장음표시 사용
611쪽
conuulsiones persis sunt, sudores imminuuntur, se-bris augetur cum pulsu contracto et pustulae subsident, medicus s) expulsioni exanthematum succurrat, a) nec illa vi subsideant curet, s) iis vero retropulsis, conuulsionibus lethalibus occurrat, in resarciat seri iacturam, S) humorumque corrigat acrimoniam. Primo scopo diluentia et lenia diapnoica, 2 pro varietate Causarum frictiones, solus, cucurbitulae cum scarificatione, vel plenior paullo victus et mens hilaris, 3 in cucurbitulae cum scarificatione, vel variis locis, vel occipiti. aut hirudines, venis temporalibus applicatae, frequens diluentium usus, S acida vegetabilia,non mineralia, quao
in hoc morbo suspecta sunt Cl. Auctori, et clysteres ex sero lactis faciunt satis.
Curatio morbiImplicism cap. I 6 eadem fere est, ac illa simplicissimi. Medicus tamen morbum, sub cuius specie purpura corpus aggreditur, perpendat et pro eius indole copiam sanguinis mittendi dete minet. Methodum morbum sine exanthemate curandi supra indicatam et hic prospere cessiste, Cl. Auctor assirmat, prius tamen i quam simulatus morbus disparere incipiat, illam adhibere vetat. Si quo in morbo vel maxime in purpura complicata medici requiritur iudicium, ne medendo
purpurae, alter morbus augeatur. Regulas itaque cautionesque Cl. Autlor in cap. II constituit. quae summe necessariae videntur. Contempletur medicus naturam morbi complicati miasmatisque quan- P. 1 Os.litatem et in eligendis medicinis contra morbum adiunctum sit cautus ac prouidus, ne iis sudores prouocando exanthematum eruptionem nimis festinet. In arthritide venae sectio intermittatur ut et usus diaphoreticorum, diluentia et attenuantia
maximi sunt momenti. In pleuriti de et peripia eumonia larga venae sellio non diu differatur, largaque manu mitiora acida, quae Virique morbo con-
612쪽
ueniunt propinentur, quibus omnibus praeseratur rob sambuci. Methodus per euacuantia supra memorata interdum in hac morborum complicatione non
sine utilitate adhiberi potest, qua foeminam sine
pustularum eruptionem securasse refert Cl. Auctor dederat vero purgantia eo tempore, quo, sudoribus accedentibus, sputum decolorabatur. In febre putrida, praeter acida, clysteres in usum sunt vocandi, quo alui fluxus persistat. In febribus intermittentibus, praemisia venaesectione, methodum per euacuantia antiphlogistica suadet, chinae vero usum, ob statum inflammationis vasorum lymphaticorum et sanguiferorum, diu differt. Peticularum mi asina ad gangraenam, miliarium vero ad inflammationem tendit, utrique igitur in hac complicatione est o currendum, maxime vero ei, quod vel quantitate, vel actione praeualeat. Mitiora acida, diluentia,
corroborantia et antis eptica conditioni aegrorum sunt accommodanda. Pessima est coniunc fio vario- Iarum et purpurae, illarum enim miasma excitat inflammationem vasorum sanguiferorum, adeoque huius mi asmatis intercluditur viae ad vasa lymphatica : miliarium vicissim venenum neruos ad spasmos
irritat, hinc variolarum suppurationem impedit. Mutua itaque utriusque morbi est ad io, quae se inuicem tollit, adeoque ad destructionem corporis tendit humoribus gangraenosam inducendo mixti nem. Qui utrique malo occurratur ne neutrum negligatur, Cl. Auctor dubius haeret, venae sectio, emollientia, diluentia, subacida pro miasmatum conditione sunt periclitanda. In purpura puerperarum fluxus lochiorum unice fere est attendendus, In cap. 18 animaduersiones et cawtectar quasdam
P elini eas subnectit. Licet non solum in hoc sed
etiam in praecedentibus capitibus Cl. Auctor, moro Gallorum, in s*nguine mittendo prodigus fere videri
613쪽
sectionem summe necessariam et viro robusto per interualla quinquaginta circiter uncias sanguinis emittendas esse credat, iterum iterumque tamen medicos monet, ne nimium sanguinis detrahendo vires aegroti exhauriant. Vesiculoria non nisi in virium torpore permittit. Sinapis mos, quos odisse videtur Cl. Auctor, et saeuum tormenti genus appellat, non suadet. Nitrum, diaphoretica calidiora et terrea absorbentia variis rationibus ductus omnino dissuadet. In cap. I9 curationem morborum succedentium
1 II, De recondita febrium intermittentium tum
remittentium natura et de earum curationctuariis experimentis et obseruationibus illustrata, libri duo. Amstelodami, sumptibus Fratrum de Tournes, I7y9. 8 Ρl. 18 Ilioce liber ab anonymo quodam conscriptus et
a non nemine, pariter anonymo, editus solis obseruationibus et experientia tantum, ceu fundamento, nititur inque duos iterum libros diuiditur, quorum prior febrium intermittentium et remittentium naturam, causas nimirum, phaenomena alias que affectiones, in ipsis seu post eas obseruandas, tradit; posterior vero in curatione earundem uni Cooccupatus methodum medendi generalem tum
etiam specialem, remedia nimirum specifica dicta, considerat. In priori itaque, intermittentium spin p.
cies primo loco Noster recensens, tertianas tantum et quartanaS veraS intermittenteS nominandaS, qui Π-tanaS vero sextanas, septanas et nonanas aut rari stimaS esse, aut nunquam vere occurrere et ad terti,nRM, Vel SVRrtanam, uno scilicet aut altero
614쪽
paroxysmo deficiente varioque typo inducto, reserendas esse, arbitratur. Quotidianam febrim, natura ab iis omnino diuersam, ex numero intermittentium excludit, duplicatas contra tertianas et quartanas veras esse, triplices rarius o CCurrere, atque
quadruplices et sextuplices, a quibuSdam memoratas, inordinato S potiriS p i Oxysmos, quam verOStypos suisse, Noster autum lit. p. s. Causae, a nonnullis prolatae, utpote fictae reii.
p. IO. ciuntur, Verosimiles contra proponuntur febrium
que fominem in hepate haerere et bilem inprimis in caussa esse, ostenditur. Expolitis posthac causis remotis de phaenomenis et primo quidem de frigore
p. a o. febrili agitur. Hocce omnes verae in tarmittentes manifestant tuncque manus, brachia caeteraque membra, inprimis maxilla inferior contremiscunt.
Aliter se res habet in febribus nothis, in quibus
quippe non omnia membra, sed una tantum pars friget, reliquis interim calidis aut naturaliter existentibus. Variat tamen gradus, variat decursuS, variant alia, quae istud sequuntur, prout corpora p. 2 6. Variaeque res variare solent. Ex frigore oriuntur arteriarum contractio, ex hac pallor, interdum liuor et maculae cutaneae, tum sanguinis in cordis et pulmonum cauis collectio et concretio insimulque, externi S frigescentibus, viscerum aestus, siti dignoscendus, quae vero ab hoc non solum sed et a saburra bibliosa saepe excitatur. Inde autem vom, tus cumque frigore neruorum actio in ventriculum et intestina excitentur omniumque inde partium fibrae vellicentur, varii ea propter hinc inde oriuntur dolores: illo tamen valde saeuiente sensus obtunditur, hin variae eaeque graues oriuntur, functionum turbae. Frigori succedit calor, tum quod collecto et stagnante sanguine partibusquo constrictis vitalis vis augetur, tum etiam quod causi irritans febrimque inferens remanet. Deseruescente
615쪽
postea febre partibusque relaxatis in ςolatoriis cu-taneis prorumpit sudor, pro varia Vasorum Culaneorum repletione plus minus copiosus, inque colatori s vrinariis urina, quae, ob tenuiorem partemper sudores detractam, crassa, rubra et cum sedimento emittitur.
His absolutis apyremia accedit, omniaque in nup- 39. turalem statum restituta esse videntur; mali interim fomes remanet, stimuli instar urgens, donec nouus iterum inducatur puroxysmus. Euanescit itaque P q3- febris statoque tempore redit; sed causa huius euanescentiae et reditus incognita omnino est, ea tamen stimulans quaedam vis esse videtur, qua spiritus statim vitalis attingitur , atque ea velut obruitur, ita tamen, Vt, motu aucto et calore, ipsa subigatur ipsaque sibi remedium sit. Forte vero in aliis as P ''fectibus aut in variarum partium actione inest aliquid, quo ad detegendam periodorum labrilium causam duci queamus. Ita v. g. menstrua stato tempore Urumpere solent, dolores aliquando acutissimi velut per circuitum quendam insurgunt et evanescunt, ipsae febres continuae remittunt et dexacerbantur, ncque plura alia, quorum causa probabiliter ex materie quadam deduci potest, cuius quantita S augetur aut imminuitur . vel quae acrior mitiorue fieri solet. Ex his itaque conte iuris , opinante Nostro, statui videtur i) duri in febribus intermittentibus qu-dam materiem, in cor ore genitam, De I aliunde aduectam, quae per uniuersas diffundatur partes. 2ὶ Eum tamen praecipue sie Petti esse infestam, in eo eam colligi in illudque vires suas exserere. 3 P0squam ad certum gradum deuenit et certa vis ei es et ita, i am veluti admoto stimulo visceris illius textum neru9sque Uellicare, guinis cursum retariare , ocrim0niam prauasque dintes issi conciliare Ham veluti facto impetu in me
primum ossecto et ex omnibus ollis partibus febre infe-
616쪽
quenti excuti et di tori. S) Denique remanere fomitem
p qui, se sim tirrum auctus, eosdem concitet turbar. At vero in ipsis his sebribus occurrit varietaS variuSqUe causae labrilis solet esse effectus, ita, ut inter hos quaedam intercedat differentia, ea nimirum, quaO tertianam a quartana diuidit. At utraque tamen unius eiusdem est naturae, omnisque tantum differentia in vi intensiori aut remissiori consistit. Unde autem tertio, Vel quarto quoque die erumpat Veramnum, exponi Certe nequit. P, Q Verum dantur febres eaeque quidem multiplices, quae ab intermittentibus alienae earum speciem prae se ferunt , inter quas inprimis febris sic
dista quotidiana, singulis diebuS recurreta S, eminet. Haec ad veras intermittentes nunquam referri potest, tum quod horroris sensus, vel leuis, vel etiam nullus est, nec vera apyrexia observetur, sed febriculae quoddam vestigium remaneat, nec urina lateritia ap- P reati tum etiam, quod aliam causam agnos Catialiamque medendi methodum requirat et, quod notandum omnino, in ea febrisuga sic dicta specifica,
vel nihil prorsus proficiant, vel cuncta in peius
p. 66. Sicut autem nonnullae febres intermittentem mentiantur, ita et haec ipsa alioS mentitur affectus. Sic ubi in parto quadam latet, vel colligitur mat ries labrilis, pars ista sola laborare videtur. Sao Uiunt e. g. aliquando dolores, statis temporibus reeurrentes, pulsuSque interim vix mutatus deprehenditur. Prostant porro exempla hemicraniae terribilis, periodice recurrentis, imo prostant alia, pro verae febris intermittentis sobole habenda, quaa doceant singulas quascunque corporis partes se-bris causa assiigi posse. Potest etiam febris peculiaria sibi adsciscere symptomata, in quibus tota morbi
Vis posita videtur: ita v. g. apoplexiae quaed mspecies et alii obseruantur affectus, qui, a labrili
617쪽
eausa ortum durentes, adeo ab infermittente febri alieni sunt, ut haec ipsa naturam mutasse videatur. Tandem etiam alios febris intermittens imitatur morbos, suo more incedentes nihilque prae se s rentes, quod intermittentium febrium indolem aut speciem referat. Ex his facile nunc declarari potest, qua ratione p. 72. febris intermittens maligna saepe dicenda sit. Si namque in caput omnis vis febrilis recidat, affectus soporosi, apoplexiae, catalepsiae etc. obseruantur rsi in respirationis organa eadem Conuertatur, Cata rhi suffocativi, afthma, pleuritis, peripneumonia etc. adesse videntur. In ventriculum autem ita saepe saeuit, ut veram adesse putes inflammationem. Pari etiam ratione vi ista febrili affligi possunt intestina, ita ut dolores acerrimi et dysenteriae saepe observentur. Nec raro in externaS partes impetus febrilis irruit et varii generis papulaS atque sudoris anglici species producit. Tandem etiam non tam in vitae motus quo principium, quam in Calorem natiuum agere videtur fomes febrilis, ita, ut frigori nonnunquam nullus succedat calor. Licet autem omnes recensiti hactenus affectus ab inte mittente alieni esse videantur, huius tamen soboles esse, Certum, quo leuentur, quoue paroxysmorum more incedant, tempus satis superque docet, adeo, ut vera saepe obseruetur intermissio et nonnulli aegrotant2S, apyremias tempore periculi expertes
visi, insurgente nouo paroxysmo in pristinum statum relabantur.
Verum et aliarum febrium formam saepe induit p. 8 I. intermittens et in remittentes, hoc est, ubi primus paroxysmus nondum desinit, cum incipit alter, atque Continuas, quae tertianao duplicatae sunt, et in quibus paroxysmus unus frigus habeat praeuium, alter vero nullum, mutetur. Referri liue me retur semitertiana, veteribus tantspexe formidata
618쪽
seu hemitritaea. tritaeophyes seu tertianaria, ino dinatas habens exacerbationes, similisque tandem prosapiae febreS ardentes, causi Veteribus diiue, in quibus , licet tantopere ab intermittente recedere videantur, tertianae tamen indicia occurrunt et in tertianas seu veras intermittentes interdum desinunt.
P. 8 y- Haec, quae demutatione febrium dicta hic sunt,
variis a Nostro confirmantur obseruationibuS, ex
quibus insimul patet, quam variae quamve periculosae eiusmodi febres haberi debeant. P. Ioo. SigD , quibus febres intermittentes, sub alia specie latentes, detegantur, haec sunt : si febres absque praevio frigore subito paro xysmorum exortu accesserint et pandiculationes doloresue capitis Praecesserint, febrim intermittentem, sub alia ecie latentem, esse, iudicabis. Si deinde notabilis parOxysmorum remissio adsit, si sudor post
exacerbationem emanet, paroxysmi eadem sero hora redeant et singulis aut alternis diebus sibi e acte respondeant: si symptomata vehementiora, Vt, deliria, lethargus, intestinorum tormina etc. Perperiodos exurgant et desinant. Tandem,quod signum fere certissimum, si urina lateritia sit, ferim inter
mittentem latere certuS CredaS.
. to e SVJ V ria etiam ex praecipuis verarum febrium. U intermittentium symptomatibus metuenda sunt pericula, quae quidem non perpetua sunt, interdum tamen contingunt. Ita ex stagnatione sanguinis in pulmone et hepate, quam frigus inducit, variae obstrumones motusque inordinati; in corde, Ventriculis eius et venis cauis amplioribus factis palpitationes et concretiones sanguineae, imo, vitali iritu depresso nec resurgente mors, inprimis in senibus, metuenda sunt. Licet autem calori, frigus sequenti, tantum Periculum non insit, partium tymen textus earumque colatoria et functiones, si
intensus isto sit , laedi omnino possunt. Cum enim
619쪽
eordis impetus in febre maior esse soleat, motusque sanguinis intensior inde dependeat, fit inde, ut
plus sanguinis in vena portarum et hepate congera tur, inque venas ex arteriis plus etiam impellatur, quam per huius visceris ambages progredi queat. Et ex sudore quoque profuso, diuturno et repetito mala metuenda sunt. Non enim tenues solum, sed et crassiores, partibus nutriendis et reparandis dicati succi per cutis colatoria exeunt, sicque vitae
organis, necessario debilioribus lactis, neque tamen morbi fomite expulso, sed superstite, aegri maxime debiles evadunt. Sed haec mala a symptomatibus pendent, alia, P. quae febres has comit ntur, ad ipsam febrim peditinent. Ad haec inprimis referendi sunt dolores capitis, qui non semper ab impetu sanguinis in cerebrum , sed ab ipso veneno sebrili, cerebri membranas stimulante, pendent. Praeter hos saepe etiam de variis ventriculi et intestinorum aste tibus, ut nausea, ciborum fastidio, pondere, ardore et in
tumescentia abdominis conqueruntur ; quae mala
cuncta ex laesis hepatis functionibus procedunt. Affectus, post curatas febres superstites, inter- P. I IS .
dum sunt dolor capitis acerrimuS, sudor en OrmiS, viscerum, inprimis hepatis, tumores, Oedemata,
hydrops ascites et leucophlegmatia totius corporis; quae quidem mala, fomitem sebris minime expulsum, sed in hanc vel illam partem delatum, inque leucophlegmatia non in viscus quoddam, sed perunbvexsas partes disti isum esse ostendunt. Ex his facile declarari nunc potest, cur labris p. z
toties resurgat tamque varie regrediatur. In primis autem in reliquiis attendendum est, utrum solus 'mes remanserit, febrem, solito more incedentem, reducens, an iste in assectus quosdam abierit et vitia quaedam induxerit, quibus Ner totam vitam conflictentur aegrotantes. Haec enim saepe post febres P. I λ7,
620쪽
infermittentes in cadaueribus reperiuntur, ex quibus viscerum inprimis obstructioneS et status plane mutatus annotari merentur. Cum autem tam varia et
saepe grauissima, febrium harum decursu, visceribus inducantur mala, sponte fere patet, quid de quaestione illa statuendum, an scilicet morbus iste per se ipsum salutaris esse queat. p. I 3 3. Progrediamur ad alterum librum, de febrium
intermittentium et remittentium Curatione agentem. Haec sane dissicillima habetur, quamuis aplurimis res parui omnino momenti aestimata videatur. Consistit autem vera medendi methodus primo in remediis generalibus, euaeuantibus nimirum aperientibus et diluentibus, quae aliis itidem mor
bis communia sunt, deinceps in sic dictis specificis, quae non, nisi illis praemissis, tuto exhiberi pol p. 137. ni f. Non autem quaevis febris intermittens iis
dem curari debet remediis. Aliam namque metho dum requirunt vernaleS, aliam autumnales, aliamsi mitiores vel grauiores fuerint, aliam denique prout corpus bonis vel prauis succis scateat. Et licet mitioribus sponto saepe liberentur aegri, non nocet tamen, leuia iis aperientia exhibere, quibus optime dormum debellantur febres; multo magis autem diluentia aperientia leniaque purgantia usurpanda sunt, si graui0res istae appareant. Sed quaeritur, num incipiente statim febre curam moliri . necesse sit. Suadent quidem omnia, ut, quam primum fieri poterit, Venenum febrile e corpore
cientur : verum, Vim febri S eiusque genus prius nosse, et diluentia, aperientia et refrigerantia priuri quam ad remedia specifica deueniendum sis, exhibere, nocebit nunquam, siquidem , hac cautione Obseruata, grauiores saepe febres absque ulla noxa