Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

Venaesectio causae quidem febrium non med fur; asturgentia quaedam symptomata si specte re-- 'medium istud intermittere non licet. InprimiS Rutem quo propius istae febres ad continuas accedunt, eo magis eoque saepius ad istud auxilium confugiendum est, imo, si pulsus urgeat, febrisque nimia sit

incandescentia, in simplici etiam tertiana aut tertiana duplicata, non continua , venaesectio saepe prodest. Absonum contra habetur istud remedium, si vis vitalis langueat, cach exist adsit aut

febris diu durauerit, ubi sane plus damni quam viblitatis θd seret. Hac et diaeta tenui praemissa de euagitatione - 1Prim strum viarum cogitandum est, quae, licet fomitem mali non aggrediatur, multum tamen ad Curationem facit et absque ea saepe etiam nihil proficiat. Inprimis autem emetica hic laudanda veniunt, quibus quippe non solum contenta in ventriculo materies corrupta educitur, sed et viscera, inprimis he par, quod prae reliquis laborat, conquassatur haeque conquassatione non solum in hoc, sed, neruis concitatis, in aliis etiam visceribus stagnans materies educitur sicque uno saepe ictu febres tolluntur

aut vis eorum ad minimum imminuitur. Laudantur infer emetica tartaruS emeticUs, hermeS minerni

et in Uerta quadam constitutione, in qua per aluum

feruntur medicamenta, ipecacuantia tartaro eminti eo anteponenda, cum certius est subuertatur Ventriculus et contenta expellantur.

At vero emetica tum ob corporis constitutionem, P. IS S. tum ob leuiorem febris indolem in auxilium saepe Vocari nequeunt; quapropter purgantia exhibere praestat omnino. Adeo autem necessaria ea iudicantur, ut absque iis frustra saepe tententur febri-

fuga; quare ab initio non solum aluus statim ducenda est, quo materies et inprimis bilis corrupta eliminetur et reliquis remediis, aperientibus et diluoim

622쪽

tibus, via pandatur, verum etiam in ipso labris

decursu, ob nouam materiei collectionem, ea exhibenda nec unquam, si rite expurgari debeat fomes sobrilis, intermittenda sunt. P. I 6 l. Sed ne credas hisce solis' omnes febres debellari posse. Dantur enim casus, ubi sola alui purgatio non sussicis, sed aliis remediis secretionum et eXCretionum viae aperiendae sunt E. g. si febres dimturnae, vel aluus tumida aut adstricta, bilis per cutem sparsa vel denique obstructiones adsint, tunc sane diluentia, aperientia et saponacea cum leni liquo purgante, ut aluus laxetur, coniuncta maxumQ proficua aestimantur. Inprimis autem iuscula purgantia, ex lapatho sylvestri, cichoreo, seolo Pendrio cum sale GLAvuERi aut arcano duplicato etc. p rata, mira praestitisse dicuntur, ita, tamen,

Ut aluus bis terve quolibet die istis moueatur. Nisi enim id praestitum fuerit, scopus sane attingi vix

poterit. Requiritur autem, ut eiusmodi iuscula per septimanam imo et diutius continuentur: his enim Continuatis etiam rebelles febres et obstructiones

optims sublatas esse, qui di quod solo saepe sero

lactis, salium vegetabilium copia turgente, eundem scopum absque febriiugorum usu obtineri potis,

experientia probat. P. Us S. Quaeritur nunc, quo tempore remedia, hactenus memorata, exhibenda sints Venaesectio tum in

Paroxysmo, tum in intermissione institui potest; in

frigore vero venam secare, absonum foret. Idem

etiam dicendum de emeticis et purgantibu8, qu enoxia in frigore, salutaria autem ante paroxysmum reputantur. Calida in frigore febrili exhibere, per culosum est, si tamen vacillet spiritus vitalis et sum ma Vrgeat frigoris vis, cardiaca temperata proΡi nare licet. Melius tamen est, tunc temporis nihil moliri, aut aquam tantum calidam ingerere, quod otiam tempore sudoris obseruandum est, ubi t men

623쪽

strupum quendam e. g. corticum citri aut vini rhenani aliquid exhibere conuenit. Sed aperientia sere omni tempore conducunt, quae vero Certa quadam vi donantur, quaeque obstructiones tollere possunt, ea non, nisi paroxysmo peracto in usum vocanda

sunt.

Remedia Vero, hactenus recensita, non ipsam cura- p tionem absoluunt, sed viam tantum ad eam sternunt. Itaque sudorifera; quae causae febris: contrariari videntur, primo loco in censum veniunt. Sudore certe prolicito frigus hincque saepe febris auerti potest, at nunquam iste calidis excitandus et hisque tantum proficuus aestimatur, qui non aduersa natura extorquetur, sed opportune et placide, calore non nimium intenso et sudoriferis, semper aperientibus mixtis, exit. At, si hepar aliaque viscera laesa sint, si deinde cache-xia summa adsit, si tandem sanguis turgeat et ventriculus prauis succis scateat, curatio per sudorestentanda non est.

Quod ad tempus, quo sudorifera exhibenda psint, pertinet, ea sane, ad praecauendum frigus, tres quatuorue horas ante paroxysmum adhibere praestat. Remedia, quae huc spectant et lenia habentur, sunt decocta Risaparillae, bardanae, dul- camarae, Veronicae, quinque radicum aperientium aliarumque forte plantarum, quibus sudor elicitur, inprimis si multum ingexitur et per plures horas insistitur. Idem hoc saepe praestitit aqua calida ingesta, qua eodem modo, ut illis, frigus lassist- minatum est. Licet autem sudoriferis veneni febrilis effectus νimpediantur omnino, id tamen in corpore haeret facileque, per omnes partes diffunditur, nec aegrotantes tuti sunt, nisi specificis istud tollatur penitus. Ad haec j primo quidem a nonnullis referuntur

624쪽

metiea et purgantia, sed ea proprie causae febrili

vix aduersa sunt. Dantur tamen, quae vomitum et aluum cient, quibus peculiaris contra febrem insuper inesse videtur virtus. Spectant huc v. g. mercuriuS vitae, ad ignem exhalatus, donec non amplius tumet nee vomitum moueat; ex vegetabilibus tithymali, linariae folio, abrasa cuticula, leni igne exsiccata, in puluerem rodacra et ad scrupulum unum exhibita; cremor tartari adunciam unam pluries exhibitus, arcanum dupli Catum ΜYN SICHTI, febrisugum RivERII, ex sale absinthii et spiritu sulphuris paratum, magnesia Masilliensis et Leodiensis, quae Omnia non quidem in omnibus sed in diuersis casibus specifice agere queunt. pq 83 An autem in quibusdam sudoriseris vis illa specifica 3 Hoc asserere non licet. Ast in amaris quibusdam . aperientibus, salibus calcinatis, terris cal- cinatis imo adeo nonnullis venenis labrifuga inesse videtur Virtus. P. I9 I. Incertis his minusque tutis praestare videtur, Cortex peruuianus, qui, necessaria si praemittantur. optime febrim debellare potest. Verum ab Sque praeuia praeparatione si usurpetur, remedium hoc, cum amarum, adstringens, toni cum et aromaticumst, noxium saepe esse variaque mala relinquere

potest; hinc veneni potius febrilis essectum cohibere, quam ipsum venenum delere videtur. Vt autem optimo cum fructu propinetur cortex, requiritur, ut partium internarum functiuneS prius restituantur; hinc, ne sanguis stagnet in viseeribus, venaesectio suscipienda bilisque secretio promouen da est. Deinde si ventriculus male se habeat, a cortico boni quid sperare non licet, requiritur, Ut appetitus vigeat. Si porro infestinorum via non satis lubrica sit, dissidilis erit sobrium curstilo;

625쪽

curatio; quapropter semper liquod purgans, sed

Iene tantum, cortici iungendum est. Neque etiam cortex conducit, si aestuS Vrget; tunc enim, eo exhibito, paroxysmi exacerbantur, vel febris in continuam abit. Tandem etiam Obseruandum est, ne cortex in paruo temporis spatio magna dosi vel, quod maxime nocivum est, in frigore febrili exhibeatur. In priori enim casu non tuta est medendi ratio inque posteriori periculosa adeo et inconsulta. In exhibendo cortice sequentia obseruanda sunt. pIste nimirum non, nisi venaesectione, ventriculi aluique purgatione et aperientibus praemissis, ad drachmam unam aut unam cum dimidia propinandus est; tunc vera Videndum, num appetitus excitetur et leuis in cute mador oriatur, num aluuSIaxa et urinae color naturalis sit; sin minus purgantia lenia, aperientia et refrigerantia in usum vocanda atque cortici sussiciens dosis tartari vitriolati addenda est. Si ventriculus puluerem corticis non ferat aut biliosa materies in primas vias assiuat, decoctum corticis, Nostro familiare adeoque laudatum, omni biliorio ad uncias quinque ingerendum est, usque donec librae duae ingestae fuerint. Hocce decocto aluus laxatur et intestina interdum plus minus expurgantur, ita sape, ut in certis constitu- tutionibus aegri aluum vigesies deposuisse dicantur. Vt vero vis febrifuga eorticis in secundas vias transferatur, ab omni cathartico abstinendum est. Eequamuis diarrhoea, a corticis usu orta, salutaris sit,

huic tamen limites quoque esse debent et, si sponto

ea non cessat, arte tandem compescenda aut temperanda est. Sic plures eo usurpato a febre feliciter liberantur. Minime tamen, febre debellata, a

febriiugo isto desistendum, sed per sex vel octo dies

certa corticis dosis exhibenda est. Atque si unquam febris tertiana duplicata curata sit, strictiori sane

diaeta, dilueatibus, temperantibus et aperientibus

626쪽

diu usurpatis, id tandem remedio illo praestitum

fuit. Notandum tamen, in hac febris specie serius ad febrifugum deueniendum et non, nisi crebro usurpatis euacuantibus istud demum exhibendum

esse.

δ 3- Febris quartana eadem quidem methodo, si recens sit, tractari potest ; cum vero peculiare quid

huic febri inesse videatur, haecque maxime contumax sit, cautiones quaedam peculiares observandae sunt, quae recidiuam, toties Obse uatam, Praecaueant. Suadetur itaque strictior omnino diaeta, venaesectio, quae maxime proficua aestim tur, tandem emetica. Purgantia autem non adeo

Vrgenda sunt, licet alui etiam laxitas seruari debeat. His peractis methodus, supra nominata, suscipienda maiorque copia febri fugi exhibenda est, cui insimul aromatica lenia cum salibus Tachenianis admiscenda sunt. Inprimis cascarilla in hac febre laudatur

tim si attenuantia et purgantia admiscentur, valde extollitur. Maximo autem cum fructu singulari remedio Nostrum usum fuisse legimus, cuius praeparatio ita se habet: Pulveris nimirum Cornachini grana viginti quinque , agarici grana quindecim, salis ammoniaci drachma una et peruuiani corticis drachmae quatuor in electuarii formam cum syrupo quodam rediguntur , huiusque quarta

pars omni trihorio exhibetur. Requiritur autem, ut per aliquot dies eius usus continuetur, purgari tium dosis interdum imminuatur, ptisana inferea diluens et leniter cardiaca exhibeatur, nonnunquam leuior nitri dosis , ad urinas nimirum ciendas et ad Compescendum calorem internum, a supra dictis remediis sorte concitatum praetermittatur. Febre debellata corticis usus continuandus cumque tartaro

martiali solubili coniungendus est. Sic enim reci dixi . Praeeauentur, obstructiones tolluntur,

627쪽

hepatis coIatoria reserantur bilisque essiuxus promovetur. In Omnibus tamen methodus haec, ob acriora et calidiora ista remedia, non valet. Ita indebilioribus praeparatio maiori cum cura instituenda et cortex, cum lenioribus purgantibus et aperientibus mixtus, propinandus est. In senioribus tandem, ob intensiorem frigoris vim, emetica primo, tum cortex suadentur, qui autem, cum in senectute minus permeabiles partes viresque est etae sint,

stimulo quodam aromatico et sale penetrabili acuendus est. Si tamen, his omnibus tentatis, febris xebellis perstet, aquas demum thermaleS, vi purgante donatas, curationem omnino absoluere, Noster, experientia confirmatuS, refert.

At vero ubique istis remediis uti non licet, cum pundique ob corporum naturam, partium constitim tionem, ipsam febrem symptomatumve varietatem, obices obstent, qui prius remouendi sunt, quoad curationem deuenire liceat. Primo itaque, ad saporem corticis ingratum tollendum, cortex Cum aqua cardui benediiti, aqua epidemica et sympo caryophyllorum miscendus insimulque, ad auertendum calorem, nitrum adiiciendum et piis ana insuper refrigerans et aperiens usurpanda est. Idem fere dicendum de infuso vinoso, cui tamen extractum aquosum cum puluere ST AH LII et syrupo quodam in bolum redigendum censetur. Ingestioni corticis saepe obstat vomitus; hinc ventriculo si tim medendum est, quo restituto curatio felicior habetur. saepe etiam curationi impedimento est

diarrhoea; quare cortex cum narcoticis in enematibus usurpandus est. Porro pulmonum status morbosus, ut sanguinis sputum aut tussis acris, curationem per cortieem vetat. Cum vero febris plus.

quam cortex, dictis malis aduersa sit, ab eo proinde abstinere non licet, sed cum eius decocto lenientia. ut althaeae radix et flores papaueri S rhoeados prae-

628쪽

scribeuda sunt. In certis temperamentis, cachecticis v. g. et hypochondriacis emollientia, leniter laxantia, aperientia et refrigerantia tum praemittenda, tum cum cortice simul in usum vocanda sunt. In virginibus chloroticis cortex nihil prodest, nisi emetica et iuscula ex lapatho cum antis corbuticis parata et laxantia C. g. arcanum duplicatum praemittantur. In pueris, omnia remedia respuentibus, conducit, si tartarus emeticus praescribatur, quippo qui, ut Noster expertus est, in illis mitius, quam in adultis agit. Hoc praemisso magis proficuus esset cortex, si exhiberi posiet, cum autem ab istis respuatur, absorbentia cum rheo et cremore tartari exhibenda sunt, quae in hac aetate vera febrifuga dicuntur, ita, ut ad alia confugere non opus sit. P. 236--Ast minime credas, corticem omni tempore et in quinis febre exhiberi posse; occurrunt enim impedimensa, ex ipsa febre aut ex peruersa medela orta; imo certis annis iste prodest, aliis nocet. ln- primis autem cortex interdicitur, ubi cachestici et

melancholici affectus, nec non abdominis mala, Vt intumescentia, tarda imo dura aluuS etC. ex Obstructionibus nata, remanent, in quibuS Omnibus corticis vis salutaris nulla, contra vero eUacuantia et aperientia valde utilia censentur et, quibuS rite

usurpatis, febres absque cortice feliciter tolluntur. p. 2 θ. Et recidivae quoque cum certis symptomatibus, ut pertinacibus vigiliis, acerrimis doloribus capitis, sudore insigni, anxietatibus, ciborum fastidio, diar-xhoeis etc. incedentes, Cortice peruttiano neqUM

quam tractandae, sed vel sibi relinquendae, v. g. si hyeme recurrant, diaetae tantum ratione habita, vel lenioribus aperientibus, euacuantibuS et amaris impugnandau sunt. Inprimis tartarum martialem solubilem, vel solum vel euacuantibus aut aperientibu S et resoluentibus iunctum, optimo cum fruitu Pr0PinRtum esse, animaduertimus. At tunc demum,

629쪽

symptomata si evanuerint, aut mitiora facta suo-xint, corticem adhibendum esse, dicitur. In febribus intermittentibus malignis ad graui a P

symptomata attendendum est, taliaque exhibenda sunt, quae vim horum refraenare possiant. Quodsi itaque caput grauius assiciatur et apoplexia, lethar-guS etc. urgeant, venaesectio et vesicatoria utilia habentur. Si dolores rheumatici saeuiant aut dolo-TeS Viscerum urgeant, narcotica saepe proficua aestimantur. Paroxysmis autem et symptomatibus mitioribus factis, cortex in puluere, aut extraebium eius, hocque quidem ad drachmam unam bis terue ante paroxysmum exhibendum est. Notandum etiam in capitis pectorisve affectibus, nec non doloribus rheumaticis corticem cum euacuantibus miscendum esse, desistendum autem ab hisce, si ventriculus et intestina omnem vim morbi ferant et diarrhoea adsit; quod pariter obseruandum est, si stigus exsuperet et calor ab extremis ad interna

retractus esse videatur, in quo casu aromatiza, Vt serpentaria virginiana, cum cortice, aequo az Vinum in Vsum vocanda sunt. Sique demum febrilis motus intensus non sit, sed virium prostratio, et debilitas deprehendantur, nec symptomata adeo Vrgeant, paroxysmi remissio expectanda non est et ad corticem statim sugure licet, imo certa adeo ne- .eessitas interdum urget. Quod tandem ad remittentes febres attineti istae P yis cum ex intermittentium genere esse soleant et continuae tamen simul sint, quaeritur inde, an diuersa remedia postulent. Si symptomata spectes, ea non adeo dissident et curatio una eademque plerumque esse solet. Hinc, licet cortex in veris continuiS respuatur, iste tamen in his exhiberi potest, quibdemque eadem ratione ut in intermittentibus, ita.

ut et in bis noxius iste sit, si paroxysmi vigeant. Sed

630쪽

occurrendum est variis impedimentis, quae corticis usum dissuadere videntur. Primo quidem harum febrium calor obstat: cum vero magis noceret febris impetus, quam medendi ratio, ' cortex sane plus proderit, quam noxas inferet. Sedulo interim attendendum est, num ista febris vere ex intermittentium genere sit; sin minus, cortex exhiberi nequit, quod pariter in ea quoque febris specie valet, quae in vere continuam abiit. Tunc enim remedia continuarum simplicium, nec febrisuga indicantur. Caute etiam cum eo mercandum est, si febris tertiana duplicata continua ad decimum quartum aut vigesimum diem excurrat perque hoc tempus vigeat; tunc autem non nisi ea remissione facta, cortex valet. Verum dantur febres remittentes, quarum exacerbatiores magno impetu insurgunt aegrOSque in magna pericula coniiciunt. In his cortex statim exhibendus est, ita tamen, ut cum euacuantibus et aperientibus misceatur. Quodsi vero harum febrium paroxysmi ita se habeant, ut unus alterum fere attingat, nec remissio ulla sit, euacuantia exhiberi nequeunt ; inde corticis extractum cum puluere temperante aut arcano duplicato propinandum est, quod remedium multum quoque in iis valet, in quibus symptomata grauissima, ut apo-plexia , lethargus etc. adsunt. At vero semper etiam ad febris naturam, symptomatum Vim, re missionem breuiorem vel longiorem, nec non alui laxitatem et tarditatem attendendum est, quo cortex felici cum successu exhiberi sicque omni modo veneno labrili occurri possit. In commendationem

huius libelli reticere non possumus, illum Cl. SENA C, Archiatro regis Galliae primario, a plurimis tribui.

SEARCH

MENU NAVIGATION