장음표시 사용
701쪽
enim nerui in musculos, non vero in tendineS, abeant, facile intelligitur, cur musculi, tendineS Vero non sentiant. Nihil ergo valet in vulneribus tendinum metus, sed omnia symptomata concomitantia a neruis laesis proueniunt. Cum ligamentiS articu' P. I 22. lationum capsularibus experimenta sequentia ab Auctore facta fuerunt. In ipsas animalium articulationes semoris et genu fleum vitrioli infudit, bacillum oleo vitrioli et butyro antimonii imbutum introduxit, ligamenta lateralia, capsulas et earum glandulas ambussit; in articulatione genu nudavit, capsulam et patellam, et ligamentum patellae, et laterale externum et internum, cultro rasit acuque punxit. Sed ex his omnibus nullus dolor nullusque sensus in animalibus obseruatus fuit. Ipsa haec vulnera, quae Vulgo
a chirurgis pro pessimis habentur, solo animalium saliuae balsamo applicato feliciter sanescunt; difficul-ras vero eadem sanandi assiuenti rancido et purrescenti glutini, quod consolidationem impedit, tribuitur. Ex his quoque concludit Auctor, arthriticos et podagricos dolores non in capsula articulorum, ubi nerui nulli sunt, sed in ipsa cute et nexuis ipsi subiectis sedem habere. Perios eum centies lacera' rum, incisum et ustum, tamen insensile semper deprehensum fuit, neque id mirum, quoniam in h0e nerui quoque non demonstrati sunt. Ossium sen-p. I 24. sum, etsi de hoc ipso Ill. Au nor propria experimen
ta adducere nequeat, non concedit; neque dentium
sensus, qui notus est, repugnat, cum ille a neruuli Sin foramen dentis intrantibus dependeat. Nullum Vero neruum in aliis maioribus ossibus, qui una cum
arteria Venaque coniunctus, os transiret, reperiri, et
cranium in hominibus sanis absque dolore perforavi asserit, indeque euincit, ossa non sentire. Interior ossium medulla dolere non potest, quoniam ipsa adeps est, et neruos in illa nemo unquam vidit. Dura membrana, quae ex cellulosa tela stipata cerebri
702쪽
tantum inuolucrum, non Vero musculus est, secundum ipsius Auctoris, Cl. ZIMMERMANNI et L ΙΝ-NII experimenta, oleo Vitrioli, butyro antimonii,
spiritu nitri usta, cultro incisa, forcipe lacessita, in animalibus nullam sensus notam ostendit, et in homine ob cariosum cranium nuda, insensibilis est reperta. Quae cum ita sint, ea membrana cephalaeae, phrenitidis et inaniae sedes esse nequit, recteque
agunt chirurgi Galli, qui illam, quod si sub eadem
pus aut sanguis latet, docta temeritate incidunt. P. I 27. In transitu hic Auctor contra IO. DANIEL. SCHLICHTINGIvM ', qui cerebrum alternis vicibus moueri et in exspiratione adscendere, er in inspiratione descendere assirmat, quasdam animaduersiones interspergit. Vidit omnino in animalibuS, cranio evulso, durae matris et cerebri motum plus quam vigesies, nullam que rationem in respirationis et cerebri motus coniunctione inueniri posse, d0luit. Sed, repetita obseruatione, cognouit, nullum in cerebro motum apparere, nisi dura mater a cohaesione cum cranio, quae ipsi immobilitatem conciliat, separata fuerit. Si ergo dura mater et cerebrum tunc solum in exspiratione mouentur et eleuantur, quando dura mater a cranio soluta est, non vero in cohaesione, ad viuum hominis statum explicandum, hoc experimentum SCHLICATINGII nihil valet, cuius sententiam aliis adhuc argumentis fractam et refutatam legimUS.
P. I 29. His relictis, Auctorem porro sequamur. A pia
matre, quae a dura separata et causticis supra iam dictis ambusta erat, nullus in animalibus eiulatus, nUl- Ius motus nullaque conuulsio successerunt; a cerebro autem pertuso acerrimae contorsiones et conuulsiones consecutae sunt. Si haec vera sunt, Stah-lianae scholae medicorum theoria, qua membranae neruorum pro sensus organo habentur, perculsa decidere ' Vid. Comment. nostr. Vol. I. Part. I. P. 8 seqq.
703쪽
eidere videtur. Alias porro membrana', peritο- naeum, pleuram, mediastinum, immo omnes, quae neruiS carent, er cellulosae texturae sunt, dolore et sensu destitui, repetita ea perimenta docuerunt. Hi ne et pleuritidis dolor aeris, non in pleura, sed in maximis neruis, qui inter costas sunt, quaerenduS est. Arterias venasque iis in locis, ubi neruOS anne30s p. I 3 r. habent, sentire, credibile est. Cum vero ab arteria comprehensa et ligata nullus sensus animaduertatur, arteriae venaeque non dolere Videntur. Cor, cum musculus sit, et neruos habeat, sentit. Viscera, pulmones nempe, hepar, lienem aut obscuro, Pro prer neruOS adcurrentes paucos, aut nullo sensu esse praedita, experimenta docent. Hinc etiam pulmones ab ulcere, et reneS a calculo latente, non dolent. Glandulae a neruis percurrentibus sensum habent obtusum. Quare scirrhi cysticique tumores non dolent. Adest praeter ea sensilitas in pene, lingua, in oculo,
eiusque in primis retina; cornea tamen et iris absque sensu esse videntur. A neruo irritato vinctoque magna animalibus anxietas oritur; neruiS maioribus ligatis, canes post aliquot dies perierunt. Neruus sectus, et sub loco sectionis irritatus, nullum doloris sensum exhibuir. Sic ergo ex his Omnibus patet, solos neruos, eorumque solam fabricam medullarem, et partes, quae his abundant, sensibilitate esse
Ab his nune in sectione secunda ad irritabilita- P. I Sq.tem Ιll. Auctor pr0greditur, eiusque a sensibilitate differentiam ostendit. Dantur enim parteS summe sensiles, absque irritabilitate, et dantur irritabiles absque sensu. En experimentorum summami Neruo irritato, musculi, quos adit, convelluntur. Si fibra muscularis irritata contrahitur, et musculus conuellitur, in neruis hoc aeque non euenir. Neruus ergo non est irritabilis et neruosis fibris vis oscillans ' Lecta d. 6 mai. Ipsa.
704쪽
lans sine fundamento tribuitur. A causticis adhibi-ris, cutis, nerui dissem, aliaeque membranae, mortuo etiam corpore, ita constringuntur, ut instar vermium repant, id, quod vero ad viuum corporis statum neutiquana est applicandum. Cutis ergo, et nerueae membranae ventriculi, intestinorum, urethrae irritabiles non sunt. Etsi ventriculus summe sensilis et intestina nimis sensilia sint, haec tamen magis irritabilia cognita fuerunt. Cor mediocriter P. 136. sentit et summam irritabilitatem habet. Repetiit
Auctor saepe BELLI NI experimentum, iuxta quod a neruo phrenico Viui animalis aut recens mortui prehenso, compresso, irritato, ligato, resetto, dia-phragma non senti r, tamen conuellitur. A neruo crurali resecto sensus cani perit, ab eo tamen irritato crus tremit. Non ea igitur corporis pars, quae irritabilis est, quoque sentit. In animalium membris nerveos truncos Auctor ligauit, ut stupor et paralysis inde eueniret, musculos deinde nudatos scalpello irritavit, quorum tamen fibrae eodem modo, ut ante tremebant et palpitabant, licet anima in hunc artum agere non amplius posset. Similia in partibus corporis auulsis accidunt phaenomena; sic intestina, e corpore exemta, motu peristallico repunt et in partes discissa mouentur. Cor resectum et eius frusta di P. I38. secta pariter repunt. Non ergo ea pars corporis,
quae a neruorum commercio cum cerebro interclusa
et de corpore remota est, sentit: sic digitus a homine resecius nullam in homine cogitationem nullumque dolorem excitat, nec ab anima eiusque particula ha bitatur, sed totus remotus est. Voluntas enim post digitum resectum integra manet, nec in digitum agere potest, nullaSque anima vires perditi et tamen digitus irritabilis manet. Quare irritabilitas neque ab anima, neque a voluntate, dependet. Quare podixo deduci inde potest, non Omnem vim musculo rum a neruis oriri. Neruorum interim utili.
705쪽
ras forte eo redibit, ut partim animae imperium ad
eam partem transducant, quae mouenda est, partim naturalem vim, qua fibra in breuius nititur, augeant et excitent. Postquam et haec pertractauit Noster, p. IS9. ad alia experimenta referenda se verrir, quae Ostendunt, quaenam corporis humani parteS, et quo gradu, irritabiles inueniantur Z Pulmo, hepar, lien, renes, quae viscera ex tela cellulosa et vasis fassa sunt, irritabilitatem habent. Cellulosa enim tela, causticis deuorata et vasa nulla irritabilitatis signa praebent. Et in hoc etiam fibra cellularis et muscularis differunt, quod illa non, haec vero irritabilis exsistat. Tendo, ligamentum, perios eum, dura piaque cere- P. I o bri membranae irritabilitate nulla instructae sunt. Muscularis membrana et vis contractilis, cordis motui respondens, arteriae, irritabilitatem ipsi inesse, aliquo modo suadere videntur; sed experimenta, quibus aorta aliaeque arteriae in animalibus irritatae fuerunt, nullam irritabilitatem in iis adhuc confirmarunt. Venae, quaS neque culter ana Omieus, ne P. I 2,
que leniora caustica intesta, sed tantum fortiora constringunt, irritabilitatem aut languidam, aut plane nullam exhibent, si quidem in vivo corpore illas nullus adeo stimulans liquor perfluir. Vasa lactea, quae oleo vitrioli constxinguntur, et a morte chyli plenissima constrissione quadam inaniuntur, irritabili vi aliquali praedita esse constat. Vesicula fellea,
ductus choled Ochus, ureteres, urethra acri stimulo tacta, constringuntur; leni vero stimulo, aut cultro irritata, non sentire videntur, hinc et irritabilitatem aliqualem saltim habere videntur. Vesica tamen urinaria, cultro vel acu lacessita, non semper, saepius tamen se constringit. Lacrimatio ab acri chemico aut mechanico stimulante, et muci urethrae ploratio, ab iniectione asperiori prouenientes, glandulas sinus que mucosos irritabiles esse docent. Vterus in ani-p. 3.
malibus quadrupedibus motu manifesto, vel intra, Vel
706쪽
vel extra corpus reptat, adeo is aeque ae humanus,
qui in partu valde constringitur, irritabilem naturam habet. Genitalium partium indoles irritabilis adeo singularis es , ut voluptuosis ideis, tanquam stimulo, anima in motum excitetur. Ex ered ionibus Vero, quae copiam urinae, abundantiam seminis, usum cantharidum et gonorrhoeae effluxum acrem, sequuntur, communis harum cum aliis partibus na-I q. tura cognoscitur. Omnes musculi irritabiles sunt. Diaphragina eo tempore post mortem, quo alii musculi iam quiescunt, adhue diu mouetur et irritabile manet. oes phagus supra diaphragma irritatus contrahitur et absque irritatione motum peris alti cum
I 6. exercet. Ventriculus veneno tactus et scalpello vulneratuS contrahitur, spumamque edit, et USque motus
per diaphragma pellucens et per peritonaeum denudatum visus est; hic itaque satis irritabilis est. Praehoe vero maiorem irritabilitatem exhibent intestina et crassa, et tenuia in interna in primis facie, quippe quae t pso corde diutius repere observata sunt, licet horum motus peristalii eus obseruatu dissicilis est, ita, ut explicari possit. Omnium maxime irritabile orga- non est cor, quod in frigidis et calidis animalibus poti mortem diutissime mouetur et quiescens irritatione externa, acu, cultro, sale, veneno, calore, de-ISO. nuo in motum reducitur. Interna praecipue eius
superficies liquido, flatu, aere lacessita et a partibus sibi adhaerentibus stimulatis facillime mobilis redditur. Insignis vero huius in corde irritabilitatis rario non in neruis cop io storibus, sed in nuditate ipsorum quaerenda est e videtur.
Ex omnibus his experimentis hactenus institutis et recensitis nunc tandem colligitur, nihil praeter fibram muscularem in corpore hane facultatem, quatam breuior fieri nitatur, obtinere, er in vitalibus is r. partibus maximam esse irritabilitatem. Haec autem
707쪽
proprietate aliena est, num in glutine, an in elementis fibrae muscularis, sedear, nunc disquiritur, et in glutine positam esse ab Ill. Auctore asseritur. Illius vero glutinis in animali irritabilis facti causam, quae in intima fabrica latet et per experimenta inuenitur, quaeque etiam siccatione, congelatione et in vivo animali opio dato, destrui potest, non in animae imperio sitam, sed physicam esse, euincitur. In sine P. II tandem huius tractationis, ut Ill. Auctor vanam nouae quasi huius proprietatis inuentae gloriam, salso sibi delatam. modeste auertat, quaedam momenta, i ritabilitatis historiam illustrantia, apposuit monstrat
WINTERUM, ROB. WHYTT de eadem facultate, licet non adeo accurate et distincte, iam cogitasse et egisse. Mira sane et curiosa sunt, quae in hisce experimentis obseruantur, phaenomena, quae Omnia,
uti nulli dubitamus, si vera sunt et perpetua, quid
imposterum nos edocere queant, nescimuS adhuc, anxie tamen et avide expectamus.
8. Ossium fossi lini in se itae magnitudinis, in P p. 2Issectura vicina Heribergensi M. iVt e marga crutorum, descriptio SA M. CHRIST. HOLLMANNI'. Parum
est, quod de his ossibus fossilibus, adduci a nobis possit, cum studiosa eorum descriptio, nec non cum ii S, quae in philosophicis transactionibus Anglicanis exponuntur, sana comparario, et notara cum his conuenientia et discrepantia. nec breuitcr referri, nec sine iconibus, quas tabula tertia, quarta et quiu tu, hisce commentariis adiunctae, sistunt, sufficienter intelligi queant. Ob ingentem magnitudinem ex elephante Lecta d. 8 ianuar. R No. 326 et 3aZ-
708쪽
elephante esse creditum fuit, sed accuratior contemplatio mixta eadem esse et ad diuerse generis animalia pertinere demonstrauit. Secundum illum Cl. Auctor ea ordinem describit, ut a capite ad reliquas partes progrediatur. Quaedam ex his integra sunt et haud aegre, ad quam partem pertineant, ex Variis colligitur conditionibus, quaedam Vero lacera, corrupta, vel instrumentis in effossione adhibitis, male tractata, disquisitionem reddiderunt molestiorem,
quaedam earum parS a B Ru CKM ANNO iam enumerata fuit '. Si omnis eorum apparatus, quem eT
parte dispersum fuisse cum Cl. Auctore dolemus, ad
manus eius deuenisset, certiora forte non nunquam
stabiliri potuissent monumenta. De iiS autem primum disseritur, de quibus parum adhuc dubitationis
superest. Huc pertinet ossis oecipitis pars et vertebrae quaedam est ii, quarum alteram Cl. BRu CKMANNus possidet, quas tamen elephantinas non esse, ex mensura, forma, crassitie aliisque apparuit. Inter P. 232. artuum Ossa, humerus anterior quidem, sed nec hiequidem integer occurrit, qui etiam ad elephantem non pertinuit, plus enim materiae aut massae sub minori comprehendit volumine. Eadem ratione rudimenta ossium innominatorum, femoris, tibiaeque diiudicantur, quippe quae cuncta elephantinis crassiora robustioraque deprehendebantur, hinc, cum ad aliud animal terrestre et quadrupes pertinere debeant, facta, quantum lixuit, ratione ad rhinocero intem, huic non sine veri specie ea adscribenda esse
concludit Cl. Auctor. P. a z. 9. Pergit idem in altera dissertatione de ossibus focilibus, tu praefectura Heretbergen pertis ' , et,
cum Ill. DE RE Au MUR elephantis parisini mensu
709쪽
ras curatiores ceperit et societati communicauerit,
ossa haec, de quibus disseritur, ad simile animal non
pertinere eo clarius probatum est. Prius minora quaedam ossicula, et earum partes, quae ad maxillam, tibiam, humerumque, non satis determinandorum animalium pertinent, graphice descripta et delineata extant: porro, nouo quodam ex eodem aliisque locis, ut specu ScharZfeldensi, aecedente apparatu, ΠΟ- uis animaduersionibus occasio data est. Inter haec p. 2FI ossa est velebra pro epistrophaeo habita, quae tamen atlas magis incogniti animalis esse videtur. Deinde et alia plura memorantur, quae Vel rhinoceroti etiam adiudicari debent, Vel cum equinis quodammodo conueniunt, vel aliquam cum elephantinis
conuenientiam monstrant. Prioris tamen generis permulta sunt, ut non sine ratione Cl. HOLI MAN-P. 2SSNVS puret, vel frequentiora haec animalia ibidem fuisse, vel eorum cadauera huc delata, quod alibi sibi disquirendum sumet. Dentium tandem, inter haec ossa obuenientium, aliquos describit, et rhinoceroti
eam ob causam eos pariter tribuit, quod Cel. ME-CREL, Parisiis vivum adhuc rhinocerotem offendens, summam omnino esse cum eius dentibus conuenientiam, instituta comparatione intellexerit. Ipsa autem loci, ex quo eruta ea omnia fuerint, pervestigatio, per aquarum quendam vorticem, Olim haec ossa hic, inundatione facta, congesta et in marga, ceu tumulo, recondita fuisse suspicionem mouit. Io. Marmoris Cassessaui, quo se Upius, HRUM P. 28 .
Tel sphorus colebrautur, exylicatio IO. ΜATTHIAEGES NERI. Valetudinis hominum curandae partes
olim mandauerant graeci Aesculapio, Hygeae et Telesphoro. Hos tres deos celebrauit Atheniensium aut publica, uti Cl. Auctori veri similius esse videtur, aut priuata alicuius pietas tribus hymnis, marmori . insculptis, quod indicata commentatione Cl.
710쪽
Auctor prosequitur, et, uti solet, doctistii ne explicat. Praeclara quidem admodum sunt, quae commentatus est, sed nimia, quam ut breuibus enarrari queant. Monemus itaque saltem, Castellis illud asseruari marmor, sub exitum superioris saeculi eo delatum, cum legiones redirent, quas Serenissimus Hassorum Princeps, Venetorum in subsidium, miserat in Peloponnesum. Praeter illud simul etiam aliud apportatum fuit, cuius explicationem alia occasione cum eruditisse communicaturum e sie, promittit Cl. Auctor. Longinquitate quidem temporis, eiusque iniurii S, valde illud adsectum fuit; hymnos tamen inscriptos, quan tum demum modo fieri potuit, Noster restituit, et, ut scripturae illius antiquae specimen daret, ultimam monimenti partem, corruptissimam quidem, sed ea ipsa de causa facultati coniectrici aptiorem, in adiecta tabula, exprimi curauit. De Telesphoro adhuc addere licear, ex libris antiquis, inscriptionibus atque additis, quos explicat, aeri simul incisis nummis atque gemmis probare Cl. Auctorem, ANTONINO- Rura aetate hunc deum celebrari demum coepis eumque inde inferre, vix saeculo secundo antiquius hoc marmor poni pos te, nihil autem obstare, quominus tertio, vel quarto adeo saeculo assignetur. In
primis dei huius historiam, si quid iudicare valemuS, rectius et firmius, ac ab aliis huc usque factum es , inuenimus, eruisse nobis videtur Cl. Auctor.
p 337--I2. ALBERTI DE HALLER Obseruationes bot. nicar . Vt in primo tomo sic et in hoc Ill. Aut loraliquot stirpes, aut novas, aut minus notas curiosius descripsit, et non nullas iconibus illustrauit. Occur-Tab.IX. rit primo solium umbessatum, foliis si mi r compressis,
radico reticulo obducta: Radix ouata, reticulatis reliquiis vetustorum foliorum obducta. plurimas fibras albas dimittit, folia iuncea, intus caua, ab una parte