quinque partita laciniis oblongis, linearibus, truncatis , marginatis Nectarium. Orpuscula quinque ovalia in centro loris simul coalita, cum corollae laciniis alterna , germina ambientia . Membranula veluti fasciola nectarii corpuscula ad basim circum ambienS. Stam Filamenta quinque nectarii breviora, parallela, atque inter nectari divisura locata . Anthera quinque Oblongae , bas bifidae, altera parte OnniVentCS, C Utae

Pist. Germen oblongum bifidum . Solus vix ullus , sigma

ea duo subrotunda. Per. Folliculi duo oblongi, nil Oculares Sem. Non vidi Cum enim ad fructificationem accedebant flores , infructiferi decidebant, ut illarum crassarum Os est plantarum plerumque praesertim a fricanaruna , quae per sobolem , per ramos , per trulaCO , per quamcumque plantarum partem facillime propagantur; folliculos etiam vi observare potui . EX enarratis jam in medio est , plantam hanc minime ad triangiam tricoccam classem, sive ad Tithymalorum familiam pertinere , ut Hermannus Boerhaavius, aspar Om- melinus, Omnesque ourne fortianae metthodi sectatores priae-

scripserunt si quis dictae totis ne fortianae methodo nimis an X te inserviret, ad quintam sectionem primae classis eam referret, WApocynis ascriberet. Neque ad do decandriam trigyniam classem, seu ad Euphorbias, ut eximius, .summus vir Carolus a Linne, ejusque assectae omnes instituerunt verum se Xuale innaeanum syllem persequens pentandriis di gyniis illam tradere non dubito, eamque inter Cynanchorum genus enumerans sic definio Cynanchum quiminale fruticosum caule sili formi volubili aphyllo . Cujus synon ima Euborbia liminalis inermis nuda fruticosa formis

148쪽

Tithrmatus ramosissimus non frutescens penitus apbulus.

gq. Dil. Hort. lib. 385. an Apoc)num guinens mere phyllum fore albo tetrapetalo odoratissimo Par Bat. 61ὸ Paulus Hermaianus in suo Paradiso Bata Vo, ut mihi videtur, plantam hanc describere studet; at ait ille quoque fores mihi hactenus non et perhibentur tetrapetati albi odoratissimi G mini aemuli. Verum flores , quorum non nudo Scharactere e relatis tantum auctor Xponit, minime tetrape tali, sed monope tali sunt, ut di X quinque partiti. Si quis tamen nova instituendi genera nimis cupidus plantam hanc peculiari nomine indicare vellet, forte non Omnino e se redarguendus namque non nudis notis a Cynanchis discrepat, atque inter Cynanchorum , Apocyn O-rumque genera militat quas nostra haec planta . Verum 1 minimas omnes, ut non nudorum mos est , observare volumus differentias minime isentiales in instituendis generum Charaeteribus, non pauca , ut de aliis stirpium permuliis familiis deam , Cynancha, Apocyna essent dissocianda,& praecipue Apocynum Venetum prae caeteris O Uum genUS

promereretur.

Constituta cla Ie genere,in specie dicti suffruticis, aliquas florescentiae notas ejusdemque plantae proprietates Xpono. Caspar Commelinus in suis Praeludiis botanicis ais erit, Felfel Tati Alpini trium pedum longitudinem acquirere

Dillenius vero duorum vel trium ad summum cubitoria i Ecce verba illenii. Recte autem obsertat a par Commeti rus in ni Praeludiis botanicis , et je caules murios ex eadem radice emittere, qui qui trium pedam altitudknem c. nirant. PLfel in Horto meo Elibamens longius quidem , ad duos o tres cubito procreetit. Joannes imannus postea in minitatibus academicis de hac planta verba faciens sic ait: planta

caule

149쪽

Op UsCULA. 19eaule trium ad se pedum altitudine ejusdem ubique rassitiei

penna nempe anserina . Verum nostra plantae praecipui caules minimi digiti crassitiem saltem adaequant, non tamen sunt ubique ejusdem crassiti eici atque X cievit ad longitudinem decem pari sensum pedum, ultra: planta e 1go noli raconsecuta est insignem pro elus habitu crassitiem, Gongitudinem. Quae vero spectant ad ores , haec sunt. EX tremitatem plerumque versus volubilium ramulorum erumpunt fasciculati flores octo simul aliquando e alternis, non raro etiame oppositis cicatriculis seu gemmis , Musque ad viginti circiter, bene olentes , quorum odor ad odorem florum Concivis cujusdam plantae, deii Periploco Cafricanae' vel etiam

Philadelphici coronami accedit Caly crassiusculus, e luteo viridis, scaber sive papillosus, si vitro sit X ploratus ambitus vero laciniarum calycis est veluti papyraceus, albidus Corollae albidae, vel vi luteolo gloriantur colore nectarium candidissimum perlucidum , ita ut murrhin una candidissimum opus appareat antherae luteae, conniventi Xtremitate croceae unusquisque os suo nitruitur pedunculo , qui pedunculi lineas tres, quatuorve longi , pallide virides, recti, teretes, brevisisais, minutisque villis conspersi lacteo candidissimo succo turgent, sicuti tota planta ut jam omnibus Bolanicis notum est , in primis uniores ramuli pedunculi exceptis tamen floribus. Cum haec planta africanarum Euphorbiarum domos inhabitabat, pertimescebant rei herbaris cultores lacteum hunc succum tamquam acrem , imo causticum vesicatorium ; at cum per-

spe X eam sub vegillo Cynanchorum militare , lac degultare impavidus non dubitavi, atque illud amarum tantum, nonnihil austerum esse plane cognovi, minime exurentis facultatis , ut in Euphorbiis omnibus africanis fortat se praestantissimum erit remedium ad impetiginem Curandam, ac ad plures cutis maculas, infectiones tollendas, si eo partes non semel illiniantur.

Floruit primo , ut digi, fricana haec nostra planta ad libram accedente sole anni millessimi septingentesimi sexagesimi sexti X inde ullo, iterumque Septembri eadem planta in horto meo nansuefaeta singulis annis copiose ores explicavit imo anno millesimo septingentesimo se Xagesimo

SEARCH

MENU NAVIGATION