Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

riorem ad hepar usque , statuit. Vt itaque quicquid

accelerat venosum sanguinem, cordis etiam adaugeat systolen . Quibus ex rationibus demum neruorum mittatur motuS, Omnis namque, si a neruis est et, non posset, notante HARvAEO, altricula dextra, cunctis

iam quiescentibus partibus, adhuc moueri. Accedit p. II I. porro, tanquam superaddita vis propellens sanguinem, respiratio, qua et auricularum et ventriculorum, exinde tandem toti US machinae motus mirum in modum cietur. Ast facultas, qua extrasthini et p. II

resectum ex corpore cor diu mouetur, a dispositi quadam fibrarum prouenire a Cl. Auctore creditur, quae leui accedente stimulo elasticitatem suam euidenter comprobet, idque tam de animali, quam de vegetabili valere fibra, praeter alia exemplo mimosae,

quae tactu movetur, confirmat. Ad sinem tandem tractationiS wEII p RECHTI commentari OS ' de circulatione commendat atque emendat.

In tertio tentamine respirationem considerat No- p. IIS. ster, secundum eandem hypothesin, in eo non sine Tarione taxandus, quod solius pec oris instituerit contemplationem, nec reliquas, quae accedunt et iuuant hanc actionem, partes simul fuerit complexus. Ρulmonem assumit ex vesiculis consatum aerique peruium, sequutus HALE si1 experimenta. Ad em- p. I 28

bryonem primo respicit loco, in quo costas multum depressas esse, diaphragma ad quartam quintamque

costam adscendere et musculos intercostales valde contractos inuenit. Tunc atmosphaerae tantum pondus abdomen matris premir, hinc uteriam et embryonis pectus, exinde ramen violentus musculorum status miliationem non habet. Post partum enim aer per Omnia loca vacua intrat, musculos ergo tendit, ab externa pressione armosphaerae liberat et con affiO

472쪽

aequilibrium cum externo aere deducitur. Nouus au terra, nune enatus, in pectore motus, mentem etiam in admirationem rapit, tum ob inconsuetum aeris ad interiora accessum, tum ob violentiorem per pulmones sanguinis motum. Ipse vero hic motUS, m'- P. I 32. iorem sanguini concilians calorem, essicit, ut volatiles sulphureae eius partes exspirent, quae, aeri admistae, elasticitatem illi demunt, hinc aequilibrium

cum externa armosphaera tollitur, pectus comprimitur et sit exspiratio. Aer etiam non renouatus dissicilem reddit respirationem, quae certe obserUatio longe facilius explicare debet respirationi S mechanismum, ac neruorum actio; per LANGRIS HII

enim experimenta constitit, sulphur ad pulmones applicatum, subito enecasse animalia. Qua propter a minus sulphureo sanguine deducendam esse putat Cl. Auctor dissicultatem respirationis et asthmatis, quippe cui etiam WILLIS I us, hae tamen theoria destitutus. cum felici successu sal volatile cornu cerui ct sustini cum sulphure opposuit. Respi ione

autem praecipue sanguinis motus et cordis iuuatur contractio nec in statu naturali tantum, sed etiam in P. X 6. eo casu, ubi dei non strante Hovs TONO, in denudato animalis Vitii pectore pleura in inspiratione concaua in exspiratione Vero conUexa apparet; id enim, ex quo ille pulmones contracto penore extendi et contra autumauerat, ab aeriS derivandum est conditione, qua in inspiratione nondum completa pleuram a pondere eius intus co- mi autumat Cl. Auctor, in exspiratione vero, ob destructum, in pulmone haerentem, aerem, eXtra constitu to se expandendi locum concedi. Sed cum pri-Ρ- 49 ma pectoris dilatatio a musculorum actione, prout dictum est, dependeat, nunc etiam eas, quae musculorum motum attinent, regulas hic valere assii matur,

atque circulationem sansuinis ipsa iuuari respiratione denuo experimento corroboratur. Cani scilicet vivo

473쪽

viva dissecuit Cl. SIM so N asperam arteriam sub la-rynge, discissam partem extraxit subereque obstruxit, breui post accedente morte, inuenit arteriam pulmonalem, ventriculum, auriculam dextram, Utramque cauam venam sanguine plenissimas, reliqua autem sanguinis receptacula eo fere destituta. Quodsi P. I a. tamen contingat, Ut conuenienti in pulmonum dilatatione sanguinis coerceatur progressUS, ut HU FP MANNus in suffocaris se obseruas e adnotauit, in quibus et aere pleni et ad summum dilatati inueniebantur pulmones, tune ob deficientes sanguinis sul- Phureas parteS, aerem non destrui et pulmones in perpetuo expansionis statu retineri iudicandum est.

Accedit inde ad sanguinis humani di Squisitionem p. IS 7. Noster in trutamino quarto, simul etiam ad inde secretos humores respiciens. Sanguinis colorem adque ac calorem ab ingredientibus, Ut vocat, parriculis non ab attritu pendere docere ad nititur. Dys ergitaque de sanguinis origine in Ouo, singuinem etiam eo iam tempore praesentem adsumens, prius puncti salientis motus quam percipitur, neque tam eritanti Visum, qui colorem producere quear. Vas 'rum enim accedens, cum calore coniuncta, actio eum demum rubicundum reddit. Calor tamen, illa P0-P. IL . tissimum vitalis, cuius in praesentia vita, in absentia mors consistit, non destruit, sed conseruat et auget corpuS. Gradus eius in diuersis animalibus' diser pat, non tamen ab attritu, sed a partium , singuinem constituentium, indole dependet, earum iam iam qUae P. 166. ab albo oui suam habent originem. Continuata circulatio bonum demum sanguinem perficit, quod tunca calore concoquitur, horror autem post pastum, achylo crudo, vitalem calorem extingueme, OritUT. Eadem in mutand6 calore morborum vis est, vel si calidum frigido aeri exponitur corpus, ex quo Vasa

absorbent frigidas particulas et sanguini adrniscenta

474쪽

Copiosus admodum CL Auctor est in recensendis

considerandisque variis rebus, quae sanguinis calorem augent minuUntque, demon straturus, attritum illum producere non posse, ex quibus contagii mentionem p. ITS. nunc tantum facimus, quod sano corpori applicatum, eadem phaenomena, eUndem calori S gradum generar. Per hunc tandem calorem in humorum praeparatio, ne et motu salutares varii producuntur essetius, salia mutantur, olaa exaltantur, sed volatilis etiam inde

sanguis fit, multum exspirar, fluidi etiam neruei defessus, somnolentiaque inducitur, et his modis anima quoque perturbatur, quippe quae eum quae un- p. I 86. que guttula fluidi connexa est, omniumque mortium ideas habet. In ambiguo autem relinquit, num particulis sanguinis martialibus quaedam caloris pars tribuenda sit, quod ex thermarum disquisitione diiudicandum sit. Cum autem sanguinis status ex secre- p. I9o. tis etiam intelligatus humoribus de perhiratione agit Oster, quam non per vasa, sed per eorum interstitia contingere credit, iuuante calore, quantitate et VO-

p. I97. latilitate humorum. Nec non urinae considerationem subiungit, ad secretionis rationem, humoris secreti indolem aliaque, ubiuis fere cognita, respiciens. P. a XI. suintum tandem tentamen cerebrum contemplatur , quod originem motuum in se continere vulgo putatur, neutiquam tamen veritati id respondere ostendere suscipit CL s1Mso N. Eius namque disquisitio similem ubi uis conformationem monstrat; omnes enim eius et cerebelli partes vel corticaleS vel medullares sunt. Ρrout autem reliquarum partium Perturbationes mentem assciunt, sic etiam sit cumeerebro, et parrium eius sola dispositio leuius grauiusque malum facit, et i ymptomata excitat diuersa.

Miasculos aurem non mouet cerebriam , ad quor Umaictione na tensionem eorundem tantum requiri de-

p. 2 24. monstrauit supra Cl. Auictor. Immo exempla haud pauca

475쪽

pauca ostendunt, nullam fere corporis animalis particulam sine animalis oeconomiae perturbatione facilius laedi, ac cerebrum poste, immo in os indurari, quod praeter alia speciali exemplo, in appendice descripto, confirmatur. Interim nullius esse utilitaris p. 228 cerebrum putandum non est, sed illa, in parando sonte aeqUalis omnium partium nutrimenti posta est. Quod autem nerui a vasculis minoribu S eorum, per quae transeunt, locorum accessiones impetrant, nerui etiam, si a cerebro fuerint solliti, vel illud des relatur, supplementum habent et nouo irroramur humore. Idque ex eo clarum fieri putat Noster, quod insantes inuenti fuerint bene neruosi, sine cerebro nati, et quod per experientiam cons et, cerebri in adultis fieri destructiones, minime nocenteS ,

dummodo non sint subitaneae , quodque tandem fu-xus neruei succi per topica posit restitui. Sin vero p. 23 3

numerum neruorum in una parte ex diuersis locis consideremus . tunc eos securitatis caussa datos esse

opinandum est, ne defectus fluidi sat nutritii. Motus quidem nullus, spirituum animalium fluxum impellit, vasorum tamen actio absorbens, adiuta per calorem, et accedens optimeque succurrenS porosi cerebri natura et spongiosa eius indoles, pro uti in planta S, morum adiuuar. Nam frigius pariter ac defectus nutritii succi, organa sensuum et motuS inutilia reddunt. In appendice sensuum sequitur tractatio, in tria ca- p. et ipita diuisa. Ρrimo de sensibus agitur, quorum Organa Obscuriora sunt. Plerumque taesius ex gustus per papillas neruosas creduntUr seri, quas tamen constat, hinc inde accessu aliorum flamentorum augeri, ut pro mere neruosis nunquam possint haberi. Immo papillarum harum diuersias et diuersae, a lacla libus sqpidisque corporibus produs aesen Cariones idem docere videntur Cl. Auctori. In auditus et visus

476쪽

organis magis ipsi clarum est, neruos ad sensum non facere, quapropter de hi S secundo et tertio agit capi

P. 24S. te. In audituS enim organo neruo S adeo parUOS, tenuesque esse adserit, Ut ex Du WERNE v sententia adhuc dubium sit, num unus intret, Ut etiam maiori hine iure dicantur adducere nutrimentum ad membranas , perpetuo per aerem agitatas. Sed quod et abolito cerebro ille sensus adhuc superfuisse deprehensus est, clarum inde fieri autumat, animam in hoc organo praesentem, immediate illud attingere. In

P. 2S2. visuS Organo, neruus OpticuS licet magnUS, in minus tamen finitur tuberculum, nec retina cum eo conuenit, WINSLOVIO auctore, Ut retina inde formata assumi queat. Choro idea itaque tunica ex mente Cl. Auctoris sedes est formandae in oculo imagini S, retinaeque ea adscribenda est utilitas, ut defendat a nimia choro ideam frichione, prout in intestinis mucus fa- P. 2 S. cit. oculus porro testimonium praebet, membranas corpori inter se cohaerere omneS, cum demonstrante I E CAT seleroti S a dura matre, VAL SALVA a tendinibus musculorum oculi, Mo RGAGNIO ab utriusque Proveniar. Haec autem ea sunt, de quibus confidenter admodum Noster sibi persuadet, altiones corporis nostri maiori posse cum intelligentia diiudicari. Nam et

illud, quo STu ARTus Utebatur, experimentum ad demonstrandam fluidi neruet, in motibUS producendis, a imonem, dum ranae caput abscindebatur et pressa medulla spinalis motus excitabat musculorum, me- p. 2 7. lius ex neruorum irritatione declaratur, prout dia-phragmatis motus a lacessito neruo phrenico. P. zS9- Vltimum occupat locum relatio de ossi facto cerr-bry Paccsse, cur stast iu sistitercam oppido Proyr Montrosum, tu prouincia Angus, notior. Reseruatur illud inter thesauros medicorum et chirur oriam Dundensium, ipsamque vaccam ante mortem neque sensuum neque

477쪽

neque motuum percepi sse aut monstrasse dessem permultorum testimonio ad firmatur. Ipsa quidem descriptio Edimburgensi oblata fuit societati, cuius tamen quaedam membra pro morbosa illud habuere

eXcrescentia, quam opinionem resellit Cl. Auctor. Morbosa certe indoles molis mutationem poterint Producere, sed ex comparatione cum sano institutaen cephalo res illustrari debebat, ex qua Noster inuenit, cerebellum tantum a figura naturali recessisse, sed cerebrum multum cum naturali conuenisse. Adiunxit ea propter icones, quibus superna et in serna

cerebri superficies, sed obscura, ni fallimur, si stiriar. Nonne forte, licet id neget Cl. Auctor, totius, nondum si istidienter probatae, hypotheseos fundamentum ex hac qualicamque natales habuit historia

XIV. Hamburgi ches Magarin, oder g fiammirae Schris 's

i. e.

Promptuarium Hamburgense, siue collectio scriptorum institutionis et oblectamenti gratia ex physica et humanioribus litteris collectorum

CtC. TomuS IX. Ρart. I. no. t. Sectio cet sares, a Chirurgo Memensi p. R v N G io iustituta. Femina per duodecim annos in dextro infimi ventris latere tumore laborauit, qui Primo grauiditatis tempore exortus, sensim ad stupendam molem increuit, simulque summam duritiem aequisiuit. Per omne vero illud temporis spatium nulla fere incommoda sensit, licet sexies foetum sanum atque bene valentem excluserit. Ante sex

478쪽

vero tandem menses appetitus sensim desecit, obesum atque satis robustum corpus gracile euasit, vigorque naturalis in debilitatem transiit; quam etiam, Uno quasi impetu ac subito auctam, et animi deliquium et colica vehemens subsequuta fuit; successit statim vomitus et diarrhoea, et abdomen, antea durum et renitens, nunc ubique fere tactui cedens atque molle, inque dextro modo latere ad manus latitudinem durius corpus deprehendebatur. Ex hac, a marito sacta relatione, chirurgus, qui etiam primo iam tem pore rumorem viderat, iudicauit, tubarium, ast corruptum, foetum adesse, simulque tumorem a magna sui di acris, in uno loco stagnantis, copia enarum

fuisse; a quo etiam liquido, dum rupto solliculo uno

quasi momento cauum abdominis occupauit, ea, quae antea recensuimus, symptomata explicari debent. Ideoque aperturam in abdomine saciendam, et sui- dum emittendum esse, non modo Chirurgus praedixit, sed et vocatus nunc medicus A LOCRI Vs asilrmauit. Ancipiti ergo cultello, in sinistro latere eo in loco, ubi paracen the sis institui solet, incisionem fecit

chirurgus, et immisso argenteo tubulo magna spissae et cinere O colore tinctae aquae copia est uxit, quae admoto igneb eb illiens, in solidum corpus, uti a)bumen Oili, cogebatur. Altero die, vulnere a tur undis atque reliquo adparatu liberato, argenteoque canale iterum immisso, eadem sere aquosi seri copia exstillauit, tandem vero nullo sero amplius esiluente, calidam aquam, cui pauxillum spiritus vini admixtum erat, iniecit chirurgus, iniectamque materiam iterum per adplicatum canalem defluere permisit, quarto Vero die vulnus aliam, quam quae ei data fuerat, figuram assumserat, et immisso nunc stylo inueniebatur sinus sub musculo recto versus dextrum latUS tendens, in cuius sine durum renitensque corpUS tangebatur, quod denudatum os reserebat. Hoc ipsum fragmentum tubarii foetus esse, ideoque sectionem

479쪽

caesaream institui debere, certo existimaru medentes. Omnibus, quae ad Operationem necessaria sunt,

rite dispositis, per vulnus, antea in si illum, siphonis ope, sex fere aquae calidae, pauxillo spiritus vini addito medicatae, librae abdomini immittebantur; intumescebat vero exindς non omnis venter, sed in primis sub umbilico extendebatur insigniter; ideoque etiam eo in loco sectionem instituit chirurgus. Disses estis integumentis, musculis atque peritonaeo Obscure rubens, carnosum corpus sese offerebat, quod cultello discindi minime poterat, sed Velamento, quo illud ciniuim erat, modo aperto, durum quicquam sessioni resistebat, per longitudinem vero supra du- ruria hoc corpus protracta sectione tandem in cauitatem penetrabar scalpellum, ex qua aqua, iniectione antea immissa, essiuebat. Manu nunc in hanc cauitatem dimissa, durum, de quo antea dixitDUS, explorabat corpus chirurgus, illudque cum uteri partibus arcte concretum inueniebat, quod tamen adhibita aliquali vi extrahebat praeter ea supra hunc locum, ab osse adhaerente liberatum, deprehendebat tres molares dentes, qui suis radicibus matrici ita erant infixi, ut vix digitis eos separare potuerit, UnUS

horum tenui ossea lamella erat coronatuS, cuiuS etiam

aliqua fragmenta in sua sede, necessitate coactuS, relinquebat. In fundo cauitatis pilorum conuolutOxum moles haerebat. Apertura in sinistro latere primum sari non in abdominis cauum, sed in hunc ipsum solliculum penetrauerat. Describit porro Cl.

Auctor curationem et quae accesserunt sympromata, tandem tamen a periculoso hoc morbo liberara fuit femina et nunc prospere valet. In tabula aeneat ad- dira parteS ante recensitae atque ex tuba Fallopiana

exemtae, delinearae Videntur. o. a. Experimenta uous de mut to Diui rubri colore, p. I9.

480쪽

P. 29. M. S. I. A. VNTERI ad KA EST NERVM Epistola, qua comparatio oculi cum coincra obscura defenditur. Dubiam, immo falsam esse hancce, a physicis assum-tam, analogiam, Cl. KA EST NERVS demonstrare studuit , contrariam vero adhuc sententiam tuetur Cl. VNTE Rus; imonetque stryctUTam Oculi cum camerae obscurae mechanismo conuenire, quod etiam UA EST NERVS concedit, omnemque controuersam

redire ad spectatorem adserit, qui in tenebricoso cubiculo habitat. Hicce imagines percipit suis oculis,

anima vero mediante fluido nerUeo, non aliorum oculorum auxilio. Asterit vero V N E E R V S comparationem hancce modo extendendam esse Usque ad retinam oculi tunicam, albumque cubiculi obscuri parietem; atque hinc quaerit: an paries, si cogitandi vi praeditus esset, imagineS eadem ratione percipiat, prout retina, et hoc assirmat. Omnis ergo analogiae deseruis, ut v N ZERVS credit, in eo ponitur, quod retina sentiat, paries minime. Addit CL Auctor alia, de vera obiectorum Visione, quae suam sententiam probare dicuntur. Adnexae sunt huic

epistolae

P. 38. M. q. Cl. KA EST NERI auustiationes et ulla riones tu biluc comi gration m animaduersiones, ostenditque inprimis Cl. Auctor retinam non sentire, sed modo esse instrumentum, per quod anima sentit. P. η9. M. F. F i'OD ARTHURI DO UBS MCAR. STAN-no Ρε de apibus et methodo coram in tuo colligondi. Anglico sermone scripta legitur in Philus. Transact. ΠQ. ψ96 . p. 66. M. C. ROBERTI MORI Epistola, qua variae obseem. ustioues, tu I tu Te, Per stoli ni facis , conti et utur. p. II. No. 7. Eiusdem lutcrarum epit γεις, contiueus werbo um,' In huius Promptuarii Part. VIII. p. 426. sqq. Conf

SEARCH

MENU NAVIGATION