Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

& incrementum corporum physiologice consideratur, et dum liquori gaitrico vis digerendi cibos tribuitur, ad struthionem, qui ferrum, et alia animalia, quae corpura duriora digerunt, prouocatur, propria tamen experientia cognouimuS, lapillos aliaque corpora dura in ventriculis volatilium nec digeri nec solvi, sed tantum alteri. Cum corpuS nostrum ex P. 8. diuersis partibus compositum sit, ratio nutritionis in eo p0nitur, quod ex animalibus et vegetabilibus nutrimentum capiant homines, ideoque ex prioribus ossa, cartilagines, musculos, iam taleS partes continere, quae similibus in humano corpore apponi queant, quod assertum certe non concedi potest, cum ex subtilissimo lymphatico succo, album ini ovorum simillimo, particulas omnium partium nutrientes s ligi certissima res sit, nec Cl. Auctor, quo modo exfibris et vasis vegetabilium nutritio animalium perficiatur, ullo modo declarare possit. Opitc rertio p. sa. quantitas cibi disquiritur, et licet sobria vita moderatusque victus praeci Puam laudem mereatur, tamen

et sunt, qui copiosiore cibo indigent, illi nimirum,

qui corpus exercent et juvenes sunt, quilibet autem quid ferre et apte digerere queat, propria experientia definiat. In 'te quarto qualitates ciborum exa- P. SP minantur, sanos appetitui indulgere posse asseritur,

cum ille optima seligat, quod in sobriis quidem, minime vero ingulosis, concedimus; consuetudo enim diuersos cibos ingerendi, varietatem ciborum, dummodo in uno prandio non peccetur, admittit, monemus vero et illam appetitum saepius immoderatum reddere. Et animalis et vegetabilis victus praestantia a variis laudatur, utrumque tamen assumendum apteque remiscendum esse variis argumentis confirmatur. Breuiter postea examen carnium, Olerum

et fructuum horaeorum suscipitur, et post considerata condimenta de lacte et pane paucis agitur. Opite P. I quiuio regulae generales circa Potum Proponuntur,

532쪽

et Vinum, aqua, Variaque potus calidi genera , in tribus sequentibus capitibus describuntur. Vini potus p. 78. laxitatem corrigit, fibris vigorem et robur conciliar, calorem naturalem auget, Ventriculum roborat et spiritus nerueos excitat. li igitur, qui frigidi temperamenti sunt, humoribus crudis et viscidis abundant, vitam otiosam gerunt, loca frigida inhabitant, hye- mali in primis tempore vino quam maxime reficiuntur. - InfantibuS tamen non concedatur, cum vasa

sanguifera, teste HIPPOCRATE, constringar, Vel po tiuS, ut nobis videtur, in vasa lactea et lymphatica contentosque humores constringendo et coagulan-P. 83. do agat. Vina vetusta magis medicata sunt, ama- vitiem ingratam, gustui aduersam, acquirunt, et nutrientem indolem, vinis iunioribus propriam, Prorsus amittunt. Recentia vina humi dis, frigidis et senibus conveniunt, et teste CoRNA Ro, nobili veneto, languoreS non melius quam vino recenti dissipari pos sunt; is enim per aestatem languidus factus, augusto tandem mense, cum iuniora vina biberet, novas Vires et iuuenilem vigorem iterum acquisiuit; illis enim humores lentescentes denuo mouentur et motus fermentationis quasi excitantur. Vinum recenS magis quam vetustum diuxeticum este experientia docuit. Plurima vero ex iis, qUae de vino asseruntur, de Italiae aliarumque calidarum regionum Vinis, minime vero de nostris germanicis

p. 87. asseri posse credimus. Iuvenibus, sanguineis et biliosis aquae potus praecipue convenit; calorem enim sanguinis temperat, et ii, qui sanguine, terrestribus et salinis particulis sua tente, abundant, aquse potus tritionem ante deficientem restituit, quamuis ipsa aqua parum nutrimenti addere queat. Aquae levitas, licet dissicile cognoscenda sit, optimum tamen signum bonitatis est aqua, quae aereo principio scater, et in sontibus aestare frigida hyeme calida deprehendi,tur, maxime laudatur, vilicet aquae minerales Curationibus

533쪽

Honibus morborum accommodari possint, usui tamen quotidiano non conueniunt. Aquae fontanae, inci- p. sternis collectae, fluviatilis et putatis differentiae post ea sigillatim pertraefantur, et testimonia auctorum, uti alibi saepius, sic et hic copiose insperguntur. Aqua pura non coquenda est; subtilissimas enim partes amittit, aqua impura vero non nunqUam coitura corrigitur. Choccolatae potus, cui consor- P. robrans et spiritus excitans vis adscribitur, a non nullis biliosis interdicitur, Cl. Auctor tamen eundem tunc concedendum esse putat, si haustus aquae frigidiusculae superbibatur. Arborem cosse, in nostras terras p. Io7. deductam, fructus imperfectos et nocivoS proferre asserit Noster, sed nos experientiam contradicentem invenimus, licet cultura eius in nostris hybernaculis pretiosior omnino sit. Semina cosse in vasis ferreis torrenda non sunt, quoniam et ferrum olei partem attrAhit, et particulae martiales a seminibus suscipiuntur, inde in vasis terreis, crusta vitrea inductis, tostio melius perficitur. Potus come bonitas ex semi- P. uo. nibus selectis oprimeque praeparatis diiudicatur, huic plurimae virtutes adscribuntur, ex quibus et illa est, quod vertigines tollat, praecipue, quando a fuliginosis et crassis particulis, ex ventriculo ad massam suidorum et inde ad cavitates leapitis deductis, dependent, quibus fibrae nerui optici irritantur et motus irregulares et tremuli excitantur, nos ex vi ant, spasmodica et carminativa phaenomenon hoc melius explicari posse credimus. Potus hic humidis et pinguibus hominibus convenit, minime vero macilentis biliosis et melancholicis. Infusum theae saepius P. II a. ab aqua calida magis, quam a virtute plantae, suas recipit virtutes, nec uni herbae, scilieet theae sinensiuim, tam variae virtutes adscribendae, insusa potius Variarum plantarum, pro ratione diversorum morbo, xum, ex Plantis patriis exhibendae sunt.

534쪽

p. 1i6. In parte tertia de somno et vigilia agitur, et caput primVm theoriam harum corporis murationum explicat, in secundo vero necesiitas dormiendi et vigilandi declaratur. Somni causa in extensione arte-xiarum cerebri et compressione tubulorum nerveorum ponitur, quae iterum ab alii S causis, v. c. chylo

post pastum accedente et p0 tu spirituoso, dependet. ipsum vero fluidi neruei defectum somnum inducere

poste, Cl. Auctor cum aliis quoque assumit, qua occasione fluidum nerueiam, materiae electricae similli- p. 123. mum esse, dicit. Capite tertio de rebus vigiliam producentibus et somnum conciliantibus agitur et inter alia de opto disseritur, cui partes oleosae et sulph reae adscribuntur, quae in corpore et speciatim in sanguine resoluuntur, ad cerebrum tendunt, et eius porosam substantiam obstruunt, quo spiritus non libere fluere queant, sulphureae partes nostri sanguinis huc proxime accedunt, et utraeque a sale volatili corporis nostri facile resolvuntur. Est itaque conuenientia operationis opii, et vini, quam et nos, in p. Izy. effectibus potisiimum , obseruauimus. In capite

qκarto disquiritur, an Operationes vitales et natUrales in somno magis vegetae sint nec net et capite quinto ostenditur, in somno quosdam morus corporis nostri continuari, alios vero non. Quae cuncta ex contrariis saepius auctorum sententiis recensentur

magis quam conficiuntur, & in primis de perenni actionum vitalium duratione longius disputatur. Capite sexto de differentiis somni, insomniis et somnambulis fusius disseritur, quae cuncta, cum ad praesens

institutum non pertineant, et parum noui propo- P. I 6. nant, lubenter Omittimus. Capite septimo tandem de somno naturali, de eius tempore et duratione nec

non de situ in somno breuissimis agitur. Asserto Cl. Auctoris, quod nimirum biliosis et calidis ideo conueniat ante somnum cibum capere, quod post largam coenam iis tranquillior somnus sit, vix subscribere

535쪽

scribere possumus; non enim apparer, quo modo nouus chylus bilis acrimoniam, quae somnum perturbat, temperare possit. Pars quarta de motu et quiete agit, et caput primum P. Iso. quaestionem mouer, an exercitium corporis utile sit 8 quae quidem superflua videri posset, nisi cognosceremus, exercitium corporis fibras indurare citamque senectutem inducere; quod si igitur quis parcius cibum sumeret, exercitio corporis non adeo opus haberet, sed quiete vitam longaevam reddere posset, cum vero a plurimis hominibus copiosior cibus assumatur, isque motu corporis dissipari debeat, necessitas exercitii corporis exinde declaratur. Non tamen negandum est, in re publica tales etiam homines requiri, qui laboribus susceptis publicam utilitatem augent. Caput secura, P. I 66. dum de gymnastica agit et varia corporis exercitia historice describit , caput tertium vero de exercitiis, p. 17 . singulis aetatibus hominum conuenientibus, disserit, regulasque diaeteticas, motum spectantes, ex VaritS auctoribus selectas proponi in quibus omnibus tamen ad

remperamentum, sexum et consuetudines hominum, nec non ad tempus, locum,variosque exercitiorum modos respiciendum est, quo regulae generaleS accuratius definiantur. Dum capite quarto de exercitiis sen- P. I9 . suum agitur, de visu, odoratu, auditu, gustu et tactu, tanquam sensibus externis, in quinque sequenribus capitibus fusius disseritur, ita, ut in his anatomico physiologica tractatio primum proponarur, et in fine non nullae diaetae leges adiungantur. v. c. in tracta tione de visu integritatem oculorum conseruandi ratio Per aptum regimen variaque remedia exponitur, in ea de odoratu ampla disquisitio de usu et abusa ta- baci occurrit, in illa de tactu denique de balneis quoque non nulla proferuntur. In capite decimo tan-P. 23Odem exercitium mentis disquiritur, ubi de studiorum ratione non nulla proponuntur.

536쪽

p. 233. Pars quinta de animi affectubus agit, et capi, priamo animum ita disponendum esse ostenditur, ut sit mens sana in corpore sano, dum itaque in capite secundo declaratur, quo modo animi affectus per exercitium virtutum ordinandi sint, in capite tertio asseritur, hos ipsos tamen utiles esse posse, licet sanguinem et spiritus semper exagitent. Quo modo itaque animi commotiones ex una parte destructoriae ex altera sanitati conuenientes esse possint, breuibus

p. a 3. Pors sexta de exeretis et retentis, et caput primum de secretionibus in genere disserit, quo in reliquis capitibus eae potissimum examinari queant, quae a nostra voluntate dependent. Caput secundum sputum et saliuam considerat, praemissa itaque tractatione de viis saliualibus et saliua, de hac caute deglutienda, nec copiose reiicienda, nec non de cura dentium P. 2s. pauca proponuntur. In capite tertio de aluina eua. cuatione agitur, et asseritur, siccitatem ventris in sanis corporibus partim a fibra laxa et molli, partim a fibra sicea et dura dependere, prima causa roborantia et adstringentia exigit, quo in casu et causam et medicamentorum effectum dubium omnino pronun- Ciamus, in altera causa humectantia et praeter oleum amygdalarum dulcium, cassia, uuae passae, aliaque medicamenta commendantur. Dubitamus qu0que, an semper succedat consilium wILLI si1 siccitati ventris oppositum, quod nimirum citius e lectulo surgendum et corpus aeri frigidiori exponendum sit, quo densitas cutis et constipatio Pororum essiciat, ut

humores versus canalem alimentorum dirigantur. Refrigerium extremorum idem praestare nobis visim fuit, saepius tamen cum insigni incommodo.' a S. CUM qu tum de urina, quiuium vero de spermate

et usis veneris disseri r. Traditur hic generationis historia, quarenus a diuersis maris et foeminae Organis depender, et non nullae regulae circa usum veneris

537쪽

neris subiunguntur. OPut sextum fluxum men- p. as S. saeuum feminarum perpendit, ita, ut eius ratione physiologice et pathologice disquisita, eae regulae definiantur, quae foeminae circa eius accessum Obseruare tenentur, inter alia quoque remedia, quibus fluxus menstrRus iuuari dicitur, mercurialium medicamentorum usus laudatur. Caput septimum de sudore et perspiratione insensibili breuissimis agit, cum plurima in aeris consideratione iam exposita sint. Pars septima in unico capite regulas sanitatis, quae p. 27s. vitam longam essiciunt, tradit. Disseritur itaque

primo, de diuerso vitae termino, eoque et nunc ad centum annos et ultra deducendo, regulae quaedam generales, huc spectantes, ex praecedentibus repetuntur et variorum philosophorum aeque ac medicorum sententiae de vitae longaeuitate concilianda proponuntur, praeeipue Vero de serium valetudine tuenda non nulla immiscentur. Selegit itaque C I. Auctor ex pluribus medicis scriptoribus varia, quae ad sani hominis considerationem et conseruationem spectant,

pauca ipse definiuit et ex certis principiis deduxit. XIX.

D. Io. ERN. HEBENS TREIT, in academia

Lipsiensi therapiae Professoris, facultatiS medicae Decani, academiarum Caesareae Le

piadinae et Gallicae Massiliensis Edalis, apud Lipsienses Poliatri; de homine sano et aegroto carmen, sistens physiologiam, pathol'g

am, hygienen, therapiam, ina teriam medicam. Praefatur de antiqua medicina carmen: subnectuntur similes poetarum sententiae: az-

cedunt singula quaedam carmina. Lipsae sumi. haeredum Lanlusianorum. IJS, 8. , Alphab. 1. Pl.

538쪽

Ouos ex physicis scriptoribus huc usque magni

omnino fecimus poetas, qui physicas rerum

naturialium conditioneS suauiter et cum applausu cecinerunt, ex Veterit, US R IN TU M SERENUM SAMONICVM, TITVM LV CRETI UM CARVM, et ex recentissimis MELCHIOREM DE POLIGNA C atqUeIO AN NEM ARM STRON G , ii S nunc annumerari ex

merito debet Cl. iam indicati carminis Auctor, quippe cui, licet cum seueriores in primis colere debeat

musas, tum quoque negotiorum multitudine distra-inis sit, perpetua tamen cum sitauioribus illisque magis amabilibus musis fuit et 'adhuc etiam manet consuetudo. Permulta iam alio tempore plus simplici vice edidit documenta, quam felici ingemo atque sa-cundia praecellat, et quam versatus sit in veteribus non medicorum solum, sed elegantiorum quoque scriptorum auctoribus, ita ur mirum esse debeat nemini, nostram in ipso aetatem tam grauem dos iamque medicum, tamque simul elegantem tulisse poetam, ut, quem, harum rerum respectu, ipsi iam anteferre, neminem, quos Vero pareS ponere Velimus, sorte paucos tantum inuenire liceat. Quamuis enim

praeis' Cum reliquorum, quos nominauimuS, Opera poetica

satis cognita mat, de iis plura iam dicere nolumus:

de Cl. ARΜSTRONGII autem poemate, ex eo, quod nostratibus non adeo ac ipsum meretur, innotuisse sci mus, narrare licebit, illud, cuius tertiam in manibus nunc habemus editionem emalgatum fui sie Londini sub hoc titulo: The ari os preservii ag health: a Poem in Dur boolis. I. Air. II. Diet. IlI. Exercise IV. The Passons. by IOHN ARM STRONG. M. D. the third edition. London printed for A. Atillar. I748. 8 mai. Eius omnino poematis eo magis atque lubentius hic loci mentionem facimus, qUo elegantius , saniorisque artis medicae fundamentis conuenientias exaratum est. Omni enim artis poeticae nitore regulae, quibus sanitatem conseruare positamus, in eo traduntur, optimaque ideo ratione etiam iis,

qui medicorum libros alias legere haud cupiunt, com

mendantur.

539쪽

praesens, quod indicamuS, carmen ad illorum, quae vocamus didaetica, genus referri debeat, idque poetici ornatus ram capax, ac illa ; quae ingenium poetae magis esse liberum sinunt, haud esse videatur, eam illae tamen omnem ipsi conciliauit elegantiam, quam demum cunque recipere potuit. PrioreS eius quidem partes ante aliquot annos a Cl. Auctore iam editas fuisse, constat ': eas tamen, in primis autem partem pathologicam, innumeris in locis adeo muraras, Vel emendatas vel auctas, esse in praesenti editione inuenimus, ut noui fere carminiS nomen mereri possint. Iis nunc vero reliquas simul adiecit partes, in ipso libri titubo indicatas. Omnem itaque totiuSartis medicae ambitum poeseOS Ope, arte atque nirOre, emensum atque descriptum Cl. Auctori acceptum referimus, ira ur, quem ad modum solidiori usui, sic et oblectamento let forum esse queat. Cum ipsius autem carminis epitomen nos dare non posse per se patear, quaSdam ex eo tamen excerpere particulas, et cum lectoribus nostris communicare iuvabit. Postquam in carmine, de antiqua medicina inseripto, quod toti libro praemissum est, ipsam artem salutarem, et modum, quo ab initio per experien riam tantum primam nam fuit originem, eiusque augmenta diuersaque sata, quae inter varias sectas variasque gentes ad rerum romanarum excidium HS que

experta fuit, concinne descripsit Cl. Auctor, sequentibus tum pergit: - qua barbarie longis sapienti sectis, p. Io. Post res romanas immani turbi uestratas,

Anno nimirum huius saeculi trices, no nono unum accepimus carmen, et proxime insecuto anias alterum his titulis insignitum : De usu partium carmen feti 'hysiologia metrica ad modum TIT, LUCRETII CARI de rerum natura in gratiam audirorum concinnata. Ibi psiae apud Io. Christian. Langenhemium. I739. 8. Pathologia metrica siue do morbis carmen. ib. apudoundem. II O. 8.

540쪽

Conculcata fuit, quoque sa medicina gravatam

Oppressamque diu pcr longa silentia seligit,

Et levis ingenii quaedam cultura superstes Hetruscas arabumque scholas indagine rerum Extulit , et tenui vixit medicina sub umbra, Donec, ab excidio graeci sopientia Megni ut in italiam, noua lumina spargeret orbi, Daciperentque legi veterum claris stima scripta, Occultosque diu thesuros panderet hellas. Tunc nova lux exorta fuit tenuesque, sub ortu, Igniculos spargens, lentis successibus audia,

Readidit ingenuas artes, normamque medendi Instituit modulo naturae legibus aequos Nam veluti nascens iterum sapientia mores, Sic etiam vires sterum sapientia mentis

Extulit, et veri studio fera peritora fuit ;Ingenium torpens rectique cupido redibavi, Ruderibuique fuit veteris medicina novella Strudia sic veterem superans et cultior illa. Physiologica nune carminis pars descriptionem senectutis nobis suppeditet, quae admodum poetica

est, imaginemque decrepiti senis ante oculos pingit,ae is si nobis praesens esset: p. i ct Perpetuum nihil est, versatque volubilefatum Omnia, progre suque suo corrumpitur aetas.

Ergo per aetatem procedit vita virilem, Ipsaque continuo durescunt robora motu. Non tamen ad certos aetas adstringitur annos ,

Utque vigor nativus inest, sic corpora durant, Vt quoque quisque bonae 1σ rexit lege diaetae, Sic valet et seros robustus viUit in annos, Sed quicunque vigor validos aurabilis artus A litet et contra, vitali robore, fatum

Militet, haud tamen e se potest durabile robur. Intereunt vires senstm forensque senectar Prima Oenit, virtus pro vitae seu ficit usu Vmbra iuuentutis Iuperest, es umbra senecI ae.

SEARCH

MENU NAVIGATION