장음표시 사용
291쪽
Solus terminus eius quietis incertus est, alius p. 89. tamen alius que pro varietate animalium , gentium et hominum deprehenditur. Arbores longaeuissimae sunt; longaeuitatem agnoscas ex lentore, quoad plenum incrementum suum perueniunt. Inter animalia insecta pleraque breuis aeui sunt. Di turnior vita est iis, quae non transformantur; it rum hic longaeua sunt, quae lente crescunt, breuis vero aeui insecta sunt, quae ex verme in persectam muscam subito abeunt. Piscium lentissimum et forte perpetuum est incrementum ob ossa flexilia. Quadrupeda ouipara, quae inter pisces et calida quadrupeda media sunt, et ipsa valde sunt longaeua Aues, etsi statura infra quadrupeda est, tamen creduntur longaeuiores esse; mirum quidem dictu. Aulum enim incrementum breuissimum est. Vnde autem auium longaeuitas i Terra superflua se multo facilius, quam quadrupeda, liberant, cum per vesicam calx manifesta decedat. Denique et urinam minus retinent, neque saeces, neque quisquam aues docuit sibi in iis naturae ossiciis moram imponere. Quadrupedum in uniuersum breuis vita est, quam dentium iactura fere abrumpit. Neque enim cibos suos absque dentium ministerio bene norunt coquere. Deinde in quadrupedum corde frequens nascitur concrementum osseum, quod non potest non eius organi iunctioni esse obstaculo. Ex omnibus autem exemplis coniiciendum est, ut tempora fere gestationis et incrementi, ita vitae tempora esse. Iterum magna animalia fere in omnibus classibus parua diuturnitate vitae superant. Ιis conminus irritabile, pauciores pulsuS, veneris cupido rarior, laetus minus numerosi. Denique videtur regionem calidiorem longaevitati fauere. Homo p. 9s inter longaeuissima animalium est, ut iniustae sint
de breui vita querelae. Omnia enim sunt in homine,
292쪽
quae lentas vitae periodos indicant: utero diu geritur; omnium animalium tardissime dentes edit; crescit annis viginti; epiphyses diutissime cartil gineae manent; pubertas serotina est; sed, quod c put rei est, homini prae omnibus quadrupedibus mollissima est tela cellulosa et uniuersa fabrica tenerior. Nunc si induratio caussa est decrementi, senii et mortis debet ea tardior homini superuenire, cui tanto mollior natura, et ne seni quidem decrepito ea sit duritas, quae est in decenni equo. Longaeuitas ergo lit. Auctori videtur homini contingere, vitam autem praeter caussam aliquam, in fabrica corporis fundatam, abrumpi ante diem, quoties non ad senectutem decrepitam peruenit, ad quam desti natur. Ipse lentor pulsus senilis vitam prorogat,
Annos definire difficilius erit. Numerum annorum ultimum, ad quein homo vivendo peruenit, a natura nobis destinari putat Noster, et casu aliquo, et externa iniuria, eum numerum in plerisque mortalibus minui. Caussae, quae vitae torminum abbreviant, non in eiusmodi malis quaerendae sunt, quae in naturam humanam necessario cadant, sed, quae in conditionem humanam cadere possint, et tamen vitari, uti vitantur, etsi non a plerisque, tamen a nonnulli S. Quod ad regiones longaeuas attinet, nullam fere esse, ostendit Noster, siue calidam, siue frigidam, in qua non aliqui homines ad summum senium peruenerint, inde longaevos homines boreales, Europae orientalis, GermanOS, Amglos, Heluetos, Gallos, Italos, Hispanos, Graeeos, Aegyptios, Indos, Insulanos Indiae finitimos, Aethiopes , Americanos australes et boreales recenset. Ad longaevitatiS caussas Noster accedens notat, longaevos plerosque sobrios fuisse, strictumque villum obseruaue, aliquos tamen liberioris vitae longaevos homi-
293쪽
homines repertos esse, non negat. Vitae porro genus considerans Noster, ad locos, in quibus habitatur, attendit. multosque longaeuos ruri vixisse, tamen etiam in urbibus Consenuisse et curis caruisse, vitamque contemplativam secutos fuisse, notat. Imter sexus foeminas, quae pericula ex puerperiis superarunt, ob molles fibras, tardius indurandas, et ob id, quod a venere minus laedantur, plerumque ultra virorum annos edurare, sed etiam viros saepe
ad senium peruenire, quibus iuuenta debilior fuerit, denique ipsas familias, in quibus stamina vitae meliora videantur, ad longaeuitatem quidquam secisse
Ex recensitis his caussas nunc eruere Conatu Noster, quae faciunt, ut communem sortem aliqui mortales diu essugiant. Aliquas earum extra potestatem nostram esse, concedit, ad longaeuitatem tamen vitae bona eiusdem stamina, cor et ingenium minus irritabile et mediocria omnia multum sacere, immo requiri, autumat. Cur vero longaeuitaS antidiluuiana post diluuium decreuerit, aerem forte, anni tempora, meteora, terram, in diluuio mutata, quidquam conferre, semper tamen problema ob paucitatem datorum insolubile manere, putat. Vtcunque vero minuas Caussas mortis, si tamen pedigit corpus indurari, si nexui callescere pergunt, si pergit cor de irritabili natura amittere, necesse est,
ut aliquando cedat oneri, humoresque, quorum motus vita erat, desinat Circumagere, nempe Vt animal moriatur. Senibus aliquo ante mortem P tempore extremitatum et sensuum vix ullus usus superest, aluus cessat, lotium retinetur, pulsus parcissimus est et intermittens, et somnus aut Certe se- spox lxxuit, loquela dissicilior fit, neque caput se
sustinet, neque manus animi imperata exsequumtur, ultimo respiratio laboriosa fit, cor aliquamdiu
294쪽
ante mortem sanguinem non potest per arterias, nimium resistentes, in venas propellere, plerumque tunc aliquot pulsuum interuallo quiescit, denique a sanguine et relabente et appulso irritatum, molitur pulsum, isque nunc status est, in quo sanguis per pulmones transire impos anxietatis sensum facit. Sic per interualla et cor pulsat et inspiratio aliquando aliqua succedit, donec ne accumulatus quidem sanguis possit cor ad motum incitare, et tunc pulsus
interrumpitur, nunquam rediturus. Primus aUtem
ventriculus sinister quiescit, denique etiam dextereontrahi desinit, ultima vena caua sanguinem alte no motu et versu S aurem impellit et relabentem recipit, quoad et lysa ad stimulum obsurdescat. si
signum praesens eertum que mortis requiras, nequo cordis quies, neque insensilitas ad omnem stimulum, neque frigus corporis neque rigor sufficient. Potest enim cordis vis irritabilis supereste. Si verus finis vitae requiritur, mortem p esse autumat Noster, quando cordis irritabilis natura periit. Mortuum corpus in putredinem ruit, quae solutis vinculis elementorum, osia in terram restituit, unde
primum nata sunt. Sed quid de anima Z audiamus vltima verba, quibus Ill. Auctor, verus Dei et religionis cultor, immenso huic physiologiae operi excellentissimo sane et utilissimo finem imponit: Animam, inquit, Deo reddimur, cui fisi eius a morte
status notus eis. Adfulgentis tamen fugienti animae Dei non raro in moribundis Agna vis, qui serenissimo vultu, non fine blando subrisu, de Nita excesserunt. Quae sis mors sapientis 4ominiis merito ultimum es et potentissimum destiarium.
295쪽
XII. Experimentorum ad veriorem cysticae bilis in
dolem declarandam captorum sectionem primam proponit ac simul ad audiendam Ora tionem inauguralem d. 22 Dec. a. 76 . ha hendam inuitat ΡΗ1LiΡΡVS GEORGIUS SCHROEDE R, Phil. et Med. Doct. et ProfAnat. Ord. Gottingae, sumtibus Uict. Bossie-
Notum est, post sonRMA A v I UM omnes fere ph sologos asseruisse, saponaceam esse bilis naturam, cui singularis acrimonia, quam nonnulli algalescentem putarunt, iuncta sit, indeque facillime eam in putredinem abire Quales autem ob hane bilis naturam eidem usus a physiologis tribuantur, neminem fugit. Interim quae Cl. PRINGLE COn- P 6,tra bilis vim, qua fermentationem impedire dicitur,
et Cl. xii CHEL asCKER contra indolem eiussa ponaeeam in uniuersum, dixere, Cl. Auctorem ad noua hac in re tentamina instituenda impulerunt ; quae igitur hoc libello enarrat, et inde Varia Consectam proponit. Vsus vero est Noster tum bovina et suilla, tum etiam humana bile , omniaque operimenta in calore moderato instituit. Commiscuit autem bilem inprimis p. X 3. Cum lacte, variis oleosis, gummosis, gummo resinosis et resnosis corporibus etc. quae experimenta, quam uis egregia et omni attentione digna sint, hic tamen enarrare spatii a 3 gustia vetat. Ex his vero omnibus elucescere Noster statuit: i) secestionem cremoriSex lacte bilis admixtione neutiquam impediri, sed Potius accelerari; et) lactis coagula a bile, vel coctione quoque adhibita, non dissolui; 3 lac, cum
296쪽
bile commixtum, acescere: aliam tamen esse huius acescentiae rationem, quam in puro lacte, quae res
pluribus adhuc experimentis explicanda esset; in veram oleorum solutionem in bile haud contingere,
nec olea bilis ope perfecte aquae misceri; s) bilem
aliquid ad extricanda olea ex mixto quodam conferre 6 neque resinosa, neque gummi.resinosa, sed tantum aliquam partem gummosorum a bile solui. Hinc Cl. sc HROEDER tandem concludit, vim biblis saponaceam in chylo potest nullam esse. Dubia, quae contra hoc assertum moueri possint, alia inscriptione experimentis diluere sibi apud animum Cl. Auctor constituit. Quo plus non poterit non Vn, euique physiologorum interesse, ut in hac re ad certitudinem possit tandem perueniri, eo ardentiuS rogandus est Cl. Auctor, ut huius operis continuationem quam proxime nobiscum communice
297쪽
Vires cinnabaris et inoschi aduersus morsem canis rabidi illustratae in litteris ad Illustr.
GEORG. COB B etc. Auctore IOSEPH. DAL-BY, Chirurgo. D'plex consilium Cl. huius libelli Auctor sibi proposuit: primum ut praestantiam remedii illius notissimi, quod ex cinnabari et moscho Componitur, ut ab lit. Colla publicatum, a Cl. vero N U G E N T magis adhuc confirmatum est, suis etiam ob seruationibus, ab anno 17 7. collectis, illustret: dein de ut illud ipsum quoque contra censuram nonnul' lorum defendat. Maxima vero experimentorum de obseruationum pars, quae hic publicantur, in brumtis , canibus scilicet, suibus et equis, pauca tantum in hominibus instituta sunt. Inter animalia illa p. Io. canis suit iam rabidus, qui ope quatuor dolium, quarum quaevis sedecim moschi grana continebat, in sanitatem restituebatur. In reliquis animalibus hoc remedium praeseruatiue tantum datum fuit, saepius tamen Noster obseruauit, quanta illius hac in re sit eseeacia. Quodsi enim plura animalia mo se canis rabidi vulnerata essent, ea in quibus hocCoremedium adhibebatur , ut plurimum ab hydroph 'bia libera manebant, reliquis, in quibus alia curatio tentabatur, morbo illo alsectis. Quae enim Vulgo
298쪽
proponuntur medicamenta et methodi, eae omnes, uti plura tentamina Nostrum docuerunt, omni vi de- P. 13. stitutae fuerunt. Quod etiam de ipsa vulneris cauteri satione et submersione in aqua Inarina Valere, eXesm P. 17. plis pluribus confirmatur. In ipsa tamen huius remedii applicatione duplici cautione opus est: primum ut illud, si fieri potest, statim post vulnus acceptum porrigatur, deinde ut illius usus saepius per
quatuor vel quinque septim nas repetatur. Cum vero moschi pretium nimis magnum sit, quam vehoc remedio in medicina veterinaria commode adhiberi possit, varia consilia Cl. Auchor dat, quo modo moschi pretium minui et adulteratio eius impediri queat.
P. a I. Accedit tandem ad resutationem epistolae cuiusdam, a Cl. v R A K E N in nouellis publicis publicatae, in qua Cl. NUGENT eiusque remedium impugnan tur, et scarificatio vulneris atque inunctio partis vulneratae cum pinguedine anserina Commendantur. Licet vero Noster iusto acrius in refellendo illo aduersario versetur, tamen concedit, dilatationem vulneris et pinguedinis applicationem suo usu non P. I. destitui. In supplemento adnexo docetur, ab HIPPOCRATE nullam hydrophobiae mentionem factam esse, sed illum vocabulo βρ --αι tales aegros
insignivisie, qui in phronitide specie aliqua delirii
assecti essent, in quo rarius, nec nisi per plura interualla bibunt. Confirmat quoque, veram hydro- Phobiam non ut symptoma alios morbos auctos comitari , sed esse huic morbo propriam. Licet enim alii aegri nonnunquam potum omnem auersentur, tamen hoc vel delirii species est, vel ex aliis caussis Pendere potest, uti hic exemplo hystericae cuiusdam foeminae probatur.
299쪽
XIV. Fauna Insectorum Fridrichsdalina, siue methodica descriptio insectorum agri Fridrichsda-lensis, cum characteribus genericis et specificis, nominibus triuialibus, locis natalibus, iconibus allegatis, nouisque pluribus speciebus additis. Hamiae et Lipsiae, in ossicina
Libelli huius Auctor, uti ex dedicatione praefixa
apparet, est Vir Clar. OTTO FRIDERI CVS
MuLLER, qui Ill Comitis Dp sc AvLiv studia consiliis suis direxit. Is, cum in villa Frictichs hcquae duos tantum lapides ab Halaia distat, plantarum historiae operam daret, eo ipso tempore simul insectorum cognitioni vocavit, et omni studio quascunque species, in agro Fridrichsdaliano Gbuias, collegit, atque collectas cum descriptionibus Ill. L INNA EI comparauit. Horum itaque insectorum catalogum, secundum methodum Ill. LIN-NAEr dispositum, hoc libello publicauit, singulisque generibus et ordinibus characteres praeposuit, ut insectorum disquisitio tironibus eo facilior redd retur. Praestantiores quoque icones ex optimis auctoribus commemorauit, novasque species asserisci ope distinxit. Continentur vero in hac Fauna species 838, inter quas fere centum et viginti sunt, quas Cl. MuLLER ut nouas proposuit. Universo operi quoque tabulam praeposuit Noster, in qua metho- diea diuisio insectorum Linnaeana um ea, quam Cl. GEOppRo Y in Hyloriar Infectorum agri Parthiani dedit, comparatur, nouaque geriora Cl.
OE OFFROY ad Linnaeana genera reducuntur.
300쪽
rurgie, Ancien Directeurdet Academi e Royale de Chirurgip a Paris, de la Societe de Londres, ci-devant Chirurgien en Ches de l'Hopital de la Charite, et Anci en Consultant des Armees du Roy. a Paris, cheZ
Consultationes de plurimis morbis chirurgicis.
Auctore HENR. FRANC. LE DRAN. Vt in uniuersa arte medica, ita praecipue in ea parte, qllae manu medetur, regulariam generalium, quas theoria tradit, applicationem ad morbos speciales dissicillimam esse, atque hac ipsa re potisi,mUm medicum rationalem ab empirico distingui posse, neminem fugere arbitramur. Laude itaque omnino dignum est Cl. LR DRAN, tot egregiis scribptis et longa felicique praxi illustris, consilium, quo haSce Consultationes exarare, et publici iuris facere constituit, potissimum in eorum chirurgorum ulam, quibus occasio descit, plures morbos examinandi, et ingenium frequentiore symptomatum diiudicatione acuendi. Ea autem in hoc libro usus est Cl. Auctor scribendi forma, ut fingeret, chirurgum tironem Consulere veteranum de morbis, quorum historias ad eum per epistolas mittit, cui deinde tironi responsio datur a veterano. Adiecta quoque saepe est relatio de morbi exitu, consiliorumque datorum euentu. Intelleximus autem duplex CL Auctoris fuisse in
