장음표시 사용
271쪽
pressionem patitur, producitur. Sed arteria non longa simul, verum etiana lata fit; a laterali autem hac pressione pendet alimenti ad parietes arteriarum adpressio; eiusdem alimenti zer ramos laterales poros que exitus in sellulosa spatiosa vicina, et eiusdem alimenti penitior in eorum spatio lorum recessus impulsio, ubicunque locus est adhaesioni, porro sanguinis in vasa minora penetratio, etiam expansio retis vasorum, et recesso ramorum arteriae a trunco, et angulorum inter truncos vasorum et ramos augmentum. Dum itaque arteriae et continuae venae
et cellulosae telae undique ab irnpulso sanguine et ab admisto glutinου nutritio et in longum et in latum distenduntur, si non quidem nutritio, sed tamen incrementum. Sed vera etiam nutritio per easdem caussas sequitur. Dum enim gluten impellitur in scrobes per dilatationem et elongationem factas, alimentum in hac sede minus resistente quiescit, et ad parietes suae scrobis adhaeret et densatur. Facit ergo natura, ut eadem caussa, quae elementa distrahit, eadem noua materie interpulsa viaiat et consolidet. Hae e in toto corpore fiunt; pendet autem incrementum maius a resistentia minore, et tum demum inserior pars corporis increscit, quando superior magis confirmata maiorem resistentiam sanguini, a corde venienti, Opponit. Cum itaque pro eius portione primis temporibus cor maius sit, eiusque irritabilitas maxima, vasaque in ipso numerosiora, incrementi celeritatem primis temporibus maiorem, sensim minorem, inque adulto minimam esse, pat t. . 'Caussas conformationis partium corporis anima-plis in expunsione, attractione, pressione, vi deriuationis et revulsioni', nec non humorum abundantia vel parcitate, certorum elementorum defectu, exhalatione partium tenuiorum et attractione partium
272쪽
tium terrearum consistere, Noster autumat. De ossium formatione notat, initia ossium omnium gelatinosa esse, paulo post, nondum adparente sanguine tamen in medio osse longo particulam opacam adparere, tuncque ossis flexilitatem iam multum imminutam deprehendi; porro lineas, per longitudinem ossis ductas, increscere et opacitatem augeri, et vasa tunc conspici, et caueam ossis manifestam esse, demum os ipsum perfici, laminas interiores solidescere, vasa, quae punctorum et linearum similia videbantur, sensim supernascentibus laminis tegi, ne adpareant, et etiam circulos vasculosos occultari, totumque os fragile nunc esse
et durum. Epiphysin ossis primaeui hactenus partem es e, Noster docet, eo quidem argumento, quod nulla linea separans adpareat, et quod unum
Commune corpus essicere videatur, quod demum praecipua sua vasa ex osse habeat. Primis tamen
diebus facilius ad sedem commissae epiphys eos Osplicari et epiphysin secedere, et circa tempora, quibus pullus de Duo exeat, in epiphysi nucleum
album, osseun1 nasci, demum nucleum increscere et cartilaginem epiphys eos arctare, Noster obseruauit. Formationem mechanicam ossis longi declarans, os, ex gelatina in cartilaginem et denique induram naturam confirmari, docet, ex glutine vero
ossa nasci, ostendit, quod gluten ex ossibus educatur, idemque ex fracturis exsudet, et in os abeat, et exostoses ex succo os eo su per perio stetim effuso fiant, et anchylos es, et in ipsis vasis ossium durae et
calcareae particulae, ad cultrum strepentes, reperiantur, et glutine educto firmitas ossium tollatur. et ossis. natura amissa ab eo succo reparetur. Oseus hic succus, ut porro demonstrat Noster, ex crassis terreis particulis sit, quae per vasa rubra aduehuntur. Nihil autem ex cartilagine in os formatur, ni
273쪽
hil que in uniuersum in osse in distinctam sabricam
maturatur, nisi rubor sanguineus eo peruenerit. Cum arteriis tamen primum apparentibus ossis persectio subnascitur. Cartilaginis fabrica multo, quam ossis, obscuriorp. 3 λ 9 est. In primaeva laetus cartilagine nulla partium
est distinctio. Nascitur cartilago a glutine in spissato, in quod manifesto resoluitur; inque id gluten
modicam portionem calcareae materiae deponi, probabile est. Hinc multus humor cartilagineam naturam conseruat, ubi deberet ossea subia asci. Hinc humectae cartilagines, quae ossa longa finiunt, non valde ossescutit. In os tamen abit, quando uberior portio calcareae materiei in spatiola, fibris interiecta, deponitur et cum iis coalescit. Licet autem fibrae et laminae in cartilagine non adparent, similitudo tamen cartilaginis osseae cum vero Ostesuadet, etiam in sana cartilagine fibras fuisse et laminas et alveolarem fabricam, et fibrarum, laminarum et alveolorum interualla glutine calloso repleri.
Cum probabile sit, rudimenta ossis iam adesse, p. 332 sed mollia et imperfecta, ossium ex glutine persectio satis probabiliter hoc modo, ut putat Noster, perficitur: Arteriae nimirum, quae per os gelatinosum distribuuntur, a corde nunc perfecto distenduntur, et a noua hac vi crassiorei particulas cum adueniente sanguine simulque terream materiem accipiunt, inde opacitas, fragilitas, rubor a centro Ossis, cum arteria nutritia, eiusque ramis, sanguinem semper profundius recipientibus, versus epiphyses utrinque producuntur, hocque modo et osia cylindrica et,
quae cum ossibus longis habent similia, ossa plana et
breuia et composita formantur.
Membrana, quae os undique cingit, perios ei Ρ, 34ῖ nomine nota, in laetu tenuissima et araneola est, loviter
274쪽
leuiter oss1 adhaeret, quam diu in utero continetur.
Aliter se habet in epiphysi, prope limitem enim sui xae epiphys eos primum, deinde ipsi epiphysi adhaer, re incipit, et vinculum est epiphyseos et ossis, nunquam tamen in limitem subit sed ab epiphys eos fine
periosteum productum capsulam articuli essicit, tuncque tendines omnes in perios eum se inserunt. Sed magis, dum os confirmatur, crassius et manifestius cellulosum est perio steum, et in pullo, qui de ovo exiit, vehementer ad os adhaerescit, inque adulto homine periosteum crassum est, et in omnes fissuras et depressiones ostium accurate increscit, eoque secum tendines ducit sibi insertos, ut creditum sit, eos ossibus inseri. Ex hac membrana ossium primordia aliqui Cl. Viri fecerunt. Verum succus osseus, per tot experimenta demonstratus, et calli materies, a periosteo diuersa et super id effusa, atque ossa absque periosteo passim nata, sententiam illam non admittunt. Immo resutatur eadem, si attendamus, periosteum succos non habere reparando ossi idoneos, idem a rubia non tingi, nullasque fibras habere, neque in perios eo fabricam teste, quae in osse requiratur, intusque in cartilagine epi physin constituente os subnasci nouum, nullo pe-xiosteo tectum, et eo tempore, quo os ex cartilagine semetur, periosteum imperfectissimum, debile, tenuissimum, vasisque liquorem ostificum vehentibus destitutum esse. His praemisiis causiisque propositis, quae di,
uersa elementa corporis humani in maius volumen augent, laetus humani incrementa considerat Noster, hicque summa tantum rerum capita Communibcat. In humano genere manent in foetu plurima prioris formae vestigia; epiphyses ubique magnae, cartilagineae: ossa breuia tota cartilaginea: ostium latorum orae passim cartilaginea crusta late auctae etc. Caput in principio bulla fuit membranacea ;
275쪽
diutiuscule etiam ea natura superest. Inde in maturo foetu dura quidem pleraque, tamen multis membranis aut cartilaginibus divisa. Perfecta nunc satis sunt ossa maxillae superioris et inserioris. Caput sub primordia foetus praegrande est et reliqui
corporis magnitudinem diu aequat et superat. Cerebrum in foetu fluidum, deinde molle, pullaceum et etiam sub tempora partus non eiusmodi est, ut figuram tueri, aut ad ostensiones adhiberi possit. Oculi maximi sunt, eiusque partes mature perficiuntur. Aures serius emergunt, seriusque nasus adparet, semper breuis, ob cartilagineae partis mollitiem. In teneriori foetu nulla sunt labia; et peram- plus oris rictus. Pectus in uniuersum Detui perexiguum est; pulmo sero adparet, thymus magnus et lacteo succo plurimo scatens: pectoris viscera nunquam nuda, nec etiam abdominis viscera. Hepar in foetu magnum est, et dulo, quam in homine adulto, maius; lien minor est, ventriculUS minor, rotundior et breuior. Crassorum intestinorum multiplex est discrimen. Minus ampla sunt, absque conspicuis ligamentis. Principium intestini coeci in Detu in appendiculam, quasi ex cono diminutum,
extentiatur. in crasso intestino toto ac in ipsa appendicula, nec minus in ileo et ventriculo, peculiare stercus reperitur, unguenti simile, obscure viride. Renes in Detu magni sunt inque lobulos diuisi. Capsulae adiposae maiores multo, alterius si-gurae, et oblongi sacculi sunt, glandulosae naturae. Testes viriles exigui sunt, et serius adparent. Ouaria longiora sunt, graciliora, opaca, nondum Vesiculis donata. Tubae transuersae, Dequenter com plicatae. Vesica maxima, ventriculo maior, praelonga. Partes genitales externae in utroque sexu
mature satis adparent. Artus denique in principio nulli conspiciuntur, sensim vero propullulant. Motus
276쪽
foetus voluntarius: qui vero extus percipitur, et abdomen maternum concutit, serius succedit, et quidem circa mensis quarti initia aut progressum. Cutis primum mollissima, pellucida, parum a gelatina diuersa, sensitan confirmatur et epidermide operitur. Pili sero erumpunt. Principia animalis alba sunt, ad quartum usque mensem, sensimqne sanguis inualescit. Ge- latina pro adipe sub cute est. In uniuersum ingrementum foetus ab incremento pulli mirifice supera tur, hocque incrementum in quatuor primis mensibus acceleratur, et videtur sub finem tertii mensis insolita vis esse, qua succi in uterum Ouumque nu
p. 373. Sanguinis circuitus in Dein peculiaris est, et primum maxima pars sanguinis foetus ex arteriis iliacis in umbilicales intrat, cumque ipsis in placentam fertur. A placenta redux sanguis auctus eo humore nutritio, quem mater foetui suo mittit, redit in venam umbilicalem , quae sanguinis sui partem
exiguam in venam cauam, maximam autem partem
in ramylos hepaticos, qui sunt umbilicatis venae propagines, et qui in homine adulto sunt venae portarum surculi, mittit. Ex hepate sanguis in ramos venae cauae hepati eos colligitur, cumque sanguine ductus venosi unitus in auriculam dextram aduenit. Ex hac sanguis per patulum ostium, in duarum amricularum cordis intersepto reperiundum, foramenouale dictum, in sinistram transit. Foramen hoc in tenero foetu peramplum est, neque primis femporibus ab ulla valvula arctatur, a tertio autem, ut videtur, mense septum auriculare incipit in fora- , mine ovali adparere. In hanc valvulam premitur sanguis, eiusque partem superiorem, liberam, oras emi lunari incisam, ab isthmo remoues, et ad sint,
strum sinum impellit, qua sede nihil potest esse, qu0d aequa vi reprimat. Aperit igitux sangui ipsu
277쪽
sibi viam, qui in sinistrum sinum, dum est in dia
stole, vel ait. A sinu sinistro sanguis in ventriculum. Cognominem et in aortam abit. Quae vero sanguinis portio non potuit per foramen Ouale transire, ea ventriculum dextrum subit, et in arteriam pulmonalem exit, quae in foetu longe aliter, quam in adulto animale, se habet. In foetu enim ipse princeps truncus arteriae pulmonalis in aortam sub arcu magno se immittit, inque pulmonem dextrum primum ramum, deinde in sinistrum alterum mittit; quae vero pars trunci pulmonalis inter ramum pulmonalem sinistrum et inter stortam est, vocatur ductus arteriosus. Nunc sanguis, ex corde in arteriam propulsus, non potest non ex communi lege in ramos eius trunci ingredi: in pulmones ergo parte exigua, in aortam descendentem parte maioro subit, tanta, ut ea arteria pene plus habeat sangulanis a ductu arterioso, quam a ventriculo sinistro Ex his sequitur, magnam partem sanguini S uenao umbilicatis breui itinere in uortam inferiorem
iterumque per arterias cognomines in placeratam ferri, idque adeo per iter frequentissime ire et redire; nec minus intelligitur, ex eo tempore, quo du- ctus arteriosus amplior est, debere partes corporis
Ad quaestionem demum, num Detus respiret' p. 497 respondet Noster, gratuitum videri, quaerere de phaenomeno, quod undique sit impossibile. Alia
autem quaestio est, num foetus, dum in lucem edi tur, in vagina respiret 8 Alii eam negarunt, alii eandem adfirmarunt, Nostro vero id videtur non probabile esse, cum adeo incommodus pueri in vagina situs sit, ut in eo situ Metus vix muco, pulmonem inficiente, se liberare, nec ita diaphragmate uti, nec inspirare. nec cum vagitu eX spirare possit. Cum vero foe
tus in partu ob caput haerens pectus dilatasse escatur,
278쪽
non igitur penitus repugnat, posse eiusmodi foetum, aliquo ab obstaculo, ut a latis humeris, retentum, ore suo deorsum in ostium verso respirare et vagire, ita tamen, ut longe rarius in vagina ea ipsi sit potestas, neque nisi sauente cum robore stulaetus. Sed respirationem et vagitus uterinos, si vere aliquando sunt exauditi, et alia cuncta rarissima,
a natura foetus, in quo membranae integrae aquas retineant, aliena esse, Noster arbitratur.
p. 4o3. Ad partum transit illustr. Auctor, primo-
que uteri habitum tempore grauiditatis explicat. Simul cum ouo humano uterus imcrescit; ut ipsum autem ovum primo mense parum increscit, ita et uterus. Prima vero incrementa alicuius momenti accipit idem a prima mensium, qui emanent, periodo. Is enim sanguis, quem uterus dimittere solet, retinetur, cuius pars in foetum transit, pars autem in uteri venis residet, huiusque receptaculi pariter, dum increscit, crassities una crescit cum lumine, simulque uterus grauidus mollescit, dum distenditur, cum cellulosa tela sani et vacui uteri fixmior sit, quam vena sanguine plena. Vteri os statim a conceptu non mutatur, sensim tamen paulo serius o usue, in vaginam descendit, simulque emollitur, quae mutatio a primis principiis conceptionis continuari et perpetuo auge-xi, hinc verum signum grauiditatis utique Nostro
videtur constituere, quoties continuatur. Octauasere hebdomade aut paulo prius seriusve adscendit de pelui uterus, secumque ceruicem abripit. Αὐscensus ceruicis cum perpetua diminutione portionis, quae in vagina est, et cum emollitione oris uteri coniunctus, nullam de grauiditate dubitationem relinquit. Mense quarto et quinto ad duas tresue uncias super os pubis se effert uterus; mense septimo iam ad umbilicum pertingit; mense octauo ad mediam sedem
279쪽
sedem inter umbilicum et ad cordis scrobiculum adscendit; nono ad eum scrobiculum peruenit. Maiorem itaque partem abdominis sensim sibi uterus
sumit, novusque hospes suis incrementis matri molestus est. Ceruix serius incrementa capit, menses tamen incerti sunt. Quod ad foetum attinet, tenerior rectus est, mature tamen incipit curvari. Quamdiu aquae multum in ovo est, foetus libere per eum humorem mouetur. Quo magis embryo adolescit,
eo magiS curuatur et caput ad pedes, hos ad caput adducit, sub septimum aut octauum grauiditatis mensem laetus se in pelvim praecipitem dat, et caput suum ad os uteri praemittit. A descensu hoc capitis varia grauiditatis producuntur incommoda sic urinae suppressio nes, recti intestini tenesmus, a
sanguine, in utero retento, intumescentia, et ab hac dolores seu potius molesti sensus oriuntur. Quando nunc haec incommoda tanta sunt, ut matri ubdeantur intolerabilia, ad partum ea stimulant. Uo-p- isi tariam hanc esse actionem, pariter ut alui euR-cuationem, etsi voluntas a dolore aegre resistibili cogatur, Noster autumat; et veram causiam moliminum , per quae mater partum enititur, quaerit in
capitis foetus intolerabili nixu in ceruicem, inque partes sensibiles, pelui contentas. Causiam itaque in matre nec in Detu requirit, siquidem foetus absque omni motu capite suo in pelui incuneato haeret, et foetus mortuus pari fere facilitate partu editur,
quam viuus. Licet autem ex matre ignara et immobili et ad summum debili, inque agone mortis,
demum a morte matris laetus editi sint: plerosque t men laetus quos mortua mater peperit, mortUOS edu
ctos suisse, vel aliquos a vi contractili uteri, post mortem superstite, vel demum ex aere, per putrescen tiam nato, expulsos fuisse, credendum est. Tempus partus ob varias caussas determinari nequit,
280쪽
frequentius tamen id neri solet post absolutam hebdomadem trigesimam nonam. Minus vitales foetus sunt, qui alieno nec legitimo tempore editi sunt. Ante septimum mensem foetus non potest superesse. Quo magis, inquit Noster, as timo men se ad
immaturiorem partum recederes, eo difiliorem me reis
derem , s perfectus, s vitalis, s diu superstes fuerit.
Foetus semestres et praecociores non admittuntur. Neque etiam nimis protrahendus partus terminus est. Aliquot vero dierum , etiam hebdomadum, hic subesse varietatem, Noster non reiicit, pa tum tamen undecimi mensis, aliumque magis adhuc serotinum, non Concedit. 4 9- Caussis partus explicatis phaenomena eiUS demnunC recensentur. Os uteri nimirum perpetuo
mollescit, et ante partum multis saepe diebus hians aperitur , mucus etiam albus , qui ante partum abunde fluit, nunc cum sanguine mistus est; dolores hactenus tolerabiles augentur, in quorum singulo et paulum laxatur internum ostiunt, et paulo plus de membranis foetus in eo ore percipitur, denique os uteri amplissimum sit. Per id ostium pellitur in vaginam conus aquarum, et occiput primum, deinde sensim vertex et ipsum nunc caput, tuneque aut paulo prius, quando aquae in vaginam eminuerunt, aut demum, quando eae, de Vagina eminent, rumpuntur secundae, et aqua amnii
profluit, demum continuo fere post ruptas aquaS foetus eliditur. Ita partus secundum naturam fit. Infelices partus paruis staturis Deminarum et pelvibus Corrupti S, quae plerumque in magnis urbibus reperiuntur, tribuendi sunt. Inde in Gallia, Belgia et Anglia adeo numerosi partus infelices deprehendumtur. Itaque caussae, partum emcientes, foetus non sunt; uterum plerumque agnoscunt, sed dubitat Ill. Author et ostendit, fibras uteri musculosas, nondum satis