장음표시 사용
521쪽
buto liberauit, qua etiam harum regionum incolae cruda utuntur, osseum autem penis fulcrum raspatum contra tertianam adhibent febrim. Pellis vario modo praeparata in vestimentum cedit. Tabula d cima sexta lutram in terra incedentem et natantem aliam eum catulo refert. Quam exacte vero Cl. Auctor ea, quae non sine multis obseruari poterant molestiis, adnotauerit, nemini nunc poterit esse o
XVII. Obseruationes de aere et morbis epide micis ab anno MDCCXXVIII. ad finem anni MDCCXXXVII, mymuthi factae. His a
cedit opusculum de morbo colico Damnoniensi. Auctore IOANNE HV XI IAM M. D.
R. S. S. Editio secunda. Londini impensis Ioannis Hinton, et ex officina Henrici Whit-feld, Plymuthi. Ipsa. 8. mai. Pl. Q. Volumen
alterum ab anni nimirum initio MDCCXXXVIII. ad exitum usque MDCCXLVIIL ib. I 7 2. 8.mai. Pl. I
Aeris inter Variam constitutionem atque morbos reliquis frequentiores perpetuum obseruari Πexum, illamque deprauatam horum fere omnium vix non semper esse caussam, fatentur ii omnes, qui artem salutarem cum debita attentione atque iudicio
exercent, ira, ut iam olim quoque H I P P 0 c R A T E s in
suis de morbis popularibus libris eam aeris rationem descripserit, quae ab ipsb enarratos morbus antecesserat. Summi huius viri exemΡlo, ipsiusque rei utilitate, pexmoti, multi post eum medici idem tentarunt, inter quos, eosque in primis, qui cum laude illud praestiterunt, prae aliis reserri meretur Cl. modo nominari libri Ructor, quippe qui iam anno huius saeculi tricesimo nono obseruationes illas, quarum altexam iam iam simul indicauimus editionem, publici
522쪽
iuris atque usus fecerat. Maior inde vero nunc prouenire potest utilitas, quod historia haec meteorologica per viginti annorum spatium singulari sane studio atque industria ab eo continuata sit, ideoque largiorem firmis inde exuendis ratiociniis suppeditet
materiem. Cum eius modi quoque iam per magnani orbis nostri terrarum partem instituantur obseruationes, spes omnino crescit, ex iis accurate et per longum rempus, in multis regionibus, sine intermissione et simul factis atque inter se collatis, generalem tan dem atmosphaerae historiam, eaque, qualem in praesenti habemus, perfectiorem ideoque vere utilem confici posse. Interim ex hisce specialibus mereorO- logicis annotationibus illud tamen cum maiore certitudine intelligitur, quod effectus aeris variarumque eius constitutionum in omnibus locis atque regionibus sibi sint similes, humidus v. c. tepiduSque aer fibras corporis solidas laxet, vimque earum frangat fluidas autem partes soluat, eaSue inerteS et pituitOsas, ipsumque igitur corpus morbis putridis, febribus
lentis, aut intermittentibus solita peioris indolis, obnoxium reddat. Prius Cl. nostri Auctoris obseruationum volumen in plurimorum manibus esse led ο-rum nostrorum confidimus, quam ob caussam de eo iam dicere nolumus. De altero itaque nunc locuturi sumus. Eandem, qua in illo usus fuerat, metho dum in hoc etiam retinuit. Talis ea nobis esse videtur, qualem omnes medicos, meteorologicas Obseruationes collecturos, pro norma sibi ponere posse atque debere putamus. Per singulos nimirum dictorum
omnium annorum menses varium coeli statum variamque ventorum rationem et variam inde ortam
armosphaerae constitutionem, dies, quibus pluuiae
deciderant, harumque accurate mensam copiam , ma- imam, minimam, et quae inter utramque media est, mercurii in barometris obseruaram altitudinem, dies,
quoad frigidam vel calidam tempestatem reliquis in
523쪽
signiores, sedulo annotauit, post eaque morbos per singulos menses non epidemice solum grassantes, sed sparsim quoque intercurrenteS exposuit, eorumque historiis utilissimas, quas collegerat, multis in locis adiunxit obseruationes. In his ultimis quoque decem annis illos dies simul adiecit, in quibus luna siedicta noua atque plena apparuit. Ipsas meteorolo gicas obseruationes, in uno quippe tantum loco ani-rriaduersas, ideoque in eo in primis quoque utiles , frustra iam hie loci transscriberemus, ex illi S vero, quas de morbis, cum vario atmosphaerae statu connexis, habet Cl. Auctor, quasdam dabimus reliquis notatu digniores. Caueant junioreS medici, ne omnem p. 3. tabem pulmonariam ab ulcere pulmonum semper prouenire credant. Aer, qui sub initium mensis februarii humidissimus erat, paulo post vero valde gelidus iactus multos reddebat phthisicos, quibus febris,
quae sub exitum praecidentis anni saevierat, casarrhalis male fuerat iudicata. Glandulis enim et ductibus asperae arteriae nimium relaxatis, magna pituitae salsae , Vel non nunquam plane insipidae, cui nullus inest foetor, copia per tusiim relicitur, tandemque moriuntur aegri, ac si veram saniem exspuissent. Simili ratione rabescere videntur illi, qui diabete aut diar-xhoea diu laborant, multumque vitalis laticis absque ulcere praesenti perdunt. Pueruli, e. g. pertinaee alui fluxu enecati, corpus dissecans Cl. Auctor, intestina inuenit peralba, tenuissima, et arte quasi detersa, nihil autem ulceris. Quem ad modum vero aer nimis humidus valde laxat, ita quoque pulmonum illud
malum vel ex leuissimo frigore exacerbatur: cute nimirum constricta, perspirabilis is a materies retenta irruit saepe in pulmones, uti in aliis subiectis ad nares conuerti solet. Exulent in hac tussi emollientia quae in illa sicca, ab obstructis pulmonum glandulis orta magis esse solent proficua, si nimirum aliqua ipsis admisceantur incidentia; talia potius propinen-
524쪽
tur remedia, quae sudorem blande mouent, interpositis aliis, quae aluum leniter ducunt, atque anodynis, si tenuis atque irritans sit illuuies; regioni insuper, inter scapulas sitae, applicatis epispastidis. Valere quoque dicuntur contra hanc tussin, humidam sussitus desiccantes, in primis vero decoctum corticis pexuuiani cum ligno guaiaco et styrace. Glandulas
P. q. pulmonum duras admodum quin et lapideas fieri poste, testatur exemplum tabidi iuuenis, qui lapillos
tam asperos extusilebat, ut vulnerarent tracheam ,
sputumque sanguinis haud leue excitarent. In pleu-P. 7. Titide, peripneumonia, similibusque pulmonum morbis, mense martio saeuientibus, magnae, UrenteS, pu stulae interdum acerrimum fundentes ichorem circa pectus, scapulas, ceruicem, quinto aut septimo saepius die prorumpentes, leuaruiar aegros, medicoque medendi viam mon strarunt. In pueris morbillo- P. I 6. xum morbum saepissime insecuta est peripneumonia a nimis post eum cito carnium atque pilicium esse. Stridula atque clangosa vox illius inflammationis, quae musculos arytaen OideoS ac asperae arteriae superiores partes occupat, signum praebet diagnosticum, quo in casu, nisi pulmones adhuc inflammati sint, bronchotomia opportuna est atque necessaria; quam Operationem nec dissicilem, neque cum periculo coniunitam esse, vulnere nimirum facilem curationem recipien- P. zo. te, experientia d0cuit. Fortes et frequentes gargarisationes sine metu, ut dolores atque inflammatio increscant, adhiberi non debent in angina inflammatoria ; in salsa tamen atque pituitosa destillatione tales prosunt, in illa vero vapores atque gargarismata ex P. δῖ aqua, lacte, ficubuSet nitro commendantur. Pueri, quibus imminebant morbilli aut variolae, et qui grauiter atque diu de artuum lassitudine atque dolore querebantur, grauem dein quoque morbum experti P. 33 sunt. In variolis epidemicis aliquando mox primis morbi diebus accessit valde copiosa, tenuis et acris saliuatio,
525쪽
liuatio, eum frequenti sternutatione et enormi narium et oculorum fluxione, quae suspecta semper fuit et inter mala signa referenda. Epispastica summos inter humeros et pone aures quam tempestiue ap plicata, funestis eius euentibus occurrerunt. N0tari p. qa. meretur, quod mense iunio anni huius saeculi quadragesimi siccissima fuerit aeris tempestas, et taliS etiam ab hygroscopiis denotata; tota nihilo tamen munus atmosphaera crassa valde et fumosa apparuerit. An id forte, uti Cl. Auctor coniicit, a sufficientis, ad regularem luminis transmissionem, in atmosphaera humoris defectu 3 ςum reperiantur corpora, quae arida prorsus opaca, humectata vero pellucida sunt. Eodem etiam tempore febris nautica pestilentialis sae-p. 4 .ulit Plymuthi, et magnam stragem fecit, a nauibuS duabus, quibus cum Africis oris fuerat commercium,3PPOrrata, cuius prolixam, lectuque dignissimam Cl. Auctor historiam exponit. Ordiebatur illa scenam leui rigore, ardore mox insequente, pulsu admodum inconstante, capitis oculorumque doloribus, foedo oris sapore, vomitu frequente, singultu, et perm gna Praecordiorum oppressione. Aestri paulo post viribus fracti, anxii et quasi perterrefacti, de vagis omnium membrorum doloribus querebantur, et Urinam mittebant tenuem, crudam, saepe rutilam. Post tres deinde dies accedere solebant phrenitis, aut coma Vigil, anxietaS quam maxime aucta, atque sextum interet undecimum diem ut plurimum perechiae violaceae, liuidae, fuscae quin et nigrae. Pesiimum, signum dabant vibices, et rungues atque summi digiti liuidi, sanguinis in extremis arteriis stagnantis indicia. Hoc ultimum quoque signum in reliquis morbis acutis funestum esse obseruauit Cl. Auctor, hine unguium colorem, num vividus adhuc sit, diligenter inspicere iubet medicos. Iis se iungebant symptomatibus modo diarrhoea, saepius dysen reria cum aphthiS, modo parotides inflammatae. Leuamen attulerunt leuis
526쪽
circa undecimum diem sponte ortus vel arte excitatus alui fluxus, aut larga pustularum eruptio, aut non paucum sanguinis per Rares profluuium, aut denique liberum et copiosum sputum cum benigno sudore, aut fulua et crassa affatim fluente urina. Carnium et in primis piscium esus nocuit, ubi in transitu monet Cl. Auitor, sudorem hominis vel sanissimi, qui multo pisce utatur, longe foetidiorem e ste, ac si carne et pane tantum vesceretur. SanguiniS miS-sione, vomitu excitato, enernatibus iniectis, aut, si indicabantur, remediis leniter aluum ducentibuS, et praesertim febris atque virium per totum morbi de cursum habita ratione, omnis morbi curatio, quantum
quidem fieri potuit, absoluta fuit. Pos: frigidam sa-
P. I I7.tis diu durantem tempestatem mense aprili vehemens paraphrenitis solito fuit frequentior, quo in morbo magis ac ullo alio umquam densus et glutinosus sanguis ex vena mulioties secta semper effluxit, ita, ut inqu0dam tali aegro, intra quatriduum sex vicibus centum fere illius unciae derras ae, hanc indolem adeo tenacem perpetuo seruarent, ut crassamentum istud corio simile scalpello vix disiecari posset. In epide- p. Izz. micis variolis paruis, atris, sessilibus atque gangraenosis, alexi pharmaca subaustera, tinctura corticis peruuiani cum elixirio aut spiritu vitrioli, immo nonnumquam, si febris id permittat, praesertim sub eius decessu, vinum rubrum gallicum acidis adiectum, cum liberali potu atque acidulo , si qua medicina umquam prodesse queat, haec certe commendantur. In vena, p. I 3 peripi eumonicis aegris secanda, cautus omnino sit medicus. Si valde enim grauis aegrum vexat pectoris oppressio et graue quoddam praecordiorum pondus, licet dolor leuis sit atque obtusus ; si pulsus admodum celer, exilis et contractus, aut mollis, inaequalis et vacillans est; spiritus autem laboriose et cum suspirio potius, quam anhelatione ducitur; urinaque renuis, cruda mittitur, et sudores erumpunt profusi, inaequales, frigiduli: caute et perparce mittatur
527쪽
sanguis, nec repetatur eius missio, si frigefactus cruor solutus apparet parum c'haerens, uti saepe obseruare licet; immensa enim, quae adest, pectoris grauitas, spirandi dissiduitas, effera tussis, pulmonumque strepitus, haud leuatur; sed debilitas augetur, sputoque suppresso, post reliqua funesta symptomata frequenter
inopinata mors sequitur. Prudentis igitur medici est, in casu dubio, si quoque mittat sanguinem, parcam eius saltem copiam emittere. In pleuroperi- pneumonicis contra, iis signis, quae sanguinis missionem indicant, ut plurimum aperte praesentibus, large iterumque, si dolor atque spirandi difficultas u gent, praesertim si ei, iani extracto, inflammatoria inhaeret crusta, sanguis debet mitti . Peripneumonici, qui vel nihil aut dissiculter, vel cruda et renuia, Vel P. IS 3. saniosa et valde olida exspuunt, in periculo versantur; ab initio enim morbi vel delirare, vel alui su-Xu, qui vireS exhaurit, corripi solent; sputi tum sequitur suppressio, euentu semper funesto ; urina vero turbida, copiosa, cum sedimento, spem facit. Sub initium imensis ianuarii tempestas fuerat gelidissima, p. I 66. paulo vero post quam maxime humida. Tussis inde, prae I eliquis morbis catari halibus satis quoque frequentibus, conuulsiva in primis pueros afflixit pluresque necauit. Sanguinem ii saepe exspuerunt, interdumque febris accessit; haud pauci vero exinde in rhachitidem inciderunt. Fugari haec tussis non potuit, nisi sanguine misso, id quod aliquando bis terue
immo in bimulis trimulisve, fieri debuit. Accurata diaeta, blanda primarum viarum purgatio, gummi ammoniacum cum expressis millepedibus, corticis peruviani decoctum cum rustilagine et balsamo toluta no,
et unum alterumque applicatum vesicatorium, profuerunt. Post frigus diu durans multos, in primis,
quorum caput largum, corpuS quadratum, et collum P. breue elle solent, a poplexiae obnoxios esse, experientia confirmauit. Num a sanguine nimis denso facto Zan ab imminuta perspiratione, relictis crassioribus i an
528쪽
denique ab atmosphaerae pondere corpusnimis premente, hincque sanguine fortius ad cerebrum appulso ZQui morbum hunc timere debent, parce tum villant, te niterque se purgari patiantur. Sunt inter medicOS, qui omnes febres aut venae sectione, aut sudore excitato, tollere velint: multis autem in locis contra eos annotat Cl. Auctor , quo cum successu lenioribus remediis purgatae fuerint primae viae, aut aluuS quoque sponte fluxerit, si saburra humorum peccantium iis inhaeserit; aloeticis autem tum prorsuS omiSp. 172. sis. In febribus praesertim lentis putridis, vel potius biliosis aut mesentericis dicendis, ubi foetidus oris sapor, nausea, ruituS, vomitio, abdomen tumidum, similiaque symptomata apparent, aeris biliosaque colluuies aut per vomitum aut per aluum recte P. I 26. expurgatur. Sanguinis autem missio, nisi plethora adsit aut inflammatio urgeat , omitti debet. Febres enim austumnales, quales illae biliosae ut plurimum esse solent, lenem magis catharsin, vernales vero sanguinis detractionem frequentius, poscunt. Sufficiant vero, quae adduximuS. Vel nobis iam haud monentibus, satis inter omnes constat, quam doctus, prudens atque felix medicus sit Cl. Auctor, cui longio
rem adhuc vitam ex animo apprecamur.
XVIII. Traitato di Medicina preservativa divisi, in sene
parti in cui brevemente si ragiona delle sei co- se des Medici detis non naturali et ζ insegna pari mente la mani era di conservare la sanita e
L A Medico Filososo, in Verona nella stamperia vescovile dei seminario l7St. q. Alph. 1. Pl. IS.
hoc est Tractatus de medicina praeserUatrice etc. une tractatum de medicina praeseruatrice Cl. Auctor in septem partes diuidit et in sex prioribus
529쪽
res, non naturales a medicis distis, disquirit, in s ptima vero regulas de conseruanda sanitate et longaeuitate aequirenda breuissimis tradit. In partis primae capito primo sanitatis idea:euolui- p. q. tur eaque dispositio bona et perfecta totius corporis eppellatur, per quam Omnia instrumenta actioneS naturaleS, animales et vitales exequuntur. Definitio, per quam non nulli auctores sanitarem in aequilibrio
1 idorum et fluidorum positam esse dicunt, ideo Cl. Auctori displicet, quod in aequilibrio nullus motus nullaque actio possibilis sit, inde ille in proportionato praedominio solidorum et fluidorum eorumque genuina relatione, actionum perficiendarum ratio nem ponit: qui igitur res, quibus hae operationes perficiuntur , bene applicare nouit, ille sanitatis custodiam suscipere valet. Hoc in focuudo capite breuissimis verbis indicatur, et in tertio aeris consideratio traditur. Quo modo itaque aer in corpuS ΠΟ- p. 8.strum transeat, disquisitur et non tantum per alimenta et per viam dubiam vesicularum pulmonalium ad sanguinem peruenire illum posse assirmatur, sed porro quoque per pulmones inuestientem membranam ad thoracis cauum, nec non per subtilissimos neruorum apices ad cerebrum eum deduci posse asseritur. Dum p. IO. Porro particulae, quibus aer scatet, considerantur, Variarum narrationum mentio iniicitur, quibus insignis magnitudinis lapides e coelo delapsi traduntur, asseriturque nos cum nausea respirationem exercituros
esse, is sciremus, quales particulae in aere nostro continentur. Capite quarto de affectionibus aeris, grauitate, elasticitate, calore et frigore, nec non de sicebrate et humiditate in genere disteritur, et quinto vis P. I 8 aeris, corpus externe ambientis, diiudicatur, ita, ut praeter Universalem corpus penetrandi rationem, in pulmonibus circulum sanguinis, in habitu corporis perspirationem culaneam per eandem moderari pos
se ostendatur, illudque qua ratione in calido et frigi-
530쪽
do, sicco et humido aere eueniat longius exponatur, p. 22. qua Occasione etiam homines magis in aere frigidiu sculo quam calido vivere posse affirmatur; calidarum enim regionum incolas magis effoeminatos, timidos et minus faecundos esse, vitamque breuiorem vivere, cum e contrario incolae frigidarum regionum sortes, animosi, foecundi et longaevi deprehendantur. Por- P. 27. ro autumnali tempore magis, quam vernali sanguinem venae sectione subdueere suadetur; vere enim aucta perspiratio copiam humorum dissipat, dum vero illa autumno imminuitur , humoreS intra corpus retinentur et augentur. Perspiratione vero ita imminuta vel cibos leuiores sumere, vel e0s, qui appetitui indulgent, qualibet septimana pitulis franeos ur- tensibus uti, vel rhabarbarum mastieare iubet Cl. Auctor. Qua Occasione monemuS, eundem passim ex pharmaceutico fonte remedia sanitatem praeseruantia petere, quae tamen pro instituti ratione subiectis et morbo non satis accommodari possunt. Capit exto de P. 3 - ventis agitur et quo modo loca inhabitata et domientia disponi et a ventis minus salubribus defendi debeant, disquiritur. De ventis in genere pronunciatur, aquilonem siccare, austrum humiditatem afferre, orientalem calidum, occidentalem vero frigidum esse, quod quidem assertum ad varias Italiae prouincias neutiquam vero ad alias regiones extendi poterit. p. q3. in part hoc uuia cibi et potus ratio exponitur, et caput primum de lacte matris et nutriciS, primo recens natorum alimento, agit; variis itaque argumentis comprobatur, matres ipsas infantibus mammas praebere debere, si vero nutrix in matris locum substutuenda sit, tunc similem aetate et constitutione corporis eligendam esse. Oves, a capris nutritas, d rioreS, et capraS, Ouium lac sugentes, molliores pelles obtinere experientia declarauit, hinc nutrimentum diuersum corpoream indolem mutare posse iure