Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

in publicandis hisce consultationibus, in quibus,

etsi sic fa videbatur narratio, tamen vera morborum, in praxi sua antea notatorum, exempla subsunt. Consilium. Primum est, ut tirones doceat, quomodo

historia morbi formanda, diuersaque symptomata explicanda et diiudicanda sint; alterum, ut iis viam in praxi chirurgica monstret, instruatque eos, quomodo interdum a regulis communibus recedendum

sit, et exceptio quaedam locum habeat, vel etiam nonnunquam quid addendum sit. Morbi autem

inirurgici, de quibus hic agitur, alphabetico, non systematico, ordine dispositi sunt, quod melius fuisset, cum historias similes diuerso loco positas esse,

aut eandem historiam bis occurrere vidimus. In P. 13. uniuersum autem hic liber egregias pathologicas et 3 therapeuticas obseruationes continet, ita ut lectio illius tironibus omnino commendanda sit. Quum vero nonnullae ex' iis speciminis loco adducendae sint, sequentes adnotasse sufficiat. Ad Corpus peregrinum paruum, in vulnere reli p ctum, sine sectione educendum, Cl. Auctor lapide δ*S infernali ita usus est, ut 'paruum eius frustulum in vulnus immiserit, unde eschara molliore, quam incute nata, digito vel specillo, sine irritatione aut dolore, corpus peregrinum educere potuit. Vinap. 63. et radio ense ita discissis, ut, musculis inserioribus 94. exceptis, totum brachium a corpore abscisium esset, tamen vulnus sine sutura cruenta, sola deligatione curatiore adhibita sanatum est. Iniectiones in vul- p. 78. nexibus pectoris, si pulmones laesi sunt, plane reiicit, cum illae tussim excitent, et dilacerationi partium ansam praebeant. Cranii pars, per dedolatiγ- P 9 I. nem a reliqua calua separata, vulneri recenti immissa, ossi, a quo separata erat, iterum agglutinata fuit. Globulus, e selopeio emissus, per os frontis in cere- p. Id 7. brum penetrauit, ibique per annum latuit sine ulla

302쪽

noxa, donec, aegro morbo alio exstincto, ad latus P. I o. sellae equinas reperiretur. Digiti pars, in articul tione fere tota a reliquo digito resecta, solius fasciae et suturae siccae ope cum illo iterum Concreuit. p. I 7. Ad vitandam lithotomiam in calculis minoribus vesicae, Cl. Auctor ope bacillorum, ex linteo cerat Conuoluto formatorum, urethram sensim ita dilatauit, ut calculus pisi maioris magnitudinem habens, cum p. I o. in , diu retonta, exieriti Notatu porro digna est obseruatio, de exstirpatione excrescentiae sumgosae ex orbita, in angulo minore propullulantis, Ope cauterii actualis. P. 2ΟΙ. Fistulas ani diu tuleratas non exscindendas esse a I 3. Cl. Auctor monet , cum aegri ob habitualem, quae per fistulam siebat, euacuationem suppressam, post operationem alio morbo ut plurimum pereant. P. 2O6. Parvae urethrae fistulae, quae saepius oriuntur, si via urinae per callus angustata suerit, urethra per bacillos, ex linteo cerato sanos, dilatata sponte si P. 2Iψ. nantur. Sectione tamen quoque usus est Noster invrethrae fistula complicata, cuius operationis uni, P. 23 o. uersa historia attentionem meretur. Quanta camtione opus sit, ne ob vulnera, quae ab alio instrumento facta sunt, simplicem ossis fracturam pro complicata habeamus, historia docet puellae, quae eodem temporis momento, quo femoris os in ea diffractum fuerat a forfice, quam appensam habuerat, quoque in fractura laedebatur, ut chirurgus Complicatam hanc fracturam esse existimans, totum p. 7 S membrum iam resecare vellet. Ligamentum pDtellae discissium sine sutura solius situs et fasciarum p. 3I ope sanatum suit. Urethram adeo contractam, ut catheter nullo modo in vesicam penetraret, CL Auctor ope chordarum, ex intestinis confectarum, quales in instrumentis musicis adhibentur,

P. 3 3 a. sensim sensimque dilatauit. In fractura patellae

male

303쪽

male curata, ubi genu perpetuo flectitur, pes per

tres vel quatuor menses in perpetua extensione se hiandus est, quo totum membrum rigidum fiat. Deinde sensim sensimque flexio eius tentanda est, quae res nonnunquam tam bene succedit, ut aegri

postea pedo satis commode in extensione et flexione uti possint. Post laesionem vaginae uteri in partu p. 337 laboriose, in ea concrementum aliquod calculosum natum est, ad quod cum parua tantum via pateret, neque Cl. Auctor sessionem inuituere vellet, angustum hoc iter ille sensim sensimque chordis, ex intestinis fabrefactis, dilatauit, ita ut, via tandem satis ampla reddita, concrementum hoc in parua frustula dissolutum exire posset. Illos tumores, qui cum ca, p. 396. xie ossis remoti coniuncti, pure ichoroso repleti sunt, et post febres ex metastas oriuntur, Noster non aperit, sed solam palliatiuam curam adhibet, qua aegri nonnunquam per satis longum tempus conseruantur, qui alias citius periissent. In aegris p. Oy. paroxysmo hVsterico correptis applicatio cucurbitularum siccarum ad pedes, egregium usum habuit. Adnexae sunt tandem duae epistolae, in quarum pri-p IS ma historia enarratur viri, qui insessiim, quod sorte scolopeiadra suit, vomitu reiecit, et deinde vomitum cruentum expertus est, in cuius tandem ventriculo ulcus carcinomaticum repertum fuit.

Altera continet casum viri, qui surcam deglutivit, P quas post annum demum, quo tempore grauissima symptomata excitauit, per anum exiit, aegro in integram sanitatem restituto.

304쪽

XVI. Philosophical Transactions fving some Ac

count of the present Undertat ings, Studies and Labours Ofthe Ingenious in many considerable Paris of the worid. Vol. LIV. for the Year 17 . London, printed forL. Da vis and C. Reymers, 176S. 4. Alph. a.

i. e.

Transactiones philosophicae, quae laborum,

ab eruditis in variis orbis terrarum partibus nouissime su eptorum, quandam exhibent notitiam. Vol. LIV. ad annum I 76 . Ρauciores profecto ex hoc Volumine articuli propius ad nos pertinere videntur. 1 Relatio de numis examinatu Londini I 63, ex litteris Cl. 1 o AN HADLEY, ad Cl. HEBER-DEN '). Quamquam plures sunt auctores, quintumiarum dissectionem et ex men susceperunt, quam Auctor huius commentarii nominauit, tamen multa insunt, quae partim ab aliis antea proposita confirmant, partim noua et Avictori propria esse videntur. In uniuersum autem ex hac disquisitione, omni studio a CL A ADLEY aliisque medicis Londibnensibus suscepta, patet: ante cadauerum balsam tionem ossa carnibus plane nudata fuisse, si inseriorem pedum partem exceperis: sceleton deinde per aliquod tempus in pice, igne liquefacta, serum tum, caua Corpori S eiusmodi pice repleta, totamque munitam linteis aliquo modo inuolutam iterum

in picem immissam fuisse, ita ut pix non solum inte

305쪽

riora fasciarum strata, sed et ossa ipsa penetrauerit. Sub pedum planta in hac mumia reperta fuit radix

aliqua bulbosa, quae recens et incorrupta adhuc erat; ade ni quoque in pedum digitis ungues, et ipsa cuticula carnis que vestigia, quae tamen omnia pix penetrauerat, Vt probabile sit, pedes ante immissionem corporis in massam piceam linteis fuisse inuolutos. Huius vero ipsius massae chemica disquisitio Cl. HADLEY docuit, constare illam eX vegetabili substantia, non vero, uti varii veteres tradiderunt, asphalium esse. Aliquo modo cum myrrha conueniebat, ita ut certum sit, Aegyptios resinae cedri, qua sorte usi sunt, alias quoque aromaticas resinas admiscuisse. a) Continuatio hisoriae morbi Cl. ηυΥLERI ' p. ex litteris Cl. Mo DNfEY ad Cl. HEN R. BARER '' . Singularem huius morbi historiam, quo vir ille Moscouiae degens, papyro coloribus tingendo victum sibi parans, eo tempore affectus est, quo viride aeris et lamellas auri spurii cum aqua sorti miscebat, iam

alio tempore CL MOUNSEY cum Societate communicauit. Non tamen aeger ille, uti ibi traditum es post primum morbi impetum plane in sanitatem restitutus fuit, sed postea quoque, non solum ab odOre colorum ex metallis paratorum, sed et an ab ab tactu solo metallicorum corporum, quae nullum plane odorem habebant, semper anxietatibu S, artuum tremore, lipothymia et variis aliis grauistimis symptomatibus corripiebatur, quod de vitriolo, viridi aeris, Cupro, ferro, et cerussa variis exemplis probatur. Ipsa medicamenta martialia, licet in valde

306쪽

valdo exigua dosi data, aegrum semper pessime

affecerunt.

3) Descriptio noui ne tum mouendi tolenonis sesmachinae, qua unera in altum tolli Possunt, inuentae a

Cl. IACOBO FERGUSON.

p. 29. tunc e distantia et prensiari, epistola Cl.

P 3 s. sin Tentamen explicationis Originis et formationis helemnitarum. Auct. Cl. 1 OS Ru A PLATT '). Describit Cl. Auctori inprimis duas species in Anglia maxime frequentes, vulgarem et sufformem, signaque, quibus ab aculeis echinorum siue lapidibus iudaicis disserunt, explicat. Belemnites enim in perpendiculari diressione ad axin suam frangitur, lapides iudaici vero in obliqua. Porro diffracti belemnitae s perficies radios, qui ex centro progrediuntur ostendit, e contraris lapidum iudaicorum diffractorum superficies glabra est et quodammodo splendescit. Radii vero, quibus belemnitarum superscies distincta est, oriuntur ex tenuitate laminarum, ex quibus belemiabiae substantia composita est. Illae enim, si be- lemnites diffringitur, omnes simul eodem tempore a se inuicem ita secedunt, ut superficies fracturae plana fiat, quod phaenomenon in aliis quoque te- staceis, quae ex trichitarum classe sunt, v. c. in Pinna marina obseruari solet. His praemissis Cl. Auctor pluribus argumentis ostendit, belemnitas adtestacea pertinere, laminasque diuersas, e quibus earum testa composita est, sensim sensimque formari ab animali intus habitante, ea ratione, ut illud interiores primum, exteriores vero ultimo exstruat.

307쪽

belemnitarum reperiri solent, mechanismUS, quarum maximae post minores demum ultimo loco ab animale fabricantur. Hinc patet, belemnitas, licet in ipso mari nondum repertae sint, tamen animalis marini esse exuuias, atque ad eandem sere classem cum nautilis esse referendas. Alia vero animalia marina, quae haud raro belemnitarum testae adnata deprehenduntur, ut pholades etc. sedem suam ibi post moxtem animalis tantum fixerunt.

6 Relatio de peculiari quadam Vespae et cicadaep.

specie, ex litteris Cl. SAM. FEL TON ad Cl. HENR.sARER ) Duo haec insecta, ex insula Iamaica allata , nondum antea descripta sunt. Ρrimum est: , Vespa crinita setis colit, thoracis, abdominisque radiantibus corpore longioribus. Alterum : cicada rhombea, thorace compresso membranaceo foliates sub- rhombeo, polico latiore, quae species cum Cicada festacea LINNAEI quodammodo conuenit. )Relatio de Armadisio Americano, Auff. Cl. wIL H. p. S7.wAa soN ''). Cum Cl. WAT SON accuratam huius animalis figuram apud nullum auctorem inueniret, illam hic communicauit, faciam ad viuum animal, quod in Anglia nunc seruatur. Est vero hoc animal Tatue mollienisum MARC-G R A vI I seu Dorigyur cingulis nouem, palmis tetrada sis, montis penicitas fir LINN. Fructus horaeos respuit et sola carne et lacte vescitur. 8) Ratio quantitatis pluuiae in Sinu Cornubiaep. Sy. Mountsbay mensibus iunio et iusi0 1763. determinata, una cum obstruationibus tempesatis eiusdem anni, ex litteris

lecta d. a. Febr. 1764. lecta d. 9. Febr. a. I76

Tom. XIV. Para i L.

308쪽

litteris Reu. w. BOR LAS E ad C AROLvM Episcop. Carlisiensem. 9 Relatio de hernia vescae urinariae eniculumeontinente. Auff. Cl. PERCIVAL Ρ Ο Υ Υ ). Puer sex annorum subito acutum dolorem in inferiore abdominis parte sentiebat, neque eo durante urinam excernere poterat. Post aliquot dies insuperiore funiculi spermatici parte tumor durus, pisi magnitudine, indolens detegebatur, qui

postea ita erat auctus, ut, aegro decimum tertium aetatis annum agente, Castaneam fere aequaret,

sensim sensimque ulterius descendebat. Nullo dolore, leui tantum stranguria aeger assiciebatur. Cum vero CL po Ti nullum in latere assecto testiculum tactu inveniret, atque de natura huius tumoris dubius haereret, Operatio tamen ob incommoda, a magnitudine tumoris metuenda, suscipienda esset: eam diligenter ita instituit, ut primo integumenta et cellulosam telam caute discinderet quo cto cystis aliqua firma et quasi tendinosa in conspectum veniebat, quae superius in angustum terminabatur finem, qui ex fune tenuissimo, calamistraminei magnitudinem aequante, pendebat. Intrabat autem ille funiculus una Cum fasciculo vasorum spermaticorum abdomen per annulum abdominalem. Cystide vero illa aperta duae circiter unciae urinae limpidae effluebant, atque in cystide ipsa calculus reperiebatur, iis, qui in vesica urinaria

reperiri solent, simillimus. Effluebat quoque post

operationem ex vulnere per quatuordecim vel ubginti dies lotium, quod hanc cystidem vesicae uri. nariae partem esse confirmabat hoc vero tempore praeterlapso vulnereque sensim clauso, urina natura- lecta d. 16. Febr. a. 1764.

309쪽

tem sequi coepit viam, aegerque intra mensem plane restitutus est.

io) Obseruationes de Cicada Americae septem- p. 6S.

trionalis collectae a Cl. P. COLLINSON '). Licet hoc insectum in Pensylvania quouis anno inuenitur, tamen non nisi , post quodque quatuordecim vel quindecim annorum interuallum maiore in copia apparere solet. Prorepit vero ex cuniculis, ad radices arborum sitis, sub forma hexapodii, mox autem, disrupto externo integumento, alas nanciscitur, et sequenti iam die perfectam maturitatem adquirit Atque ab hoc tempore hae cicadae per omnem regionem disperguntur tanta copia, ut per aliquot dies omnes fere aues, multa quadrupeda et Indiani ipsi iis pro cibo utantur. Mas fortem sonum edit ope duarum vesicularum, sub alis positarum, eoque Deminam ad coitum inuitat, quo peracto foeminae circa finem mali oua ponunt. in hoc vero negotio ita versantur, ut ope aculei, semipollicem longi, intra collum et thoracem siti, summa cum celeritate extremos arborum ramOS multiS foraminibus perfodiant, singulisque ouum immittant, ex quibus circa medium tulit vermes prorepunt, qui mox in terram descendunt, seque, quo transformationem modo descriptam subeant, in ea condunt.

ii) Relatio de peste Consontinopolitana ex litte-p. 69.

πER ' ). Communicat Cl. Auctor obseruationes, quas per triginta annos, quibus in orientalibus hisce regionibus commoratus est, de peste collegit, ea T tione, Ut tantummodo, quae ipse vidit, aperte indicet, neque alios scriptores, quorum obseruationes

V E a suis

310쪽

a suis disserunt, refutet, cum pervasus sit, pΡssem non solum in variis regionibus, sed et in una ea. denaque regione diuersis temporibus diuersa quoque in progressu ostendere symptomata. Ex obseruationibus vero, a CL MARE NZIE collectis, sequerrtes potissimum notatu dignae nobis visae sunt. In possidite est, aegrum quendam ex improuiso aut ip

die, quo cont8gium aCCepit, mori, Cum ante mortem semper euolutio aliqua contagii in corpore aegroti praecedere debeat. Quae vero vulgo adducuntur exempla hominum, qui per urbem ambulantes consuetaque vitae ossicia subeuntes subito, sine ullo praegresso morbo, mortui conciderint, ea oriuntur ex eo, quod, qui peste laborant, morbum illum, quantum fieri potest, ne ab aliis deserantur, dissimulant, et ita vehementiae morbi resistentes tandem victi subito pereunt. Similiter falsum est : nullum hominem per omnem vitam saam bis peste assici, cum CL Auctor plures cognouerit, qui hoc morbo aliquoties tentati fuerunt, et Graecus quidam, quinoso cormi cuiusdam curam habebat, decima quarta vice peste laborans tandem mortuus est. Aliquoties Constantinopoli lues bovina pestem praecessit, magnaeque cateruae variorum insectorum apparuerunt, ita ut nonnusi, ad ea signa attenti, ex iis violentam pestem praedixerint. Ipsum vero contagium in partiali atmosphaera tantum aegroti vel alius cuius-Cunque Corpori S continetur, non uniuersalem instrucit, ita vi CL Auctor saepe sine ullo periculi metu domos intrauerit, in quibus aegri peste laborabant, modo ii in conclaui aliquo inclusi essent.. Concedit tamen, opidemicam aeris constitutionem, pro diuersa sua sindole contagii vim et eficaciam multum inten- p. dere vel infringere posse. Sub initio huius morbi sympi , mala similia sunt iis, quae parOxysmum ter tisinae febris comitari solent. Accedit enim horror, nau ha,

SEARCH

MENU NAVIGATION