Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

eausam dant, ante omnia demulcentia, postliae autem optum, minime vero optata ex calidis composita, exhibere iuuat. A vermibus et venenis dolor cardialgicus productus oleo, optimo hic antidoto lenitur. Ast si vasa ventriculi, ob denegatum fluxum haemorrhoidalem turgent et doloris causam sistunt, Opium, sangiuem magis expandenS, nOCCC Noxium pariter censetur in grauidis plethoriciS, breui tamen post conceptionem, spintuum an malia si adest, optum conceditur. A mensium an maliis dolor optum quidem ut emmenagogum indigat, tempora tamen considerentur, necesse est. Non enim nisi renaesectione et remediis, vasa uteri laxantibus, praemissis usurpandum est. Si scirrhus et erosio ipsius ventriculi, nec non obstructae partes vicinae in causa sunt, nullum ab opio expectatur iuvamen. Si cardialgia ab humoribus acribus, vel non expulsis, vel retropressis arthriticis et exanthematibus Cusaneis Variis oritur, optum, diaphoreticum, inter alia dextre adhibitum prodest. In cardialgia demum inflammatoria opium, causam augens, Prorsiis non conuenire, ex historia febrium patet.

Quibus fibrae intestinorum debiles facilequ*p. 233. irritabiles sunt, ita ut absque ulla aut saltem leuissima causa materiali excitantur tormina, his non nisi summo dolore urgente optum dandum est, quia istud, debilitans, fibras istas debiliores reddit. Ιntestinorum dolores si a materie acescente et fermentante excitantur, optum nocet, nisi ista prius eu cuata fuerit. Qui a mensium haemorrhoidumque anomaliis oriuntur dolores, non opio, sed iisdem1emediis, ut dolores ventriculi, tractandi sunt, quia alias absque remediis, ibi laudatis, praemissis opium, Vtpote calidum, plus noxae, quam emolumenti adfert. In colica biliosa, quae a sta bulante p. 239. acrimonia biliosa in intestinorum canali ortum ducit, materies prius corrigenda et euacuanda est, sique

492쪽

dolor urgentissimus obstas, Opium interponere licet. In ea colica biliosa, quae a calculo felleo oritur, summis saepe doloribus stipata est et coniunctum

saepe habet vomitum, tolerandum sane, cum pero-grinum corpus non raro loco moueat, Opium

tamen in paroxysmo ob acerbitatem dolorum et metum grauiorum inde emergentium sympt0matum exhibere conuenit. p. et s. In colica saturnina, cum stricturae immanes sint et conuulsiones saepe immineant, optum, fibras relaxans, indicatur cumque aliis remediis, causam impugnantibus, mixtum, cum se ulu propinatur. Si tandem colica a materie, ad corporis superficiem ableganda, vel ab ea retropressa erinthematica, arthritica ete: oritur , optum sane, diaphoreticum, dummodo calida conducant, languor vis vitae subiis febrisque absit, conueniet.

p. 248. Si praesente dolore in intestinis inclinatio ad inflammationem adest, utile iudicatur optum. Licet autem hoc in inflammatione alias reiiciatur, hocco tamen in casu necessarium habetur. Tunc enim inflammatio effectus, non causa, doloris est; nisi itaque spasmus sopiatur, inflammatio augetur, quare opto spasmus sopiendus est : venaesellionem tamen ex clysmata praemittere praestat. Licet enim auctus hic circulus a spasmo dependeat, hocque sedato circulus etiam minuatur, ista tamen remedia obsecuritatem praemittere , utile erit, idque eo magis, Cum optum semper natura sua sanguinem rarefaciat

circulumque acceleret.

pileus, qui summis cruciatibus et vomitu contentorum ventriculi stipatus est, optum vel ob initigandos dolores, vel ob compescendum vomitum, siue is, effectus, siue causa it ei sit, omnino requirit. Licet autem opto aluus alias obstruatur, haec vero in isto morbo constipata iam sit, hoc tamen in cnsu

stricturis ab opio relaxatis, pharmacum hoc statum

493쪽

peristat seos inter atoniam et spasmum ae conuul- tsionem medium inducit atque sensum et peristalsinnaturalem reddit, inde in il eo aluum potius promovet, quam cohibet. Conuenit tamen cathartica prius exhibere eademque etiam rursus subiungere. Purgantium autem remediorum connubium Cum p. 26 I. opio Noster non laudat, cum effectus utriusque sibi inuicem aduersentur minusque certi esto soleant. Si hernia causa it ei est, praeter repositionem, P. z6s- ante Omnia tentandam, atque clysmata et fomenta emollientissima applicanda, opium ad vomituS et dolores leuandos, spasmos mitigandos, ipsamque re positionem faciliorem praestandam conducit. In colica Pictonum, cum ea morbuS membra- p. 266. narum neruosarum intestinalium Tummo dolorosus, conuulsivus sit, totam syntaxin neruosam in comsensum trahens, optum omnino utile censetur, quo enormes compescantur spasmi. In doloribus demum intestinorum chronizis, p. 269. cum ab obstructionibus viscerum, solidorum vitio, eorum angustia, abscessit, ulcere, callo, scirrho et cancro Ortum duCant, optum vel prorsus non, aut urgente tantum necessitate, admittitur. In nephritide simplici, quae ab omni Q use, in p. 272. flammationem generante, ut plethora, non autem a calculo, ortum ducit, optum ob eandem rationem, quae de inflammatione in genere reddita fuit, convenire nequit. Aliter se res habet in nephritide. quae a calculo oritur. Licet autem et eo Praesente inflammatio adsit, tamen. cum ea non nisi estedius doloris sit, quo sedato causa inflammationis adimitur, Opium proinde in catissimum habetur remedium. Cave tamen, ne eo solo utaris et Ven O-

sectionem et emollientia adgo proficua negligas, potius vero in via eorum causae debellandae piorum PerSM.

494쪽

p. et 8 6. Quod ad vomitum nephriticum attinet, is sane

haerentem in uretere calculum protrudens salutaris aestimatur, potiusque excitandus,quam supprimendus est. Si tamen accedat nimius, opto cohibendus est, eumque concussio abdominis per vomitum necessaria sit, exercitiis corporis, ut vectione in rheda ete: ea supplenda, posteaque etiam lenibus emetieis VO-mitus rursus excitandus est.

P. 238. In spasmo vesicae si dolores a calculo et grumis sanguinis vel et ex abraso muco originem ducuut, nullum iuvamen ab opio expectandum est. Si doloris causam venae varicosae suppeditant, optum, cum vasa laxa iam laxiora ultra reddat, obest. Quodsi vero in arteriosis vasis haereat sanguis ebinflammatio adsit, remedia emollientia, oleosa et venaesectio primaria sunt, optum vero non nisi imterponi aut subiungi debet. P- χ' - Dolores ab exacerbatione, scirino et callositate ipsius vesicae, non opio, sed emollientibus, intus et extus admotis, mitigandi sunt. P zyy- Spasmi et dolores, a frigore externo in vesica excitati, tantillo opii, iusto regimino obseruato, pucantur, sique illi a materie fermentante producuntur, praeter alia remedia, et optura in usum trahi potest. Si dolores a pure, aliunde in vesicam de-Ρluente, oriuntur, balsamica et emulcentia, non Opium, indicantur. Quodsi ver acre serum scor-buticum, podagricum etc. re' OPressum et ad vesicam delatum dolores ibi e t t, optum praeter alia materiem ad peripheri P determinans, utile Censetur, idque pariter eo etiam in casu laudatur, ubi vesica per consensum ab aliis spastice assectis partibus dolorifica euadi . Vbi v o aliae causae morbificae deprehendat cur, propriam istae medelam et raro optum reqiarunt.

P. So I. In rheumatismo uniuersali, cuius causa serum stagnans circulum humorum ob stasin auget ide0que febrem

495쪽

sebrem excitat et inflammationis ideam inuoluit. opium, remedium calidum et antiphlogisticis contrarium, exhiberi prorsus nequit. In rheumatismo particulari calido vel et frigido, p. cum lentor rheumaticus attenuandus et perspirabilis reddendus sit, optum nihil prodest, idque pariter in malo ischiadico de eo valet, ubi non solum mombum hunc non expugnat, sed et, nisi venaesectio, purgantia, diluentia et soluentia praemittantur. nocet. Imo, opii exhibiti actione finita dolores laxe semper grauiores redeunt. Ad praεcauendam et eradicandam arthritidem p. 3 Impodagramue nihil facit optum, nec etiam utile in Paroxysmo habetur. Figit namque materiem in arthritide, hancque auget, cum neruose i ammatis audiri mereatur poJagra. Nec etiam sudor, ab opio

motus, hic prodest, sed liquida dissipando malum

potius grauius reddit. Cum denique Opium coclionibus omnibus aduersetur et debilites, dispositio inde adfuturum parOxysmum, eo citius redeuntem inducitur. Anceps itaque et minus securum istud in hoc morbo remedium est, quod insuper summos dolores non nisi generosis dosibus retundit, tunc autem graueS noxas post se relinquere solet. Quod denique ad materiem podagricam intus P, 3 a. detentam, vel ab exterioribus ad interiora Vergentem, attinet, optum interdum nocet, interdum autem tuu t, prout pars est, quae male se habet. Ita opium non conuenit, si malum in capite haeret, cum impulsum humorum ad eum locum magis determinet In syncope autem arthritica, pulsu imbecilli existente, optum iuuare dicitur, non aequo semper in asthmate arthritico. Si enim materiau viscidae excretione opus est, Opium, Cum C mcohibeat, nocet, iuuat vero, si spasticum illud apparent. Quodsi vero peripneumonia a materiegrthritica oriatur, optuni midus conuenienS CCH-sendum

496쪽

sendum est. Si a retropulsa, vel non expulsa arthritide ventriculi debilitas ae languor cum ventris torminibus obseruantur, Opium non necessarium est. si vomitiones tamen sellicitent, istud concedendum est. Si di arrhoea arthritica moderata accedit, ea, eum salubris iudicetur, non cohibenda est, sin vero modum excedat et mortem accersat,

diaphoretica eligenda sunt, inter quae autem optum non vltimum sibi semper vindicabit locum. Si denique cum arthritico dolore caleulosus complicatur, de exhibendo opto illico cogitandum est. In odontalgia, si vel caries dentis, vel inflamma' tio arteriolarum, et congestiones ad caput causam doloris suppeditant, optum n0n exhibendum est. In priori enim casu cessante actione remedii lenimen exspirat et dolor denuo accedit; in posteriori autem Opium, cum humorum motum intendat et ad caput determinet, causam potius dolori S augere valebit. Quodsi tamen aeger ob summos dolores lenimen postulauerit, optum non nisi venaesectione et antiphlogistica cura praemissa, exhibendum est. Ast in odontalgia rheumatica, a sero viscido lentoque aut acrimonia specifica imbuto deducenda, nec ullis motibus labrilibus aut saltem vagis stipata, purgantibus sortioribus praemissis optum cum fructu propinatur. Et quae de odontalgia di cla hic sunt, ea etiam de otalgia, a similibus fere causis oriunda, dicenda et in utroque affectu unam eandemque methodum obseruandam esse, Cl. Auctor existimat.

497쪽

IO ANNIs GEORGII ROEDERER, D. Mediis cinae, speciatim anatomicae artiS atque obstetriciae P. P. O. Academiae scientiarum Petropolitanae, societatum regiarum Suecicae et

Goettingensis secti et lat. Ieriens. Honorarii, Colleg. chirurg. Praesidis et principatus Gottingensis Physici, icones uteri humani, obseruationibus illustratae. Goettingae sumtibus Vandenhaechianis . fol. pl. I 6. tab. aen. 7. Niti dissimis his et curatissime delineatis iconibus

earumque solida explicatione, variaS obseruationes in arte obstetricia cum lectoribus communicat Cl. Auctor, quas in praxi huius scientiae versatus animaduertit, atque adiecit simul varia, quae hinc inde in aliis scriptis vel academicis vel commentariis insertis iam disputauit. Exhibet tab. I. externam uteri parturientis superficiem ad viuum, fui aiunt, depictam, et monet figuram uteri, abliquore amnii distenti, differre ab ista, quam uteruS, effuse hoc liquore, adsumit in eo, ut sit ouata regulari S , cum e contrario huius colliculis tuberibusue variis distinguatur. Vasa arteriosa, in superficia obrepentia, sub externa uteri membrana delitescunt, et suas ramificationes in ipsam substantiam distribuunt. Ab ipsa fundi expansione tubarum quoque

distantia mirum diducitur, hinc intelligi posse dicit

Cl. Auctor, cur plerique scriptorum tubas uteri gravidi ex humili loco prodire assirmasint. Tubae,

quae serpentino tractu ex utero vacuo prorepunt, in grauido utero rectae vel leuissime tantum inflexae de gurrunt. Crescit ut moles ligamentorum teretium, ut iam alii celebres scriptores notarunt. Ouaria quoque cum tubis descendunt et inferiorem

locum in grauidis occupRnt. Os uteri in hac sigura

elegam

498쪽

eleganter satis expressum, ita se habes, uti sub primis p. q.. p rtus initiis deprehenditur. Tab. II foetum et

placentam iis positu naturali monstrat: apte et scite omnes artus ita sibi applicantur, ut totus laetus p. 6. globulum fere reserat. Tab. ΙΙ continet psecentam in si tu nntur ili. Multa hic ex suis aliorumque obseruatis de uteri parturientis et grauidi crassitie adfert, quam mox ab absoluto partu mire augeri asserit, licet hoc tempore quaevis vasa vacua fere et collapsa ob sanguinis fluxum fuerint. De fibrarum quoque motricium, in vasorum interstitiis decurrentium, im

dole earumque stratis copiose ac eleganter exponit, easque extra omnem dubitationis aleam ponere adnititur. Vidit enim Cl. ROEDERRR sequentem stratorum ordinem. In anteriori superficie extemnum stratum fuit longitudinale, cui subiacet crassum orbiculare, dein obliquum, a parte dextra ad sin, stram descendens, porro aliud obliquius a longit dinali directione multum abhorrens, vidit cum hocce strato descendentem crastum reliquis distinctiorem fibrarum fasciculum. Dictis his stratis supponitur vasorum rete cum aliis stratis motricium fibrarum intermixtis, quorum directio, qualis in extimo strato, obliqua est. Intimum tandem stratum longitudiunale est et crassum. In fundo plures, quam in superficie anteriori, adesse videntur longitudinales fibrae. Cervicis fibrae, quamuis conspicuae sint, instrata tamen distingui commode nequeunt; internae tamen transuersae apparent. Ex quibus adductis lacile perspici posse autumat, inanem esse et supervacanzam operam in demonstranda musculari uteri natura, cum autopsia eam doceat; nec posse exeo pugnari contra, quod fibrae sibi maxime intertextae, strataque sibi ar cle conglutinata separationem scalpelli ope denegent, cum idem in cordis

musculo eueniat, nec ex cinereo fibrarum coloro

499쪽

assirmat. Duplicem descriptarum fibrarum usum statuit, partim enim contractiones uteri et dolores ad partum essiciunt, partim vasorum sanguiferorum constrii ioni inseruiunt. In interna uteri membrana propria nihil librarum detegitur . sed mollis ea est, tenuis, pulposa in grauidis, facile dilaceranda

in cadaueribus. Musculum orbicularem R V YSCHII, non ex fibris muscularibus, sed ex fibrarum, internam membranam componentium, dispositione

circulari, sub ipsa placenta efformata, efficium docet. Placentae arteriosi trunci colliguntur in hoc exemplo in unum truncum, ad angulum funis placentaeque prorepentem, qui dein vero in ipso fune mox in duos solitos divergit. Tab. IV describit em p. I aternam uteri grauidi super sciem cum vasis songuiferis. Situm uteri cum vicinis intestinis declarat et ex eo varia in grauidis digestionis vitia morbosque abdominales nasci monet. Adiicit copiosam satis et aecuratam vasorum, tam arteriosorum, quam Veni serum

descriptionem. Tab. V Defus et placenta in pu iis p ronaturali depinguntur. Quae tabula cum ad viuum delineata sit, reliquis, quae a diuersis auctoribus, pro suo arbitrio, exhibitae proflant, omnino praestare cuilibet patet. Lateralem embryonis positum

pro Vero naturali, uti ovLDius assirmat, non assumit, multis, quas docte ac eleganter exponit, commotus rationibus.

Tab. UΙ fg. 1 uteri grauidi interna superficies o. irdescribitur. Vasorum, ad uteri internam superficiem pertingentium et in placentam continuatorum, indolem ex propitis obseruationibus declarat. Erat interna membrana molliuscula, tenuis et quasi villosa, quam amplum maximarum venarum rete tegebat, frequentissimis anastomosibus ita factum, ut, inflata Vna Vena, totuS Vterus eleuetur. Nec tamen ultimi venarum fines, in capillaria vasa producti, versus placentam et membranam flamentos ann extenuan-

Tom. VIII. Pars III. li tur.

500쪽

tur, sed in uteri internam membranam distribuuntur. Nec etiam ex his venis in vasa umbilici, neque ex his in illus flatus penetrat. Hiant quaedam vasorum venosorum Orificia in uteri cauum, eo quidem in loco, qui placentam sustinet, quae tamen, cum Val vulis quasi tegantur, non nisi flatu apertae comparent. Quaevis haecce dicta et in alio utero, queni cera repleuerat, Obseruinit; et quanquam magna ceraceae materiei quantitas in placentae substantiam spongiosam transierit, eam tamen non via naturali

per ostia patula ad placentam delatam, sed per dit

CeratoS ac disruptos venarum canales inde effusam Esse demonstrat. Figura dictae tabulae altera momstrat arterias super internet uteri superficie distributas,

quae simili modo, ac venae, stipatissimum rete efformant in membrana uteri interna expansum, quod in ipsam filamentosam oui membranam produeitur, itemque in placentae superficie apparet: nee tamen flatus in has arterias immissus ad vasa umbilicalia, sed in membranam filamentosam penetrat. Anguillularum in modum, reflexae conspiciuntur maiores in eo loco. Vbi placenta adhaeret, minores in reliqua uteri substantia. Tertia figura exhibet secundarum tunicam tamentosam, quam extra omnem dubitationis aleam ponere annisus est Cl. Auctor, simulque do oui placentaeque adhaesione et cum utero commercio ea repetit, quae quondam in regia societate Go tingensi praelegerat et quae supra' iam a nobis commemorata suere. Figura quarta sistit tubae Uerturam in uterum, quae semilunari figura in cauum matricis hiat. Figura quinta depingitur apertum

ccuasis ceruicis in uterum ; figura sexta apertus canatis ceruicis, in quo sinus, arbusculi speciem referentes. apparent, qui mucum illum seu tenacem ac rubram gelatinam fundunt. quae totum ceruicis canalem do superiorem vaginae partem replet. Tab. 8 vid. Commentar. nostri Uol. IV. P. II. P, I99-

SEARCH

MENU NAVIGATION