장음표시 사용
521쪽
nitro aut sale communi miscentur magnoque igne urgentur. acidum nitrosum et salis communis abalcatino sale seiungant et maiorem inde assinitatis gradum, quam memorata acida, cum sale fixo habere
videantur, hanc tamen anomaliam minime Verum,
sed ignis tantum effectum esse et definitum proinde
gradum affinitatis inter salem sedatiuum aut ars enicum et salem aleatinum fixum neutiquana tolli, comsiderato Noster monet. r. De effectibus medicis granorum Hermes. Hae P. gr na, quae corporibus regni animalis accensentur, ex aequali sere portione partium gummosarum et resin Osarum constant et virtute tonica seu lenissime
adstringente pollent. Quae quidem virtus ita se
habet, ut textum fibrarum firmando has neque rigidas neque immobiles reddant neque etiam secPetioneS, motus et excretiones humorum impediant, sed potius promoueant. Multo etiam securius adhibentur, quam alia, quae olea aetherea et parteS balsamicas aromaticas in mixtione fouent, quibus autem illa omnino carent. Hinc ea optimo cum
successu in illis propinantur morbis, qui a debilitate seu relaxatione solidorum et inprimis neruosarum ae membranosarum partium dependent, quorsum v. g. memoriae imbecillitatem, vertiginis quaS-dam species, epilepsiam idiopathicam aliasque convulsiones, hypochondriacum malum, ventriculi debilitatem et haemorrhagias, nullis aliis remediis obedientes, reseras. Quod ad usurpandi modum attinet, grana ista in substantia aut succum eorum recentium expressum, vel per se, vel cum syrupis balsamicis et pulveribus exhibere, praestat. In
liquida forma spiritus nitri dulcis, qui ex via parte spiritus nitri sumantis et quindecim aut sedecim partibus spiritus vini rectificatissimi paratur, Optimum menstruum hic praebet et remedium dein largitur, cui praestantissima inesse virtus dicitur.
522쪽
I. Meditationer et 0bseruationes de liquore nect rii plantarum. Hic liquor examinatus magnam eum melle apum similitudinem ostendit et eandem mixtionem easdemque parteS constituentes, quae in melle reperiuntur, habet. In Vtrisque enim
principium saccharinum cum pinguibus inprimis mucilaginosis et aquosis partibus mixtum est, ita
tamen, ut in liquore nectarii maior Copia aquae, quam in melle, reperiatur. De caetero experimenta
instituta eadem psaenomena in hoc liquore, quam in melle, demonstrant. Quocirca liquorem istum mel natiuum esse et in apibus aquosa parte orbata
firmiorem et tenaciorem tantum mixtionem obtinere ideoque a melle, respectu partium essentialium, neutiquam differre, colligitur. Sed quem
in finem iste succus plantis datus est Z Anne isto singularem in plantis usum praestat multumque ad
promouendum floris incrementum aut seminis fructificationem confert 8 Plurimi quidem bosanicorum sententiae isti fauent; cum vero Noster, tentamina hunc in finem fecerit et nectaria in napello, dum in flore fuit, sollicite auulserit neque ullam mutationem in floribus et fructificatione obseruaUerit,istum proinde succum, dictam ob rationem, plantis concessum non esse, eundemque potius ut partem secretam, usui plantarum non destinatam, sed in usus hominum aut ad alendas apes a Creatore plantis datum esse. arbitratur. Quaeritur autem, an isto succus in plantis venenatis venenatam pariter indolem semper habeat, aut eam necessario adesso Norteat. id negandum prorsus esse, Noster existimat, cum plures dentur plantae, quae non in omni bus partibus eandem indolem venenatam ostendant imo potius salutarem exhibeant. Pariter etiam quaestionem, num plantae nectaria, a petatis distincta, habentes pro venenatis semper. Vt Cl-
523쪽
LrNNAEVS tradit, habendae sint, negandam esse, autumat. Vix enim indoles plantarum ex interiori
earum structura detegi poterit, siquidem plantae
reperiantur, quae quoad structuram maxime con Veniunt et multum, ratione effectus a se inuicem distans. Verum quidem est, multaS plantaS. quR-xum hanc ob rem mentionem fecit Cl. LINNAEus, venenataS esse, nonnullas tamen, qua S pariter V nenatas censuit, salutares in corpore effectuS praestare et multas adeo, nectaria a petatis distincta gerentes, innoxias esse, obseruationes et experimenta hinc inde satis superque euincunt.
I. De mota agendi et virtutibus medicis salis feta p tivi. Cum sic dicto sali sedativo, ope acidorum exb0raee separato, Virtus anodyna et antispasmodica a nonnullis hinc inde assignata sit, vera autem eius Virtus, ob parcum hactenus Usum , nondum plane constet, dignus ea propter iste sal censetur, qui disquiratur, quo deinde assignatae istae vires patescant. Cum itaque dictus sal, ut experimenta . probant, in aqua tepida facile solubilis sit, magna inde cum probabilitate colligendum est, eum etiama succis ventriculi et intestinorum facile solui; hinc a sale isto, cum ad secundas vias duci facile queat, non adeo magnam aut sensibilem in dictis visceribus mutationem Produci, Noster autumat. Ast in sanguinem eum tunc demum agere ex figura eius facile augurari possumus. Constat nimirum iste sal ex crystallis teneris aculeatis, quae ab aqua quidem soluuntur, sed non nisi in moleculas similares, id est, tales, quae eadem figura, in maioribus conspicienda, praeditae sunt, diuiduntur. Quocirca sal iste, ob memoratam figuram, crassum viscidum et haerentem sanguinem incidendo resoluit, quae resolutio eo magis expectanda foret, cum sal iste,
524쪽
per vasa dumis, latera eorum stimulando, ad viubdiores contractiones disponat. Inde ergo obstructiorines, a viscido atque tenaci sanguine pendentes, tolli. atque eo ipso calorem febrium praeter naturalem nec non deliria, poros cutis aperiendo perque hos materiem inflammabilem explicatam eliminando minui ideoque sanguinis circulum pacatiorem et aequabiliorem reddi, sequitur. Cumque etiam spasmi dolorifici saepe ab eadem hac Causa proue niant, ratio itidem patet, cur dicto sali antispasmodica et sedativa virtus adscribenda sit. Eandem hanc virtutem aliam etiam ob rationem sali isti tribuendam esse, experimenta iterum probant. Haecce nimirum, sales alcatinos volatiles eo ipso obtundi et in actione sua mutari, ostendunt, Vndo colligendum est, quod, si dolor ab acrimonia alcatina volatili, ut fieri saepe solet, dependeat, sal iste
acrimoniam istam obtundendo dolorem tollat insimulque, ob eandem etiam rationem, saleS nimirum alcatinos volatiles inuoluendo, sal iste in febribus malignis optimo cum successu exhiberi possit. Sub forma pulueris aut, quia facile ab aqua soluitur, in potionibus ad scrupulum unum tuto eum exhiberi, vel etiam in morbis, abSque febre,
in spiritu vini solutum ad guttas so vel Oo propinari, utilis haec commentatio suadet.
αὶ De ligno bi tinninoso circa Francosertum ad Hadrum ejus u. Hoc lignum in Ddina, ubi litham
traces effodiuntur, in magnis frustis repertum est, cuius textura, secundum longitudinem fibrosa est et cum ea conuenit, quae in quercino aut abietino ligno animaduertitur. In nonnullis frustis Cortex adhuc conspicitur. Color eius ex nigro
fuscus est, inque superficie hinc inde peregrinum, quid adhaeret. A lithant racibus pondere discernitur, quippe quod in illis maius esse solet Igni admotum liguum fiammam facile concipit et iacineres
525쪽
cineres teneros ex rubro flavos sensim reducitur. Fumus, qui ex accenso exit, ingratum bituminosum , ut lithantrax, spargit odorem, cum quo ligni insimul accensi odor mixtus est, qui eo insuper manifestatur, quod oculos irritet et lachrymas alliciat. Hoc lignum verae vegetabilis prosapiae et violentis causis, inundatione v. g. eo delatum esse optima cum probabilitate ex dictis notis ch, racteristicis coniiciendum est. 3 Obseruationes de terra oleis immixta. Terram p. I9 I. copiosam in oleis vegetabilibus et mineralibus comtineri, varia phaenomena ostendunt; ipsam autem hanc terram indolis calcareae esse, experimenta cum hac ipsa et oleo vitrioli instituta confirmant. Si namque oleum terebinthinae cum oleo vitrioli miscetur et digeritur, posthac aqua assunditur et evaporatur laborque, hic aliquoties repetitur, materies spiculis, argenteo nitore splendentibus comstans, obtinetur, quae terram seleniticam aut compositum gypseum sistit. Quodsi nunc materies ista cum lixivio alcatino miscetur, acidum materiem istam relinquit et lixivio se associat, et terra calcaria fundum petit. Inde terram hanc vere calcariam esse colligitur, cum notum sit, quod terra quaevis, quae ope acidi vitriolici in gypsum mutatur, calca reae indolis sit.
s) De corporibus inflammabilibus regni miserasis. p. 2I6.
Omnia corpora inflammabilia, quae regnum mininxale hactenus suppeditauit, ad duas tantum classes. ad bitumina nimirum et sulphura retulerunt. Hic autem trium corporum mentio facta est, quae neque ad hanc, neque ad illam classem referri pol runt, ideoque peculiares classes constituere videntur. Primum corpus singulare sistit illa materies. quae in Fionia anno 1736 et 17 O ex mari extracta
est. Dicta materies, seuo similis, aquae innatat inquo
526쪽
inque oleo amygdalarum calido et ebulliente 'spixitu vini tartari sato soluitur, tenaci aliqua portione r licta. A bitumine ista et sulphure in eo differt, quod accensa alium, ac illa, spargit odorem et, post
deflagrationem, materiem ex nigro fuscam, nee inflammabilem, nec fundendam relinquat. Hinc singulare corpus, sevi mineralis nomine insigniem dum, esse dicitur. Alterum corpus exhibet balsamum istud natiuum, de monte Benna seu Bonna in
Persia manans, cuius Cl. KAEMPFERVS meminit.
Hoz nigrum, viscidum, inodorum insipidumque est, in aqua facile soluitur et in destillatione pra ter phlegma et spiritum, sub forma vaporiS comspiciendum, oleum demum crassum, nigrum, in Odorum et acre largitur, quo inprimis et, quod quoque in aqua solubilis sit, a bitumine et sulphure differt. Tertium demum corpus inflammabile istud, argillae immixtum et ope lixivii alcatini fortis separatum, principium est, quod a sulphure in eo discrepat, quod foetido illo odore, quem sulphur in alcati solutum habet, careat; a bitumine autem, quod cum nitro mixtum et deflagratum bituminosi
In parte IV, occurrit ) Disit Vitio, num coloratae teresse balaret octo dum vitrio sicum contineant Z Licet plurimi hactenus in dictis terris acidum vitriolicum assumserint, Auctor tamen an 6nymus ob experimenta quRedam, hanc ob causam instituta, sententiae isti non fauet Cum enim diectae terrae destillatione et decollionec in aqua nullum acidi vestigium praebuerint, neque etiam, cum lixivio alcatino coctae aut cum siccis salibus alcatinis mixtae et per aliquot tempu. in Crucibulo ignitae, postmodum elixivatae tarta Tum vitriolatum exhibuerint, acidum proindo Vi triolicum in dictis terris prorsus non dePrehendi,
527쪽
et meditationes de se, quoriam ψeri'. Si quan p. rdo liquor iste acidus, in destillatione spiritus nitri
dulcis remanens, cum lixivio, ex seda parato, ad saturationem usque miscetur, sitratur es evapor tur, tenerae octaedrae obtinentur crystalli, nudo oculo vix descernendae. Hae, prunis iniect ae,
dissiliunt quidem, sed non scintillant, et in oleo vitrioli absque ulla effervescentia, spuma tantum oborta, soluuntur, sapore, ut tartaruS vitriolatus.
amaro gaudent, sed hoc ipso facilius citiusve in
aqua soluuntur. .Salem hunc, Rbsque ullo dubio, virtute resoluente, aperiente et refrigerante praeditum , tartaro vitriolato aut arcano duplicato substituendum aut, ob solubilitatem, anteponendum esse, huius commentationis Auctor arbitratur.3 Commentatio phystica et anatomica, ccr hepar in P. 26a infante pro proportione maius Use fleat, quam in adulto.
Auctore Cl. HARNI sc M. Voluminis istius causae sequentes adducuntur: In hepar nimirum infantis et inprimis laetus plura, quam in adulto inseruntur vasa, inde fit, ut maior etiam sanguinis copia eo deferatur. Cum autem hepar in infantibus maxime
spongiosum sit facileque extendi queat, non pol est inde fieri, quin maius istud adipiscatur volumen. Cum deinde crassus sanguis adseratur, isque sacrile haerere postis, natura ea propter id praecauit et haepar spongiosius et amplius infantibus dedit, quo
sanguis facilius circumduceretur Cum denique Ventriculus ad perficiendam coctionem impuritatumque separationem calore indigeat, eoque etiam ad promouendum sanguinis circuitum lieni 'opus sit, tantum ea propter hepati volumen datum est, quo ventriculus et lien obtegi et calefieri possint. His itaque perpensis mirum non est, Cur hepar maius in insante, quam in adulto reperiatur et quam ob rem, cessantibus iisdem causis, hepatis volumen
in adulto posthac descrescat. In
528쪽
cant variolae et quaenam earum fit me studi methodus. Auctore eodem. Ortum huius morbi latere et in miasmate quodam nobis incognito, quod veteres
το Θεῖον τι vocarunt, consistere, huius vero naturam subtilis salinae aeidae et sulphureae indolis esse, ex phaenomenis et effectibus patere Noster putat. Quod ad curationem pertinet, eos primo taxat, qui, Calorem metuentes, hunc statim ab initio remediis refrigerantibus et acidis compescunt. Tali enim modo variolarum eruptionem impediri et viscidas tenacesve serosi et lymphatici humoris partes viscidiores reddi, ostendit. Reiicit deinde illam methodum, quae in euacuatione aluina. quorsum Omnia Purgantia et clysmata reseruntur, consistit. Obitructionem enim aluinam, tolerandam Omnino, in hocce morbo plus prodesse, quam diarrhoeam et inprimis essici, quo minus retrogrediantur variolae, Purgantibus autem et clysmatibus regressum saepe accelerari haecque ideo non nisi tempore des quamationis exhibenda esse, arbitratur. Qui tandem calidioribus et sssentiis alexipharmacis variolas tractant, hacque methodo miasma expellere tentant,
hos ipsos valde etiam peccare, asserit. Cum itaque ipsa natura miasma istud a peripheria ad centrum ducat et viam quasi ostendat, hanc ideo deserendam non esse, existimat. Ut itaque scopus iste obtineatur, Noster ea propter talia exhibet, quibus quidem
materies expellatur, neque tamen calor, neque Ρutredo adaugeantur. A primo nimirum stadio ad tempus suppurationis usque antimonium diaphore-tieum, cornu cerui praeparatum, vel in puluere, Vel in aquis destillatis exhibet, et, quo maturatio per fectior obtineatur, mixturam insuper ex herba scoridii, cardui benedicti, betonicae, radice liquiritia
529쪽
violae et laeniculi, cum spiritu vini paratam praebet, tempore autem desquamationis lenia evacuantia, sanguinemque depurantia usurpat, hacque methodo complures variolosos restitutos esse, perhibet. In parte VI reperiuntur. I. Annotationes de interno Oisi vestriosi vo in medi, p. PS. cina. Licet concentratissimum istud acidum, cum aqua copiosa dilutum, multis hactenus ad curandos morbos in usu fuerit, id tamen ob rodentissimas particulas, aqua nequaquam daendas, suspectum haberi debet. Verum enim inter duo ista liquida coniunctionem non esse, sed meram tantum particularum aet-darum disiunctionem, varia experimenta demon' strant. Quodsi autem coniunctio nulla sit, oleum Proinde vitrioli, cum aqua mixtum et in corpus introductum , aqua vel in vapores a calore resoluta, vel in poros, quos illiud acidum intrare nequis, se insinuante, in ipso corpore rursus colligitur, Concentratur et rodentem suam vim exserere potest. Aliterres comparata est. si cum spiritu vini idem illud acidum miscetur et destillatur; tunc enim, Vera coniun Chione facta, particularum vis rodens non solum tollitur, sed et nullo modo in corpore euoluitur. Inde acidum vitriolicum, hunc modum si exceperis,parcius vel nunquam in corpus intraducendum esse videtur.3. Hariae ann9tationes chemione. Ex his sequentia P i Cnotamus. I) Propositio illa, sales, aqua soluto8, spiritu vini praecipitari Omnes, uniuersalis non est. Dantur enim, quos ex aqua spiritus vini non deiicit. Pe tinent huc sal ammoniacus vulgaris, nitrum sic
dictum flammans, sal volatilis succini et sal sedativus, ex borace separatus. Causa est, quia dicti sales eodem modo in spiritu vini, quam aqua soluuntur, hinc etiam altera propositio, sales nimirum, spiritu vini solutos, aqua praecipitari, pRriter uniuersalis non est, et causa eadem habetur. 2 Acidis mineralibus non omnia acida
530쪽
acida vegetabilia liberari, sal iste siccus volatilis, ex benZoe separatus, docet. Causa in arcto salis connubio cum partibus oleosis quaerenda est. 3 bignum acidorum mineralium perfecte dulcificatorum habetur, si ab admixtis salibus alcatinis nulla oritur effervescentia. Praeter acetosellam aliae dantur plantae, ex quibus pari modo sal estentialis acidus obtineri potest. Nominantur hic Geranium peltatum, Geranium acetosum, Berberis dumetorum C. B et forte plures aliae, de quibus nullum dubium est, quin, adhibita industria, sal essentialis extrahi queat. S Principii vaporosi seu halituosi partibus plantae constitutivis annumerati species hactenuS quatuor constitutae sunt; spiritus nimirum balsamicus, spiritus acidulo balsamicus, vapor narcoticus, tandem halitus acris; quibus cunctis sua quaeque virtus esse solet. His noua addi potest species, vapor nimirum melleus, qui odore dulci non solum verum etiam virtute singulari, emolliente, a caeteris se distinguit. 6) Notatu dignum est, acidum nitri antimoniati, cum acido nitroso conueniens, Ope aquae fortis, quod tamen idem esse videtur, quid Z quod spiritu salis, qui acido nitri multo debilior est, et, quod magis mirandum, acidis adeo vegetabilibus, v. g. sale essentiali acetosellae separari posse. Hinc caueant practici, ne salem acetosellae, ut mos est, cum nitro antimoniato misceant et aegris exhibeant. in Obseruatio de diuretios et lithontriplica parietariae uirtute Auctore Cl. HARNIS CH. Huius plantae , cum butyro QOctae et partibus genitalibus harumque regioni calidae applicatae virtutem memoratam duobus exemplis probare hic annititur. xIV.
