Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

quibus commodius ac in aliis subtiliores etiam partes distinguuntur. Caput tertium agit de vola deferentibus, uessulis P, i seminalibus, emissariis, quibus ad urethram Vertinent,

Uiolis in copi e gasiiungi uir. Respexit potissimum Cl.

Auctor ad vasorum deferentium cum vesiculis seminalibus coniunctionem, quorum illa ante Coniunctionem coarctantur, in coniunctione confluunt et communi ad urethram canali terminantur; deferen S autem vas angustius ibi fit, ut aeque vesiculae pars sit in communi illo canali ac in vase deferente, ut ea propter ex utroque loco per emissarium commune semen excerni queat. Non est tamen horum emissariorum, utriusque lateris inter se coniunctio, neque cum medio illo quandoquci deprehendendo in caruncula sinu. Additur icon. Cayut quartum refert de muscula cephalapharyn- p. 26.

gaeo quodam, qui a basi cranii ad latus pharyngis

exortus, sub constrictore superiore procedens, ad stylopharyngaeum inserebatur, delineatione evpressus. Aut quintum exponit de mi fuse suberurali, quem p. 27. itidem figura sistit addita. Ex medio femore enatUS

in caudas divergentes abibat ad membranam patellae insertas, variisque fasciculis constans. put sextum nouum adducit musculum, exten- p. z8. Drem breuem digit0rum manus, eumque delineatum videmus. Vidit eundem aliquoties Cl. ALBINVS, Orientem ex canali, per quem tendines extensori S

communis digitorum secedunt, ad principium digiti medii, aut indicis insertum. Caput septimum illustrat tendinis ortum, eiuSP, 29.

nempe fibras, a carne separatas, in humore explicauit , simulque telam cellulosam, inde abientem in icone expressit Caput octauum disserit de arterine membranis et P Sp. μ. Externam membranam accessoriam esse assi R α matur,

262쪽

matur, nerueam, quae in cellulosam abit, ambiro sequentem musculosam, in plura strata diuisibilem, internam densam et laeuem, glandulas nullas. Haec alibi iam probata sunt, et olim etiam descripta a Nostro Cl. LVDWIGIO in diss. de arteriarum tunicis Lips. IT 39 edita. Vasa in corde a Coronariis, in aliis locis a vicinis accedunt. Ad experbmenta adhibuit Noster arterias in aqua maceratas, vel ad leue putredinis principium deductas. Icontunicas ostendit. Caput nonum pertinet Od tabulam νυῖr cvliferi cum Uena a ga, arteriis intercostasibur, aliisque vicinis partibus. Quum ipsarum partium delineatarum breuissimas explicationes in tabula ipsa potuerant dari, nunc profusior sequitur explanatio. Prodiit autem tabula in forma folii maiori, a Wandet star in aes incisa, penes Verbeellios, anno huius

seculi quinquagesimo septimo, in qua simul ad hanc

prouocatur dilucidationem, ut ea propter utique huc illa pertineat. Continentur in ea figurae quatuor, quarum prima sedem veram, originem et insertionem duetus thoraci ci sistit, obseruata nempe ubique accuratissime omnium partium propo tione. Huius iam alibi factam mentionem ipse Cl. AL RINVS memorat. Altera ductum chyliferum inflatum et exsiccatum a parte posteriore exhibet. Tertia chyliferum, cui ex glandula lymphatica ductus inseritur. Quarta duas radices ductus chyliferi inflatas exsiccataSque proponit. Aut decimum tractat de hymene, qui describbtur ex maturo foetu, in secundinis adhuc incluso, partim, quatenus apparet ille, dum externae partes leuissime a se inuicem separantur, partim, quan do magiS remouentur, quam duplicem conditionem adie: ae figurae illustrant. Vidit etiam in prouectioribus aetate falcatum siue lunulatum, nec

non in alia nubili puella, ita amplum, ut rima

263쪽

eius diducta sic pateret, ut virum potuisset pati,

taput undecimum inscribitur de oδὲ sacr0, a quo P. Sp. potissimum describuntur duo exempla huius ossis, quae ex sex diuersis partibus, ceu vertebriS, COH- stabant, in altero prima vertebra supernumeraria cum sequenti processibus suis transuersis committebatur, imae lumborum similis, in altero vero prima haec vertebra a secundo ab uno latere distabat, ab altero tantum cum processu transuerso coniuncta. In tabula septima haec ossa sacra delineata sistuntur, cum alio immaturi foetus, toto adhuc cartilagineo, non nullis tantum osseis punctis instructo. Hic loci addimus in tabula sexta, cuius nulla est in ipsa tractatione libri mentio, pingi ossa humeri tenelli foetus dissecta, quo interior eorum fabrica pumicea seu cauernosa et nuclei osset conspiciantur. Caput duodecimum exponit de vitis, quod V ant P. labium lep0rinum, in recens nato, paulo post demortuo ita comparatum, ut labium superius sub utraque nare finderetur, nec non eodem modo fissa sit ala nasi utraque, gingiua porro superior deerat palatum omne, ut cauitas in nares aperi

retur.

Caput decimum tertium adducit locum RVY-P. y8.sCHIi, de inuasecro pmis neruose enemo, quod, etsi negare nolit, unquam a RuY SCHIO assumtum fuisse, credit tamen eum ab exsiccata cute potuisse induci. Caput decimum garium tandem ad librum tertium P. Sy.

annotationum pertinet. Defensiones continet contra aduersarios, primo CorpuS humanum non mere vasculosum esse, deinde valvulam coli sollicita cura posse solui, aliaque in primis contra Cl. HAOLER vM monet, quae Praeterimus, quum breui-

264쪽

ter indicari nequeant, debeantque inter se, collatis utriusque vixi verbis, dilucidari. Index, ut prioribus libris amplus et idoneus adiungitur.

VIII. Leitres fur la maladie de la Gouite, par Alta LovBET, Pensionnaire dia Roi, ancien Chirurgien-Major des Regimens de Senterre et de Tourratiae etc. a Paris, Ched Bauche, Hochereau et Duchesne, Libraires. IJS8.

h. e.

Litterae super arthritide etc. Auctore Cl.

itferas hasce ad illustrem quendam virum datas. se non eruditorum causa, sed eorum potius ingratiam edidisse, ultro profitetur Cl. Aultor, qui arthriticis doloribus vexarentur, quibus, se suorum malorum auxilia in hoc libello reperturos esse, libberalius spondet. Ita vero versatur Auctor noster in hoc argumento pertractando, ut in Epist. I. do arthriti de generatim differat, quaeque mala, in diuersas capitis regiones translata, excitet, eloquutur. Epist. II. habentur effectus morbi istius, ad pe-Bus stomachumque versus conuersi. Tertia Cont,net breuem descriptionem anatomicam iecinoris, splenis renumque, utpote quae viscera arthritidi obnoxiis ut plurimum mire excruciantur. Quarta agit de extremitatibus corporis, earumque articu

lis , de congestionibus ibidem obtingentibus, de immoribus, ibi ab arthritide excitari solitis, de diuisione arthritidis in calidam et frigidam, quarum illa vera dici mereatur, altera vero nihil nisi tumores

265쪽

oedematos, subinde emphysematici sint; fandem de tempestate, qua hic morbus utplurimum ingrum re soleat. In quinta Cl. Auctor suas de causis amthritidis Opiniones et meditationes profert. Sexta ac septima utilitates transpirationis sanctorianae depraedicant, ubi simul de mediis illam adiuuandi, deque singulari balneorum usu agitur. Octaua, diuersa in diuersis subiectis arthritidis symptomata

plerumque a temperamentorum aC aetatUm varietate dependere, commonstrat. Nona Cl. Lovu ET

praeiudicium illud circa morbos haereditarios hane potissimum ob causam impugnat, quoniam Regros arthritico malo affectos inuenit, qui omnia contra dirum istud malum auxilia spreuerint, quia illud a parentibus traditum nullo remedio sanari poste sibi

persuaserunt. Decima alium quendam errorem ferme communem circa usum aquae et vini in malo arthritigo oppugnat. Vndecima egregias utilitates, quas arthritici ab usu lailis, atque mellis accipiant, enarrat. Duodecima regimen arthriticorum quodammodo praescribit. Decima tertia emolumenta ab arthriticis ex usu vegetabilium invictu capienda, recenset. In decima quarta Cl. Auitor ad praeseruandos ab arthriti de homines ab omnibus uniuersim exercitium corporis quotidianum moderatumque postulat. Decima quinta dis- ferentiam inter arthritidem atque rheumatismum docet, ac tandem decima sexti dicta in summam quandam colligit, breuiterque repetit. Quam cum nunc ea, qua fieri potuit, breuitate exposuerimuS, noli a nobis expectare, benevole Lector, Ut ex

ipse libello, qui methodo plerorumque Gall0rum

seriptorum, id est, αμβ οσως, exaratus est, secundum ordinem paginarum ea, quae nobis n0tatu visa sunt digniora, depromamus. Sufficiat tantummodo id generatim excerpsisse, quod Cl. Auctor ipse diro hoc malo aliquandiu immaniter vexatus, R uberri-

266쪽

uberrimam causas illius inuestigandi nactus occasionem , eius principia, spretis aliis doctorum hominum sententiis, in victu animali, eiusque, qni hodie obtinuit,. abusu, qUaerat, exemplo a Cane, animali carniuoro ac voraci, ac arthritidi, si quod aliud animal, .obnoxio, desumto. Qua propter etiam in arthritide percuranda, omni animali victu repudiato, Uniam vegetabilem nihiliis argumentis verborumque lenociniis commendat, quippe quo semet ipsum morbo isto quam miserrime excruciatum, omnibus aliis a praestantissimis auctoribus commendatis remediis incussum adhibitis, mire fuisse subleuatum penitusque sanatum, Confitetur. Suadet simul usum lactis, mellis, moderatum vini boni, exercitationeS Corporis, tum suo exemplo, tum additis rationibus quibuscunque. Nostrum non est, illas iam examinare. Egregie autem nobis placet iudicium Censoris huius libelli, Cl. G vE Υ- TARD, illi annexum, quod, cum paucis abhinc annis alius quidam de arthritide Scriptor Parisinus , alia fere omnia, quae Nostri sententiis contraria sint, commendarit, aegrorum, adde et prudentum medicorum, sit, Optima quaeque eligere.

Forsan CL cHAn L. Lovis LIGER, Traite de laGOuite, a Paris IT 3. a nobis Comment. Vol. IV. P. 439. seqq. recensitum, et laudatum indigitat.

267쪽

IX. IOANNIS GEORGII ROEDERER, D. Medicinae speciatim an atomicae artiS atque Obstetriciae Professoris publici ordin. Societatis scientiarum imperialis Petropolitan. Regg. Suecicae ac Goetting. Socii, et lat. len. honorarii, Colleg. chirurg Praesidis, Principatus Goettingensis Physici, Elementa artis obstetriciae, in usum praelectionum academi-

CarUm, aUeta et emendata. Goettingae apud

viduam Abraham Vandenhoeckii. I7J9. 8. I alph. pl. I. Prioris huius libelli editionis supra ' iam cum laude mentionem iniecimus iureque optimo suum ipsi pretium statuimus: non possumus tamen quin alteram han C, quae multi S aucta atque utilior magis reddita ab ipso Cl. Auctore comparuit, editionem commendem VS summisque en comi is extollamus. Laetamur enim de incremento, quod paucis abhinc annis ars obstetricia in summam rerum publicarum utilitatem cepit, et quod per tantorum virorum industriam in dies est captura. Multa Cl. ROEDERER suis assertis addidit, multa, quae obseruatio et experientia ipsum edocuit, mutauit, multa, quae iniqui censores in malam partem rapuerunt, curatius definiuit, et hac ratione multo praestantiorem hanc editionem priori reddidit, maximaS totius orbis literarii gratias hoc instituto initurus. Promittit quoque in addita praefatione, se propediem commentariolos, ut Vocat, in artem obstetriciam esse prolaturum, quo S certo magna cum voluptate expectant omnes, quibus scientiarum incrementum curae est cordique. Cum vero su-

' vid. Commentar. nostr. Vol. II. P. IV. P. 64

268쪽

pra iam priorum septem capitum summa breuibus exposita sit, in quibuS, quae ad artis theoriam pertinent, continentur, HOS tantUm de reliquis exponendis cogitabimus, quae fractant ea, quae ad Verum artis usum proxime spectant. Ex theoria partus, quam Cap. V. exposuit, cognosci facile ac declaraxi p0sie symptomata monet, quae partum ipsum p. 73. vel antecedunt vel comitantur. Quae breuibus in Cap. Vi II. proponit et primum, quae ultimo mense obueniunt et partum appropinquantem produnt, recenset. Sunt vero sequentia: Mucur albus e genitalibur stillans, c issus, crassus, a copiosori humorum ad has partes affluxu et ceruicis maiori compressione dependens Dabores ad partum, quos distinguit et ratione vehementiae, et ratione directionis in praesagi uter, veros et Ourim. Praesagientes leniores sunt, parumper durant, cito transeunt, hinc etiam ab illis, quae iam partum ediderunt, negliguntur quamuis a primiparis pro veris habeantur. Oriuntur a primis fundi uterini contractionibus, eumque usum praestant, ut ceruix cum orificio sensim sensimque dilatetur ac diducatur, qua defersione facta veri dolores oriuntur; cauendum tamen ne pro praesagientibus doloribus habeas grauidarum tommina, quae a doloribus istis distinguuntur solo in regione abdominali cruciatu, qui in pelvim non descendit, vel et eo, quod post intestini recti euacuationem cessant. Onisicium uteri eo magis detemgitur et segmentum inferius Uteri attenuatur, quom gi S partus appropinquat, nec tamen ex diducto, sed vere deterso orificio signum erit petendum. mrivae fusi em vel incontinentia ab utero subsidente et vesicam vel in collo vel in fundo comprimento incitur. Tumor ventris sub denr, qui tamen non praeceps descendit, sed lente ac successive, interdum etiam ab arctiori pelvi, situ matricis obliquo vel mole laetus praegrandi prorsus impeditur. MOX

269쪽

Mox vero ante partum accedere solent veri dolores frue tajores ad portum, qui a praesagientibus frequentia et vehementia sua distinguuntur et deterso demum orificio oriuntur. Orifcium uteri apertum m gis et detersum, quod labiis suis prorsus euanes Centibus aperturum ellipticam sistit, quo simul segmentum uteri inserius ita attenuatur, ut chartae crassitiem non superet, nec tamen in vaginam descendat nisi morbose affectum. Aquae formatae, sub quibus intelligimus imam velamentoriam partem aqua TC pletam, et ab uteri contractionibus bullulae sub forma per orificium protrusam. Tensa et expansa tangitur sub ipsis doloribus haec bulla, quae flaccibda, dol0re remittente, caput infantile subiacens percipi digito permittit. Haec dum eueniunt, subp. 8 quouis dolore inuita retinet parturiens spiritum et musculorum abdominalium diaphvagmati Sque Coa tractione uteri actionem iuuat. Varia hinc syni plomata, faciei rubor, pulsus frequentia, Vomitus, qui interdum parturienti proficuus, interdum, si nimirum bilis sanguisque niger ac foetenS euom tur, lethalis esse solet. Ultimi tandem, congw'DV-tes disti, dolores ruptum a capite foetus prodeunte

frenulum comitantUr, quos tamen antecedunt mμ-cus sanguiue tinctus, quem Igna vocant, cuiuS sata guineae striae, vel a vasculis uterini orificii disruptis, vel a velamentorum separatione ab uteri parietibus oriri existimat Cl. Auctor, serons sudore madidu ya turientis in alientia; eiulatur acutiori voce emissus

primipararum trem9 Rumpuntur vero membranae et fundunt liquorem amnii incerto tempore. ob variam membranarum crassitiem aliasque accedentes causas, quin imo

in persectissimo partu integrum ouum excluditur. Est tamen aquarum profluxus probe ab Urinae effusione distinguendus, quae vel per differentiam liquo rum prodeuntium, vel per explorationem commo

270쪽

de diseerni possunt. Solet vero interdum quaedam

Iiquidi copia, una alteraue ante partum septimana egenitalibus, nullis subsequentibus doloribus, ossiuere, sub nomine aquarum Duriarrem. Quarum quidem origo vero similius ab ovo subuentaneo, vel rupto velamentorum hydrope, vel rupta ceruicis hydatiude, deducitur, quam ab alantoide rupta, vel liquidi

per membranas transsudatione cet. Quod profluuium si evenerit, quies est seruanda grauidae, ne partus praematurus prouocetur. Mirum quantum etiam iuuatur et facilis redditur partus per amnii liquorem essulam, quo viae lubricantur, pervernicem caseosam, qua corpusculum foetus ob- duetum deprehenditur, et ossiculorum capitis mobilitatem, qua caput, in utero globosum, in longam

formam vaginae aptiorem compingitur. Nez negligendae erunt in arte obstetricia rite exercenda

variae, quibus absoluitur partuS, periodi, quηrum prima ea a Nostro distinguitur, ubi caput infantis, intra superiorem pelvis aperturam pressum, orificio deterso velut corolla cingitur; altera quando pelvis p. 89. Cauitatem replet; tertia ubi in pudendorum sinu defixum haeret; quarta corpus soluit; quinta placentam excutit, contractae enim uteri fibrae secedunt a secundinis, easque liberas fundus uteri descendens foras propellit. P. 9o. Statum uteri post partum capite ΙX exponit.

Absoluto partu fibrae uteri se contrahunt, Callit tem eius minuunt, vasorumque lumina sensim coarctant. Cum tamen semper aliquid energiae suae Perdant, nez uterus pristinam angustiam adsumero nec orificium eius prorsus claudi potest. Neque etiana paucis horis absoluitur uteri contractio, sed quan doque plures septimanas requirit, hinc lochiorum rubrorum et demum alborum profluuium eo usque durat, donec penitus clausa sint i usorum orificia.

Ex inaequali matricis contractione dolores Eois pam

SEARCH

MENU NAVIGATION