장음표시 사용
511쪽
tanquam ignea et egregie splendentia, non sine iucundo spectaculo, conspiciebantur. Decem vel duodecim globis ferreis vel ouis idem experimentum repetiit exoptato semper euentu et cum effectu. Aestatis tempore fulmineae tempestates longe P 63-
frequentiores sunt atque vehementiores, quam alio tempore, nam calore solis aer maxima velocitate
in amplum spatium diffunditur, et cum paullulum calor cesset, denuo comprimitur; quod cum haud sine aeris particularum frictione fieri possit, aer
Vero ad corpora per se electrica pertineat, necesse
est, ut tali frictione fluidum, quod complectitur
aer, electricum excitetur. Adsunt quoque aestatis tempore eiusmodi vapores electrici maiori copia. Fulguris forma et figura varia est, mox curua et p TQ
vndulosa, mox falcata; saepe sinuosos sequitur ductus. interdum accidit, ut serpentinae lineae assimiletur; saepe quaquauersum se expandit; quae
quidem fulguris apparitiones Omnes pendent a Copia, ordine et situ nubium cum per se electricarum, tum non electricarum. Ad loca editiora eminen p. 8o.tioraque nubes fulmineae saepe appelluntur, hinc fit, ut a fulmine libera non sint. Quam ob rem periculosum est tempestatis fulmineae tempore a pluuia aliisque incommodis sub arborum elatiorum frondibus se liberare velle. Fulgur in plano ingreditur vestem pluuia madefactam, si vero sicca est, in corpus; glis enim aqua imbutus ope experimenti muschenbroeli iani enecari non potuit. Vehementia et potestas fulguris a duabus pendet caussis, primum a corporibus partim electricis partim non electricis, satis tamen magnis; deinde ab intervallo horum corporum, nam quo maiuS hoc est, eo efficacius et crassius, producitur fulmen. n or Interdum flammula aliqua in acumina sis rebush 'conspicua est, ut in virgi, ferreis ex aedium acumine erectis, in turribus et malis aut funibus nauium;
512쪽
quod ideo 'sit, quia cuspides corporum metallicae
ita comparatae sunt, ut electricam materiam attrahant, colligant lumenque electricum efficiant. Fulmen varia corpora discutit et confringit hac xatione: eleffricae nubes quando ad alias non electricas, vel ad res in sublimi positas accedunt, non modo fulmen generant, sed percutiuntur etiam, atque corpora quibus communicata est electricitas, terebrantur. Quandoque fulmen corpora rariora, si contigua adsuerint densiora, sine noxa transit; P i quae res, cum magnam assinitatem habeat cum electricis tentaminibus, ita ad electricam rationem commode exigi poterit. Nam parteS illorum corporum, ubi electricum fulmen oritur, motu ita excitantur, Ut tanto maiori impetu id fiat, quanto vehementius existat fulmen . Rariora vero Corpora fulmine non assiciuntur, ex eadem caussa, qua glans
Plumbea tenui papyro firmiter obducta ado candelam admota liquescere incipit, illaesa tamen papyro.
Atque mollium corporum parteS non ita mouentur, calefiunt et resistunt, quam illae, ex quibus metalla constant. Porro scintilla electrica, quae in metallum irrumpit, continet materiam ad metallum Pertinentem, quod itaque funditur, dum haec muteria exquisite soluta incredibili celeritate regred tur, metallumque integre penetrat, particulas sol vit et disiungit. Contra electricae partes Corporum metallum ambientium V. g. corii, ligni, papyri, quamquam solutae et dissusae, tamen non ita tenues et subtiles sunt, ut regrediendo in suum corpus partium cohaesionem dissolliere valeant.
p. 1294 Inprimis sunt ista fulmina admiratione digna.
quae homines et animantia reliqua uno temporis articulo sine ulla in corpore nota Conspicia R enecant.
Huius rei plures quidem possunt esse caussae, qu Tum praecipua tamen eadem est, quae in ele tri-sato corpore conquassationem efficit, quippe electrica
513쪽
materia, cum scintilla edita sit, emanat contrario sensu atque Muuia sibi occurrunt. Iam, cum caussae haec essi uuia mouentes pares sint et aequa-ὲes, sequitur, ut haec essi uuia sibi obuiam venientia aequali tempore aequale spatium describant et occursus in pectoris medio fieri debeat. Hinc mirum non est, si in ea corporis parte, quae valde tenuis est, et subtiliter fabricata, pulmones puta, eiusmodi perniciales effectus existant. An terrae motus omnes eleectricitatis beneficio P. I S.
possint explicari, magna quidem est quaestio, placet
tamen Cl. Auctori rationem et caussas in ea quaerere ;quare, ad confirmandam rem primo, quae terraemotum antecedunt enarrat, deinde phaenomena tradit cum ipso terrae motu coniuncta et copulata.
Fulmina interdum in ipsa terrae superficie, P. I s nasci videntur, huius phaenomeni caussa haec esse potest: Eo tempore, quo fulminat, adsint nubes
fulmineae necesse est, nunquam enim existit et imsammatio et fragor in ipsa terrae superficie, nisi eiusmodi nubes e vertice appareant. Ergo sine omni dubitatione fulmen eiusmodi loca in terra appetit, ubi nutrimentum aliquod capere possit. Quanquam fulgur non semper coniunctum effosolet fragore aliquo atque tonitru , tamen caussa est fragoris, ubi saepe fit. Vt materia coarctata, CO- pressa et ab electrico fulmine incensa ex atmosphaera in terram labatur, quam Cerauneum vel lapidem fulminarem, vulgo appellant. Sunt et alii quidem lapides v. Q. Lyncis, Belemnitae, Lyncurii etc. qui fulmini tanquam caussae attribuantur, sed fabulis adnumeranda res est. Quidam ceraunei seu lapides fulminantes ad scorias pertinent, quae tum, cum fulmen res tangit et fundit, in eis essiciuntur. Fr gores vel simplices sunt, vel multiplices et repetiti. Simplices una cum fulgure et oriuntur et desinunt, P. I93.
similesquo sunt eis, quos tormenta bellica excitare solent;
514쪽
solent; raro tamen audiuntur. Tonitru ex tot sonis compositum est, quot fulgura se inuicem excipiunt, eademque Celeritate unuS sonus alterum sequitur, qua fulmen Vnum alterum producit. Itaque vehementer falluntur, qui sibi persuadent, durationem fragoris omnem a montibus circum ectis esse derivandam; quodsi verum esset, sequeretur, Omne tonitru , ex uno et simplici sono consistere, totque montes requiri, quot resonantes fragores perciperentur, quanquam negari non potest, quod . qui in vallibus resonant fragores,. 2I6. satis bene tonitrui sonum imitentur. Insignis quidem est fragor ille, qui fulminea tempestate auditur, eumque longe superat, quem per electricitatem excitamus, sed mira res non est, nam si electrici radii arte producti dimetiens est unius lineae, erit fulguris diameter ex eadem ratione trium pDdum. itaque motus fulmineae materiae erit ad motum electricae materiae artificialis, vi 27oOOO OO ad L. Interdum fulminat, cum coelum sudum et serenum sit, nullo stagore percepto, cuius phoenomeni ratio haec reddi potest; etiamsi coelum serenum appareat, tamen multum aquae in aere suspensum haeret, quod cognoscitur ex eo, quoniam Donnunquam pluere solet nullis adparentibus nubibus. ergo adsint necesse est in atmosphaera humores aliique vapores in conspicui quidem, tamen ad fulgur generandum idonei. Illi igitur vapores steri innatantes, qui eluctricam vim habent, dum aliis non electricis obuiam veniunt, eis Ciunt, ut eius-23o. modi fulgura sine fragore oriantur. Cum his fui. guribus conueniunt quoque alia meteora ab igne et luce pendentia, veluti igni S s. draco volan S, stellaeque cadentes. Vapores enim inflammabiles simili ratione ut puluis pyrius, spiritus vini, quinta essentia vegetabilis etc. elehfrico igne accenduntur.
Atque magnam etiam affinitatem habet bolus vel globus
515쪽
globus ardens rapidissime per aerem delatus cum cono illo lucido in pertica quadam apparente, quem
Lus, Bononiae in obseruatorio viderunt fulmineo tempore. Sunt eiusmodi globi vel tantum lucentes ardenteSque, vel lucentes et cum fragore dissilientes. Superest aurora borealis, qua in explicanda naturae indagatores valdopere inter se discrepant. Cl. Auctor ut hactenus plurima meteora ignea declarauit ex electricitate, ita omnem operam nauat, ut hanc borealem lucem ad electricam rationem exigat. Duas inprimis cauillis huius phaenomeni esse statuit, alteram materiam quandam phosphorascentem, quam appellant, unde tremores vaporum inflammatorum originem caperent alteram deinde electricam quandam materiam, ex qua sulmina illa et fulgura essent derivanda. Adesse autem talem materiam electricam, Molligit Cl. Auctor partim ex inflammationis indole, quae uno tantum ictu, ut in fulgure adspectabilis est, et eua- nescit; partim ex eo, quia lumen boreale aequinoctiorum tempore inprimis, aequinoctio autumnali frequentissime, conspicitur, quo vapores: ad fulmineam materiam generandam idonei maxima copiae terra vehuntur.
XII. De Lucensium thermarum sale traflatus Auctore IOSEPHO BEΝVEXUTO, Ph. ac Med. Dodi. Societat. Imperiat. Germ. ac Reg. GOez-ting. Collega. Lucae 17S8. Excudebat lo
seph Salani, 8. pL 3 sine praefat.
Ouum, referente Cl. Auctore, nullus scriptorum, qui Lucenses thermas exposuerunt, huius stilis naturam ac indolem scrutatus esset, Cl. a E N v E
516쪽
P. a. N V T v s. hunc ipse in se suscepit laborem. Docet igitur primo modum, quo hic sal paratur atque coquitur: quod fit, si aestiua tempestate radiis solaribus, hiemali vero leuissimo igni aqua thermalis
exponitur, et quando cuticula in huius superficie adparet, in locum frigidum collocatur, et crystallorum expectatur ortus. Ex libris decem aquarum balnei calidi vulgo det d'occione , hac usuS methodo, scrupulos nouem Cum septendecim granis salis accepit. Reliqui adiacentes fontes, quos Cl. Auctor omneS nominat, plus vel minus eiusmodi exhi- , buere salis. Sal autem tali modo paratus non purus , sed cum quadam adhuc mixtus est terra, cuius naturam potius lapidosum, quam talarem, argilla- fm, vel calcariam dicit: poscit enim, ut calcaria terra mercurii sublimati solutionem flauo colore imbuat, quod cum illa terra minime accidit. Et
P. V. sic de ceteris qualitatibus. Rectius igitur illam
margae albae, vel agarico minerali adnumerari amtumat : id quod ex nonnullis illi adhaerentibus pro-P- Τ prietatibus probare conatur. Separata deinde rite terra a sale in praedicta salis quantitate ex aqua balnei calidi acquisita, reperit illius terrae sexaginta
duo grana, reliquam vero partem salem purum P. IS. fuisse suspicatur. Idem cum ceteris, ex reliquis fontibus remanentibus mixturis fecit, et variantem proportionem terrae et salis inuenit. Progreditur
ad salis examen; hunc cum spiritu vitrioli permiscet, et leuem obseruat effervescentiam, quae in permistione cum oleo tartari prorsus abest, lacteus enim color tunc animaduertitur. Plumbi
ac argenti tincturae cum spiritu nitri paratae, salisto saturatae, albescunt. Crucibulo hic sal inditus et igni vehementissimo per biliorium expositus, neque, quod mirum, susus suit, neque in
Calcem aut vitrum mutatus. Sal vero sic coctus
ac tostus et in aqua rursum solutus, elegantissimas exhibet
517쪽
exhibet crystallos, quae tamen non diu durant, sed in puluerem facessunt. Ex his Cl. Auctor conclu- idit, salem, e thermis Lucensibus coctum, medium vocari posse, atque a ceteris salibus, qui e celebrioribus thermis parantur, non differre. Et quamuis, dum supra memorata experimenta, quibus indoles neutra huius salis euincitur, instituerentur, interdum indicia salis alcatini exhiberet, e mediorum classe ideo non excludendum esse, quia hoc propterea eueniret, quod aleatinae moleculae minus cum
acidis cohaererent. Exposita salis natura ad eius p. 23. dem effectus in corpus humanum transit. Qui igitur ab aliis salibus neutris praedicantur, hos merito expectat a suo sale Cl. Auctor. Laudat illum imprimis in morborum curatione, qui aviscidorum crudorumque humorum in ventriculo ac primis viis haerentium saburra profici seuntur; porro in obstruitionibus et viscerum infarctu, ubi praesertim solida roborare necesse sit. Incipientem etiam hydropem hunc salem curare obseruauit, ubi scilicet lymphatica vasa nondum disrupta erant. Conducit p. 29. quoque nephriticis affectionibus, reliquisque mombis, qui urinae meatus affligunt, praecipue quum a viscidis tenacibusque humoribus, strenulis et calculis Ortum ducunt. Hac oceasione aliquot pericula circa calculorum dissolutionem facta recenset, quo magis virtus soluendi calculos ex hisce cognosceretur. Enarratis cum calculi frustulis iactis experimentis, quae cum illis a Cl. SPRINGSFELDcum aqua thermarum Carolinarum institutis, et a nobis' recensitis, multum conueniunt, inde colligit. salem Lucensem in aquis rursus solutum, Omnino dissoluer e calculos, hinc in caleulo affectis muti
tum esse effecturum, praesertim si aqua thermalis stringae ope sinatu in vesicam iniiceretur. Plures adhuc morbos refert Cl. Auitor, quibus illo sal Kk i meda
' vid. Comment. nostr. vol. V. P. III, p. s ri
518쪽
medetur, quare et aquas huius salis additione stimulare, earumque vim pro morborum conditione augere suadet. Verum enim vero non sali solum, sed etiam terrae, qua cum sal permistus est, singulares attribuit effectus. Inter quos primarii sunt. solidorum debilitati mederi, acidum absorbere, et P. - . humorum acrimoniam demulcere. Non ignorat Ct Auctor plurimos scriptores terreis remediis tantum facultatem aciditatem corrigendi in primis viis concedere, et illa ad sanguinem per vasa lactea deferri negare. Sed his opponit Cl. HAMBER GERI ratiocinia, quibus contrariam sententiam in Differt. de modo agendi te reorum, stabilire adnisus est: sed et ad Cl. FLORIDI de PLvMBIS UXΡe'rientias, qui in Dissertat. de Font. Nucerinnis probavit, se neque in ventriculis, neque intestinis animantium, postqam terram illam Nucerianam degluttissent, nihil eiusmodi terrae reperisse. Adducit tandem exemplum matronae, inueterato fluore uterino laborantis, quae quatuor unciis huius ter xae sensim deglutitis persecte sanata fuit. Prodiit etiam libellus de sale thermarum Lucensium patrio idiomate a Cl. Auctore conscriptus 'et accessit epistola ad Doctorem AGOSTINI, Praepositum Templi Cathedralis Agliensis. directa, in qua vires medicae diuersorum fontium Lucensium in variis morbis breuiter indicantur, et Cli. Vir. DV CCINI et ZANTECvRI. scripta de his aquis,
quae circa initium huius seculi prodierunt, diiudi
XIII. ' Dei me deIIe aque te ali di Lucca Trauato di
Vna lettera in cui si descriuano te inferinita nelle quali conuengono te medesime acque, in Lucca 17 2 8 cum indicibus P. I .
519쪽
Commentationes varii argumenti ad physicam, chemiam et artem salutarem spectantes etc. Laudandus hic labor eruditus, qui in usum
physices, chemiae et medicinae insumitur. Variorum argumentorum, ad ditias scientias spectantium, collectionem exhibet. Editorem huius
diarii Cl. FRIDERI CUM CARTHEV SERUM, Med. Doc . esse, ex praefatione, eundemque virum
in chemia, mineralogia et arte medica praestantinsimum haberi, ex aliis, ab ipso erudite conscriptis opusculis diu iam animaduertimus. Ad ipsius instituti rationem, quod attinet, non solum elaborationes, vernacula nostra, sed et alias alia lingua conscriptas et in vern culam translatas, dissertationeS porro Francolarii editas et nonnulla demum scripta, nouissime edita, summum locum in hac collectione obtinere, deprehendimus. Vt itaque lectores nostri de praestantia huius. diarii certiores fiant, speciminis loco nonnulla hinc inde decerpere liceat. In parte prima agitur. r. De gradibus a itatis intersa es astutinos os p. 9nnullarque alias materier. Doctrinam de assinitate corporum, cuius vestigia hinc inde apud chemicos. multis abhinc annis claros, deprehendimus, primus omnium Cl. GE OFFRoY. Vir in arte medica et inprimis chemia et materia medica quondam peru
520쪽
tissimus, in systema redegit, tabulam de ea exhibuit, inque hac ipsa ita rem exposuit, ut uno quasi intuitu diuersi assinitatis gradus cerni et apprehem di pollent. Quemadmodum autem nunquam res inuenta ab initio, ut perlaena statim et absoluta, haberi potest, ita etiam et haec de assinitate corporum doctrina comparata esse videtur. Licet enim tabula illa, quam laudatus vir exhibuit , optima suo tempore aestimata fuerit,
multum tamen augmenti a chemicis, nostro tempore peritissimis, accepit, ita tamen, ut multa a huc supersint, quae forte a posteris addi et emendari poterunt. Praesens commentatiuncula, quadad amplificandam istam doctrinam aliquid conseri, affinitatem salis alcatini fixi cum aliis comporibus Commemorat, quae perfectior est, quam illa, quae in tabula, a Cl. GE OFFROY edita, continetur. Iste nimirum vir assinitatis gradus interdictum salem et alia corpora ita constituit, ut prim acidum vitriolicum, dein nitrosum, porro acidum salis communis, tum acidum aceti et tandem sulphur se inuicem exciperent. Noster autem, plurium Corporum meminit, quae cum alcatino sale fixo assinitatem habent. Gradus, quos huius Viri experientia stabiliuit, sequentes sunt: amant nimirum coniunctionem, cum alcatino sale fixo: I. Acidum salis natiui urinae. a. Acidum vitriolicum. 3. Acidum nitrosum. 4. Acidum salis communiS. S. Acidum sulphuris volatile. 6. Acidum aceti. T. Acidum tartari seu cremor eiusdem. 8. Tandem sulphur, sal sedativus ex borace obtinendus, Oleum
aethereum, oleum unguinosum, antimonium, arswnteum, ferrum et cuprum, quae ultima, respectu
septem priorum, debiliorem amicitiam, cum salualcatino fixo alunt et a quolibet septem priorum
facili negotio separari suique iuris fieri possunt. Quamuis autem sal sedativus et arsenicum, si cum
