장음표시 사용
511쪽
do est, ad quas illa Mngularis pertinet, in iuuene detecta et tabula undecima, figura prima expressa, conformatio. Illud namque, quod ad quintae costae cartilaginem adscendit musculi recti extremum ex parte inferiori quidem quintae huic inserebatur, exteriori autem sui parte , fibrae carnosae oblique extrorsum adscendentes et ad costam quartam tendinescentes, costae tertiae ,partim osseae, partim cartilagineo eius principio, inhaerentes terminabantur. In alio viri p. 269. robustissimi cadauere singularem deinde musculum videre contigit Cl Auctori, qui cum recto nullam habebat connexionem, cuius leonem in eadem tabula figura secunda exhibet. Incipiebat ille duplici tendine, externo maiori, a superiore costae septimae cartilagine, ubi illa proxime cum sterno iungitur, interno minori, ex ipsa sterni infima parte ad articulationem, eostae septimae cum sterno, supra cartilaginem Xiphoideam. Ex horum confluxu carneus nunc musculus sinistrorsum inclinatus procedebat, ad supremam sterni partem iterum introrsum et dextrorsum curuatus, superiori sterni ossi, triangulare dicto, inhaerebat, infra sterno mastoidei musculi sinistri adhaesionem. Huius actio tamen in leuanda magis costa quam deprimendo sterno videtur posita fuisse. Discrepans porro musculosarum fibrarum in pectore directio in alio corpore iuuenili obseruata est a Cl.
BOERHAAvIO, in tabula duodecima delineata. Eo nimirum in loco, ubi ad quintae costae cerrilaginem pectoralis musculus dexter adhaeret, fibrarum nause larium fasciculi originem sumserunt, praeter consuetum naturae ordinem additi. Erant eorum duo, qui ex communi tendinoso proueniebant principis, quod tamen quintuplex erat. Primum a margine sterni p. 272. anteriore sinisterius, ubi quintae costae cartilago cum pectoris committitur osse, alterum dexterius ad sextae costae cartilaginis cum sterno eoniunctionem, tertium ab eodem loco, mucronato sterni osse et septi
512쪽
mae costae cartilagine, quartum deinde ab inferiori cartilaginis huius costae Parre, quintum tandem a musculi obliqui exteri0ri S abdominis aponeurosi, quae supra rei tum hic loci adscendit. Progredientes hi fasciculi omnes firmiter inuicem tenebant, ex- cepto quarto, cuius fibrae a se recedentes fissuram oualem relinquebant , post eam denuo confluentes. Tunc ex omnibus musculus planus, ad sternum prosegressus, in duplicem, magnitudine etiam differentem secedebat. Superior et minor oblique ad sternum tendens ex tribus validis fasciculis componebatur, ex quibus tres eriam diuersae caudae porrigebantur. Sterno medio duae breuiores, sinistrorsum continuatae adiungebantur ad pec oratisimusculi eius lateris adhaesionem usque, tertia longior super dextrum pectoralem ad sterno mas Oidei carnem delata, inferius cum eo iunista procedebat sic, ut tractione facta eum etiam paulum explicaret. Μaior et inferior contra cum priori ab initio se decussans, latiori carne Eb eo dextrorsum vergens, supra in rendinem coarctabatur, quae ex parte prioris et minoris tendinem contegebat et tandem in sternomas uidet tendinem etiam inserebatur, dispersis per illum variis tendinosis fasciculis. Fibrarum eius distensio instituta pariter sterno mastoidei tendinem explicabat, Ut respirationem iuuasse in vivo homine non immerito videa- P. 278. tur Cl. Auctori. Porro ex tendinoso principio horum descriptorum musculorum alius quoque fasciculus originem sumsit, supra pectoralem sinistri lateris
musculum ductus, cuius etiam tendinosae fibrae, iuxta se positae. diuersos habebant ortus, qui vexo in duos contrasti minores tendines carnem sensim lariorem effingebant planioremque, cuius denique fibrae dispersae in externam pectoralis musculi membranam dispergebantur et cum fibris eiusdem desinebant. Obscura vero huius musculi actio relinquitur :Licet autem Omnium horum musculorum descriptio probet,
513쪽
probet, potuisse G ALEN v M aliquando similia ob se ua sita, in eo demum non excusandus, quod pro natu-xali habuerit varietatem statu. Declarat inteximet haec expositio, quanta sit Cl. Auctoris in partium distertione rite instituenda, sollicitudo. 3. De acere foliis oblongis cordatis inaequaliter scr- p. 28s.
cerem tartari cum mori selio inuenerat GERBERVS ex cuius seminibus haec arbor enata est. Caudice cinereo praedita, cruciatos emittit ramos, virides, si iuniores sint; et purpurascentibus striis instructos, quibus cruciatim adstant etiam sella Opposita, petiolata, cordato oblonga, acutae, margine sinuata vel angulata, inaequaliter serrata, glabra. Flores racemosi sunt et pedunculati, in quibus illud a reliquis differt speciebus, quod corollae petata conuoluta intra calicem abscondantur, calice tamen, si explicantur, longiora, ut inde corolla patens, petataque eius, calicis laciniis aequalia, pro nota generis characteristi ea adsumi cum L INNAEO non posse pateat. Icon addita ramum cum fore sistit, in qua illud erroris accessisse notat Cl. Austar, quod Qtiorum situs cruciatus non
fuerit obseruatuS. - . De bestiis mari uir Auctore GEORG. WILH- p. STELLERO. Exteri etiam singularem, quam prae matura morte in damnum historiae naturalis ereptUS, adhibuit S Υ Ε LiL E R v s, norunt industriam, cuius haud
leue etiam haec de hestiis marinis quibusdam propOsitae ad notationes praebent documentum. In his enim declarandis non mensurae tantum omnium Partium accuratissimum suppeditat normam, sed externarum etiam et internarum sollicita partium descriptio, nec non ostium et morum siue naturalis indolis uberior recensio, multum iuuant animOSque nostros iris ruunt. Haec autem ea est, quam Cl. Auctor in exponendis quatuor bestiis marinis sequitur, regula. Descriptos itaque hic inuenimus, manatum, ursum ν
514쪽
ursum , leonem marinum et lutram. De varietatibus animalium, quae a climatis ratione pendent, primo Nostep disserit loco, et diuersitatem locorum, pulorum etiam colorem mutare Varii S exemplis comprobat, rationem porro, quare non in omni maris loco eius modi vel similia occurrant animalia, in eo inuenit, quod eorum natura, Victus aliaeque conditiones conuenientia sibi quaerere loca ea cogit. Licet autem ille nec noua tantum, nec cuncta, hic loci reperiunda, describat animalia, talem tamen eorum nobis subministrat descriptionem, quae persectione sua sese commendet. Nobis interim, quod omnia hic
notare momenta, ob rei dignitatem et concisam, qua CL Auctor usus est, omnium partium explanationem nequeamus, quaedam tantum et praecipua visa, adduxisse sufficiat. Exhibitam ergo singularum partium
in manato mensuram excipit externarum recensio.
P. 296 Cuticula crassissima est, nigrae, aliquando maculata, rugosa, scabra, cortici quercus annosae similis, tubulis perpendicularibus perforata, humidis et mucum excernentibus, quae animal contra varias defendere potest iniurias. Cutis mollis et alba, firmissimae tamen structurae huic subest. Caput paruum, breue, oblongum, magisque quadratum. Riffus paruus, labium utrumque geminatum. Ex labio superiori externo et inferiori interno pili crassi, setarum instar surgunt. Dentes utique absunt, loco eorum massae obseruantur candidae, durae, quarum una palato, albtera maxillae inhaeret inferiori, ut reciprocis poris et papillis sibi respondeant, nec consueto aliiS animalibus more iungantur. Hae massae tabula exhibentur decima quarta. Nares in summo capite positae
cbe bum et descriptionem partium, ex hac nunc emendandam, proponit, cuius nomine etiam LI N A EVS Syst. Nar. P. 39. ed. Li Ps. I 8. 8. utitur, itaue Tri ecum nominet.
515쪽
sunt, duplices, latae, patentes, intus rugosae et pilο-sae. Oculi ad modum parui ex perforata rotundo foramine cute facti, inde nigri, bulbo livido constantes, crista, quae nictitantis membranae ossicio fungi potest, super imposita instructi. Μinores ad diueaures sunt, quae sine eXterna aure foramine tantum minori patent. Lingua breuis, acuminata, et aspera est. Collum a capite vix discernendum, mobile tamen ipsi datum est. Venter medius eminet ab umbilico ad anum, a mammis versus collum contractior. Cauda leuiter quadrangula in fine angustior, crassa pinna rigida terminatur, ex lamellis duris balaenarum costis similibus , sibique impositis formata. Pinna forcipara et leuiter aristata esse conspicitur. In pedibus formandis peculiarem natura conditionem adhibuit, cum anteriores pedes digitis voluerit carere,
quorum loco extremitaS eorum cute et curicula, craS- sis et siccis, sic tegitur, ut amputatum membrum hu-P. 3O6. manum, cute obductum, referant, inferior tamen eorum superficies densissimis obducitur setis. Mammarum pectoralium duae, in non lactantibus admodum paruae, in lactantibus autem dulci et pingui lae plenaei genitales tandem partes equinis haud multum sunt absimiles. Haec exterior osteri contemplatio , interiorum partium disquisitio omnium , Ob varia, quae accedunt, incommoda in perlustrandis tam grandibus animalibus, quorum legitimas adfert
Cl. Auctor caussas et excusationes, non plenam quidem anatomen, non negligenda tamen Obseruata com
tinet. Lapides, sic dicti, Manati in capite nulli sunt, P- 3O
ut ' Hos pedes pinnas pectorales nominat ARTED US, a ticulatis ex ossibus compositas, cum vero scapulam , ulnam,radium,tarsum et metatarsum inuenerit Cl. STE LERvS, licet digitos, quorum mentionem facitidem ARTE D vs, non obseruarit, eius nomine uὀi maluimuS.
516쪽
ut vero simillimum Cl. Auctori videatur, massam dentium eo significari nomine. Cerebrum et cerebellum, non distincta viscera, parua in cranio collocantur. Ventriculus e contrario, cuius medio oes phagus inseritur, eo maior est, ita quidem, ut etiam tunicae
eius facile possint a se inuicem separari, immo in sub tecto, quod perscrutatus est Noster, ad oesophagi iri sertionem glandulam praegrandem deprehendit, multis perlaratam poris, liquore acri, forte digestioni
inseruientem ex eo, quod argentum colore ringebat nigro, plenum. Intestinorum tractus, viginti vicibus animalis longitudinem superans, ad modum distentus peritonaeo tegitur duplici, ex validissimis membranis confecto pleura etiam simili modo se habet Aspera vero arteria ex spirali cartilagine constat. Cor neque cum mediastino neque cum peri cardio cohaerebat, quippe quod ultimum ad modum spatiosum cor ambit, quod latum maius et crassum quam longum ad apicem progrediendo, pro ventriculorum numero in duos apices abit, altero dextro, sin, stro altero. Reliqua structura cum hominis corde conueniebat, nisi quod foramen Ouale et canalem no-TALLr non detexit CL STELLAR vs. Eiberrimi etiam erant pulmones, utrinque unus, hepar lobatum, fiscum intus et cellulosum, cystide fellea destitutum.
Renes in lumbis liti, longi triginta duo pollices et
octodecim lati exteriori membrana inuoluente remora, ut in phoca solet, conglomerati, quorum renunculorum quiuis singulari papilla et urethere instrumbatur, omnibus in sex uretheres maiores, tandem in unum confluentibus. Omittimus, quae de ossibus resere Noster, in moribus autem describendis H E
NANDE Z recte taxatur, ei que ObseruationeS emendantur, nec ΠΟΠ CLVS 1 t et RAM adnotata, ex quibus
forte sua etiam, ut addimus, depromsit ARTE Dus. Venationis porro methodum fuse recenset, victum, qui fucus est non quidem omnis, Runquam gramina, et
517쪽
et congrediendi modum. DAM PIRRus in itinerario p. 327. optime eos descripsit. Homini aurem in usum cedit pinguedo candida, diu durans, sine rancoris metu, sapore et Odore grata, caro deinde cocta, ad vitulinam accedens. Infestantur tamen haec animalia insectis, quorum descriptionem ultimo loco addit STEL
Ursus marinus eadem pertractatur ratione, men- P. 33I-suram partium excipit formae externae descriptio. Amphibium hoc animal, urso terrestri maius, cui et capite quodam modo adsimilatur, posteriori sui corporis parte decrescit et gracile conicumque euadit. Os in capite eorum prominet, nareS Quales sunt et patulae, labia tumida, barba setacea instructa, maxillaedentibus ornatae, quarum stiperior incisorum et caninorum viginti, inferior triginta et sex habet. Lingua aspera, apice bifida, oculi ampli, iris nigra, pupilla sinaragdina, palpebris ciliisque vestiti, auriculae
paruae et acutae Obseruantur. Quadrupes autem est
animal, pedibus pinnatis, digitiS nimirum, membrana coniunctis, praeditum. Anteriores pedes integri conspiciuntur, quibus et natat et incedit, crassiores tamen sunt et robusti magis ac posteriores. Posteriores autem post anum adhaerent, breues tibia fibulaque in cute adhuc haerentibus, tarso et metat arso liberis, pilosi, digitis glabris, ut anteriorum pedum, membrana laciniata coniunctiS. Notari meretur uri, p. 338. gues inhaerere digitis perbreueS, quos nullius usus esse autumat Cl. Auitor, cum mediis laciniis digito-xum insint. Cauda conica est acuminata, pilosa, duos pollices tantum longa. Penis, fulcro osseo sustent tur, ut in lutra: Cutis crassa, pilosa, molli praeter ea lanugine rus escente tecta. Pili cum aetate et in sexu colore variant, vigidique esse Obseruantur, quam ob rationem, ad vestimenta iuniorum tantum pelles expetuntur ab incolis. Internarum parrium perscrum p. 3 I.
ratio primo Cl. Auctorem ad adipis considerationem K l. a dedu-
518쪽
deduxit, qui copiosus cuti subest, in senibus nauseo- sum prae se fert, uti caro, saporem, in tenerioribus infantulis gratus et delicatus. Caput cerebri multum continet, pharynx amplus et rugosus existit, splenunum et semissem pollicem latitudine, unum vero et semissem pedem longitudine complet. Intestina quindecies animali longiora sine rugiS et valvulis, pene collapsa deprehendebantur. Peritonaeum firmum
et omentum tenue ad modum comparebat, panereas pedem longum, mesenterium pingue, panereaS ASELLI I glandulasque plures habebat. Diaphragma totum fere musculosum erat, pulmo sexfidus cor a bibat, aspera vero eius arteria ad mΘdum capax, ex imregris cartilagineis annulis componebatur. Cor i tum magis ac longum, a latere comprimirur, foramine ovali adhuc adaperto. Hepar in sex lobos diui debatur, uno quoque iterum varie subdiuiso: laciniatum autem eiusmodi hepar profundis etiam sulcis durimitur et colore flatio buxeo insignitur. Renes deinde, praeter consuetam aliis marinis animalibus normam, humanorum more integri sunt, nisi in ca- p. 3 6. tulis, in quibus utique diuiduntur. Totius animalis descriptionem DAMPI ERVS etiam exhibuir, non tamen sussicientem, ut Cl. Auictor inde ad notanda ea, quae necessaria sunt scitu ipsique innotuerunt, fuerit incitatus. Μigrationem Verno temPOre instituunt , autumno reuersura, caussa est, ut iunio mense, in insulam forte, certe in continentem se recipientia, parere, et nutrire foetum possint. Mammis autem instruuntur duabus abdominalibus, catulum plerumque ponenim unum. Fusius deinde pertractat STELLE-nus vivendi eorum in familiis rationem, marium serociam, polygamiam, bella et duella, quae Uxorum, loci alterius occupati, vel ad aequitatem conse uandam oppressisque succurrendi causa aguntur, coeundi
morem, Vocem; porro in natando celeritatem, et venationem. Marem in saxo sedentem foemellamque
519쪽
dorso incumbentem, in duplici figura tabula decima quinta proponit. Leo marinus cum Urso quoad conformationiS ex' p. 3ω. ternae aeque ac internae rationem sic conspirat, ut densius tantum, ad collum positi pili in maribus leoni terrestri eum similem magis reddant. Colorum enim in pilis diuersitas, et magnitudo, eam ursi suPe- .rans, generi S certe conuenientiam non inuerreret.
Ferocia quidem sunt animalia, hominem tamen extimescunt, nec nisi in angustias redacta, eum laedunt quod autem tum magna fieri solet cum saeuitia. Hinc insidiose capere eadem coguntur animalia, quippe quae appetuntur, quod eorum caro cum adipe dulcis est; exitis autem ad soleas calceandas adhibetur. Sunt polygami hi leones, tandem autem hominum adsuefiunt consortio, migrationes ut ursi instituunt, et pise, bus aliisque marinis bestiis victitant. Lutra tandem a Cl. Auctore proponitur, eam V p. 367. ro, quae in Naintschaticis terris occurrit, eandem ae Brasiliensem, a MARC GRAvio dirum, esse, collata eius descriptio docuit, ex qua etiam probatur, hanelutram non esse castorem. Est autem haec lutra marina seu vulgari longe maior crassiorque, capitis se ma cum illa conuenit, nares atrae sunt, prominentes, maxilla superior inferiorem longitudine superat, labiaque tument. Horum superius mystace instruitur, rictUS paruus, oculi naso altiores, varii coloris in diuersis subiectis, auriculae erectae, pilosae. DeuteSutriusque maxillae triginta duo vel quatuor numeran tur, lingua in apice libera est, ad foramen coecum d Ru saliuali v Α τε ni instructum. Pedibus potissimum P. 37Ma reliquis lutris differunt; anteriores enim aeque ac posteriores toti excute exseruntur, illi his breuiores sunt, digitati et unguiculati, digitis etiam gradatim breuioribus, membrana vero, hosce connectenS, pilosa, crassa et contracta est, posteriores praeter ea, 'no propiores, longiores etiam digitos obtinent. Penem
520쪽
masculus gerit osseum, in vagina reconditum, cauda Iutrae vulgaris similis, sed breuior est. Cutis corpus eorum cingit crassa ad modum, pilosa, sed pilis molibbus instructa, quorum color etiam diuersus est. Nec
huius animalis anatomen neglexit Cl. STELLERUS, quae panniculum carnosum, per totum corpUS extensum, ventriculum rugosum, pancreaS et hepar magnum, hoc etiam in sex lobos diuisum, renes in centum et sex renunculos diuisos, penem anterius osseum et posterius spongiosum, ubera, abdomini inhaerentia, duo, quae lac candidis imum, dulce, consistens, secernunt, intestina decies animali longiora, solerti indagatori monstrauit, qui etiam in foetuuiuo, ex matre ex lecto, obseruauit sequentia. Glandulam nimirum thymum grandem, paulum coneauam, ex multis lobis conflatam, membrana circum vestitam, ex qua flatu distenta ad laryngis cauitatem spumosus dimittebatur humor: pulmonem collapsum et obscuri coloris, canalem cordis arterio sum variaque, quae cum aerare Plerumque mutationem subeunt. Tot interim ob- P. 38 I. seruatisnes panniculum carnosum, quod cum musculorum membrana non ubique committitur, ab ea distinguendum esse in animalibus , certiores Nostrum
fecere, aliquam etiam inter marina et rerrestria conuenientiam manifestarunt. Ad lutram reuersus,
pellis pulchritudinem laudat, pretio hinc magno habe-rur et variis venationis generibus, insidiosa capitur bestia, quorum amplam satis hic expositam legimus
P. Uz. recensionem. Vivit autem animal in oceano aeque ac continente, gaminaris, mytulis, cochleis aliisque eius modi animalibus vescitur, nec non piscibuS carnibusue, cursor est eximius, in situ corporis, tum iacendo, rum sedendo tum natando varietatem amat, unum catulum parit, Unaque uxore maritUS contentus Viuit, oculorum acies in terra imminuta est, narium vero praestantia maior. Caro esui humano inseruit, catulorum ut delicatior, Cl. Auctorem a scorbulo