Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

sit, velut hepar bilem, panereas succum panereatielimete. Hanc hypothesila, quam primus, ni fallimur,

protulit BERNARDvS CON NOR , et quam post ea Cel. WINSI OvΙ vS propter ea etiam a nostro AU-

ctore hic laudatus, exornauit, solam probabilem esse euincere annititur AUictor, monendo, non aliter, quam huius hypotheseos ope, explicari posse, cur sepia instructa sit eo, cuius effusione in senatores suos eludit, atramento, quo tamen salmo, et trutta, et alii eodem cibo vescentes pisceS carent, cur non omnes serpenteS venenatae sint, cur viperae morsus letalis sit, cuius tamen caro bonum alimentum praebet, et cur moschus ac castoreum certis tantum animalibus propria sint, licet ea cum pluribus aliis eadem alimenta communia habeant. qui uti capitis varia sunt argumenta. Initio Au- P. I 82. istor de suborat uatir rudimentis organicis exponit, quae in certis animantium partibus recondita esse perhibet, ut ex iiS adiacentes partes, si forte pereant, possint renasci. Huc refert rudimenta unguium, pilorum et plumarum, dentium et cornUum, nec non chelarum, quas in cancris destructas natura reparat. De qua quidem reparatione ex suis obseruationibus et experimentis, in gam maris astaeisque institutis, disserere profitetur: sed omnem hanc rem ut paullo tractasset copiosius, optandum fuisset. Non enim distimulandum nobis est, longe enodatius haec phaenomena dudum exposita esse ab Ill. DE REAVMVR ' , de cuius tamen obseruationibus nihil constitisse Auctori nostro videtur; nuper enim demum his de Phaenomenis certiorem se factum esse, ait, e PETRI COLLINSONII rςlationibus, in societate regia scientiarum Londinensi praelectis, iisque se excitatum ad

rem ' In epistola euangelio medici annCXa.' ΠComm. Acad. Sc Paris . an. IZII. Hist. 2 . Μοm. 3IO,

452쪽

rem proprio marte perscrutandam. Quam vero coniecturam illustris ille naturae indagator, istorum phaenomenorum explicandorum gratia timidius olim proposuerat, eam Noster tanquam rem minime dubiam profert. Ab hoc animalium genere transit ad ea animal cu

la, quae ante aliquot annOS Cl. TREMBLEII indu

stria celebria reddidit, et quibus polyporum nomen impertitum est Satis hodie constat. eius modi animalculo in plures partes dissecto, singulas partes abire in totidem animalia, primo similia, naturalem autem propagationis modum esse, quum polypus ex se protrudat foetus, qui, dum c rescunt atque in animalia matri similia evadunt, lateri matris adhaerent. Iam inter haec infesta et salices persei tam similitudinem Cl. Auchor deprehendit, quam in figura, tabulae aeneae incisa, oeulis exhibet, et verbis sic expo-2o I. nit: Quem ad modum iunicula salix integrum est corpus organicum, quod sponte sua ad perfectam proceritatem vi principii vegetatiui crescere potest, se polypus est corpus perfectum organicum, capax

extensionis et incrementi, donee perfecte adultum sit, et potens semet ipsum nutrire, locoque mouere,

vi principii animantis; sicut salix crescens successiveram OS emittit, prodeuntes ex organicis s aminibus, et in se continentes secundaria organica rudimenta

suo tempore euoluenda, ista polypus succestiue excludit ex se foetus lateribus suis adhaerentes, qui sine dubio latebant in secundariis rudimentis organiciS, quae Dei prouidentia in lateribus insecti reposuit, et hi foetus alia organica s famina foetuum suo tempore excludendorum in se continent; si pars salicis, nodo seu ouo secundario praedita, plantatur, abit in arborem sui generis, ramos et fructus laturam; haud secus parte de polypo resecta, quum praedita sit staminibus secundariis, unum horum flaminum sese

Primum explicat, et fit polypus, foetus iterum suos

iusto

453쪽

iusto tempore produmirus. Apertum ergo est pρο-

pagationis polypi mysterium: scilicet qui polypum

in partes secat, anticipat duntaxat partum eiUS s Oe- crus, qui in Ouulo, quod quaeque pars continet, latulatuit, et qui sponte sua e latere matris integrae suo tempore erupturus erat, sicuti gemmae seu nodi frondis abscissae et plantatae citius se explicant, ac si frons arbori coniuncta mansisset. Cur mirabilis hie propagationis modus in maioribus animalibus nonoecurrat, ratio est, monstrante Auctore nostro, quod haec et per se tutiora sunt a periculis, quae polypos et stellas marinas, aliaque hoc genus insecta, membris suis priuare solent, et ista pericula praecauere facilius possunt atque euitare, praeter ea etiam eorum species illa ratione in nimiam indiuiduorum multitudinem propagarentur. Ceterum bene monet Cl.

Auctor mirifice falli, qui ex polypi propagatione

concludunt, animam posse in partes discerpi, quum

potius consentaneum sit, ut unicuique secundario animalis rudimento, in corpore polypi integri latenti, iuncta sit peculiaris anima; experientia docente, in perfectioribus animantibus, quae eiusmodi secundariis staminibus carent, nullum membrum amputatum vivere, neque in Vivum animal abire, posse. Haec res Auctorem inuitat ad considerandam

hominis prae illis animantibus, qui polyporum ino

re propagantur, excellentiam, quam et ex corporis

sui strui fura et ex animae suae facultatibus habet. Quod argumentum in capite se ise persequitur, in p. 2Iῖ- quo de felicitate, quam homo in futura post mortem vita expectare potest, et de conditionibus consequendae huius felicitatis agit, simul fontem iuris naturae indicans, quem in naturali boni malique sermsu deprehendi arbitratur.

454쪽

Rhabarbarum ossicinarum, Praeside D. I O A N N. GEORG. GMELIN, BOt. eL Chem. P. P. O. speciminis inauguralis loco proponit VICTOR DEN GEL. Tubingae IJSa. -- pl. q. ieet de radice rhabarbari multa iam in scriptis

medicorum annotata inueniantur, Cl. Auctor tamen, dum hoc argumentum denuo tractandum sibi sumsit, et in tribus capitibuS locum natalem, veram plantam rhabarbarum exhibentem, et virtuteS medicas exposuit, haud pauca notatu digna huic dissertationi inseruit. Quae ex plurimis scriptoribus erudite selegit, et in ordinem disposuit, repetere non possumus, ea igitur tantum proposituri sumus, quae propria Auchorem docuit obseruatio. Rhabarbarum p. 8. circa urbes Sinenses Tanguli cae regioni finitimas in prouinciis Setschuen et Sehensi, et ad lacum K0konor, quae prouinciae inter vicesimum sextum et trigesimum nonum gradum latitudinis borealis sitae sunt; minime vero ad Wolgam fluuium, neque in Si-biriae prouinciis crescit. Chalinueci, qui hanc radicem olim in Sibiriann transportarunt, grauissimis bellis impediti, non ni si post annum huius seculi quadragesimum, eandem iterum in Sibit iam detulerunt. Chalinuecenses Buchari, immo magnae Buehariae incolae eandem in Persiam tranSportarunt, Unde ad portus maris mediterranei olim forte magis, quam nunc) peruenit. Buchari Sinenses in urbibus, Tan-guti eis terris finitimis, commoranteS, hanc radicem per totam Chinam, Pecicinum praecipue, transtulerunt, Unde commutatione mercium in Rusiacum imperium deuenit. Hae via quoque Cantoniam transiit, ubi variorum Europae populorum commerciis tradi P. I 6. tur. Inter alia curam ostendit Aut lor, qua rhabarbarum sic dictum mos c0uiticum a Bucharis et Chalmuccis, qui

illud in finitimum Chinae oppidum Iliachian deportansi

455쪽

tant, emitur, et Petropolin mittitur. Collegium nimirum commerciorum Russicum a cancellaria medicapharmacopoeum sibi expetit harum rerum perirUm, qui si magnam quantitatem, cariosam vel corruptam deprehendit, eandem remittit, ex ea Vero, 'illam non adeo mendosam inuenit, cariosas quasdam radices seligit et vulcano committit, optimas vero et pretio dignas in cistis ligneis, extus pice illinitis, conseruare iubet, quo ab omni humiditate defendantur, et viribus integris conseruentur; ut itaque rhabarbarum mos couiticum, ad minimum pro ratione commercii moderni, omnibuS reliquis praeferri mereatur. Dum p. plantam veram rhabarbari definire suscipit Noster, Rhabarbarum rotundisolium verum MVNTINGIL

nec non Rhabarbarum folio longiori, hirsuto, crisipo , forum thyrso longiori et tenuiori AMMA Ni quorum prius Rheum foliis glabris , alterum Rheum foliis sub- uillosis appellat L 1N NAE Vs ' prae aliis plurimis, rha barbari vel rhapontici nomine insignitis, plantis adsumit; et licet disserentiam speciscam utriusque

huius plantae, a L IN NA Eo concinne descriptam, Noster quoque confirmet, et addat posterioris caulem altiorem, spicas soris eras minus densas et altioreS, totamque plantam angustiorem, non adeo in latum

diffusam esse, quam prioris: nomen tamen specificum, a glabris et subuillosis soliis desum tuin, ipsi displicet '' '. Adnotandum quidem est, plantarum in

F f 3 hortis

Dissi Hist. Med. de vera herba britannica. Amstalodami I 698. q. P. I9a. - Stirpium rariorum, in imperio rutheno sponte Prouenientium, icones et descriptiones. Petropoli 1739.

q. mai. p. p. no. 9.

' ' Contemplario accuratior harum plantarum, in hor tis nostris quoque cultarum , nos cogit, Ut CL G ΜΕ-Li No adsentiamur. Licet vero reliqui charactereS, a

foliis undulatis et longioribus desumti in ultima plan

456쪽

hortis nostris cultarum radices, non in tantam amplitudinem excrescere, sed potius in longitudinem produci, radicem quoque non adeo amaram, sed viscosarn magis, nec Venis tinctam ', facili praeterea corruptioni obnoxiam deprehendi; locum natalem tamen plantas mire mutare posse certissima res est. P. IS. Addamus differentiam eductorum ex planta, in patrio solo nata, et in terris nostris culta. Illius librae duae ciuiles dederunt extracti gummosi uncias duodecim, extracti post ea resinosi uncias duas et se- mi stem extracti tandem gummo si secundi unciam Unam, residuum uncias quartior cinerum exhibuit, equibus salis grana viginti quatuor educta fuerunt, et unciae tres, septem drachmae cum dimidia remanse- P. 2O. runt. Huius libra una ciuilis dedit extracti gummosi primi uncias tres et drachmas tres, extracti resinosi uncias duas et drachmam semis, extracti gummos secundi drachmas duas, residuum, in cinere S m UtatUm, nouem grana salis lixiviosi et terrae unciam semis exhibuit. De virtutibus rhabarbari, de pharmaceuticis praeparationibus et doli huius medicamenti, tum ex aliorum, tum propria experientia, multa tandem

adfert Cl. Auffor lectu digna.

ta prae priore magis, quam villositas attendi mereatur, tamen florendi modus differentiam specificam satis certe definit, quum plantam priorem Rheum thy

sis compactis, alteram Rheum tDrsis sparsis appellare

non dubitauerimus.' Ex obseruatione nunc, quum haec scribimus, in recentibus radicibus instituta, cognouimus Venas, internam radicis substantiam pingentes, in Rheo th rsis compactis et in capite et in ramis transversim discissis, ParHm tantum conspici, disiectii veroRhei th yrsis narsis radice, in capite potis stinum, et in medulla, et in

paren chymate egregie decurrenteS VenaS, Ut in optimo rhabarbaro ossicinali, obseruauimUs. NOS Uero,

qui plantam in solo natali disquirere haud possumus, speciei posteriori prae priori maiorem praestantiam adscribere non audemuS.

457쪽

Τ o. Tubingae tria. q. pl- 8 Breui abhinc tempore dissertationem sub CL DEIVS s I RV praesidio ventit atam recensuimus , in qua ille Auctor Oxystallinae lentis, opacae factae per vulnus corneae inflictum , extractionem pree eiuS , Fer acum facienda, depressione commendauerat. Eodem etiam sine iam indicatam dissertationem co scripsit CL staWART, et parisiensium. chirurgorum inuentis atque studiis ulteriora superaddere consilia atque artificia tentauit idque prae multis aliis eo sis cilius omnino praestare potuit, quo maiorem se dein disse ait operam, ut perfectam operationis eius acquireret cognitionem. Illam enim ab eius auctoribuS non ac cepit solum, sed e0rum quoque operationibus ipse mei interfuit. Post praemissum igirur prooemium, quod sic dicta praecognoscenda, methodum in primis systematico demonstrativam, qualis esse debeat, respiticientia continet, in parte prima de extractione cata - -ctae uouiter tentata agit. Ut cataracta e definiti0nem p. suppeditet, quae omnibus verae logicae reguliS con ueniens dici queat, et morbum, hoc nomine insigntrum, exacte determinet, illam sic definiendam essep existimat, ut sit oculi morbus animalis, partibus it ius, cst udam inter atque corporis Purei nucleum pupillarres unutibus, inhaerens easquc υβ βω. Quum igi' p. tu P Omnes hae partes pupillae respondente, , humor scilicet aqueus, capsula lentis crIstallinae, ipsa laris crystallina, tandemque hyaloidea membrana, sinum illum, cui lens insidet, inaestiens, cararactae mQrbum in se suscipere queant, totidem quoque eius ge-

458쪽

nern constituit, cataractam nimirum assuram seu humoris aquei, cssu e. cry alituum, et denique catsrs-Aam υαλού ν. inter OmneS constat, quo modo ra-i libus aegris hue usque auxilium tulerint medici ocu- p. 2I. lari i: de ea vero opcrgyioue chirurgica, qus catara ta ex illso oculi bulbo remou tun, quam eiu S extractionem vocant illius inuentores et defensores, ad haec VSque

tempora nihil fuisse ditium, Cl. Auctor docet. Similis enim operandi modus, quem descripsit AvICENNA ', ut et ille, quem exercui sita dicitur ALBv-CA SIS, eam tantum catarastae speciem sustulit, quae dicitur aquea: de restituendo autem visu per extractionem lentis crystallinae nemo nequidem cogitauit. Num TAYLo Rus eam instituerit, prout gloriatus fuisse dicitur, incertum est. PALLUC CIvS idem de semet ipso quidem depraedicauit contra quam rem tamen Auctor noster varia monet. Fama quo- P. λῖ. que deinde percrebuit, dari monachum Parisiis, qui, praesertim in pauperibus, nouam cataractae medendi methodum applicaret. Licet is vero non suam solum artem, sed suum quoque nomen celare Omni studio anniteretur: eum tamen, eiu Sque operandi rationem detexit Noster. Est ille nimirum monachus iste, sub nomine FRERE COME , et propter inuentu in pro lithotomia laterali instrumentum et de eodem editam tractationem, satis notus. In linea recta

hortaeon tali, supra mediam ipsius pupillae partem,

eum incidere corneam, eX Oculorum, quOS tracta Uerat, ii pectione apparuit. Praeter ea etiam rudi eum manu, vel incommodis certe instrumentis curare aegrOS, relicta caecitas, simulque dis rivis, crassa et inaequalis cicatrix, in femina ab illo redeunte de- p. 3O. prehensa, Nostrum docuerunt. Qui nouam vero illam methodum inuenit vel certe primUS exercitit, est Cl. D A v I EL, Galliae regis atque Palatini electoris

459쪽

chirurgus ordinarius, qui iam oculorUm tantum morborum curam in se suscipit, et, licet Olina quoque cataractam consueta ratione depresserit, nunc tamen eam hoc modo per solam extractionem remouet. Illius exemplo et felici operationum succestu permo-tUS Cl. MORE A v, regii Parisiensis noso conati, quod Thol et de Dieu appellatur, chirurgus primariUS , seliciter haec tentamina imitari dicitur. Instrumenta, quibus utuntur hi duumviri, eorumque operandi

modum Cl. Aufior describit, quae Utraque ab iis, quae nuper descripsimus ' parum disserunt, si duo

parua exceperis cochlearia, quorum uno incisae corneae labium eleuatur, altςrum vero ad promouendam, si renitatur, cataractam , et impuritates, post illam eXtractam, ex oculo eXhauriendas adhibetur. Quum haec autem operatio multis Omnino periculis obnoxia sit, quae ingenue et aperte recenset et nonnumquam se obseruasse dicit Auctor, de praecauenm dis istis malis, ipsoque arti scio magis perficiendo c gitauit. In altera igitur huius tractatus parte pro' p. 3Oblema de cataraciae extractione ultra perficienda, sistit atque soluit. Instrumenta, quae commendat, iiS, quibus utuntur illi modo nominati viri, magnam partem sunt similia: a) Lanceola nimirum mWrtiformis plan0- csnuexa, ex utroque latere secans, cuspidem habens tenuissimam acutissimamque, et in ca , qua cum manubrio coniungitur, parte paululum incuruata; b Specillum sulcatum ex chalmbe confedium, extremitato gaudens polita, rotunda, non sulcata, sulco praealtum paululum profundiori, et in marginibus bene laevi necina quali , quod denique manubrii loco volpellum habet non dentatam, sed planam; c) Forfex brachia habenire Ia, tenuia, iuxta manubrium incuruara, et qua ud extremitatem eorum usque eiusdem sunt ero sitiei; d)Acus p*st cuspidem ipsisus acusi finiam bene laeuis et polita; e) cochlear denique paruulum argenteum, quod ma-

' Vid. Conament. nostr. l. c.

460쪽

nubrii loco volsella iterum instructum est. Ipsus quidem operationis, quam ceu optimam sibi visam commendat Ct Auctor, satis ampla est descriptio: cum ea tamen totius sere dissertationis summa pars, ipsaque res multis forte ex lectoribus nostris noua sit, nec absque obscuritatis metu breuius adhuc recenseri posse videatur, illam ipsam, qualem Auctor dedit, hic loci repetere, ipsiusque verba transscribere lice- p. 39. bit: Explorato morbo, praeparatisque aegro, ministris, in strumentis. et reliquis ad operationem requistiis, exaduerso considant aeger atquo chirurgus, ita, ut hic a tiorem, iste vero inferiorem habeat situm, sub quo lux inter utrumqus permeare, et in oculum operationi obnoxium manumque operatoris libere illabi possit. De- uinciatur oculus alter fascia aut strophiolo, transmisisque aegri pedibus inter chirurgi pedes, atque depositis ipsius supra huius genua manubus , ab uno ministrorum obseruandis, sumatur lanceola supra de cripta , ut calamum apprehendimus scriptorium. Iam alter ministrorum caput aegri Iursum retrorsiimique ad se reclinet, palpebramque superiorem attollens , et digitos suos quam leui sime apponens, mobilitatem bulba oculi caute moderet. Palpebram vero inferiorem chirurgus deprimat, digito iterum balbo oculi leniter apposito, eiusdemque volubilitatem moderate dirigente. Ocula nunc aegri, monente artifice, seu Uum moto debiteque posito, in medio inferioris hemisphaerii corneae, sineae distantia supra marginem, quo cornea scieroticae iungitur, lanceola semper ad mobilitates oculi incertas attemperata, brachiis in mensa iuxta posta fissulto, dicto corneae pun-cro apponatur placide quo demittatur, moxquo sursum

versu quo pupillae centrum liueam inter atque c9rneam directa altius introducatur, et tandem ista, eadem Diaet dexteritate reducia, Iterum extrahatur. I c primum operationis complent stadium. absoluto,

sepositoque priori instrumento, sumatur spongia, aqua tepida imbuta, iterumque modice expressa, eluatur plorans

SEARCH

MENU NAVIGATION