장음표시 사용
552쪽
Atacies Efrangers. 173 I. M. MORS AGNI, Docteur en Medecine et Premier Professeur d Anatomie dans l'Universite de Padoue, de la Societe Royale de Londres et de I' Acad. de PeterSbourg. 1739. Mi te MarquiS DE POLENI de la Societe Royale de Londi es et des Acad. de Peters- bourg et Berlin. 17 8. M. DANIEL BERNovLLI, Profess. en Physque, de la Societe Royale de Londres et des Acad. de Petersbourg et de Berlin. 1748. M. BR AD LE Y , de la Societe Royale de Lon-dres et Astronome de S. Majeste Britanique. I7So. M. te Baron VAN S IETEN, Premier Mede- cin et Bibliothecaire de leurs Majestes ImperialeS. 17S3. M. HALES Secretaire duCabinet de S. A. R. la Princesse de Galles, de la Societe Royale de LondrUS.
554쪽
Veritatis studium atque fidem cuiuslibet historici summam esse debere legem probe intelligentes, hanc quidem semper nobis etiam voluimus esse
praefixam: praeter Omnem tamen nostram expectationem accidit nuperrime, ut de Cl. HERMA N NOBOER HA AVE DE GORTER Med. D. retulerimus ''.
eum inter medicos, publica auctoritate Amfelosimi constitutos, obtinuisse locum,quem tamen ne vaCuum quidem factum mille ideoque in illum etiam surrogari potuisse neminem, ab amico quodam Amstelo damen si moniti et veriora docti, publice nunc declaramus. Quemadmodum vero Cl. GOR TERTmeritis atque famae derogare aliquid nullo modo volumus, sic et nostrae famae atque fidei gratia illud asserere possumus, ab amico quodam alias fide non indigno viso notitiam illam ita nobis exhibitam fuisse, ut de illius veritate minime dubitare potiemus ; id, quod nobis quidem satis ingratum esse, forte non secus, ac ipsi Cl. GORT ER , quilibet sibi persuadere poterit. Quam ob rem doctos illos
Viros, quibuScum literarum colimus commercium, quam maxime rogatos cupimus, ut de rebuS noui S.
ad nos pertinentibus, nihil nisi, quod certum sit atque indubitatum, ad nos referre velint. Alium insuper errorem in eundem iam citatum commentariorum nostrorum locum praeter nostram quoque culpam irrepsisse fatemur, tres nimirum physicos iuratos constitutos esse Amiselodamis quum ibi tamen quatuor medicis publicae sanitatis curam traditam esse, ab eodem amico accipiamuS. In Academia Iulia Carolina dicta, quae flores Het' ludii, virorum suo tempore illustrium, HE1- STERI atque R Rii GERI obitu, duos locos inter medicorum ordinem vacuos factos fuisse, vel ex nostris quoque constat commentariis, in quorum
555쪽
unurn iam substitutum esse legimus virum Cl. P g-T RuM IMMANV ELEM HART MANN Med. Doth. Porro in ensem Academia Physices Professoris P. Ordinarii munuS, quo Olim Io. NICO L. FRO BE SI VS functuS fuerat, nuperrime traditum est,
Viro Cl. GODO FREDO CHRISTOPHORO B EI-
REI S, quod is etiam auspicatus fuit edito programmate de utilitate et necessitate hyloriae naturalis. Londini Obiit nuperrime die vicesimo nono mensis nouembris anni huius I 7 9 vir, dum Vitteret, in felici potissimum artis chirurgicae exercitio praestantiae famam consecutus, BRO WNE LANGRIS II, Med. Doct. inter medicos nonnullis Optimae notae
scriptis, in primis egregio illo libro : modern Theo- γ und Probice of Phyla uti etiam alio: A neru'sag on muscular motion valde clarus factus.
nior, bibliopolae Amstelodamenses, operi S ali Cuius susceperunt editionem, cuius mentionem eo magis a nobis iam putamus esse faciendam, quo magis illud gratum viris doctis fore opinamur. Vastum nimirum illud opus, quod Hyloriam et Commentarios Regine Solentiarum Academine Paris ebis continet, prelo huc usque denuo subiicere et minore forma edere consueuerunt, uti inter OmneS constare Coim fidimus. Vltimus, qui ex hac ossicina prodiit, tomu S est nonaetesimus nonus, quo operis Parisiensis annus I 7SI snitur. Huic tomo nunc adiiciendum curant centesimum, qui conspellum quasi gener tem progressus omnium scientiarum et artium in hoc opere huc usque pertractatarum ita exhibebit, ut secundum quodlibet scientiarum in suas classes diui serum genus uno sermonis flumine breuis tradatur epito me omnium rerum in cunctis praegressis volim minibus comprehensarum, Quo tomo nunc cente-
556쪽
simo totum illud opus, ad hunc usque terminum perductum, prima centuriae nomine claudent, ita ut secuturorum voluminum seu tomorum tituli paulo mutati hac ratione inscribi debeant: Moonde Centuris de P Hyloire et Meinoires etc. Tom. Ι eonteuanti', nee etc. Ρrimi itaque, qui secundae centu-xiae initium facient, tomi prodibunt sub finem mensis septembris I 6o, et annum laborum illius Academiae huius seculi quinquagesimum secundum C0mplectentur. Quum itaque horum nonaginta nouem, quos iam ediderunt modo dicti bibliopolae, tomorum copiam, quam adhuc habent residuam, in unum quasi volumen sub nomine nimirum primae centurine, ii velint redigere hacque ratione in poste
Piunt viros doctos, quos unus forte aut alter deficiat ex illorum numero, velint ideo breui sua dare nomina et, qui ipsis adhuc desint, tom OS coemere: Praeterlapso enim aliquo temporis spatio singulis potiundi tomis forte carebunt opportunitate. Silentio insuper praeterire nolumui, praeter tres diu iam editos tomos indicis generalis inmnium argument rum in m loria et Commentariis iam satis commemoratae Academiae content0rum, ipsiuS qu0que tomum quartum prodiisse, ad annum usque IIS I extensum,
ita ut his quatuor tomis centuriae illi primae additis, haec totius operis pars prima quasi dicenda nunc prorsus finita sit.
Medicinae Doctoris, Ciuitatis Noviomagensis Consulis et Archiatri, Academiae Naturae Curio rum Collegae.
Ν tus ille erat Suin furti, quae urbs in circulo imperii germanici frauconico sita vel idoo nominis adepta
557쪽
adepta fuit celebritatem, quod Caesarea Naturae Curiosorum Academia primam sui originem ibi ceperit. Permultorum ea sagaciorum ingeniorum iam ferax mater Noytrum quoque proferebat anno superioris seculi Oilogesimo septimo die mensis tulit
undevigesimo, patre amplissimo, IOANNE HARI MANNO, viro iuris peritissimo, liberae Rei publicae Suinsuriensis senatore et scabino redituumque praefecturae ad sacrum equitum ordinem TeUtonicum pertinentis, quae vulgo commenda appellatur, Mun- nersativis ac coenobii M usani curatore summo matre autem, ANNA CHRISTINA, filia Viri, dum viveret, illustris atque munerum et nomini S et meritorum dignitate grauissimi, IOANNIS MICHAEOS DE FE HR, Med. D. liberae S. R. I. Rei publicae
Suinfurtensis Iudicis Caesarei priuilegiati primae instantiae, qui solet ibi nominari, Praetoris Imperialis, Academiae Naturae Curiosorum Praesidis secundi et Augustissimi Imperatoris L EO POL DI Archiatri. Vterque Noyiri parens omne nunc studium multumque curae in eo ponebant, ut filius liberali educatione fruitus, in omni doctrinae genere, quod puerilis aetas modo capere potest, institueretur. Adolescens deinde factus sertilisque ingenii vim commonstrans ideoque insignem spem de se faciens, in gymnasium introducebatur patrium, in quo industria sciendique cupidine non parentibus solum et praeceptoribus, sed et aliis viris solidae eruditionis fama atque laude conspicuis ita se probabat, ut illorum sibi magis
magiSque amorem confirmaret, et apud hos quo
que multum sibi conciliaret gratiae meritumque applausum. Purioris itaque religionis praeceptis iam a teneris inde haustis et elegantiorum deinde literarum fundamentis sedulo positis, ad altiora nunc tendens Academiam Saxonum Halensem tum temporis celeberrimam petebat anno huius seculi
558쪽
nono. Quamuis autem singulari aliquo instinctu in artis medicae scientiaeque naturalis serretur culturam, patri S tamen voluntati resistere nolens . illud quidem studium haud negligebat, tamen iuris prudentiae, cui ipsum dicauerat pater, sese dabat ideo
gnique nominis virorum , intererat lectionibus, nee leues ex illis fructus capiebat. Interim fieri non Poterat, quin naturae adflatu ductus et artem simul medicam callere vellet, ideoque FRIDERI CUM HOFFMANNvM inprimis aliosque in hac arte claros Viros sequeretur. Quum autem hisee studiis atque laboribus per triennium vacasset, ad patrios lares redire cogebatur, utroque parente intra octiduum orbatus. Quam acer vero sit instinctus naturae et quam diu ille perduret, inter omnes constat. Licetit que hospes atque peregrinus in scientia iuris m,nime Noser es et, in suam ipse nunc tamen veniens tutelam, suo quoque indulgebat ingenio et medicinae studio totum se fradebat. Alia insuper erat
ratio, quae incitamentum hoc augebat. Atius enim maternus, iam supra nominatus, IO. MICHAEL DE FE HR , amplissimum cum celeberrimis diuersarum gentium medicis habuerat commercium. illum
enim Cum IOANNE LAURENTIO BAUS CHIO,
medico Suin furtensi doctissimo, ex primis fuisse iam
alibi narrauimus , qui Academiae Naturae Curiosorum dederant originem eamque stabiliuerant. Illarum vero nunc literarum, ab utroque illo Viro relictarum . diuitiae in manus Nostri perueniebant, quarum crebriore lectione mirifice et ita delectaba-vur, ut artis salutaris iam per se auidus eo nunc
maiore' vid. Acad. S. R. l. Naturae Curios. Historia conscript ab eiusdem Praeside A. E. au CHNERO; cuius summasn exhibuimus in Commentariis nostris Vol. VI.
559쪽
maiore illius cognoscendae penitius, ac huc Vsque potuerat, et suo tempore faciendae cupidine incenderetur. Quamuis enim iam tum temporis, quum Halae commoraretur , illi arti scientiaeque naturali aliquod tribuisset tempus: horas tamen modo subsecivas illius studio impendere, itaque, quod gratum vereque utile es: in ea, delibare tantum, haud vero degustare prorsusque percipere potuerat. Nunc Vero non consummati solum medici imaginem ibi inueniebat expressam, sed quam scientiae plenum quoque, quam iucundum , quam Conueniens animo permulta cognoscendi cupido, et quam ampli, in hominum salutem sese diffundentis, usus medica sit ars. perspicue et ipsa testante experientia inde intelligebat. Itaque nunc in eo erat totus, ut, quidquid sibi in illius cognitione deesset, nunc demum supplere, et quo modo illam ad aliorum commoda applicaret, percipere usuque ipso posset discere. In priuato quidem mus eo multum studii atque laboris tribuebat huic doctrinae generi: sibi tamen solum se non sussicere cito satis intelligebat, praesertim quod legum medicarum, in collegiis quidem tradi
solitarum, coram lectis tamen aegrorum appli Π-darum rationem, siue sic dictant medendi methodum, attinet. Casu nunc quasi tum tempori S acciderat, ut de seburgi, quod non ignobile in Comitatu Witgensteinensi oppidum est, doctiissimorum
virorum concio esset famigeratissima, adeo ut permulti iuuenes huc confluerent scientiarum cupidissimi. Quam eruditorum virorum Coloniam et ser quoque invisebat, ut praeter alio S, qu OS sequebatur praegeptores, IOANNEM inprimiS IVNCRERvM, qui Halensis deinde Academiae decus
fuerat factus et ornamentum, nuper 'tantum e Vivis egressum, sibi eligeret doctorem inque facienda arte ducem, cuius singulari quoque fruebatur amicitia, ad vitae usque finem sancte culta. Anato mea quoquo
560쪽
quoque in illo loco , id quod mirari quis sorte pos
set, inuestigandi nanciscebatur opportunitatem, qua etiam, quantum demum poterat, uti haud negligebat. Quemadmodum vero ipsius praeceptor, IvNCKERVS, SI A FILII inprimis scripta quam solertissime perscrutatus, sententiis eius de re medica vix non Omnibus ex animo subscribebat easque
suis tradebat discipulis; sic et chemiam ab ipso viro prae aliis ante ipsum medicis incredibili studio atque sagacitate inuestigatam, a permultis erroribus re . purgatam, principiisque longe firmioribus stabili tam, colebat unaque eius disquirendae cupidinem in fro excitabat. Quo factum est, ut is partem illius et physicam et in primis pharmaceuticam, multo studio multaque industria pertractaret; qua de re ab
ipso exarata dijserto fio phoica de Turss, Aridulis Vb-hergenyibus et pho si hori urinae praeparati0ne, squam descriptam videre poteris in dissertatione de plo pho
Medico Experientissimo), egregie testatur ' Post
quam ' Editus fuit hic liber Traiecti ad Rhenum in forma,
quam octauaria dicimus, anno 1729 sub titulo: Io M. HARTΜ. DEGNERI disertatio pυ sica de Torsis, sistens historiam naturalem cespitum combustibilium, qui in multis Europae regionibliis et praecipue in m Iandia reperiuntur ac ligni loco usurpantur: Alteram de acidulis dissertati on em, uti et illam, quam Cl. Lorices Io Auctore editam fuisse, ab amico accepimus, nunquam videndi habuimus occasionem. Quod illud porro opusculum de Turm attinet, Germanice quoque illud prodiit incognito interprete Francoserti et Lipsivae anno 173 I sub specioso hoc titulo: Teumobilianaes neu entdechte Gol. rube; das is: 1 o H. HART MANN. DEGNER l, pbsicali sche sed chstmi-1sbe Erbrterung vom Tors, vorsedend einen natur lichen Berichi non den brennenden Masen, so in denenebresen Londscbasten, infunderbeis in Hodand ange- trusen , und an stati des Holietes gebrauchi meraeen eaum nutalichen und notbigea Unterrisbi bo deis vov