Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Miscellanea philosophico- mathematica Societatis priuatae Tauriri ensis. Tomus primus. Au

tab. aen. vin multae res physicae et mathem licae vel plane incognitae sint, vel nequaquam satis expligatae, magnam profecto laudem merentur viri illi. qui, tum ingenio acutissimo ornati, tum praeclara doctrina imbuti, atque arte exercitati, in detegendis rebus, eisque explizandis tantam adhibeant industriam, ut physicae res omnes inde maximam capere possint incrementum. Quare, magna laude celebrandi sunt Cl. Auctores miscellaneorum supra di idorum quod physicae, rationis valde gnari hanc explorandarum rerum operam, in modum aliarum doctissimarum societatum, in se susceperint. Ex dedicatione, ad Sardiniae Regem directa, pRtet, hanc societatem ex tribus constare

sociis: Equite SALvCIO, LUDO UICO DE LAGRANGE et Iori. FRANCISCO CIGNA. Duabus

partibus continetur hic tomus Primus, quarum Oo a altera

582쪽

altera tradit ea, quae in societate gesta sunt, a I o H. FRANC. CIGNA latine scripta; altera Complectitur dissertationes et opuscula varia a laudatis Auctoribus, aliisque confecta, quaeque partim latino idiomate, partim francogallico elaborata sunt. p De Nelsiano problemateseu de ovorum elixatorum cicatricula. Cl. BELLI Nus olim statuit, cicatriculam, cum oua elixarentur, a vitelli superficie incentrum abire; in incubatis vero ouis eam post elixationem in superficie manere. At docent Cl. Auctores inprimis Eq. fALVCI us, qui huius rei caussa plura experimenta instituit, cicatriculam illam post quodcunque ebullitionis tempus a vitelli superficie in recentibus ovis elixatis nunquam recedere. Ad albidum vero corpusculum, quod attinet, in vitelli centro positum, tum in ovis non incub iis, quod a A 1 Bus iam obseruauerat, tum in incubatis, quod experimenta a Cl. Auct. instituta Confirmant, non reperiri. aut obscurius saltem

cerni.

p. 7. De V ris sistromet strum diuersae diametri estitu

dine. Num minor angustiorum barometrorum alti. tudo, capillarium tuborum exemplo, a maiori tuborum vi repellente repetenda sit, ita tamen, ut repellens ista vis in superiori vacua barometrorum

parte potissimum sedem habeat, et frigore ad eam partem admoto imminui possit, restituto iterum calore adaugeri Ζ quaestio mota est ; quam Cl.

n At si assirmandam esse existimauit ' Monet tamen Cl. CIGNA vim illam repellentem, si quaesit, tuborum capillarium in Vacua parte minime esse positam, quod diametro tantum responderet, nec vacuae partis varia longitudine mutaretur. Deinde, si vel maxime in vacua barometrorum Parte vis' vid. Comment. Bononiens. T. II. P. I. P. 3π ioq.

583쪽

vis illa repellens quaerenda esset, eam frigore pusias augeri, quam minui debuisse. Opinatus itκque est Cl. CIGNA, hanc mercurii depressionem in angustioribus barometris deberi potius relicto in Vagua parte aeri, qui vel maiori copia in constrictio-xibus tubulis superesset, vel arctius spatium nactus,

subiectum mercurium vehementiuS Comprimeret,

admoto autem ad supremam barometri partem frigore ita constringeretur, ut minorem pressionem Exerceret. . Haec res impulit Cli Auctores, ut de experimentis cogitarent, quibus dissicultatem omnem dirimere posient: conficiantur barometra

ea, qua fieri possit , cura e tubulis diuersae dimetientis, in infima parte sursum flexis, ita ut crura aequalia et aeque distantia sint; in alterum horum

Crurum infundatur mercurius; sic aer, si quis rem anserit, in vacua barometri parte in angustius spatium coercebitur. Ex quo experimento atquUaliis a Cli. Aui . commemoratis perspicitur, nez virepellenti vacuae parti perperam adscriptae, tribuendam esse mercurii altitudinem, neque eam a frigore

minui, sed potiuS augeri.

De corrigendis barometrorum erroribus ex calare pet stigore notis. Barometrorum mutationeS non solum ex variata atmosphaerae pressione ortum trahere, Verum etiam ex vario caloris gradu, qui mercurii densitatem immutet, inter omnes satis constat. Quapropter naturae perscrutatoreS semper cogitaverunt de adminiculis, quibus commodo possint caloris effectus ab iis, quae a grauitate pendeant, internosci. Augmentum altitudinis mercurii ex dato caloris gradu esse natum, ut columnae mercurii altitudinem, quae ei calori exponeretuΓ, tam Ce tum est, ut a nemine possit in dubium vocari. Atque propterea, si barometra ex uno inflexo tubo conficiantur hac lege. ut in crure altero mercurii

Oo 3 alti

584쪽

altitudo unius saltem aut duorum sit pollicum, tum rarefactionem mercurii, tum condensationem in eo ipso crure tam exiguum altitudinis discrimen effecturum iri, ut negligi tuto possit. Quare altitudinum scalam, suadent Cli. Auctores, breuiori baro- metri cruri esse adponendam, ut in hac scala loco pollicum semipollices, et linearum loco semilineae adscriberentur, ac pro integris pollicibus lineisque

sumerentur. Poteris etiam, si paullo curatius errorem e minori S cruri S rarefactione natum, declin re cupias, binas construere scalas quarum Vna

ipsi barometro assigenda erit, altera breuiori baro metri cruri, ut haec ascendendo imminuatur, illa augeatur. Quamdiu iam mercurius in eadem densitate perseuerabit, Vtraque scala eundem gradum ostendet, mutata vero densitate, diuersi gradus prindibunt, quorum semidisserentia totius voluminis incrementum vel decrementum significabit. r'. De fallacia me hodi dimetiendi quantitatem attractionis. Ex altero bilancis brachio vitrum suspendit planum Cl. CIGNA in situ Norti ontali, et in altero aequipondio apposito, suppositoque mercurio, vitri inferiorem superficiem mercurii superficiei aptavit; hac methodo, a TAYLORO aliis que tradita , arbitrabatur facile posse maximam illam inter mercurium et vitrum adhaesionem definiri. Sed, fallacem hunc esse concludendi modum, monuit LUD.

DE LAGRANGE, eamque adhaesionem, aut omnem,

aut ex parte saltem externi aeris pressioni, esse tribuendam. Quae modo dixerat, experientia plenius docuit. Uitrum oleo superillinierunt Cli. Auctores et superficiem madidam aquae subiectae applicarunt, sed magnum quoque pondus ad id vitrum ab aqua diuellendum necessarium esse, inuenerunt. Porro vitrum sebi strato, ultra semilineam crasso, operuerunt, et nihilominus fuit idem experimenti euentus;

585쪽

nouem et vltra unciarum pondus requirebatur ad superficiem Io prope pollicum quadratorum divellendam. De ostensu et descensu therm m trorum Variis p. ro. liquoribus madentium ex in t0 vento. Cl MUSSCHEN-BRO ERIVS animaduertit, thermometra humida. si vento eiusdem temperiei perflentur, aut si ventus

ipse humidus sit, insigniter deprimi. Haec res digna videbatur Cl. Auetori, quae pluribus experimentis confirmaretur. Fuit autem experimentorum hic euentus: Aqua, vini spiritus, azetum , lac, cremor lactis thermometrum ad descensum cogebant; petroleum, elientia caryophyllorum, oleum Olivarum, oleum lini adscensum essiciebant; denique oleum tartari per deliquium ad aeris temperiem aecommodatum nullam mutationum proferebat. adeo, ut inflatum aere thermometrum plane nullum mutationis signum indicaret. In rei caussam non inquirunt, solummodo dicunt, hanc inopinatam rem quodammodo pugnare cum hactenus cognitis

ac perspeius caloris atque ignis proprietatibus. De en is extinctionir flammae in Hausio stere. p. 22. Quaestio illustris est, cur clauso in spatio flamma

diu vivere nequeat, quam, ut veritatem rei Cll. Auctores altequerentur, cum magna esset de ea doctorum virorum contentio, ad viuum este res candam existimarunt. Flammae extinctio plerumque vaporibus varii generis tribuitur ab ipsa erumpentibus, quibus aer inclusus aut absorbeatur, aut eius elastica vis destruatur, ita ut is, qui residuus sit, minorem elasticitatem exerceat, quam alenda

flamma postulet. Sed monuit Cl. CIGNA, hanc sententiam plus una dissicultate premi. Sciendum enim est, flammam clauso in spatio, vix ad aliquot Pollices eleuato mercurio, iam extingui, cum in O o mQu-

586쪽

montium acumine, ubi longe rarior aes reperiatur, commode ea vivere possit. LUDOV. DELA GRANGE, Cum rei momentum intelligeret, de experimento cogitauit, quo res clarior euaderet.

Accensam scit. candelam ita vitreae campanae supposuit, ut eius inferior limbus a tabula, cui imposita erat candela, aliquot digitos transuersos distaret. Quamquam externo aeri in campanam satis amplus aditus pateret, tamen periit flamma. Ex quo perspicuum est, clausam flammam ex aeris defectu aut eius absorptione non extingui. Deinde lanternam ex albo ferro construendam curauit, quae quaqua' versum exquisite eflet clausa, ita tamen, ut duobus

in suprema parte foraminibus, duobus in media, totidemque in infima pateret, quorum unumquodque in diametro unius pollicis erat ac subere ex lubitu claudi poterat. Hac adhibita obseruarunt, bina foramina superiora aut media, aut infima sustentandae flammae non sufficere, sufficere tamen duo alia quaevis, si modo eorum unum supra flammam, infra ipsam alterum positum esset. Dictis

foraminibus valvulae annexae erant hoc modo, ut

per superius soramen ster egredi, per inferius ingredi tantum posset. Flamma semper mansit viva, sed interiit, quando valvulae contraria ratione apponebantur. Ex his sibi putant concedi, aerem per inferius foramen ingredi per superius egredi debere, in flamma sustentari possit. Porro non ex renouatione, sed circumductione aeris/flammam seruari perspicue ostendunt. Cum hac quaestione, iam explicata, coniuncta est, alia, sustentetiae flammam aeris fluxus, qui ab inferiori ad supremam clausi recipientis partem dirigatur, licet huiusmodi directio directioni, quam aer cirsa

flammam sponte sequitur, opposita siti Quae super

hac re instituta sunt experimenta demonstrant, solum aeris circuitum flammae seruandae plane esse im

587쪽

eptum. Cum iam clarum esset, nec sumo alit aquosis vaporibus, neque absorpto aeri aut destructae eiusdem elasticitati, neque ipsius rarefactioni, ob quam ad flammam circa elychnium coercendam aer ineptus euadat, flammae extinctionem in spatio clauso esse tribuendam; alia supererat hypothesis examinanda a physicis proposita, quamque se pronunciant; flammae nutrimentum clauso in aere contentum ab ipsa sanania absumi atque id nutrimentum a nitrosis salibus per aerem dissusis maxime Ortum trahere. Sed experientia edom Cll. Auctores hanc opinionem consumti pabuli nullo niti fundamento, eamque deserendam esse arbitrantur. Nam flamma sub campanam posita, cuius limbus in nitri spiritum sumantem erat immersuS,

similiter periit, ac si aqua, vel alius liquor campas ad limbum obtegisset. Quae cum ita sint, largiendum tamen est, aerem in clauso spatio ab inclusa flamma corrumpi, etsi, quale sit illud vitium, detegi nullo pacto potuit. Nam si sub campanam vitream flamma statuatur, donec sponte extinguatur, et postea alia per eandem aperturam immittatur, haec altera temporis puncto perire solet. Atque aer, refrigeratus etiam, flamma semel corruptus diu id vitium retinet, quare id neque calori, qui dudum iam dissipatus fuerat, neque vaporum mixtioni, qui condem sati subsederant, esse tribuendum, intelligitur. Non flammae solum vario pabulo nutritae, sed carbones, quoque accensi, quin etiam Candentia metalla proximum et circumfluentem aerem ita Pe mutant, ut alendae flammae ineptus euadat. Idcirco calore potius, qui eiusdem indolis est in omnibus hisce corporibus, nec nisi gradu in singulis

discrepare videtur, quam exhalantibus effluuiis aerem corrumpi statuendum est, eoque magis, quod nec condensatione, nec fit tratione, nec ullo alio artificio hoc aexis vitium emendari aut imminui

588쪽

potuit. Similem quoque corruptionem patitur aer

per tubos vitreos candentes traiectuS. Iam cum vitrum candens eiu uuia in aerem transmittere aut ex aere alimentum capere, vix verisimile videatur,

ob insignem eius fixitatem atque immutabilitatem, essicitur, ut a calore potiuS, quam absorptis, aut emissis aeris particulis vitium sit ducendum. Sed quaenam tandem mutatio illa sit ab igne producta, ob quam aer ineptus euadat, quaestio existis; rarefactionem non Ase aut mutatum aliud quodvis adspectabile attributum, tum vitii constantia, quodam modo approbat, tumque experimenta alia ab H AVUS B EO, GREENwοRDIo, atque ipsis Cil. Auctoribus instituta mirifice docent. Vnum quaeso

afferamus experimentum ab Equit. SALVCIO COmmendatum : Phiala vitrea longo collo instructa igni simpliciter exponebatur. Collo vesica saccida circumligata fuit eo consilio, ut aer vi ignis in phiala expansus, eadem excipi posset, ac frigore condensatus iterum in phialam ingredi. Iam phiala in ignoposita, donec cande erct, vesica intumuit, eaquctab igne remota et refrigerata, flaccida reddita est; fractoque tandem inuersae phialae collo atque i missa flamma aliqua, protinus haec extincta est. Ex dictis patet, caloris vi eiusmodi mutationem in

aeris particulis induci; sed num frigoris vi alia ab hac diuersa essiei potest mutatio Z etiam . Candelamazzensam per vitreae lagenae breue collum immiserunt Cli. Auctores et molli cera colli orificio accurate clauso siuerunt flammam sponte extingui aeremque corrumpi; deinde glacie circumposita lagenam refrigerarunt et in eodem frigoris gradu per aliquot horas detinuerunt. Postea lagena eglacie deducta expectarunt, donec calor ad cubiculi temperiem restitueretur; denique reserato collo iterum accensam candelam in lagenam immiserunt. His rite factis flamma aliquamdiu mansit viva. Ex

589쪽

Ex quibus patet, frigus diuturnum ad vitiosam aeris

indolem corrigendam, ex iugenti calore natam, PC-quiri. Ignis extrinsecus adhibitus corpora vasis inclusa interdum incendit, saepius non . Quod si corpora inflammantur, in caussa est, quia, dum suscepto paullatim calore ad inflammationem disponuntur, ambiens aer simul calefactus corrumpitur et alendae flammae impar redditur. Aer factitius e corporibus eductus immis in flammam, ut physici tradunt, penitus suffocat, cuius apparitioni Srationem hanc esse putant: cum calore aer sic vitietur, ut flammae alendae insensus euadat, cumquo aer factitius, vel efficiente igne excitetur, vel effervescentia seu putrefactione e corporibuS eruatur,

sequitur, illum ipsum flammae seruandae esse i festum. Aerem, qui respirationi animantium est perniciosus, ineptum quoque sustentandae flammae

esse, experimenta dilucide affirmant. Quaeri tamen Potest, utrum respiratus aer flammae exitialis euadat ex eo, quod pulmonum calore affectus fuerit, an, quod intra pulmonem aut animale corpus ex alia

quadam caussa hoc vitium proficiscatur Z De hac re quid dicendum sit, docet sequens experimentum:

Rana poculo vitreo, supra lancem metallicam glutinato, inclusa, suffocata est. Vixit autem per tres ferme dies. Vna a morte hora lancis foramen aperiebatur, et per ipsum accensa candela in poculicauitatem immittebatur. Protinus extitissa est. Ex his colligi posse, censent Cli. Auctores aeri S corruptionem, ex suffocatis animalibus ortam, calori haud esse tribuendam, ideoque non unam sed plures hactenus incognitas esse caussas, quae naturalem aeris indolem mutarent, ut alendae flammae imp reuaderet.

Disserintiones et orificula varia. De natura fluidi p. 3elastici in piauere pyrio se euoluentis, ris Dor. 'M.

590쪽

fALvc Io. Quas de pulueris tormentarii vi atque effectu naturae indagatores afferre solent caussaS, eae

ad duo potissimum genera commode redigi possunt

sunt, qui dicunt, pulueris huius explosionem proficisci a celeri ac violenta actione, qua tota permixtio subito et vehementer calefacta rarefit, vel se magnavi conuertit in fumum siue vaporem flammantem. Sunt et alii, qui sibi persuadent, ex puluere, eo temΡOrd, quo ignem concipiat, egredi fluidum quoddam elasticum ante fixum quasi et compressum, nunc se vehementer explicans. Quae sententia, quamquam longe probabilior est altera, tamen non ita expedita est, si de ipsa materiae indole et forma

quaeraS, Vt nullam mouere post Es dissicultatem. Aerem esse, multi contendunt; non esse aerem vel saltem impurum seu aliis particulis conspurcatum, statuunt alii. Propter hanc rei incertitudinem ac tantorum virorum dissensionem incitatus Cl. Auctor experientia duce nouam in hanc rem inquisitionem instituit. Primum ostendit, non lassicere eorum caussam, qui pulverem pyrium igne correptum in fumum abire flammantem existiment. Deinde tradit

subtilem quidem, appositam tamen fluidi supra dicti elastiet analysin; Denique, quae ab aliis contra dici possint, rationibus refellis ex ipsa experientia sumptis. Ad experimenta quod attinet, haec inprimis instituit: Vas vitreum superiori parte angustum statuit super antliam pneumaticam, Cui annexus fuit tubusi recurvus ex vitro paratus satis

longus, altera huius tubi pars copulata fuit cum alio vase vitreo, in cuius fundo pulueris pyrii portio iniecta erat eo consilio, ut candela accensa ad vas extrinsecus admota Pulverem soluere atque in-eendere posset. Sub recipiente inclusa fuit auicula, coturnix seil. Iam exhausta tanta aeris copia, dO- nec aut mortis periculum immineret, admota est flamma ad vas illud vitreum puluerem continenS.

Puluis

SEARCH

MENU NAVIGATION