장음표시 사용
691쪽
bilis succusque pancreaticus, copiosius expressi, intestinorum latera denudata magis magisque vellicabant et frequentiores deiectiones excitabant. In summis hisce malis, quae intestina tenera et a longo tempore debilia falla excruciabant, et in magna febre simul aestuante gangraenam et sphacetum, tandem fatalem vitae terminum ipse sibi praenunciabat Noster. DO-p.sI. lores illi atroces, in duodeno quasi orti, in ieiunum et ileum propagati, die morbi secundo continuabant; in alui tamen deiectionibus nullum sanguinis sinceri aut atri vestigium cognoscebatur, hypochondria libera erant, nullus sentiebatur tenesmus, nulla cardialgia; a bile tantum corrupta, in duodeno latitante et per vomit uritionem et molimina vehementia in ventriculum regurgitata, conuulsivae ventriculi, diaphragmatis et musculorum abdominalium agitationes semper excitabantur. Ad morbum hunc tollendum indicationibus hisce insistendum esse aeger, ipse valde afflictus, animo constanti diiudicauit, nempe ut conuulsiuae fibrarum tensiones et dolores ob- runderentur et coercerentur, ut acrimonia Urens elueretur et educeretur et inflammatio gangraenaque imminen S auerterentur. Ante Omnia hinc in balneum, emolliens ex aqua suuiatili, furfuribus lai eque largiter admixto, paratum sese immisit magnumque symptomatum leuamen inde percepit Noster. Sed in completa erat medela; tormina enim, deiectiones copiosae et vomitus biliosi, denuo redibant, ad quae compescenda laudanum liquidum S YD EN HAMI I et magnesiam nitri albam assumsit sanguinisque missionem instituendam iussit, qui sub febre adeo intensa tenuem crustam inflammatoriam ostendebat. Ab his vero quoque parum leuatus emulsionem amyg p. 68. da linam et lac, aqua tepida confusum, elegir seduloque assuria sit; nitri grana quinque, largo vehiculo diluta, ad acrimoniam bilis corrigendam et febrem infringendam, suasu amicorum aliquoties data, nau-
692쪽
seam et vomitus denuo produxerunt, et doloribus iterum urgentibus, iterum in balneum secessit aeger, a quo et laudano liquido SYDEN HAMI 1 et iusculis p. 76. blandis assumtis, paululum leuabatur. Subito vero et vehementer abdominis musculis conuuliis, omnia antea assumta eiiciebantur, quibus cruciatibus aeger syncopticus factus solo aceto rubi idaei, naribus admoto, et facie vino rhenano generoso lauata, mirum in modum refectus est. Sed ab unico tantum cochleari vini hungarici hausto, immanes dolores, a xietates, aestus, sitis et deiectiones oriebantur. His omnibus symptomatibus, die tertio saeuientibus, ex multis medicamentis propositis, nihil praeter iuscu- p. 89.lum ex aqua, Vini hungarici sexta parte, saccharo, Vitello oui et cortice citri adiectis paratum, cum albquo fructu elegit. A vino canariensi, lente desse pio et larga aquae quantitate super pota, urentes intestinorum flammas, una cum vomitu continuo statim expertus est, quas insuso thee, aqua, balneo et clysmate emollienti aliquo modo exstinxit. Die P. H8. morbi quarto, conuulsionibus superuenientibus, optum laudanumque SYDEN HAM II eum quiete sine somno, levamine tarnen subsequente, adhibuiti Post haec, cum Noster iusculis nutrientibus tenuibus vireS refocillare tentaret, aquamque Selteranam prositi sedanda biberet, pristina mala mox recrudescebant. Aduenientis amici consilio, qui fomitem mali nondum exhaustum esse iudicabar, rhabarbari drachmam dimidiam deglutiebar, a quo vero non statim expectatum leuamen, sed die morbi quinto symptomata omnia auctiora proueniebant, quae vero, dum dimidio extracti opii aquosi grano assumto somnolentiam sibi induxerat, non adeo sentiebat, ad se vero rediens sudore frigido perfusus adeoque languidus
factuS erat, ut mortiS articulum metueret. Ex quo
languore abluitione vini rhenani evocarus, iusculo panis deinde nutritus et aqua Selterana satiatus, de
693쪽
nuo bilem tenacissimam, amarissimam, putridissimam,
acerrimarnque per vomitum reiecit. a qua bile rha- barbaro, antea invite assumto, mora, nunc vero eX-
pulsa, se leuatum fuisse fatetur. Vti vero a vino non semel suas molestias percepit, sic etiam nunc, cum rhenanum, aqua Selterana dilutum, ad visciditatem diluendam et corrigendam biberer, nou OS spasmos doloresque intestinorum cum febre aucta recuperauit, qu0S etiam iterum diluentibus aquosis tepidis et clysmate coercuit. Cum hactenus febris remisisset et tempus, quo intestinorum inflammatio in gangraenam transire potuisset, praeterlapsum esset, ad aegritudinem dolorosam, in visceribus saeuientem, compescendam, liquorem mineralem anodynum H OFFMANNI assumsit, a quo vero maiora dolorum mala resuscitabantur. Ad intestina erosa et pambusta illinienda et inungenda, demulcentia, e. g.
oua sorbilia, cum butyro insulso mixta, degluti uir. Sed post hanc escam infusum thee cum superbibisset, pristina malorum tragoedia prodiit, quae etiam ad diem morbi sextum durauit. Die morbi septima Vomitus imminuebantur, detelliones vero alui liquidi Tmae sequebantur, quas, ne omnibus plane succis
Corpus exhauriretur, incratiantibus et gelatinosis cohibere putauit. Post vomitus nidorosos, hactenus perpessos, die octauo nunc acidi corrosiui cum magno angore sequebantur, qui in solatium aegri de superata putredine et alcalescentia, in sal salsum conuersa, testabantur. Die morbi nona symptomatibus remittentibus, ad tonum intestinis restaurandum, ignesque febriles restinguendos, decoctum corticis Peruviani eiusque extractum exhibitum fuit, a quo tamen, eum ventriculi neruos sensiles nimium vellicaret et ad vomitum et deiectiones stimularet, abstinendum erat. Et die decima, cum nec dias cordium FRA CASTOREI, nec epithema spirituosum ferri P0sset, tinctura martis, eum succo cydoniorum paμX x a xara,
694쪽
rata, iusculis demulcentibus interpositis, magno cum effectu propinata fuit. Diebus post ea undecimo, duodecimo et sequentibus aeger melius se se habere
incepit. Cum autem viniam et aromata nouos semper cruciatus afferrent, tantum cibi S ex ouis, gelatina. lacte, et aquis spadanis lacte mixtis corpus leniter nutrivit, et sic sensim sensimque, dolorum levamine subsequente, deiectionibus alui naturalibus factis, virium incrementum cum magna sanitatis spe magnoque gaudio et solatio rediit. Absoluta sic diri huius morbi descriptione Auctor Cl. animaduersiones theoretico practicas de hoc ipso morbo satis erudite et fideliter instituras anne-
p. I 82. ctit Inter causari quae morbum hunc faciunt, referuntur variae: Aer, quatenus ille partim intasma malignum neruosis partibus corporis humani inimicum, continet, partim corpori, a calore antea aestuanti, subitaneum refrigerium adfert, et acre in succis genitum ad viscera interiora pellit: alimenta varia, viseida, tenacia, dulcia, acida, salsa, aromatica, pinguia, potus fermentans varius et vinum glacie refrigeratum, intemperanter ingurgitata et in primis viis quiescentia eam assumunt acrimoniam, quae intestina
p. 187. quam maxime afficit. Etsi quidem humores corporis humani proprii, saliua, liquor gastricus et pan-
creaticus eam acrimoniam concipere non possvnr,
quae Ventriculum et intestina tantopere stimuler, bilis tamen, quae in putredinem et alealescentem acrimoniam citius vergit, quando copiosius secreta et violenta quadam actione in duodenum pulsa haeret et quiescit, corrumpitur, aeris fit, rodit teneras duodeni tunicas, motum peris alticum sursum deorsumque exagitat et vomitus et delestiones frequen- p. 2I3. rioreS excitat. Purgantia drastica et venena, quae stimulo suo vehementi ventriculum et intestina irritant, eadem ratione, ac ira choleram producere pocsunt, et binae hae causae, licet diuersae, tamen eadem
695쪽
symptomata excitant. Sedes cholerae pr0pria in p. ar . ventriculo et duodeno est quaerenda, a quibus vicinae partes simul in consensum ducuntur er irritantur, ex quo coniensu etiam adeo copiosae hae excretiones intelligi pol runt. Febris ipsa choleram,
maxime si ea paulo grauior existat, propter Vehementes motus semper comitatur, licet et plures auctores choleram sine febre obseruatam descripserint. Ex omni autem cholera nulla magis attendi meretur, P. 23ῖ. quam quae aestiuo tempore, mense in primis augusto, invadit homines. Et cum ea ipsa intra primas horas paucosque dies aegros interimere soleat, subito aptis auxiliis succurrendum est. Suadet ipse Noster p. et S ad inflammationem, gangraenam et sphacetum intestinorum auertendum, tempestiuam venae semonem instituendam. Ad eliminandam vero acrimoniam vomitorium medicamentum, etiamsi ex ipecacuantia et tartaro emetico constet, periculosum, vomitum
ipsum contra potius diluentibus, quae nullum nouum stimulum addunt, prouocandum esse arbitratur. Purgantia medicamenta, quae aluum blande ducunt p. 273. et in intestina magis titillando, quam irritando agunt, ad saburram in cholera evacuandam, Valere possunt. In rariori purgantium usu ad diuersas causas et tempora morbi diuersa respiciendum est, et ipsa laxantia danda, indoli acrimoniae cognitae accommodanda sunt. Cum maiori securitate clysmata blanda, emol- p. 28 O. lientia, oleo sa, lactea, ad eluenda, fouenda et in ungenda intestina applicantur; quae vero in hoc morbo et in dysenteria commendantur clysmata terebinthinacea, nullo alio in casu conueniunt, quam Ubi, febre lana cestante, ulcus in intestinis ortum purgandum et abstergendum est. Acida in hoc morbo pro p. 296. pinari debent, quando sola nidorosa alcalica et putrida materia peccat; alias enim neruos sensiles magis Vellicant, pungunt novosque dolores excitant. Terrea absorbentia, in ea cholera curanda, quae a causa p. 3OI.
696쪽
aeida, uti in infantibus, a lacte acido cum bile remixto oritur, forte aliquid praestabunt. Demulcentia omnia, quae blandistimo et mucilaginoso principio P. 3 8. gaudent et acrimoniam inuoluunt, utilia sunt. Salia, quae pro scopo abstergendi febremque mitigandi commendantur, caute dari debent, ne stimulo suo
ventriculum et intestina irritando, nouos tumultus excitent. Aromatica volatilia et calida medicamenta, quoniam facile nouos dolores et febrem auctiorem P. 3 efiiciunt, hic nocent. Tonica et adstringentia crispaturas fibrarum faciunt debilium, i deoque ex eis blandiora, e. g. tincturae martiales, demulcentibus P. 3 Q, mixtae, conueniunt. Ad motus nimios compescendos anodyna sic dicta non semper sufficiunt, ideoque vera optata, suspensa tamen manu, in summis malis tentanda sunt, quorum exhibendi regulas certas praescripsit Austor. Potus, in cholera bibendus, eligatur demulcens, non fermentatus, aqua tepida, serum lactis etc. semper acrimoniae peccanti, Vel acidae, vel P, 368- alcatinae opponendus. Uini usus in cholera concedi potest, ubi febris aestus internus, tempUS aestiuum et laesio, ab excessu vomitus orta, non contradicunr. Externe prae spirituosis fomenta et cataplasmata emollientia calida, maxime vero balnea similia, magnum huic morbo leuamen adferunt. Fidimus nos
Auctori experto et de morbo in suo ipsius corpore cognito, obseruato et superato gratulamur ipsique sanitatem stabilem firmamque, ut praemium laborum, apprecamur.
697쪽
Enumerationis Fostilium, quae in omnibus GaIliae prouinciis reperiuntur, tentamina, AU-Etore A. I. D. DARGEN UILLE, e Reg. SC.
Soc. Lond. et Montepes. Parisiis apud Ioli de Bure 17SI. 8. mai. Pl. 9. Cum naturalem regionum suarum historiam varii
descripserint naturae indagatoreS, mirandum Omnino erat, cUr, praeter aquarum mineralium, avariis Galliae eruditis susceptam considerationem, sussilia, in amplissimo hoc regno rePeriunda, nondum in uno opere tradita, sed sparsim tantum indicata fuerint. Cl. Auctor itaque, quo appararum colligeret, ad designationem fossilium patriae suae tradendam aptum, non tantum itinera per VariaS prouincias ipse instituit, sed etiam per aliOS rerum natura- Iium indagatores, magnam fossilium copiam, prouinciis et locis, ubi inueniuntur, accurate indicatis, obtinuit. Indicem itaque tantum exhibet, fusius forte de his in altero conchyliologiae Volumine, quod promittit, acturus , in quo simul defendet, victrices diluvii uniuersalis undas conchylia e mari extraxisse, et in altissimos saepius montes elevasse. In praesentirentamine ordinem prouinciarum Galliae secutus est, et ab insula Franciae incipiendo viginti tres reliquas prouincias et sex tractus Galliae adiectos, D catum Lotharitagiae, Burgundiae, Ruscinensam et Artesiae comitatus, nec non Alsatiam et Belgium gallucum, considerauit, locaque accurate indicauit, in quibus varia fossilia reperiuntur. Ex instituti itaque Tatione nec genera definire, nec species ad sua genexa reducere, voluit. Maximam etiam partem Petre-
Primum volum n prodiit Parisiis 17 2 sub titulo: L'histoire naturelle eclaircio dans deux de ses parties principales la lithologie & la conchyliologie &c. Par M. de la Soc. Roy. des Sc. de Μonipellier
698쪽
fassa indicantur, in quibus non nunquam et terrarum, et lapidum strata, quae haec corpora continent, nominantur, laepius vero specieS conchyliorum, siue aliorum corporum petrefactorum, in locis quibusdam collectae, matrice non indicata, recensentur. Haec quidem sessilia saepius in terrae superficie deprehenduntur, et facilius, quam reliqua mineralia, metalla et semimetalla, de reguntur, quae maiori studio et labore ex terrae visceribus eruenda sunt. In his itaque enumerandis parcus est Cl. Auctor, nec matricis, nec speciei, mentionem iniicit. Licet enim haud dubitandum sit, Galliam in sinu suo omnis generis metalla abscondita fouere, rarius tamen ita disquisita fuerunt, ut ad Venas optimaS penetrauerint rerum naturalium studiosi; inde tantum passim indicara vestigia venarum metallicarum', Vel minerarum, casu erutarum, nomina deprehendimus. Rerum etiam fossilium diuitias in Lotharingiae Ducatu, vicinisque prouinciis, collocataS, quarum copiam ex mineris in Germaniae mus eis visis colligere possumus, haud sussicienter indicaras esse intelligimus. Haec vero fossilium enumeratio iis forte utilis esse poterit, qui itinera per Galliam instituunt, et i simul ad historiam naturalem fossilium respiciunt.
XU. Commentarii societatis regiae scientiarum Go tingensis Tomus II. ad annum ipsa, Gottingae apud viduam Abrami Vandenti Oeckii, IJ J. q. Alph. a. pl. 8. Tab. aen.
raefatio secundo huic commentariorum tona 3 praemissa, ea , quae in societate huc usque affa
s uerUnr, recenser: nomina eorum, qui, ut noui col
legae, vel ut familiares exteri, sociis praesentibus adscripti, vel ut auditores ordinarii, ad conuentus admissi fuerunt, praecipue leguntur; p0rro, quo usque Vel
699쪽
vel relationes de nouis libris, vel diarium eruditorum germanice conscriptum, ad sociorum labores pertineat, ostenditur; tandem et quaestiones enumerautur, quarum solutio praemiis positis ornata suit, vel quae in ps sterum eruditorum diligentiam exercere poterunt. Cum vero ex his, quae ad nostrum insit tutum pertinent, iam varia in nouis nostris annotata occurrunt, his indicandis longius non inhaeremus, sed rerum medico - physicarum, in his commentariis passim occurrentium, breuem subnectimus recen
) ALBKRΥvs de HALLE R de partibiss corpo p. II 4.ris humani sensilibus et irritabilibus '. Experimenta de corporis animalis proprietatibus, sensibilitate et irritabilitate, accuratius cognoscendis, a se ipso, Cl.
ZIMMERΜANNO '' et TINNIO, repetita et multiplicata vice coram testibus oculatis instituta, induxerunt Ill. HALLERVΜ, ut ea, quae in obseruationibus communia et perpetua fuerunt, in hoc commentario Proponeret. Aliae partes corporis irritabiles et sensiles, aliae vero tales non sunt. Cur autem irritabilitas et sensilitas in aliis partibus nulla, et in aliis corporis humani particulis aliqua deprehendatur, ex potestate in intima fabrica latente, non vero scalpello nec micros copio unquam detegi posse videtur. Ir- p. Us3.ritabilis corporis humani pars Ill. Auctori ea dieitUr, quae ab externo aliquo contactu breuior sit; valde irritabilis, quae a leui contactu, et parum irritabilis,
quae a valente causa abbreviatur. Sensius corporis humani pars ea apyellatur, cuius contactus animae repraes sentetur. Sensilis animalium brusorum pars ea est. qua irritata, animal manifesta doloris et incommodi
gna ostenuit; infensilis contra. quae usta, 1 cissa, puncta, ad destructionem usque caesa nudum dolorus signum X x s nullam-
700쪽
nugamque conuulpstuem et tu totius corporis situ mut rionem excitat. Hae partium proprietates per sola experimenta definiri poterunt. Senssibilitatem ergo nunc primum disquirit Auctor. Uiuorum animalium Varii generiS, Variaeque aetatis partes denudauit, et dum illa silerent et tra quille quiescerent, has statu, calore, spiritu vini, scalpello, lapide infernali, oleo vitrioli, butyro antimonii irritavit, et ipsorum animalium mutationeS et motus inde ortos et visos annotauit. En ipsam ex- P. II 8. perimentorum enarrationem l Epidermis, cum sine incommodi perceptione spiritu nitri fumante ita uripossit, ut flauedinem diu durantem induat, sensibilis non est. Cutis inter partes corporis humani eximie sensilis est, ea enim irritata clamat animal, se se concutit et doloris signa edit. Adeps et cellulosa tela non dolent. Caro musculosa dolet, qui dolor vero a neruis prouenit; neruo enim eiuSque truncis praecipuis ligatis, membrum fit insensile. Hanes ensibilitatis dotem etiam habent caui lateque expansimusculi, intestina, vesica, ureteres, uterVS eiuSque vagina. Tendo rectorum tibiae extensorum aut tendo Achillis nudatus, punctus, ex parte, ad dimimidium, immo totus incisus et dissectus, nec dolet, nec sentit. Tendine lacerato et irritato, nulluS in musculo motus, et musculo contracto, nulla in tendine contractio, in musculosa carne irritata motus, in P. I 2 O. tendine vero nullus Obseruantur. Illa animalia, in quibus tendo quidam, e. g. Achillis laceratus, ustuS, punctuS, perforatus, ad medium disiectus fuit, nulla 1ympromata passa sunt et facile absque molestia incesserunt. Vulnera etiam tendinibus inflicta sedili et sola naturae ope sanata sunt. Nudi tendines in homine lacessiti, et oleo terebinthinae calente inumcti, nullum sensum exhibuerunt. Horum eventuum causa in neruis, qui omnem in corpore humano sensum exercent, quaerenda et repetenda est. Cum enim