Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

Pulvis ignem concepit atque auis e momento periit. Antequam puluis sundi inciperet, flamma lenta et coerulea apparuit; verum penitus correptus sine fragore in nubeculam transiit. Ergo perspicuum est, pulueris pyrii sonitum et fragorem a resistente aere e terno pendere, nam in rarefacto aeru explosio sine fragore contigit. Fluidum illud, quod in pulvere pyrio valde compressum animaduertitur, partibus contineri inprimis acidis, vitriolicis, nitrosis et magna materiae crassioris copia verisimile valde esse videtur. Qua propter Cl. Auctor perniciosas illas in puluere contentas exhalationes chymicis adminiculis separare tentavit; quod feliciter hoc modo praestitit: Praeter tubum vitreum reCUruum cuncta. ut in commemorato experimento, esse voluit. Loco huius tubi elegit alium ex pluribus tubulis ita compositum, ut unus alteri, alter tertio et sic porro insinuari posset. Eis iam locis, ubi tubuli inserti fuerant, duplex filtrum oleo, vel sale tartari comstans adhibuit. Hoc usurpato tubo composito aerem ex parte subduxit, viditque aviculam sub recipiente moribundam. Mercurii altitudo in barometro eo temporis articulo, quo puluis incendebatur, a digitorum ; Tum auicula, quasi recenteS virCS Tecuperans , cito se erexit et mercurius eo ipso tempore ad i o digit. usque depressus fuit. Hoc experimentum manifeste docet, fluidum illud, quod in primo experimento se euoluer l, non ita fuisse purgatum , ac in altero; atque purgatum hoc, animan tium vitae non tam obnoxium esse, quam primum. Porro instituit experimenta super fluido illo purga, io, Ut cognosceret, an elastica sua vis minor esset ea, quae in impuro et a peregrinis particulis non liberato suido deprehensa fuerat. Denique inquirit in quantitatem, qua fluidum saepe dictum comprimitur. Haec cum essent instituta, ita concludit, ut

in puluere pyrio sino omni dubitatione fluidum elasti.

592쪽

elasticum inesse videatur, atque aerem in granulis pulueris inclusum mirumque in modum. Compressum, dum stupenda celeritate se euolueret, tanti effectus esse causam; reliquas autem res, quae adessent, solummodo alendae promouendaeque inflammationis caussa esse. p. 18. Per methodo de maximis et minimis. Aussi LvDo-

p. 3 3 . - ΜΨ stipue c*vationis i Lisserentialis, theoriam

serierum recurrentium complectentis Auctore eodem.

p. 3. De Analogia magnetismi et electricitatis iussertati9 IO H. FRANCIS CI CI GNA. Magneti ea phae'

nomena ad electrica pertinere iam dudum do iussimi viri opinati sunt. Quum super eadem re meditaretur Cl. Auctor nonnulla reperit, quae, ut analogiam magnetici et electrici fluidi egregie confirmare, ita paritatem valde dubiam reddere posse viderentur; de quibus, cum magna ex parte non sint animadversa, paullo fusius exponendum esse, in animum induxit. Iam primum tradit illa phaenomena, ex quibus similitudinem aliquam inter elei bicum fluidum ac magneticum esse intelligitur, quae tamen, cum satis copiose a Cl. Auit. collecta ac disposita sint, prohibent, quominus de tanto rerum numero aliquid excerpamus. Elegimus itaque hinc inde

quaedam nouitatis speciem habentia. Ferrum non minus, quam reliqua corpora magnetico fluido permeari, manifestum est ex eo, quod acuS ferrea ex praelongo filo ferreo suspensa, si ad eam ensem in apice magnetica vi imbutum admoueriS, aeqUOViuidos motus praestet, ac si alio corpore acus susten- P. Sa. taretur. Magnes armatus tam ad maiorem distantiam, quam maiori virtute ferrum attrahit, si polus eiusdem nominis aequalis prope virtutis ad armatura.

593쪽

turae pedem admoueatur. Per spatia stere Vacua p. syaeque dissiculter magneticum flumen mouetur, ac per corpora alia quaevis, excepto ferro, quod docet sequens experimentum: Sub campanam pneumat,

Cam ferramentorum. Congeries collocetur, et suprema recipientis parte consignata, Vt ad idem punctum semper magnetis polus aptari possit, ex opposita recipientis parte ad eandem signi altitudinem acus nautica statuatur et tentando distantia maxima eruatur , ad quam aeus illa nautica a magnete ad signum iam dictum apposito possit moueri; postremo aerexantietur. His rite factis, patebit, magnetem ad eandem distantiam in acum agere, sue vacuum Tecipiens sit, siue aere plenum. Admiranda quidem inter fluidum electricum et magneticum similitudo deprehenditur, sed, an unum, atque idem fluidum constituant, eiusdemque omni ex parte naturae atque indolis sint, recte d. bitaueris. Nam, si quis paullo curatiuS rem ponderare velit, tantas dissicultates reperiet, quae, si non plane neganda omnis assinitas sit, tamen valde dubiam horum fluidorum paritatem reddere poterint. v. C. Eae tempestatum mutationeS, quae electrica phaenomena manifeste commutant, non eodem modo magnetica assiciunt, et, quae magnetica assiciunt, non item electrica: magnes frictione naturam electricam, itaque nouam aliquam a priori

distin Stam pxoprietatem acquirit: Resinosa, serica

corpora, quae electricum fluidum Coercent, magneticum non magis, quam cetera Coercet Cic.

Hurrem experimenta de colore sanguinis nonnulla. Sanginem ex homine febricante eductum et quasiatione solutum in duo pocula vitrea aequalia et similia infudit, horum alterum sub recipiens pneumaticum statuit, alterum in aperto aere reliquit. Subducto aere obseruauit una cum Cl. AEC CARPA sanguinem spumax -

594쪽

spumantem admodum elevari, atque in bullas sensim paullatimque increscentes intumescere, quaσtandem disruptae aerem emittebant elasticum, ex quo mercurii altitudo in apposito indice perspic citer augebatur. Sanguinis color grate floridus ac rubicundus mansit. Repetitis iam diu exantiationibus sanguis omni sere aere priuatus demum subsedit et floridum colorem cum atro et nigri cante mutauit. Nec ipsa modo superficies, sed uniuersa quoque moles longe obscurior nigriorque apparuit. Tandem poculo e reeipiente educto, sanguis paullo post rutilum illum in superficie colorem iterum recuperauit, atque aere profundius peruadente rutilistrati crassities ita paullatim increuit, ut post aliquod

temporis interuallum totus sanguis aeque rutilus ac pxius suerit conspicuuS. Quum igitur aer sanguini admixtus ruboremessicere videatur, inde intelligi posse existimant, 1 cur sanguis venae pulmonalis perinde ut arteriosius forta fit, cur contra arteriae pulmonalis sanguis perinde ac vensus atro colore in cistur γ χὶ cur sanguine arterisu ac uenosis per aliquot temporis minutas partes aeri expost0, omne coloris discrimen tollatur 7 3 cur obturata trochea et impedito aeriis accessu ad pulmonem id diserimen sanguinis arterios et venosi tollatur

cur in is in cadauere pulmone, eadem diuest

resiluatur cur reiectus ex pulmone sanguir Dumosis ac ridus essesolent 7 6ὶ cur in fores, qui put-m9ne non Ptitur, sanguis obscuri et rubiginos coloris et aqu0fius perpetuo reperiatur 7) cur in erre late

aliisque morbis quor ingruens putredo comito tur, sanguis inten se floridus ac rutilus Observetur, a re nem e putre vir vi ex eodem Pr0deunte. cur item in confirmata Putredine omni prorsus aere di ato , favguinis conormiger et luridus eundat Θ 8ὶ cur demum iu get rariis partes emphoematione evadant cere vi Futredinis Prindeunte, t m que senguis ex scarificationibus efluens nigro colore inficiatur Sanguis,

595쪽

Sanguis, quamdiu solutus est, aequabili colore conspicitur, si vero concrescit, in suprema quidem

superficie ruborem conseruat, in media tamen atquUinfima parte nigrum colorem induit. Ut huius rei caussam altequerentur, haec experimenta instituerunt: Sanguinem, ex hominis pleuritigi vena eductum,

aequali quantitate infuderunt in bina pocula vitrea aequalia et similia. Alterum libero aeri exp osuerunt, in alterum ad pollicis altitudinem oleum affuderunt. In utroque sanguis coagulabatur, hoc tamen discrimine, ut is, qui aeri expositus esset, ruti tum admodum colorem in superficie seruaret, ea parte excepta, quae parietibus proxima erat; alterius vero sanguis, educto per syphonem oleo, omni ex parte niger reperiebatur. Interea aeri expositus in suprema superficie rubrum colorem iterum

assumsit, exceptis quidem quibusdam locis, qui oleo adhuc tecti fuerant, ubi niger color seru batur. Ex quo perspicuum est, sanguinis nigredinem non est e derivandam a partibus grauioribus. fundum petentibus, nec ruborem a leuioribus. Quod, quam a Veritate alienum sit, experientia duee facile cognoscitur. Abrasit cultro Cl. CiGNA supremam rubicundam coagulati sanguinis superficiem, ut nigricans stratum subiectum detegeret.

Haec aeri exposita paullo post eundem colorem priori similem induit.

Postremo sanguineam placentam ex poculo sumptam, cuius superficies uniuersa nigricans apparebat, reti superimposuit. Non multo post latera et superficies inferior aeque florida, ac suprema, percepta est, atque sic sanguis quaquauersum eodem colore fuit adspectabilis. Ex his experimentis omnibus, credit, sequi, supremam sanguinis, superficiem esse rubram, quod aerem tangat; nigraim vero, si aer ab eadem arceatur; similiter infimam supersciem, quae alias nigra Uparere soleat,

596쪽

admisso aere rubescere, et in uniuersum omnem placentae sanguineae ruborem a solo aeris attactu proficisci. Cur autem coagulatus sanguis ea in parte, quae aerem non attingit, nigrum colorem

ostendat, haud facile definiri potest; num forsitan

ex eo, quod aer, sanguini admixtus et globulis sanguineis interpositus, hunc ruborem seruet ita, ut concrescente Cruore contentus in interstitiis aer expellatur, Vel ita fixus reddatur, ut ad ruboremessiciendum non amplius aptus sit

Io H. BAPTISTAE GABER Ipecimen Lx rL. mentorum circa putrefici fi0nem hum0rum animalium.

7S. Quinquagenarius vir absque febre, inueterato ictero laborans vita functus est. Cadauer integro nychte- mero brumali tempore repositum erat loco frigido; hoc tempore praeterlapso dissecabatur. Crassa intestina conspiciebantur cinereis Decibus insercta; tenuia flavescente muco huc illuc conspersa; cysticus et chul edochus ductus peruit; cystis vero bilis in atrum Vergentis ingenti copia distendebatur; vel cula pertusa bilem vase vitreo excepit; modicum foetebat, erat viscida et tenax. Minusculae huius portioni unam et alteram aquae sortis guttulam affudit: effervescebat atque erumpebant ad liquoris superficiem aereae bullae cum sibilo, qui admoto ad aures vasculo percipi poterat, atque ipso tactu sentiri liquorem incalescentem. Quae superstes erat, bilem in tres partes distinguit, totidemque Vitreis vasis apertis infudit. Vnum in hypocausto xeposuit ad triginta quinque gradus circiter Reaumuriani thermometri calefacto, alterum in alio hypocausto, in quo calor viginti quin que eiusmodi graduum fuit, tertium denique cub, culi seruabat temperiem inter septimum et decumum fere gradum. Elapsis viginti quatuor horis singulas partes acidis explorauit. Bilis, quao

trigini

597쪽

triginta quinque caloris gradus passa fuerat, dilutior

euaserat, vix que indicia leuissimae effervescentiae praebebat; quae viginti quinque graduum calori fuerat exposita, diluta quoque reperiebatur, cum Reidis parum quidem, sed aliquanto magis efferbuit; quae demum in cubiculi temperie seruata fuerat,

viscida mansit et aeque vehementer, ac ante, culta aci dis feruentem motum excitauit. Sanguis ex eiusdem cadaueris vena eodem tem pore eductus rubro flavescente colore apparuit;

cum spiritu nitri dilutiori permixtus simili ratione

effervescere incepit, minori tamen gradu eo, quo bilis ante effervescebre. Idem sanguis per tantundem temporis interuallum, quo bilis in hypocaustis asseruabatur, maiorem effervescendi vim, quam bilis, retinuit. Ex quibus legitimo modo, putat CLAuctor, colligi posse haec consectaria: I) Tantam in morbis nasci posse allialescentiam, quam dicunt,

ut humores cum acidis effervescentiam exhibeant.

a) Louem putredinis et foetfris gradum, qui extra Corpus nullum adhuc alliati praebeat, intra animal scorpus aikali producere 3ὶ Alkali intra corpus genitum et bile contentum admodum volatile est eatque expeditum, Simili ratione et ordine explorauit quoque bilem incorruptam, sanguinis cruorem et serum. Haec fluida tribus exposuit caloris gradibus eorum que indolem cum acidis perscrutatus est. Tandeminuenit, omnium humorum bilem citissimes cum acidis effervescere et citius longe humanam quam bubulam, paullo tardius cruorem

corruptum, Omnium tardissime serum. Nec cum

solis acidis mineralibus corrupti humores, sed cum dilutissimo etiam aceto destillato eiusmodi effervescentiam essiciebant. Ex his clarum esse intelligitur, alliati ex miti caloris gradu in auras avolare. Quae cum ita essent, de modo, quo

598쪽

illud ipsum aikali colligi ac retineri posset, cogitauit.

Quam ob rem hoc experimentum instituit: Ex febricantibus vitreo alembico serum sanguinis paucas ante horas eductum excepit, atque alembicum in

hypocausto inter viginti quinque et viginti octo

gradus thermo metri Reaumuriani reposuit, collumalembici per laxamen in operculo ligneo hypocausti apertum traiecit eo Consilio, ut eidem adaptatum capitellum cubiculi decem prope eiusmodi graduum Calorem seruaret, exhalansque vapor ibi

colligi 'posset, atque in liquorem condensari. Capse telli rostro phialam agglutinauit, quae collectum

liquorem reciperet. Alternis diebus obtinuit destillati liquoris drachmas tres, cui acida admiscens Varium, Vario tempore, consecutus est effectum. Prima portio seri odorem et saporem referebat, limpida et diaphana erat; portio, quam altera Vico obtinebat, eiusdem ferme saporis et pelluciditatiS, modice tamen olebat; atque in his cum secunda conueniebat tertia. Nulla hucusque, neque eum acidis, neque cum alcalicis emeruescentia produci PD ur t. Quarta portio grauiter foetebat, turbida erat et opaca, coloris subalbentis, leuem rubelli coloris tincturam ab admixtis acidis obtinuit, sed

absque effervescentia. Quinta portio post dies decem collecta, pellucida quidem, admixtis tamen acidis efferbuit et cum sibilo bullas, spumamque excitauit. Sexta portio itidem limpida vix ullum effervescentiae signum dedit. Tandem alembicum fregit, superstes erat crusta subrufa glutinosa corio: similis, quae pessimum foetorem

spargebat, sine ullo tamen cum affusis acidis eme vescentia. Quod experimentum docere videtur,

aikali inter viginti quinque et viginti octo caloris gradus dissipari, quod si colligeretur, seruentem

599쪽

foetidissimam ad effervescendum propter emissum alliali amplius ineptam.

Sangui S intra vas aecurate clausum seruatus, diutius aikalescentem naturam retinuit, quamquam calori viginti quinque graduum exponebatur. Educto vero obturaculo vapores magno impetu eruperunt, quibus totum cubiculum ingrato admodum odore inficiebatur. Inde patet, cur corporis humani humores intra vasa vix foetentes ianiathali contineant, cum educti et in apertis vasis se Vati grauem laetorem prius acquirant, quam ullum alliati indicium praebeant. videtur itaque ali alivolatile non esse productum necessarium putresaelionis, neque gradum ali alescentiae gradui putrefactionis respondere, sed natiua salia oleis permixta putrefactionis vi volatilia reddi, si de stirpium par tibus sermo sit; sin vero de animantium partibus, athali viscerum actione iam inchoatum aut aliis adhuc elementis inuolutum ex putrefactione perfici

aut extrigari.

Fusticular sirpium Sardiniae in dioecesi Calaris p. 8 8.

lectarum a MICHAELE ANTONIO PLATTA chi

rurgo Taurinens quas in Uum Boianicorum recenset CAROLvS ALLIONUS. In hoc catalogo utplurimum nomina tantum, citatis optimis scriptoribus exhibentur, passim tamen obseruationes et nonnullarum plantarum succinctae descriptiones adduntur. De glanduAD ouarii corpore, de utero grauio et D. IO

In generationis negotio vix aliquid intelligi poterit, nisi obseruationibus rite accurateque institutis. Nuda igitur hic quaedam adfert obseruata Cl. Auctor, quorum priora spe flant ouariorum sic dicta corpora glandulosa. In virginibus vere intemeratis, aetatis variae, vidit stigmata seu granula quaedam, horum

600쪽

Corporum rudimenta referensia: in aliis persecta ea et turgentia, in robusta quadam et succipiena compusculi huius papillam gangraena corruptam Con'spexit. Figuram glandis referunt haec Corpora,

quae profunde in ovario infixa papillam ad eiusdem superficiem porrigit mammae papillae similem, mox

bono deuolutam, mox minus apparentem, mox tan- 'tum Verrucam referentem. Ad latus externum

ouarii ut plurimum germinat corpus luteum, inter dum Vero totum Oustrium occupat; in hominibus Cizeris aut fabae mediocris crassitiem non superat, in Vaecis olivam aut cerasum maius exaequat. Vnum plerumque est, rarissime duo in eodem Ou rio, aut unum in utroque reperit. Tunica sat crassa

renitentequo pluribus vaseulis obdulla inuoluitur, quaO Oxterius ab ovarii tunica communi tegitur. Vesiculas siue oua decreseere, corpore glandulossi in Crescente , ut varii contendunt , experientia doctuS negat Cl. Auctor, nec etiam consentit cum iis, qui ex frustulis et iobulis renum ad instar compositRhaeQCorpora dicunt, cum potius didymo analoga, Obmiram vaseulorum minimorum texturam et Crispa

turam, ipsi visa fuerint. Circa pubertatis tempuSDuari , ob consortissimos vasculorum manipulos Tubero az veluti florescere incipiunt ; simulque ex profundo ouarii lutei nonnulli germinare videntur Villi, qui mira celeritato in papillas seu luteorum Vaseulorum penicillos cumulantur es papulam essingunt atquo soliditato ae amplitudine crescunt, nectram quippiam reserunt; quod cum luteo Corp r comparari moreretur. Pullulare quoquo interdum vidit Noster alteram velut appendicem Corporis lutes et eandem germinationis offendebat rationem, RQ flos sto gemma in plantis. Assonsum hic prRebet Ill. HALLEsto, qui ea eo Ora lutea in femin Post conseptum primum adparere contendit. V 'τimi ustro haec corpora glandulosa et in plenitus

SEARCH

MENU NAVIGATION