장음표시 사용
501쪽
EPIADIs, cui interpretatio praeparationum adiuncta est : talia enim studiosum admodum, nec errorem facile admittentem virum latinae e graeco versionis auctorem proderent. Tandem, latinae libri origines tertium nouum argumentum non melius exactiusve probat. LAssus haec verba habet:
eis somachi vitium, quod inrequiebili, ut ita dieam, et inexstinguibili fit con lynt, ατονον Graeci vocant, Noster vero ex addito ut ita diram probari posse autumat, SCRIBONIVΜ, quod doctiorum nemo hactenus in dubium vocavit, HALLEua enim , qui graece librum scriptum esse et postea latine versum, exconNAsao statuit, testimonia in rebus ad antiquitatem medicam pertinentibus auctoritatem plurimam haud habent, librum suum, licet in Graecis admodum, pro temporum suorum more, versatuS, lati ne scripsisse. Noua autem in hac editione pollicitus Noster licet in promisiis non steterit; ipseque adeo in prae satione plura lex aliis scriptoribus desumta adserat,
quos tamen, studio forte, non citat, hoc tamen praestitit, in quo laudandus vehementer est, quot editionum, quae hactenus prodierunt, Omnium accuratam recensionem dederit, promissarum adeo, non vero absolutarum mentione non neglecta. Nec in iis, quae ad externam libri formam pertinent, aliquid negligentiae in editorem et typographum cadit , ut certe commodam admodum usuique inseruientem ACRIBONII editionem constituati
QUINTI SERENI sAMONICI De Medicina Praecepta Saluberrima. Textum Decens Uit, lectionis varietatem, notas interpretum se-
502쪽
Pros. Altorfin.) Lipsiae in bibliopolio Mul-leriano 1786. 8. IJS P gg Saepe mirati sumus, quid sit, quod hodie adeo
frigeat veterum medicorum studium, ut pauci eos penitius norint, pauciores magni aestiment, et in caussis huc attinentibus non vltimam putamus quendam editionum desectum. Id etiam ad Q. S Α-ΜONICVΜ pertinere volumus. Etsi enim pristinis seculis pluries in vulgus editus est, tamen hodie maximam partem desunt rimantibus. Laudabilem
ergo Censemus Cl. ACKERMANNI Operam, in eo
restituendo poliendoque consumtam, quia nihil quidem omisit, quod huc spectare videbatur, nihil
intactum vel intentatum reliquit, ut poetam et correctiorem, et comtiorem prodire iuberet, eaque via sacilius intelligere possent lectores, quod boni novique vetus ille hospes adferat. p. I. In μ aefatione Cl. Ac KERMANN docte lateque inquirit in carminis auctorem, sed ambiguus haeret, patri, an filio adsignandum sit, id unum certum putat, etiamsi medicinam profestus non sit, tamen P. I 8. medicamenta quaedam utilia expertum, duces Di cortiem atque Plinium utrumque potissimum secutum, parabilibus remediis contentum, et in pangen- p. I9. do carmine imitatum fuisse Lucretium et Horatium. p. a . Deinde percenset codices methmscript9I I 2. eosque, , ut semper, variae aetatis varii pretii esse ait, pri
ita vero, ut nec peteros omnino spernat, sed sub-
p. 32. inde recipiat in textum lectiones meliores. Post- haec editiouer nominat a . circiter, et quid qu st que
503쪽
que valeat, quid ipse praestiferit, boni editoris munia rite impleturus abunde docet. Etenim nez te p. 3. mere mutauit textum, nec abhorruit omnino a variis testionibus, quas subiecit optimas, nec spreuit not rum copiam, quas antecessurum diligentia suggesserat, sed delectum adhibuit, et si qua senserat neglecta vel obscura, his demum suam ipsius operam addidit Cl. Ac KERMANNus. De textu ipso non attinet, ut multis dicamus. Inuenient certe lectores, quam aptus rei fuerit nouus editor, et quam nitide libellum exprimendum curarit bibliopola. Litteris enim BRE1aesco Prax puris pulCriS'que ita impressus est, ut parum aut nihil ab sit ab splendore, quo exterae nationes iubsnt talia vetustatis monimenta perennar . XI.
De Antonio Musa Octaviani Augusti medico et libris, qui illi adscribuntur, prolusio, - aUEtO
ΜΑΝΝ medicinae in uniuersitate literaria Al- torsina professiore publico ordinario. Altor fit 1786. 3 pag. in ψto. Continet quaedam haec prolusio ad medicinae Rο-
mgnae historiam pertinentia. Fama enim est nostris temporibus nondum satis discussa excussauri medicos, postArchagathi primi apud Romanos Graeci medici tempora, seruiIem omnes apud RomanOS COΠ-ditionem habuisse, et qui hoc argumentum pertracta runt celeberrimi viri hanc ignominiae maculam opera plurima dasa medicinae detrahere quidem studuerunt, usi speciosis quidem argumentis, at non veris, Graeca praesextim Romanis miscentes, quum
504쪽
Ionge alia tamen medicorum apud Graecos, quam apud Romanos, exstiterit conditio. Ingenuum semper fuisse medicis apud Romanos statum, et in seruili conditione seruos tantum fuisse med corum seruitia , chirurgicam etiam opem et ad diaetam dominis praestantes, Communis doenissimorum virorum opinio fuit, qui omnem seruilis ignominiae maculam medicinae Romanae detraxerunt. Alii exemplis quibusdam duili, quibus medicus semus adducitur a scriptoribus satis copiosis, omnem Romanorum medicinam penes seruos fuisse adseruerunt: media via pauci incesserunt, quae hic tenenda est. Medicos enim temporibus inter Archagathum et Iulium Caesaxem intercedentibus seruos, intemain etiam aegrotantibus medicinam praecipientes plureῆ fuisse negari ne auidi Negari autem iterum nequit, Graecos nulla seruili macula dehonestatos medicos plures Romam venisse temporibus praesertim Iulii Caesaris aetatem proxime antecedentibus, ciuitate etiam donatos, qui Romae artem suam sine ullo seruilis conditionis praeiudicio exercuerunti Magni tamen medicinam Graecorom rationalem et dogmaticam empiricae magis indulgentes, Romani non habuere usque ad Iulii Caesaris . tempora, qui omnes medicinam Romae prolatas et liberalium artium doctores, quo libentius urbem incolerent caeterique repeteren ciuitate donauit Ab his itaque temporibus nota si 'medicorum exterorum conditio Romae etsi incipit, non eam tamen ob caussam medici Romani. Augusti temporibus florentes omnes ingenui fuere; plurima enim, quibus internarum medicinarum administratio denegari nequit, seruorum aut libertorum mentio apud scriptores his temporibus florentes occurriti
Plures tamen peregrinos medicos Graecos, ciuitatis
505쪽
tis priuilegio et aliis immunitatibus ab Augusto ipsis concessis usos Romae his temporibus floruisse
satis credibile est, et loco ex svETONIO allegato aliisque probatur. Romani Ausus T 1 temporibus medicinae operam dedisse non videntur, Omniaque,
quae Plinius de celeberrimis medicis ex illustribus Romanorum familiis perhibet, Casilis, Calpitanis, Aruntiis, Albutiis, Rubriis, ad tempora, qu32 Augusti aetatem exceperunt, referenda sint. Medicus Augusti libertus, adeoque seruilis ante im. P. I petratam libertatem, conditionis Antoniu3 Mu sa fuit, frigida medicina, qua Augusto periculose decumbenti vitam seruauit, celeberrimus, celeberximus etiam ob praemia ipsi a senatu populoque Romano decreta, statuam in soro ad signum Aesculapii positam, et ob annuli aurei ius ipsi ab Ausus To con
Notum autem est, quanti hoc ius cum eoque iuncta equitis Romani dignitas ab omnibus facta sit, qui en comiis magis medicinae, quam historiae pediscribendae operam dederunt. Plura sane ex hoc virtutis medicae praemio hi viri deduxerunt, quae probari nullo modo postunt, in quibus confutandis
Primum id probatur, quod Augustus Musae
annulum aureum sine censu equestri vix dederit. Census autem equestres Romani omnes qui habebant, equestrem dignitatem censui his temporibus ad- iunctam simul habuere. Libertis autem annulo uti
non licuit his temporibus, idque ius Augustus M sae dedit. Tanti itaque putanda haec equestris dignitas p. I 7.
ANTONIO ΜUSAE cum annulo aureo concessa non est, ut medicos cum ea Romanos omnes eandem
dignitatem acquisiuisio ullo modo credibile st. Me dicorum quidem doctrinam Antonius Musa muta-
506쪽
'vit, frigidam, praeeunte tam specioso exemplo, calidae nunc praeferentium, sed conditionem non mutauit. Nec antiquitatis testimonia hoc probantia vlla adsunt; immunitas enim, quam Augustum medicis concessisse Dio refert, certe equestri dignitati et annuli aurei iuri aequiparanda non est. Nec medicorum felicis audaciae praemium ΜUsAE datum conditionem ullo modo mutauit. Eaedem penitus immunitates grammaticis et praeceptoribus, eodem Dione referente, ab Augusto datae sunt; quibus
certe omnibus annulus aureus non simul datus est,
temporibus, quibus Romani ciuis honores tanti habebantur, ut commendatis etiam a dilesiis sibi et principibus in re publica viris ciuium Romanorum honores Augustus denegaret. Adscripti viro tam claro ob selicem medicinam
Augusto administratam libri quidam sunt, alter de
vettonica herba, alter de diaeta ad Maecenatem. De vettonica herba liber certe ab alio, recentiore
auctore, empirico medico, profectus est, et Apuleii labores istos, quos in herbario suo condidit ,- perfecte redolet, ita ut dore viri hodie .de hoc opere
Apuleio adscribendo sere omnes conueniant. Probauit Noster, plurima ex PLINIO desumta esse, ipsumque adeo hoc opus, quod auream Augusti aetatem nullo modo, sed ferream potius refert, longe recentius esse.
De diaeta autem ad Maecenatem liber mancus admodum, graece scriptus, cuius tamen versio nobis superest, aliquoties cum aliis scriptis medicinalibus edita, Musam auctorem magis redolere videtur. Argumentum enim auctori suo admodum respondet plura continens amicae samiliaritatis Musae cum Augusto et Maecenate testimonia, quaedam
etiam de morbis, quos Augustus ipse perpestus est. XII.
507쪽
XII. IOANNIS ANDREAE MURRAv D. Equitis ordinis Regii de Wasa - de materia arthritica ad verenda aberrante disquisitio. Seetiol prior vitis et commendationi aliquot medicinae candidatorum praemissa. Sectio posterior. Gottii
gae I 78S. . in ψto. .i Scenam amplissimam ludit, prout omnibus notum est, in omnibus diuturnis morbis materies arthritica, quae saepius morborum decursum ita mutat, turbat peruertitque, ut exercitatus etiam in cognoscendis morbis medicus in erroneas vias sa-cile deducatur. Uerendarum inprimis partium morbi complures ex arthritica materia ad eas aber-xante sunt, praesertim in his, quibus hae partes aut ob impuram, quam passae sunt, infectionem, aut aliam ob caussam admodum debilitatae sunt. Hinc, quum parum de hac arthritidis a nomalia hactenus in medicorum libris scriptum sit, quae saepe morbos venereos inueteratos suetaque methodo non curandos simulat, gratiae plurimae habendas sunt Illustri harum prolusionum academicarum auctori, viro in obseruando sagacissimo, et in his, quae hactenus in medicina praestita sunt, versati mo, quod obseruationes de harum aberrationum natura, cognitione et curatione ex auctoribus, suasque, quae maximam libelli partem essiciunt, literis consignauerit.
Rheumatismum ab arthritide Ill. Auctor non distinguit, nisi in eo, quod musculosas partes rheumatismus, articulos arthritis occupet, faciliorquo ab aere, cael. rheumatismum contrahendi occasiost. Vidit adeo Id. vir unum eundemque morbum
508쪽
quoad assecta loca, mox rheumatismum, mox arthritidem constituisse, dum materies celerrimae a musculosis partibus ad articulos decurreret. Ad verendas partes autem translata arthritica materies mox grauiora mox mitiora symptomata e citat. Qui leuius aegrotarit, mingendi dissiculta tem tantum experiuntur, tam mitem subinde, ut solito plus temporis tantum mingendo consumant. Alios mingendi dissicultas corrumpit, go-norrhoea spuria alios, molestissimum pruritum, e coriationem glandis, omnesque harum partium morbos ab inflammatione oriundos excitans Alii catarrhum ex vesica habent. Aliis testieuli, scrotum, aliae partes assiciuntur. Alii symptomata omnia gonorrhoeae venereae vehementi stimae patiuntur, in iisque metus est, ne prostata glandula inflammatione affecta scirrhum et carcinoma contrahat. In aliis morbus haemorrhoides muco sas vesica' simulat. Summa aute in plurima causiarum, quae gonorrhoeam excitant, varietate, cura opus est, ne originum ignorantia quid committatur, quod in aegri perniciem cedat. Omnia enim, quae inte nam urethrae tunicam irritare, inflammare valent,gonorrhoeam excitant, pro irritamenti magnitudine vehementiorem.
Notae autem, quibus eruitur miasma arthriticum in culpa esse, dissiciliores redduntur complicatione venerea, haemorrhoidali, aliaue, inprimis, si quisgonorrhoea olim venerea tentatus in arthriticam incidit, aut si in aegro arthritide nunquam antea asteno natus subito arthriticus humor ad verendas partes d'ponitur. In hoc casu lucem quandam melico dare potest negativum iudicium, dum nulla reliquarum gonorrhoeae eaussarum accusari potest.
conditiones adsunt, sub quibus arthritis alias facito enascitur, haereditas, contagium, diaetae vitia, eb
509쪽
in externo sorsan corpore arthritici cruciatus sequuntur, silente vel mitescente altera labe. Aliud
signum praebent filamenta in lotio fluctuantia, siccata speciem calcis prae se ferentia: quod signum
nos in Lonorrhoea arthritica, Veneream rite percuratam excipiente, admodum diuturna et rebelli cum pertinaci scroti, inprimis 'in his partibus, sub quibus sunt euli spermatici descendunt, pruritu coniuncta constanter obseruauimuS. Planior cognitionis via est, si malum in corpore est, arthritidem anomalam persectam pasta, licet etiam interua lum ab arthritide ad hunc morbum admodum longum sit. Maxime firmatur iudicium de arthritica morbi indole, si, disparentibus cruciatibus in alia corporis parte, incommoda ista in verendissentiuntur, disparentia vero in verendis alias partes occupant. Nec damni quid in aegrum redundat, dum medicus, statu irritationis perseuerante, in causae iusta aestimatione decipitur, in hoc enim omnis curatio irritationi aduersa esse debet: superato vero hoc stadio auxilia caussae, quae subest, studiose accommodanda sunt. Quemadmodum autem quaevis arthritis an o- mala dissicilior curatu magisque ambigui euentus est, quam ista, quae exterius corpus obsidet, ita et ad verendas partes aberrans. Non semper tamen aeque timenda est quum a leuissima stranguria vDque ad lethale prostatae carcinoma extendatur. Sigonorrhoeam spuriam, aut leuiorem urinae dissicultatem excitat, blandius malum est, dissicilius, si comitem se adiungit vera urethrae inflammatio, quae si versus vesicam descendit et prostatam corripit, ambiguum exitum reddit. Ipsa etiam indu-xatio et intumescentia prostatae eurationem admittit, modo recens sit ut essicacibus medicinis impugne
510쪽
Decubitum arthriticae materiae ad partem an- tua a morbo liberam maxime nixus huius partis intensior determinat, qui vel stimulando, vel debilitando partem ad suscipiendum virus alicubi latens opportunam reddit. Sic ischias neruosa intensi sinascapulas subito occupauit, brachii3 alte exporrectis. Sic nixus verendorum intensior, stimulus ad ea Extrinsecus allatus plurimum valet ad virus arthriticum alliciendum. Insuper singulari nisu arthriticum miasma in lotii vias sertur.
In posteriore sectione historia dicta hactenus
illustrans enarratur. Vir integram et puram sceleris vitam agens arthriticis insultibus saepius, haemorrhoidalibus symptomatibus parum vexatus Ill. Auctorem, ob profluuium ex urethra cum ardoria. sensu consuluit. Venereae labis suspicio ne minima quidem. Itinere instituto sanus ab arthritido vir redierae, sed mox, ob debitum coniugale frequenter uxori praestitum, urethrae titillationem,
deinde dolorem sensit. Postea nauci stillicidium
cum ingenti dolore, versu s collum vesicae saeuiente, et urina, licet crebro ad mingendum stimularetur, admodum dissicili. Quibus omnibus mox accessere glandis et praeputii tumor, auctum muci
stillicidium, dolor in inguinis glandulis et in f,
more, mentulae cum dolore erectio, ponderis in ano sensus. Postea febris, vere inflammatoria, arthritica, cum summo d0lore, doloribus arthriticis mox hanc, mox illam partem occupantibus. Postea, mitigata febre, et inflammationis externas signis mitioribus, tenesmus accessit, summum dolorem excitans, a glandulae prostatae inflammatione residua natus, quae explorata per anum disgito tumorem exhibuit ouatum, attactu mollem, dolentem. Febre tandem accedente eaque mitigata inflammatio disputat. At superstes mansi t