장음표시 사용
441쪽
ea, quae vasa cordis intercedere solet. et desinita proportione, inuenit quadrata arteriae et venarum pUlmonalium ad aortam fuisse ut et k ad i, ut itaque dupla et dimidia insuper sanguinis pars ex arteria advenas deducta fuerit pulmonaleS, quam quae eX Veia' triculo sinistro potuerit prodire. Hinc autem tantus malorum labyrinthus. Veteres lain cholericos eius modi esse homines crediderunt, quibus cor magnum existit; quaenam autem huius rei ratio sit, ex eo comprobat Cl. Auctor, quod minor et imperuosior sanguinis motus aeque, ac venae distentae in hoc casu secretiones omnes sere impeditaS reddunt, prout uniuersialis eadem facit ple thora. Inde et musculorum vasa distenta motum dissiciliorem faciunt eo magis molestum futurum, quo magis aegri ab eo abstinent, indeque tandem totius corporis debilitas se liuitur. A venae sectione autem boni nihil, sed mali magis ex pei fandum est, quod inde arteriarum ad cor
resistentia augetur. Ab accumulato porro in venis sanguine , euacuatio plenaria cordis cohibetur et perpetua auricularum in primis anterioris dilatatio prouenit, pulsus itaque irregularis B, palpitatio cordis
et tremoreS corporis excitantur. Haec cuncta tamen
cum aucta sanguinis mole symptomata catamentorum instantium, nec procedentium, tempore in adduicta semina necessario grauiora debebant euadere, immo ab incongruo em menagogorum et purgantium , tan quam irritantium et ad contractionem vasa stimulantium, remediorum usu vehementiore tandemque
funesta fieri. Vnicum adhuc, quod, ut copioso eru' ditionis adparatu probat Cl. ME CREL, multos physiologos iam exercuit, phaenomenon, in pulmoni bus hisce, ubi tam dissicilis erat sanguinis transitus, adhuc tamen obseruandum, ventilandum superest, qua propter nimirum venae pulmonum arteriis sint angusti0res, id, quod ex ipsa earum strucctura, cum AVI I VILLIO Omnium optime declarari posse euincir. Insertio namque venarum pulmonalium in si-
442쪽
num id docet, quippe quae in sacco hocce quadrato et in diuersis quidem eius locis fit, qui ipse se dilatari
facile permittit, et libere irruentem ex Venis sanguinem admittit, in statu praecipue naturali, ubi vacuus antea existit. Sanguis ergo libere in hune sinum fluens, venas dilatare non potest, saecum autem longe facilius. Ipsae praeter ea venae pulmonaleS, contra quam reliquae, breuioreS sunt, et iis, quae alias venas dilatant, causis destituuntur, invenis etiam, quae in dextram de linunt auriculam, non deficientibus. Concidit itaque permultorum opinio, qui condensationem et refrigerationem sanguinis pro causa adsti-munt. Quibus etiam argumentis est, quae in hoe casu
obseruabantur, singularia phaenomena et felicissime soluit Cl. Auctor et eiusmodi, quae veritatis haud parum secum habet, dedit eorum explicationem. IX.
Philosophical Observations on the Analogy bet-ween the Propagation of Animais and that of Vegetabies: in Whicli are ans vered some objections against the indivisibility of the Sotai, which have been inadvertently dra via frona the late CuriouS and Us fui Experimentsuponthe Polypus and other Animal s. Withan Explanation of the Manner in V hicli each Piece of a divi ted Polypus becomes another perfect Animal of the sume species. BVIAM Es
Philosephicae obseruationes de simili animantium et vegetabilium propagatione etc. AU-dtore i ACOBO PARSON S. Guo consilio Cl. Auctor, cuius nomen iam aliis ab ipso editis commentationibus orbi litterato
443쪽
innotuit, ad hunc librum scribendum appulerit animum, ipse partim in litteris, quibus hoc opusculum S. V. Episcopo Londinensium dicauit, partim in praefatione edicit. Voluit nimirum erroneas vulgi opiniones de animalium et plantarum propagatione consulare, et Veras notioneS rerum ad hoc naturae opus
pertinentium stabilire, diuersis etiam historiae naturali S argumentis nouam lucem affundere, denique perniciosas conclusiones, quas non nulli ex quibusdam male intellectis propagationis phaenomeniS conmrra anim/e humanae indivisibilitatem et immortalitatem duxerunt, conuellere, er perpetuis admonitionibus mentem lectoris ad infinitam Dei sapientiam et bonitatem contemplandam pieque venerandam excitare. Diuisit hoc opusculum in sex capita. In primo capite diuersas auctorum opiniones de Propasatione animantium et vegetabilium perpendit. Herique veterum existimabant, Omnem mate-xiam seminalem, quam mas seminae immittit, admixtam semini muliebri, impendi in formandum foe-rum. Quidam formandi foetus vim ac facultatem apsi uteris tribuebant, plerique autem peculiarem quandam vim plasticam, materiae seminali inhaerentem, aut saltim illi semper praesentem, comminiscebantur, cuius operatione et industria ex semine membra perfecti animalis figurarentur. Contra hane
Vim plasticam, cuius notio hic ex C. BAVHΙNI Opere dc Hermaphroditis, et ex HENRICI MORI libro de immortalitat animae traditur, Cl. Auctor copiose disputat, et quam multa in ea notione amaginaria CDntineantur, et secum inuicem pugnantia, et aliis sanis certisque doctrinis contraria, praeclare Ostendit,
Illo autem, utut absurdo, commenro tantum non
omneue Physicos, ait Auchor, contentos fuisse usque ad seculi superioris initium, quo tempore celebri, Lynceorum in Italia Academiat cuius historiam se proxime editurum esse pollicetur omnem sponta-
444쪽
neam et aequivocam generationem reiicere, et, micros copiorum usu adiura, omnium ex ouiS generationem stabilire coepit. ln primis laudat illius Academiae sodalem, IOANNEM FABRVM, qui in commentario in FRANCISCI HERMANDET Rerum medicarum nouae Hispaniae Thesaurum veterum physicorum erroneas de generarione sententias per obseruationes suas microscopi eas refutauit. Deinceps, laudatis sagacissimi AARvEi hac de re inuentis et obseruationibus, disputat aduersus omnes eoS inter recenti Oxes physicos, qui in explicando generationis animalium negotio sumunt, aliquam seminis masculini portionem ingredi uterum, et ad ovula feminina defer-xi. Negat, in conjunctione maris et feminae, quidquam crassae materiae seminalis ab utero recipi, sed
quidquid in vaginam uim a mare sit iniectum, id-Omne, ait, mox inde esiluere, neque a femina quidquam eius retineri; quin potius ouula in ipsis ouariis foecundari, ad quae ne minimae quidem seminis particulae per angustissima tubarum Fallopianarum orificia aditus concedatur; ipsius etiam ouuli talem e sse structuram, ut illud ineptum redderetur embryoni fouendo, simul ac quidquam extrinsecus in illud se penetraret; disruptis enim vel perforatis ouuli membranis, necesse esse, ut per hoc vel minimum foramen omnis liquor amnii essiuat, hine membranae ouuli concidant, et sic ipsi embryoni exitium asteratur. Quibus de caussis Cl. Auctor neque animalculis spermaticis ullas in generatione parteS tribuit,
quippe quae, prout ipsi videtur, ad ova pertingere
prorsus nequeunt, quum Vehiculum, in quo natant,
ad ovarium peruenire non possit, aut, si vel maxime ad oti una perringerent, in illud tamen ingredi viva non p0ssunt, quum vehiculum ipsorum ab otio non admittatur. Sub finem primi capitis magnum HIPPOCRATEM, qui nonnullis in locis de gruoratione, ob anatomiae subtilioris ignorationem, incongrue lo
445쪽
eutus est, modeste reprehendit; porro C ARTES II Opinionem, per fermentationem seminis masculini cum foeminino foetum formari, resutat; denique con-rra celeberrimum libelli francici, Venus phy quo, in- scri pii Auctorem disputat, qui magnam similitudinem inter formationem foetus et arboris Dianae Ortum deprehendisse videtur, et alio in loco eius libelli pro verisimili haber, Deum animantia hodie etiamnum creare, et immediato potentiae diuinae exercitio sngvitas animalium species propagari; quarum coniecturarum illam quidem, breuiter solideque refellit, huic autem, quod miramur, nil aliud opponit, nisi
hoc, non repugnare Omnipotentiae diuinae, ut in principis Omnia, quae unquam extitura essent, ani malia. et vegetabilia simul sint. creata, poste tamen etiam explicari negotium propagationis non supposita illa simul ranea omnium indiuiduorum creatione, id quod ex sequentibus mani festum fore ait. Capite fecundo suam ipse exponit sententiam de mo- p. 66.
do, quo animantia et vegetabilia propagantur. Analogiam in utriusque regni propagatione sic explicat: Quemadmodum in vegetabilibus femineae partes florum non foecundantur, nisi per partes eorum in ascUlinas, ita in animalibus, ut foecunda reddatur semina, maris congressus necessarius est: in illis farina staminum defertur ad papillas pistilli, quae ad urerum ducunt, in quo tenerrima semina latent, proximae mutationi subeundae iam parata, et simul ac ad globulos farinae, in angustis pistilli tubis nunc haerenteS, eerra humiditas accedit, rumpuntur illi, et eliciunt certa vi elastica in otiarium impraegnans quoddam effluuium, quod seminibus ulteriorem perfectionem et foecunditatem conciliat; in his liquor spermaticus, ex pene mari S certorum musculorum vi in vaginam uteri seminei iniectus, vehiculum est subtilis eviuuii seu aurae, quae per omnes partes penetrat, donec atringax et irroret oua, ad foecundationem matura:
446쪽
in vegetabilibus peracta foecundatione parteS masculinae florum exarescunt, semina in utero, propriis nidulis contenta, ad perfectum statum crescunt, quem tibi attigerunt, indurescunt, et petiolis su is decidunt, atque in capsula seminali vel fructu abscondita latent, quae capsula ipsa ad maturitatem prouecta de planta secedit; in animantibus post impraegnationem statim primo quovis seminae motu crassa materia spermaticae vagina uteri relicitur, et in uiuiparis quidem foecundarum ouulum inturgescit, loco, cui affixum est, sese expedit, et per tubas Fallopianas in uterum venit, ubi nutritur, donec maturum et perfectum, se-
Parata ab utero, per quam nutriebatur, placenta, ex utero exeat; in Ouiparis autem otium foecundatum
mox vestitur testa, simili nucleorum putaminibus, decidit de suo petiolo, et excluditur e corpore matris perfectum, et idoneum simili animanti producendo, quam primum certuS caloris gradus accesserit, a quo illud, aeque ac granum seminale plantae, intestinummorum accipiat, Ut nutritioni aptus succus per vasa umbilicalia ad embryonem deferatur. Apparet ex his, Cl. Auchorem ab eorum partibus stare, qui sumunt, in OUulo, etiam ante eiuS impraegnationem, inesse corpusculum organicum, futuri foetus, futuraeue plantulae rudimentum, quod vivificandum sit spiritu illo vel aura, quam liquorem spermaticum masculinum, vel pulposam farinae florum substantiam, exhalare credunt. Optime vidit, hane sententiam sibi e sse argumentis confirmandam: sed quum ad hoc conficiendum duplex via sit, quarum Una est a posteriori, hane quidem prorsus non ingreditur, confestuS,
tantam e ste ante foecundationem exiguitatem eo
pusculorum organicorum in seminibus, ut nullo modo cognosci et visibilia reddi queant, modum etiam, quo rudimenta ab aura seminali assietantur, nunquam
ab homine iri de testum; a priori autem probabilemessicere eam, quam suam fecit, sententiam studer, du-
447쪽
plici argumento usus. Primo, inquit, eo tempore, quo apices staminum farina sua turgescunt, Omnes uteri partes et ipsa semina spongiosa sunt et succi viridis plena, nec ulli corpusculo organico utcunque exiguo peruia, quippe nullam in se cauitatem habentia, quae ullum peregrinum corpus recipere possit; secundo, ipsa seminum quorum in nonnullis plantis ingens numerus est) elegans in utero floris dispositio, eorumque cum eapsula per totidem petiolos
connexio, persuadent, germina non esse aduentitia corpora, quae extrinsecuS in ovarium floris sint de- lata. NOS valde veremur, ut haec argumenta satis sint factura iis, qui cum MoRLANDO et NEE DI AMOsentiunt, et vi demonstrationum percipiendae sunt assueti; id, quod nobis etiam de supra allatis contra
usum animalculorum spexmaticorum argumentis Vi
Supersunt in hoc capite non nullae animaduersio- P. 97. neS, quas Cl. Auctor tanquana consectaria explicatae pr0pagationis analogiae addidit. Ad quaestionem, cur semina et foetus de locis, in quibus hactenus nutrita fuerunt, decedant, et crescere desinant, postquam matura facta sunt, et cur plantae atque animantia non in immensum crescant, respondet, fibras vaseulorum succum nutritium aduehentium tandem rigidas fieri et sese contrahere, ut succo illi via praecludatur, et in prima rerum creatione a Deo materiae singularum rerum praescriptos esse limites, ultra quos sese extendere nequeat, ne formae singularum specierum immutentur. Quam ob rem ex alba matre et nigricolore patre nascatur infans subnigra cuticula praedituS, rationem, dicit, e ste in aura seminali patris, per quam naturalis rudimenti foetus in ouulo matris color mutetur; foecundantibus enim effluuiis partium masculinarum in animantibus aeque ac vegetabilibus suas peculiares esse qualitates. quibus inter te inuicem qua colorem, Odorem, etc. differrent. Cur muli non gignant ν
448쪽
gigna't, hanc caussam affert, quod, quum in foecundo aliorum animalium sibi inuicem similium coitu
aurae seminalis maris particulae aliquatenus hon geneae esse debeant succis rudimentorum in ovulis feminarum, in mulo contra istae particulae, per coitum a parentibus contra naturam factum. . sic degenerauerint ab humogeneitate cum particulis liquorum, rudimentis in ovulis mulae vel equae innatorum, Ut illae his admistae aut omnino destruant rudimenta foetus, aut nihil ad ea vivificanda conferre queant. Tandem vix dubium esse monet, quin eodem, quo maiora animantia, modo minima etiam animalcula propagentur, quae ubique, adeo et in sanguine, reperiri, et a permagno caloris gradu nequidquam laedi, dicit. Qua occasione recenset experimen riam,
memoria dignum, et a Cl. HILL secum communicarum, qui phialae aquae ebullientis. in qua ipsa suspensa erat, semiplenae indidit semina hyoscyami, in mortario probe contusa, dein, phiala cum seminibus bene conquassata, totam impleuit aqua ebulliente, eiusque collum subere clausit et obsignauit, post tres autem dies iterum aperuit, et in qualibet gutta huius liquoris per microscopium tantam animalculorum tenui planoque corpore vidit multitudinem, ut se vix mouere polient. Quod autem putredo et fermentatio aliquid ad procreationem talium animalculorum conferre videatur, id inde esse, ait Auctor, quod fermentatio liquores limpidos et diaphanos reddat, et
sic in illis viventia animalcula oculo armato prodar. p. IO6. In capite tertio tria constituit organicorum rudimentortam genera. Primarium appellat, qu0d in
ipso ouo delineatum est, fecundarium autem, quod in aliqua parte plantae vel animantis iam nati existit; his duobus, quae toti plantae vel animali producendo idonea sunt, subiicit tertium genus subordinatorum quae vocat, rudimentorum, quibuS cerrae
partes animantium instruestae sunt, ex ex quibus non
449쪽
totum animal, sed aliqua tantum eius pars prodire Primarium et perfectum rudimentum, ad mentem P. II Auctoris nostri, est in animalibus quidem comple
tum systema vasorum e corde exeuntium et ad cor Teuertentium, et in maioribus animalibus unum tale
rudimentum susscit toti animali producendo, quia animales substantiae natura molles sunt et sexiles, ideoque explicari, et ab initio usque ad perfectum animalis statum dilatari postunt. In vegetabilibus autem, quia fibris durioribus et magis rigidis plerumque praedita sunt, primarium rudimentum est quidem etiam congeries vasorum, sed quorum aliqua sic fabricata sunt, ut postquam in longum satiS excreuerint, terminentur in modis seu secundariis organicis rudimentis, quae sunt certae implicationes fibrarum
primi caulis vel stipitis, e medulla ipsius quasi prodeuntium, et crescendo alios nodos producere, atque in perfectam plantam abire possunt. Sic nodum exala frondis querneae excisum sibi ad manus esse, scribit Auctor, qui suarum fibrarum complicatione cor humanum referat. Eiusmodi rudimenta in omnibus arborum et fruticum partibi , ipsiS etiam earum radicibus dari, hodie notum est; hine et e radicibus enasci truncos et ramos, cum floribus et fructibus, si arbor inuersa plantetur. Aliter tamen rem se habere, monet Auctor, in eis plantis, quae radicibus esculentis praeditae sint; has enim, quum a Deo tantum ςibo hominum sint destinatae, carere rudimentis
seu gemmis, ex quibus folia et flores possint prodire. Non licet nobis pressius sequi Cl. Auctoris vestigia,
qui hoc loco de variis modis arbores alia Sque plantas propagandi copiosius exponit. Transeamus e p. IS9go do ' AE tum caput, quod inscriptum est: aualogia fluidorum in animalibus et vegetabilibus, cum cxplaus-tioue secretionis tu utrisque. Ponit potest.
450쪽
Ponit Auctor in germine, quod in semine latet, exiguam copiam innatorum succorum, qui in suisquisque vasculis reconditi, si miles que sint illis, quos et parenchyma seminis continet, et ipsa planta adulta in magna copia exhibet; atque initio e parenchymate, deinde ex aqua, vel ex humore in terra fertili obuio, et e multigenis succis in isto, vascula illa, dum
germen crescat, eOS tantum succos attrahere , qui succis , quos singula iam continent, sint congeneres, repudiatis ceteris. Hanc sententiam confirmare studet descriptione seminum angelicae, et cardamomi, et
granorum vulgo se dictorum paradisi. In seminis angelieae superficie j detracta eius tunica, per miorO- seopium vidit striatim dispositum gummi aromaticum, colore succini, unde peculiaris plantae huius odor. In centro grani paradisi, et seminis cardamomi, se primum, memorat, distincte vidisse moleculam
camphorae, qualem BOERHAAvius destillatione inde elicuerat. Addit duo alia sententiae suae argumenta, quorum alterum ex eo desumtum, quod videmus plures plantas admodum diuersae indolis in exigua parte superficiei telluris, Vel in eodem vase aquae pleno, simul crescere ac florere; alterum ex eo, quod gemma alicuius arboris inserta aliuS trunco, in arbo-xem euadit, illi, ex qua decerpta, n0n illi, in quam inserta fuit, similem.
Iam hanc secretionis et nutritionis rationem, in regno vegetabilium obuiam, assirmat Auseor in animantibus etiam locum habere; Ouulum enim animale post impraegnationem in uterum delatum haurire per venulas absorbenteS seu radiculas placentae sanguinem matris, in quo sint commixti liquores, illissimiles, qui in peculiaribus rudimenti foetus vasculis iam iam lateant, et ex hausta hac sanguinis maternia nasia, ad singulas corpusculi foetu S parteS per arterias eius deuecta, quamque partem illud sibi solum liquidum attrahere, quod innato sibi liquido amne
