장음표시 사용
601쪽
dinis et incrementi, et numeri, et substantiae et coloris ratione mirum in modum, et per gestationis tempus ita decrescunt, ut tandem in exiguam molem evadant, granula siue maculas tantum referentem. HRec de corporibus glandulosis, nunc de utoro ipso agis. Praeparatur uterus quoque ad conceptionem; hinc Noster ea tubercula, quae HIPPOCRATES iam acetabulorum nomine descripsit,
quae tamen plures anatomicorum aut neglexerunt aut despexerunt, in utero vaccarum et cuniculorum
visa describit, quae post macerationem eiusdem corpora glandulosa esse comperiit. Eadem et in bestiis libidine aestuantibus nec tamen a mare compressis vidit. In mulieribus tamen prius, quam P' 'conceperint, nihil tale obseruauit, turgere solummodo uterum sinusque a Mox GAGNO iam visos ampliores saetos conspexit; quam vero turgescentiam non a placenta adhaerente, sed a propria uteri vidependere vel ex eo coniicit, quod eandem in utero a paucis diebus grauido, cui nondum adhaerebat ouulum, inuenit. Addit demum pauca, quae Rd genesin, situm et adhaesionem placentae ac membranarum oui pertinent, ubi simul in sexopha quondam, in qua luculenter satis conspiciebantur uteri dicta acetabula, mucosam illam ac sanguinolentam telam obseruatam describit, cuius iam HARPAEus mentionem fecit, quae nullam substantiam embryoni similem occludebat: in aqua haec membrana non soluebatur, citra omnem rupturam expansa passim
papulis sanguineis rubebat. Conflauatio obstructionum de misi elasim in Eu, p. I S.
vere pyrio Auctore Equite SALVCIO. Continentur in hae tractatione varia, quae potissimum ex
ipsa pulueris pyxii compositione, suarumque in gredientium partium chemica analys, et diuersa Proportione declarare quidquam possunt. instituta
602쪽
experimenta, quibus omnibus, ut supra iam fecit Cl. Auctor demonstrare annititur, esse hoc fluidum elasticum, nisi vere aer purus, maxime tamen ipsi analogum. p. r. De notura et Fr agatione fini Ala f. LvD. D κLA GRANGE. Lectu dignissima quidem est haec tractatio, et non dubitamus, fore eam mathematicarum rerum peritis longe acceptissimam; sed cum mathematica ratione elaborata sit, praetermittimusdam ex eo consilio, quod in conficiendis nostris commentariis semper sequi solemus. P. II 3. De quantitatibur imaginariti Auct. DA VI ET DE
Tractatus de miliarium origine, progressu, natura et curatione Auetore CAROLO ALLIONIO, Phil. et Med. Dodi. Taurinensi Societ. Reg. Londin. instit. Scient. Bonon. Acad. Reg. Matrii. et Societ. Physico-Botan. Florent. Socio, nec non Societ. Reg. Mon-
spei. et Gotting. Correspondenti. Augustae Taurinorum 17S8. Excudebat Iac. Ioseph Auondus, 8. Pl 9
Cuius dexteritatem et studium in historiam natu. xalem haud ita pridem praedicandi copiam nobis fecerunt duo libelli , illius eiusdemque Cl. ALLIONII nunc alium peruoluimus libellum, ad medicinam clinicam pertinentem, qui profundam Auctoris in hoc quoque scientiarum genere testatur kientiam. De sebre miliari libellus agit, quem
603쪽
mole quidem paruum, labore autem scientiaque refertissimum deprehendimus, ut credamus, illum vix cuiquam esse displiciturum, vel ideo, quod apta et concisa sit conscriptus breuitate, nec Auctoreum ex aliorum scriptis corradendo, sed ex propria perientia et aegrotos obseruando construxerit. Magno labore ab initio eius omnia conquisita p. 3. Videmus, quae ad morbi huius originem historiamque pertinere videntur. Non ea vero solum collegit, quae iam litteris passim ea de remandata esse scimus, sed ad claros quoque exterarum regionum medicos eadem de cauta litteras dedit, atque sciscitatus est, qualis istius morbi iis in regionibus, in quibus hi commorantur, fuerit, et adhuc sit, origo. progessus, status et mutatio. Per se itaque clarum est, fieri non potuisse, quin completa exinde orta sit morbi huius historia, ex qua sub finem cap. I concludit: morbi contagiosa miasmata n0n ab p. 28
ve ustuum c0ntraxerunt, ad alia loca translatum fuisse. et porro: morbum hunc sica, quae semel occupauit, ex
integro fere nunquam dimi Esse; per aliquot annor solum
In cap. a de nomine agitet ideam morbi suppeditat, quae cum illa, ab omnibus medicis recepta conuenit. Vidit tamen Cl. Auctor nunquam miliaria exanthemata absque febre , quod nostris in xegionibus valde solemne deprehenditur, quoindo et illam speciem nomino purpurae chronicae et scorbuticae appellandi consuetudo apud nos inualuit, cui tamen exanthematum generi non concedit pur
Omnibus sere medicis communis diuisio' in pumpuram albam et rubram, quarum illa vitae pexiculis plenissima, haec vero multo mitior esse dicitur , Cl. Auctori displicet, cum se in contrariam rationem rubra exanthemata albis longe periculosiora viplin
604쪽
rimum obseruasse in cap. 3 affirmet. HAMILYON'rquoque diuisionem in simplicem et compositam reiicit. Nec non illam, Cl. GVERIRII, qui morbum in idiopathicum, symptomaticum et complexum dispescebat, nostro quidem iudicio praeter necessitatem, mutare studet, et morbum mutatis tantum
nominibus in pSosinium, Implicem et complicatum diuidit. Si Bisenum appellat illum, ubi miliaria
exanthemata cutim occupant, sine alio, praeter febrim, corpus actigente moxbo; fmplicem, ubi quidem ab initio alius morbus accedere videtur, reueravero ille abest, qui vero, si adest, complicatum efficit. In cap. 4 de Amphici sta' copiosius agit . et
signa recenset, ex quibus morbum vel aduenturum praesagire, Vel praesentem cognoscere et diiudicaro licet. In duo itaque diuidit hoc caput membra, in quorum altero, de morbo ante expulsionem, in altero de eo post expulsionem exponit, quibus prae ter ea duo alia, alterum de mi asmatis miliarium proprietatibus generalioribus. alterum de morbi
succedentibus subnectit. Primo in stadio praeter sensum in digitis 1 uporis pungitivi, Granis nomino
noti, et praetor alia signa, pulsum contractum et durum, non debilem, ut medicorum plurimi assi mant, se obseruasse dicit. In altero describendo
stadio iterum Auctor nonnullas supponit diuisiones, morbus quippe, vel optimo procedit, dum post eruptionem θmplomata grauiora mite uni et morbus septimo die finitur, vel, ubi illa post eam
persistunt et erescunt, aeger valde periclitatur . Vel morbus cito malum habet exitum, vel diutius trali, tur et tamen aeger, vel conualescit, vel perit. Huic morbo superato interdum alii succedere solent, et metus iis, qui semel eo laborauere , remanet, ne, redeuntibus primae accessionis et tempore et Coinditionibus, idem quoque redeat morbus, quod puellae
605쪽
puellae exemplo confirmat, quae undecies ab anno I7sa usque dum Auctor haeu scriberet, morbum hunc perpessa fuerat.
In cap. S quod diagno' morbi simplicis exponit, P. S..
morbos recenset, sub quorum schemate ab initio purpura homines aggredi solet. Mentitur vero
rheumatismos, conuulsiones, erysipelatem, anginam, pleuritidem, odontalgiam, tussim, CoryZam
et OmneS morbos, ex irritatione neruorum et it
flammatione vasorum sanguiferonim et lymphati- Corum ortos. Apoplexiam sequuta exanthemata miliaria optime eam soluisse vidit Cl. Auctor Cap. 6 ii ignos morbi compitonii docet. Socios ut plurimum purpura habet morbos: arthritidem, Pori pneumoniam, quae fatalis ad mortem putatur. si quarto die exanthemata, ad salutem vero, si sexto aut serius propelluntur, febres putridas, petieulares, Variolosas, quarum pauca vidit exempla, morbillosas, intermittentes, quae vero sexto die in continuaS mutantur. Vidit quoque Auctor simplicem penu intermittentem tertianam febrim, ine cuius tertio accessu miliariae postulae cutim occupabant, quibus vero frigoris tempore in subsequente paroxymo subito rotrogredientibus,aeger moriebatur. EXRΠ- themata miliaria puerperis quondam adeo infensa Auctorem quoque non latent, quae, si uteri dolorem non demunt, in vitae periculum ducunt.
Quid vero hoc in morbo vel sperandum, Vel despe- p. ssa,
randum sit in cap. 7 proponit. Vt a forum omnium,
sic vel maxime morbi miliaris fallax et dubia est pro- gnosis,quae tamen plerumque euenisse vidit Auctor in hoc morbo, amoristice exponit, ut breuibus Comptincti nequeamus. Paucula haec excerpere nobis libet: malum 'aesagit capitis dolor in plethoricis repento ante quartum diem cessans: pulsus quo magis contractuS , eo grauiorem indicat moxbum, qui post
606쪽
vel eius contractio augetur, conuulsiones et inter dum malum morbi exitum expectari iubet: albescens et sero lactis similis urina muriaticam diathesin et morbi plerumque diuturnitatem significat: minutae pustulae, si copiosae sunt, et dum prorumpunt non puncturam, sed pruritum essiciunt; grandioribus longe periculosiores censentur: conuulsiones post erviptionem eadem, qua ante eam, saeuitie furentes. spem vitae seruandae valde imminunt: nihil boni de coniunctione miliarium cum variolis sperare licet. Cap. 8 quid insectionibus anatomicis hoc morbo denatorum obseruatum fuit, enarrat. Dum Augustae Taurinorum morbus hic primum inter puer- Peras saeuire inciperet, ex voluntate regiS, CLBIAN-c Hi varias instituit sectiones; nihil vero praeter uterum interdum inflammatum reperit, quod ad naturam huius morbi penitius indagandam aliquid conferret. Nec plura Cl. Aut lori, praeter vasa e Pitis venosa, sanguine valde turgida, reperire
p. 9 breuiter docet, quomodo hic morbus ab aliis descerni possit, quod ex praecedentibus sycile erui poterit.
--Cap. I O remstdiorum eueretur in morbo non com-
plicato re enset. Venaesectio, prima in periodo non solum innocua, sed potius salutifera, altera inperiodo periculo non caruit. Emetica sine purgatione aluina exanthematum facilitarunt expulsionem, quae rei terato antiphlogisticorum purgantium usu retardata et interdum cum taegri salute prohibita fuit. Neutra in periodo diaphoretica caciora profuere. Copiosus antiphlogisticorum, ex acidis vegetabilibus usus, licet exanthematummiasma corrigat, illorumque differat eruptionem, post illam tamen neutiquam tutus fuit. AbsOz- v ntis Parum , plurimum diluentia et emollientia
607쪽
attulerunt utilitatis. Vlcus ex vesicatoriis miliarium proruptionem non prohibuit, vel imminuit, nec retropulsorum materiam derivatione abduxit. Ves. catoria, quae modo prosunt, modo nocent, pulsum elevarunt et exanthemata protruserunt. Frictiones, cucurbitulae, praecipue cum scarificatione et in delirio vehementi occipiti applicatae, latus per lintea calida et humentia, exanthemata extorserunt, deliriaque et conuulsiones sedarunt. Disrupti S vesiculis, quae cito repullulant, et educto humore morbi saeuities non mitescere , nec conuulsiones post eruptionem permanentes, optatis et antis paS- modicis coerceri solent.
Num vero ante Liolae eminam visis si miliaris , p.7o.hris, quaestionem in cap. II dirimit. Exanthemata
miliaria longe antiquiora esse variae ex DIE M ER-BROENIO, CRATONE et RIVERIO allegatae obseruationes Cl. Auctorem quidem persuadent, nihilo tamen minus integrum morbi progressum ex Lipsia repetendum et ut nouum morborum genus considerandum esse censet; quae vero eum produxerit , causa ignoratur. Auctori videtur ille, ut sudor Anglicanus, ex pestis seminio, per coeli diuersitatem mut io, ortum traxisse. in cap. I 2 miasmatis miliarium proprietates p. So. recenset. Aeris ope et consortio hominum illud
traduci, diu innocuum corpora inhabitare posse, singulari et propria vi solida et neruos tendere conuellereque, sanguinem praecipue lympham cogere, vasa lymphatica primum, postea sanguifera inflammatione incendere, illam ex miasmatis mobili natura non constantem esse, sed facile solubilem,mlasma plerumque ad cutim, cuius neruis infensissimum, propelli, ibique perspirationis materiam et alios quoque humores corrumpere, hae sunt praecipuae proprietates, ex quibus in cap. 13, in quo eius naturam studet accuratius determinare,
608쪽
eolligit, constare miasma hoe ex subflaintis tenuis' ,
exstimulanti, ν uesso pro sui sequi arandet. Tenuitatem comprobat mobilitas exarathematum, vim stimulantem, conuulsioneS, venenatam vero indolem
similitudo, quae est hydrophobiam inter et hunc morbum. Hydrophobia enim eadem ac purpura producit symptomata, eo tantum discrimine, quod illa ad certa loca sanguinem, haec vero lympham determinet, ibique retineat. Num vero hoc miasma indolis algalinae, an acidae, an animatae sit, Auctori quoque ignota manet reS. Ex supposita miasmatis indole nunc in cap. I quomodo praecipua morbi huius phaenomena e plicari possint, demonstrat. Sic contractionem pulsus, phaenomenon huic morbo proprium, a vimiasmatis et neruos et solida tendendi et conuellendi derivat, in qua etiam, si addideris celeriorem
humorum motum, urinarum deeolorum rationem inuenies. Cum cuticula cuti, sensilibus neruorum
papillis refertissimae, nulli bi firmius, quam in aplicibus digitorum adhaereat, et Cum humores, virtute hac stimulante impraegnati, ante eruptionem Cuticulaeque eleuationem ibi colligantur, ratio in promptu erit, Unde stupor ille pungitiuus in digitis et
conuulsiones oriantur, quae longe vehementiores fiant, sequitur, si retrogredientibus exanthematibus, materia illorum retropulsa denudatas nunc neruο-xum papillas multo acutius irritat. Mortem in hoc morbo non a febris vehementia, nec cutis inflam matione, sed a punctura neruorum culaneorum de riuat Auctor.
Nunc in tribus sequentibus capitibus, curatio is nem morbi persequitur, quad pro ea, quam ab initio fecerat, diuisione in tria diuidit capita, in quorum primo, cap. I S, docet, quomodo morbus simplicissimus curetur. Cum omnis hic morbusezPende t a miasmate quodam venonatae indolis ad cutim
609쪽
cutim delato, ante omnia omnis cogitatio eo diri genda est, ut medicamentum inueniatur, quo haec venenata indoles, vel prorsus destruatur, vel sic mutetur, Ut, etiamsi ad cutim deferretur, solita non excitet symptomata; quo impetrato, plenaria ex corpore eliminatio in altera periodo eo minoris fuerit dissicultatis. Eiusmodi specificum medicamentum febres puerperarum mali moris, non solumessicacissimum, sed etiam tutissimum se inuenisse, WAGNERVS M. Lubecens. singulari epistola iam plureS ante annos notum fecit et prouulgauit, quod
I. G. GMEL IN US, pro mercurio dulci habendum
esse, experientia edoctus credit, quippe qui illum aliquoties salutari cum effectu hoc in morbo exhibuit. Et Cl. Auctor quoque varia cum variis medicaminibuS e. g. cort. peruulano, succo malorum
medicorum et sale essentiali acetosellae fecit pericula, quae illum docuerunt, acida vegetabiliamiasma huc aliquantulum infringere, neutiquam Vero plenarie corrigere. Acidum his subtilius plus forte valiturum esse sperat, si prostaret. Si itaquemiasmatis natura plenarie immutari nequeat, videndum est, an medicus eius actionem praevertere posset. Licet vero miaSma miliare tenuissimae sit indolis, neutiquam tamen prius morbum in corpore excitat,
quam vel lymphae, vel sanguini induxerit aliqualem densitatem. Potenter resoluente itaque quodam opus esse videtur medicamine, quod viam simul sibi paret ad minima vascula. Succurrit hic Auctori
mercurius sublimatus corrosiuus Switentana methodo exhibitus, quem quidem annon in hunc finem adhibere liceret Z quaerit. Cum inter hunc morbum et hydrophobiam magna deprehendatur similitudo, sorte hie morbus iisdem remediis obediet. quibus illa Obedire solet, prosperrimo certe cum successu Cl. Auctor, more Chinensium, moschum
cum cinnabari in homine sexagenario, podagrico et Purpura
610쪽
purpura pessimisque eius symptomatibus laborante tentauit, quod ut medici imitentur, suadet hortaturque. Post miasmatis corressionem et post eius actioni opposita obstacula sollicitus sit medicus, ut
quam citissime miasma e corpore eiiciatur et a cutis peripheria prorsus arceatur. Haec medendi methodus, quam CI. Auctor extraordinariam dicit, et se inuenisse, suamque de ea conceptam spem semper impleuisse, refert, postulat, ut aeger neutiquam, sine graui tamen errore, sudoribus indulgeat, sed affatim aquam sale acetosellae, aut succo citri impraegnatam bibat, post semel, bis aut ter institutam venaesectionem, aluus aegroti aliquoties, ad minimum ter, purgante antiphlogistico cieatur, quem in scopum Cl. Auctor unciam, aut duas pulpae eas-siae, aut syrupum florum persicorum commendat. Post horum usum, pulsus contractionem imminui et sudores disparere obseruauit; quae aluo stegri deposuerunt, foetidissima fuerunt et ardoris sensu, sub ipsa excretione molesto, acrimoniam suam prodidere. Spatio septem aut undecim dierum aegri hac methodo pristinam recuperarunt sanitatem. Statim vero ab hac methodo abstinendum est, ac exanthemata apparuere. Si qui Vero essent, qui
huic methodo dissideant et quibus morbi solutionem maiori cum periculo per exanthemata expectare placeret, eos ad sequentia in prima periodo ut respiciant, Cl. Auctor hortatur: i ut fibrae tensae infusis herbarum emollientium, et sero lactis emolliantur: et ut sanguis et lympha coacta diluatur leniterque resoluatur '. 3 ut humorum circuitus liber sit, cuius ergo venaesectionem suadet: G ut
conuulsiones cohibeantur, quod vero non antlipaS- modica nec o piata praestant. Altera in periodo,Vbi omnia ex voto cedunt, medico solummodo incumbit vires aegri sustinere cutimque seruare madentein. Vbi vero post exanthemata erupta