장음표시 사용
721쪽
pili coxpus, quo usque sub epidermide est, mollius deprehenditur. Pili corpus nunc examinandum ex inuolucro extremo, fistulis interioribus et medulla intima constat. Pilus ex bulbo emergens, bulbimembrana, in breuisiimum tubum ad lineae circiter
longitudinem producta, cingitur, ab epidermide quoque thecam sibi parat non ultra duas lineas longam. Haec proxime ad bulbum obseruantur, reliquuS cortex caudicis s uae indolis est, pellucidus, maxime in apice; in iuniore crine cortex mollis, in adulto adeo durus, ut cum crepante quodam resultu sectioni refragetur, elasticus ramen existens se in pilo transire sim scisso retrahir er internam substantiam protuberare facit. Corneus fere hic cortex pilis ultra centum annos etiam sub dio integritatem seruat, nulla fibrosa eidem circumducta est massa nec ramosae fibrae adsunt; color eius albus est nec proprius pilorum color hic residet. iProxime sub cortice per totam pili longitudinem
fistulae tenuissimae decurrunt, elasticae et minus pellucidae, area tamen earundem in disiecto pilo nunquam caua apparet, numerus in capillo senarius in maiori vibrilla quinarius Cl. Auctori visus est, tantum vero spatii superesse Videtur, ut sine erroris metu ex decem circiter fistulis, aut in unum circulum, aut in duos concentricos dispositis pilum constare dixeris. Hae fistulae inter se et cum cortice tenuis simis filamentis coniunguntur, et ductum quendam,
in media totius pili iongitudine exsculptum, sormant, qui vero totus medulla impletur. Ergo pilicaui sunt, at non Vacui.
Medulla vero ex duplici materia humida una, ab p. 376. tera solida, constat. Humida materia non nihil viscida est, et in quaedam fila se duci paritur, eidem 'etiam multi teneriores globuli seu guttulae aereae remiscentur. Haec Vera colorum in pilo sedes est.
Altera solida substantia ex fibris subtilissimis et splendentibus
722쪽
dentibus contexta est, quae ex ipso bulbi ventre
oriuntur, et retis instar se decussant, non tantum vero in medulla subiistunt, sed et fistulas connectentia
filamenta constituum. Pilorum superficies exterior non nunquam eminentiis exasperatur, quae tamen Omnes accessoriae
videntur, cum iis detersis glabra et teres appareat pili vero ad apices ita attenuantur, ut minores isti, palpebrarum fere conici sint. Inter multa millia pilorum micros copio examinatorum Cl. Auctor quatuor tantum nodosos vidit, ergo nodi non ad naturales dotes, sed ad morbos potius referendi sunt. Pauca post modum de crispatura et longitudine pilorum proportionata, nec non de copia eorundem P. 379. in diuersis corporis partibus annectuntur. Dianaeter pilorum pro diuersitate loci et coloris distieri: crastissimi sunt in pube, hinc sequitur barba et hircus, tum vibrissae longiores et capilli, post hos cilia et supercilia in adultis. Capilli in superficie, uni
quartae pollicis parti aequali, arcte se contingentes erant , T nigerrimi, I 62 fusci, I 8a ex albo flaui. Nee totus pilus ubique eandem crassitiem haber. Durities a cortice pender, varia ergo est pro ratione aetatis, subiecti et locorum. Robur ita comparatum est. ut quilibet pilus facile quatuor semiunciarum pondus ferat. De colore varia proponuntur, quae cum breuiter exposita sinr, vix repeti possunt. Breuis vero haec delineatio ostendit, quanta cum cura minutissimam hane corporis particulam examinauerit Cl. Auitor, quare completam pili humani anatomen, leonibus aptis illustratam, exoptamuS. 17. IO. GOTTFR. ZINN obseruationes de scimrbis cerebelli et cerebri, eo redeunt, ut sciri bos, diuersis in locis utriusque visceris adnotauerit, simul cum tumore conglobatarum glandularum praesentes.
723쪽
Doctores et Professores artem salutarem docentes: ij in Academia Regi Omontana. HELCH, PHILIPP. HAR TMAΝΝ, Med. D. et Profordinar. Ordinis sui Senior. IO ANN. CHRISTOPH. ROHLIVS, M. D. et P. Ord. secundus, Ser. Borussorum Regis Archiater.
Q HR ISTOPH. THEOPH. BUTI NER, M. D. et P. O. tertius. GOTHO PR. THIESEN, M. D. et P. O. quartuS.IO. FIENRI Q. VON SANDEN, M. D. et P. O. quin
CHRISTI AN. AREND. SCHERER, M. D. et P. IO. GOTTI OB LEIDEN PROST, M. D. et P. O. IO. ANTON DE ALECO URT, M. D. et P. EStr.
Hotmiae iam inde a quarto die mensis decembris anni praeteriti Vir Cl. An RAHAM B AER, M. D. in locum b. Ris E, ut Archiarer regi US OrdinariuS, Te giique collegii medici praeses, surrogatus atque con 2 om.II. Parra IV. et stitu
724쪽
stitutus fuit; quam quidem ipsam relationem ex litteris, Holmia acceptis, nunc depromimus, ideoque nos aliorum relationibus tum temporis seductos fuisse fatemur, quando hoc praesidis munus Senatori regni, Lib. Baroni de HOS PREN, demandatum esse, indicauimus '. Verum quidem esse insimul accepimus, voluisse ordines regni, cum de morbis in regni prouinciis grassistibus sermo inciderit, ut collegii medici festionibus aliquis adesset, qui auctoritate sua illius decretis valorem conciliarer; huc usque tamen ea de re nihil amplius ibi notum falsum fuisse. In locum viri, dum viveret, clarissimi, b. avRCHARD DAVID MAUCHART, Med. Chir. et Anatomiae in acadenata Tubingensi Professbris ord., cuius vitam olim iam enarrauimus ' , ante palleos menses successisse legimus ipsius generum, Virum
cuius praecedenti anno editum novom problema chirurgicum de extractisve cataractae ultra perfici u-ds nuper cum lectoribus nostri S communicau, nam 'η . In academia, quae Traiecti ad Rhenum floret, Vir Cl. Io. DAVID HAHN, Ph. et Med. D. Societ. Reg. Solent. Gotting. Conso eius, cuius cum laude menti0nem faciendi iam olim habuimus occasionem '' ', philosophiam, physicam experimentalem et astronomiam publice docendi munus naictus est ordinarium, quod die vicesimo primo proxime elapsi mensis iunii auspicilius fuit, habita oratione dementia naturalis ab obseruationum et
725쪽
frdibus repurganda, quae nunc etiam typis expressa Publice prostat. Berolini secundum anatomiae professorem inque
regio theatro anatomico prosectorem a Ser. Borussorum Rege nominarum esse legimus Io. ADRIAN. THEODOR. SPRO EGEL, qui Optimum dexteritatis
et industriae suae specimen ante paucos menses Gottingae edidit, eoque tum temporis ab academia ibidem constituta Doctoris indici honores atque iura promeruit, illa nimirum dissertatione, experi-mruis circa Paria Mneus tu vivis animalibus instituta sistente, de qua proxime disserendi foro nobis locum speramus. Ibidem domus, proxime post theatrum anatomicum sita, nuper eum in finem publico nomine emta fuit, ut sic dictum laboratorium chymicum Omni, quo Opus esse videbatur, apparatu ibi nunc exstrui atque constitui queat; in quo perficiendo opere iam omni quoque industria laborari fertur; insimulque
Viris Clarissimis, Io. HENRICO POTT et ANDR. SI EG M. MARGGRAF, Viris scientiae artisque chemicae peritissimis, summamque in ea laudem huc usque iam consecutis, ea data est prouincia, ut chemiam in illo publice doceant; attamen de Cl. ΜARG-GRAp dubium adhuc esse dicitur, num is ipse eam praelecturus, an, propter insignem pectoris sui infirmitatem, muneris hancce partem alii traditurus sit 8 Porro etiam illinc renunciatum habemus, Uirum
Cl. IO. GOTI LIEa GLEDIT SCH, M. D. et Acad.
Soc. a collegio chirurgico- medico, ut Professorem Bolanices ordinarium, ante breue tempus fuisse re
726쪽
Hinulae die merdis septembris tertio a Ser. Rege
Daniae Virum Cl. HENRIC. FRIDER. PETERSEN,
M. D. apud Alienavienses poli amarai, et adiacentium terrarum ditionis Finnebergae atque eomitatus Ran- Toviae physicum, mandato eum in finem edito, aulae Danicae medicum nominatum esse legimus. Sine anatomica corporis humani cognitione, nec arti S chirurgicae, neque chirurgi, datur idea. Vt igitur, exemplo aliarum in Germania urbium, in Hannoueranae ditionis prouinciis anatomen discendi ac excolendi copia fieret iunioribus chirurgis, facultas data esse fertur Cl. En Eva', qui omnium primi
in exercitu Hannoueranorum chirurgi munere fungitur, Hunuouerae theatrum anatomicum erigendi
atque constituendi, insimulque artis chirurgicae tirones ea, quae ad ipsorum artem Pertinent, edocendi.
Ex litteris, ab amico in Hollandia degente acceptis, perspexinvis, Vianae, urbe in vicinia Vltraiecti sita, haud ita pridem detectum fuisse fontem medicatum, cuiuS Vires patefacere ac commendare annisus sit chirurgus illius urbis, H. v AN DER STE ESpeculiari libello, belgice edito sub hoc titulo: Her
Aundite Oud vidi Neu, underuomeu eu b profi, su- gaude de Viaausebe Brinppell, dctor H. V. D. STE EG, Stai Chirurgyn te naneu, Amstelae S. Nec ingratum lectoribus nostris fore putamus, cum ipsis simul narramus, hac praegressa aestate per Seelandiam, Geldriam atque Hollandiam variolas non solum valde grassatas fuisse, sed extitisse etiam exempla, bis hoc morbo correptos fuisse multos, medicisque ideo moueri suspicionem, vel apud eorum multos iam potius in confesso esse, eum, qui variolis confluentibus n0n laborauerit, iterum eis esse obnoxium.
727쪽
Regia scientiarum societas, quae floret Gottingar, die octauo proxime elapsi mensis sextilis eum in finem conuenit, ut dissertationes, de optimo salis culi naris corrigendi modo, ad ipsam missas, publice diiudicaret. Praeter alias enim sententias, praemio promerendo dicatas, etiam hanc eruditorum dis quibsitioni proposuerat ' : qua nimirum ratione sal ex fonte eo ius alcatina sua indole liberetur, et purior atque magis crystallinus, et ad saliendos etiam maxime putredini obnoxios pisces aptus reddatur. Finito examine schedarum, dissertationi, quam ex reliquis se- legerat societas, adiectarum, sigillis solutis, Uirum
Illustrem, Io. CHRISTOPH. D REYHAVPT, Ser.
Borussorum Regis Consiliarium intimum, iudiciique salarii, quod Halae Magdeburgicae est, praesidem, illum commentarium transmisisse patebat, qui prae aliis praemio dignus iudicatus fuerat. Constat, illustrem hunc virum per viginti iam annos muneribus apud salinas functum, atque laudem viri earum rerum peritissimi iam diu consecutum esse. Post ea denuo aliam, ex oeconomica item scientia, secundum instituti sui rationem, petitam, sententiam modo dicta societas proposuit, solito etiam nummi aurei duodecim ducatorum praemio promisio. Quaeritur nimirum: qua ratione calx inuris ac aedificiis ex-s niendis conueniens atque destinata, optime ac ita praeparari debeat, ut aeris tempestatumque iniuriis, quam diutissime resistat. Mense quidem tutio suturi anni I7 elaborationes transmissae publice disquirentur, sed, ut ante primum mensis iunii eiusdem anni diem eas tradendas curent eruditi, serio hortatur eos societas, qui soluendae quaestioni iludere velint. Quo autem modo dissertationes conscribi ac tradi debeant; iam olim a nobis relatum fuit ''.
728쪽
Dem Burdegalensis scientiarum academia praemium illud solitum, a defuncto olim Duce DE LAvo Rcg fundatum, huic, quo iam vivimus, anno praefinitum, et a nobis iam suo tempore indicatum Viro Cl. FRANC. DE S AU v AGES, M D. et Pros. in academia, quae floret Monte Pessulano, tribuit. Mutationes nimirum, quas aer pro ratione diuersarum conditionum, in corpore humano efficiat, explicandas voluis e academiam, constat. In eodem etiam, quem ea de causa habuir, conuentu nouum argumentum, ad annum huius saeculi quinquagesimum quintum referendum, proposuit: explicari nempe debent illae mutationes, quas vegetabilia ab aeris ambientis vi experiantur. Binorum etiam, anno proxime instanti 17sψ destinatorum, commentariorum materies, iam alio tempore nota facta, et a
nobis quoque tradita ' , eadem, uti conscripta ibi legitur, manebit. Eos simul eruditos modo dicta rogat academia, qui duas iam elab0rationes, unam cum symbolo: Vertitur tu cariem viridi sub cortice, at teram cum hoc: Non fingendum aut excogitandum, sed iuueni nuum, quid natura faciar aut ferat, ad j p sarii miserunt, ut iis nouas adhuc iungere velint animas
In academia, Gielsae constituta, nuper iam die vicesimo secundo mensis aprilis e vivis ereptus est primus medicinae professor, LUPO VICUS HENRI-CVS LEO HIL CHEN, Med. D. et Satrapiae Giessensis ac adiacentium aliquot praefecturarum physicus. Inter omnes constat, quaenam experimenta elemctrica, ex duobus inde annis et quod excurrit, pri mum ab angio quodam, Cl. FRANCRI IN, Philadelphiae in America, deinde Parisiis, aliisque Europae
l. e. Vol. I. P. I. p. 149- ibidem et t. c. Vol. II. P. I. P. 178.
729쪽
urbibus, et ex aliquo etiam tempore Retropoli, a Cl. RICHΜANNO, physices in academia, ibidem fundata, professore, capta fuerint eum in finem, ut materiem electricam cum illa, quam in sinu suo fouent nubes, fulgur atque tonitrua apportantes, unius eiusdemque esse naturae, non demonstrarent solum,
sed et modum ediscerent, quo fulmen in determinarum aliquem locum dirigi, ideoque suo tempore ab illis locis, in quibus vis eius maxime metuenda est, V. c. Ossicinis atque promtuariis tormentarii pulueris, auerti poster. Quam utile autem tale omnino foretinuentum, non nullis tamen eruditis tentamina, eius
rei causa instituenda, ab omni prorsus periculo haud abesse visa fuerunt. Ii nunc quoque sententiam suam confirmari existimabunt tristi isto fato, quod modo
dictus Ricu MANNus, die vicesimo sexto mensis tulit huius anni, Petropoli expertus est. Ex relatione enim, quam Petropolitanae debemus academiae, accepimus, virum illum, die nominato medio, tempestatem a septentri0ne ortam, uti huc usque solitus fuerat, obseruaturum fuisse; praeter opinionem vero,
cum ista scilicet nubes spissa sex circiter gradus ab
eius vertice remota esse videretur, a fulmine coloris ex albo coerulei, pugni magnitudinem aequante, ex conto ferreo, experimentis istis destinato, sine ullo eius attactu, cum fragore versus ipsum prosiliente, tactum, illico exanimatum concidisse. Rem vero ita, uti iam retulimus, accidisse, chalcographus ac demiae, S O K o L O W, qui praesen S suerat, confirmauit, qui et ipse quidem a filo isto ferreo, quod a summo domus tecto ad contum istum modo dii iam us que exporrectum fuerat, vi fulminis disrupto, ictus quosdam, vestem ipsius panneam dilacerantes, in dor so acceperat. Omnis quidem illico adhibebatur cura, quo Vita RiCHM AN Ni , si forte superesset adhue, xeu0eari posset: sed frictio, excitans spiritus atque Venae sectio, nihil proficiebant nee redibat anima,
730쪽
licet pectus, velut in suffocatis tentatum saepe suiu
cum luccessu experimentum, naribus compressis, inflato spiritu, dii tenderetur. Externa dein corporis supernete oculis collustrata, ne ullum quidem praegressae conuulsionis signum apparebat, in suprema vero frontis parte, ubi capilli incipiunt, et vertuS latus eius sinistrum, rubra et cruore suffusa maeula, figurae ovalis et magnitudinis thaleri imperialis, aliaque eiusdem plane indolis in latere pedis sinistri, calcei supra eam immediata parte bis dilacerata; porro in ipso corporis trunco, a collo ad coxarum usque regionem octo eiusmodi sugillatae maculae, vel liuores potius dicendi, diuersae magnitudinis conspiciebantur. Post quatuor et viginti horas, a Viris Cli.,
FRATENS TE IN et K LE INFELD, acadentiae iussu,
cadauer incidebatur; liuoribus istis primum inuestigatis. Cruor sub iis haerens nune erat secus atque firmus, cuteque separata, illos Omnes nil, nisi cutem, penetrasse, nee musculos, aut ossa, neque ipsistin quidem subiacentem pinguedinem laesam esse, intelligebant viri adstantes. Mirum quoque est, pilos in iis cutis parribus externis conspicuos, nullo modo simul laesos fuisse. Cerebrum perfecte sanum, cor sanguine quidem vacuum, caeteroquin aurem illaesum; anterior pulmonum pars sine ulla laesione, ea vero posteri0r tota, prae primis in dextro latere, subnigra, fu Ua et sanguine extra vasa misso repleta; in ipsa vexo thoracis cauitate dimidia circiter sanguinis puri effluxi libra, deprehendebantur. Posterior asperae arteriae pars membranacea, tenui S, macerata quasi atque discissa, illius autem bronchia partim sanguine puro, parrim quoque spumescetare, Plena erant, ira, ut iam ante corporis incisionem, dum illud inuertebatur, sanguis per os prorumperet. Abdomine post haec aperto, praeter illam intestinorum partem, quae a spina d0rti propior erat, atque praesertim g andu isti a Panereas dictam, quae nimirum parres sugil-