장음표시 사용
281쪽
satis cognitas , ita intertextas este, ut oppositae ubres aliaeque fibrae absque aliis operentur; ostendit porro, uteri fibras debiliores este, quam effectus inde exspectandos, denique Cl. Viros non satis ad nixum respexisse, quem tamen puerpera tantum edat, ut nullum in vita humana paris conatus exemplum sit. Innuit porro, analogiam nixus in expellenda faece alui aut in calculo elidendo, uterumque potius resistere, eumque ostium suum claudere, si caput in vagina nunc sit, fibras uteri circa foetum reliquum contra fas ad expediendum partum aliquid Conferre, aliquando et nocere, mortemque praecipitare, PUtat. Foetus nunc in lucem editus per laniculum ad-p. huc cum placenta in matre relicta soluendus est; inde funiculus ligandus, ne sanguis de foetu effluat, demum intra vinculum et matrem resecandus est. Cum foetu sanguis, ob diuulsum de membrana uteri intima chorion et rupta vasa, de utero effluit, multo autem maior sanguinis iactura est, quae placentam, de utero solutam, sequitur. In naturali partu primum est, postquam laetus de matre est solutus, ut placenta educatur, cauendo iterum, ne aliqua particula relinquatur Id plerumque leni tractione, aut sola uteri constrictione, aut demum modico m-
spirationis auxilio obtinetur. Interdum autem firmiter ea adhaeret, quo in casu alii eam eximere, alii naturae rem committere iubent, atque Noster cum illis consentit, qui naturae hoc opus committunt, cum nimis adhaerens placenta cum uteri detrimento soluatur, inque ancipiti casu neglectum nuperis auxilium, iniectionem aquae, emollientibus et simul putredini aduersis chamaemeli similiumque. viribus impraegnatae, in uterum tentari posse, mornet. Partu absoluto, necesse est, ut periculosa uteri P. haemoxxhagia impediatur; huic rei ipsa natura pro-
282쪽
prospexit. Continuo enim a partu uterus Contrahitur, et intra paucas horas ad naturalem magnitudinem redit, et eius etiam ossium clauditur, ac vasa arctantur; ex hac autem uteri contra ilione obtinetur, ut sanguinis fluxus continuo minuatur, et loco
meri cruoris mistum cum sanguine flavum serum, demurrique id ipsum solum sauescens, etiam albescens, liqua men estuat, quae lochia sunt. Oportet
autem uterum inanem esse; alias enim ob placentam,aUt maiorem eius portionem, aut grumos sanguinis
relictos, uterus distentus ad necessariam paruitatem redire nequit, neque adeo sanguis, de uteri vasis apertis manans, fluere desinit, et putredo metuenda est, et dolores a partu superueniunt, quorum prae' cipua caussa, ut Noster putat, acriter sentiens uterus est, quippe qui, quando in contractione ad grumorum contactum peruenit, ab iisdem irritatur et do- p. 4s lores creat His praegressis lac demum, quod in grauida foemina iam nasci coepit, in puerpera abunde de mammis fluit. Eduino enim foetu, chyli plethora nascitur, quam foetui suo mater impertiebat. Hunc chylum puellus, ab ipsa natura edoctus, nouit sugere, et prehensam papillam inanitam et minus resistentem sequitur de mamma matris lac, quod abunde praesto est, et perinde a compressis denuo labellis in os puelli exprimitur. Sed haec ad puerperium: vltimo Noster de gemellis et superlaetatione quaedam habet. Gemellos frequenter satis in genere humano esse, tergeminos TarOS, rariores quadrigeminos, rarissimos demum partus, ubi quinque pueri uno partu editi fuerint, legi, di. Auctor perhibet, plures autem nasset, negat. Caussam multiplicis foeturae in numero vesicularum, quae eodem tempore in eodem otiario
maturae et ad efficiendum corpus luteum idoneae sint, quaerit. Quod tandem ad super elationem attinet, eam ex argumentis, quod laetus inaequales, alter
283쪽
alter maturus, alter autem perexiguus sit, reiicit, cur tamen super elatio admitti possit, ea exempla persuadere videntur, in quibus duo foetus, uterque sanus et vivus, ex eiusdem matriS utero, longo tempore interposito, sibi successerunt.
Progredimur ad alteram huius tomi partem, ubi P. II Ill. Aufior hominem ex utero matris ad sepulchrum P, ἔ- comitatur, et praecipuas mutationes persequitur, quae in eius corpore fiunt, dum ex foetus statu in statum infantis, hinc per pubertatem in virilem aetatem, ex ea in senilem transit, quam morS necessaria excipit. Primum, quod Metus agit, est spiritum ducere, alterum, quod notium animal concupit, cibus est. A respiratione mutationeS peculiares pendent, quae in viis sanguinis, foetui pro priis , a partu superueniunt. A cibo capto incrementum et nonnullarum partium4euolutio causiam habet et materiem. Respiratione pulmonem dilatat. Tunc autem plus sanguinis in id viscus pellitur, inde aorta minor fit et dilatationi suae magis retistit. Minus ergo facile sanguis ex ventriculo dextro in ductum arteriosum venit, quam prius, et facilius, quam dudum, in ramos pulmonalis a teriae subit, inde pulmonales rami grandescunt. Plus ergo sanguinis isti rami in sinistrum sinum ducunt, quam quidem foramen ouale eo ducebat, plus etiam sanguinis in aortae Ostium nunc venit, minus in duectum arterio sum, minus etiam, Cum Vena umbilicatis nunc coeca facta sit, in foramenouale; sic autem, cum sinistra columna sanguine potentius resistat, dextra debilius impellat, ad aequilibrium inter sanguinem sinus dextri et sinistri pe uenitur. Modus, quo dias fus arteri Osu S excoecatur, a quiete pendet, quippe per quam, remoto sanguinis adfluxu, pulpa sanguinea in filamenta abit
284쪽
et cum intima eius ductus membrana cohaerescit. Foraminis otialis occlusio a confrictione pendet, quam a sanguine sinus dextri patitur ea valvulae pars, quae supra foramen est; tunc autem ob hanc frictionem inflammationis genus, et de isthmo et de valvula succus viscidus exsudat, quo valvula ad
annulum oualem conferuet. Cum vero Carisia motus semper a dextra sede permagina sit, et ex sinibstro latere nihil possit per hiatum supra valvulam
transire, in vestigio ovali, inferne clauso, diu manet tubulus, siue obliqua et conica via, quae diu peruia sanguinem transmittit in foramen. Ductum arteriosum in biennio puero clausum, neque supra tertium annum apertum vidit Noster. Foramen Ouale vero serius clauditur et frequentius ad ultimam aetatem apertum manet. Effectus harum viarum clausarum varii sunt: princeps est sanguinis in pulmones auctum fluentum; sequitur ventriculi dextri di latatio et attenuatio parietum eiusdem, ostiiqueaortae ampliatio, denique aequilibrium sanguinis superioris et in serioris per coalescentem ductum ar terio sum restituitur. Vena umbilicatis, sanguine nunc inanis, conferuet sensim et solidescit, ita nouus circuitus sanguinis per hepar nunc oritur, clausis venae umbilicatis ramis. Inde hepar ob minorem copiam sanguinis acceptam insigniter mole minuitur , et ex mollissimo densius fit. Arteriae umbili- cales ligatae ob vim derivationis, quae sanguinem, a trunco vimbilicali aversum, in vasa hypogastrica, ex
Conuexo arcu eius arteriae prodeuntia, abducit, et denique in ramos vescales, deinde ob compressionem, quam patiuntur inter peritonaeum, plenumque abdomen, et inter musculos abdominiS contractos, clauduntur et siccantur; inde autem magna
oritur sanguinis in peluim et artus inferiores deri-P. I9. uatio, hinc harum partium incrementum. Prima post
285쪽
posthac alicuius momenti mutatio , quae infanti porro superuenit, dentium est exitus. In uniuersum sexto fere mense primi pueris erumpunt dentes, et secundo tertioue anno dentitio persecta est. Coronae dentium primae adparent, inferiusque sol,liculum, arteriis et venis instructum, continent, et ob arteriarum impetum protrudi videntur. Primi erumpunt dentes incisores inferiores, deinde superiores, inde canini inferiores et superiores, post alterum annum primi duo dentes molares, primUS nimirum dens molaris minor, et primus dens molaris maior adultioris hominis, alias tres molareS.
Hi dentes, renouationi destinati, nunquam perseitas radices habent, iidem lue delabi coguntUr, pro quibus subnascuntur noui, quae re generatio fere stat, anno nono ad . decimum tertium. Praeter eos
nouos dentes nunc, sed lente, etiam vigesimo et quinquagesimo anno noui duo molares postremi accedunt, ut adeo pro viginti dentibus temporariis triginta et duo constantes plerumque sucPedant dentes. Dantur tamen OXempla tertiae et etiam quartae dentitionis. Confirmatis musculis et attenuatis paliquantum epiphysium cartilaginibus discit puer ambulare. Paulo post annum excitati ingenii pueri
etiam loqui norunt, ab anno septimo et in bene natis etiam prius admirabilis eminet memoria, supra quindecimum annum vix cum sua facilitate supersutura. lugenium post memoriam emicare incipit. Tardius et memoria et ingenio iudicium maturatur. Nerueum puerorum systema tenerum est, dormiunt facile, pinguescunt, eorumque humores sensim mutantur et acres fiunt et foetidi. Crescit porro' puer, ut tamen' singuli anni eo minus ad eius staturam addunt, quo sunt a vitae principio remotiores.
286쪽
p. 28. Caussae, cur incrementum decrescat, intellectat faciles sunt. Cor entro multo minus est, vasa longiora fiunt, et per uniuersum corpus numerosissima vascula evanescunt, solidae partes indurantur, at tractio solidarum partium augetur, et succi densiores .i fiunt. Quare, cum continuo resistentiae augeantur, et minor fiat sui darum partium in corpore Poditio et maior solidarum, superest, ut minor sit et minor semper partium firmarum dilatatio, minus adeo incrementum. Uerum datur finis incrementi, ad quem animalia minora et ea, quibus pulsus est velocior, uti aves, citius perueniunt. Explicatutamen lacile non est, quare Deminarum incrementum breuius sit, quam virorum: forte reS eX eo declaratur, qUod, cum telam omnem corporis habeant molliorem et pulsus numerosiores, et CeleriuSincrescant, citius earum mollior cartilago ad tenuitatem, quae Vltima est, reducatur. Pubertas ipsa,
quae maxima est in corpore humano rerum conuersio, tunc superuenit, quando arteriae hypogastricae, in laesu perexiguae, hactenus cum suis ramis euolutae sunt ; post pubertatem exiguum est, quod
p 3 plerique aut iuuenes crescunt, aut puellae. Incrementum inaequale multis modis fit, ut aliae partes
Corporis aliis celerius increscant. Incrementi nimii multae et magnae caussae sunt; videtur inprimis vis impellens maior esse, et cum ea pororum laxitas coniungi, et abundans alimentum. Incrementum nimis paruum efficit omne sere morborum genUS, quod humorum motum non accelerat, frigus et
plantarum et hominum staturam imminuit, et resistentia aucta incrementum paruum efficit. Hinc labores nimii, fibram ante tempus indurantes, staturae mire noeent. Statura humana iusta circa sex pedes helveticos esse videtur, estque in omnibus
animalibus non quidem anxia, quasi de modulo
287쪽
expressa, analogia, sed tamen, ut cum libertate aliqua suum genus regat, lex staturae. A limite iustae staturae humanae aliquae gentes evagantur; sed
tantos staturae humanae errores non sinit veros esse constantia naturae, multoque minuS populos gigantum aut unquam fuisse, aut nostro seculo superesse, Noster putat. et cum naturae fabrica gigantes consistere vix posse, ostendit. Caussam si requisiveris,
cur aut nonnulli homines, aut nonnullae gentes maiorem staturae mensuram consequantur λ in uniuersum statuit Noster, tunc procerum futurum hominem, si et alimento abundauerit, et flexiles habuerit sui corporis partes , et cordis motum minus velocem. Quod ad staturam iusto minorem attinet, gentem nanorum nullam dari, ill . Auctor asserit, neque putat videri, Deum hominum genera creaturum fuisse, qui belluis regendis inepti ess ent. Caeterum nanos morbo aliquo impersei los manere, plerumque dissormes, et raro eleganti forma, au
Quando incrementi finis nunc venit, tunc qui-P dem homo, quantum per eius conditionem licet.
persectissimus est. Et tamen iam tunc in pulcherrimo illo aetatis flore semen adess senii ipsiusque
mortis. Nam in ipso iuuene multa amittuntur et menta corporis prioris, quae nouis staminibus sa ciri necesse est: et induratio uniuersi corporis, quae neque ab infantia abfuit, clanculum pergit eo tendere, ut homo terra fiat, quem in terram aequum sit redire. De fluidarum particularum iactura nulla est dubitatio; verum, etiam partes firmas Consumi, putandum est. Mutari easdem, Ostium ino bi eorundemque decrementa, dentiumque incrementa per succos, per eorum interstitia motos, docent. Si ossa vero et dentes nouantur, si adeo vetusta elementa delentur, et noua iis succe
288쪽
iunt, de aliis corporis partibus minus firmis non oportet dubitare. Elementa vero sunt, quae decedunt. Mechanicae huius consumtionis caussae in
elongatione et contractione, cohaesionem elementorum fibrae debilitante, quaerenda est; inde autem flexio alterna fibrarum omnium et glutinis auulso sequitur. Accedit porro frictio, per quam elementa internorum parietum arteriarum et vasorum in uniuersum consumuntur. Confirmant eandem
deletae valvularum inter fibras firmiores membranae et scrobes illae maiores, quas in aorta arteria adeo frequentes et ulcerum similes Noster vidit. Sed neque terreum fibrae elementum ab eo attritu tutum
est siquidem soluto glutine terrea particula perinde labascit, et sede mouetur. Detritae istae partes, siue a pariete vasis proueniant, siue de cellulo-
state avulsae cum adipe in venas redeant, siue de ossibus reduces venoso sanguini reddantur, per ciriculum circumeunt, ut materiem uberrimae illius terrae, quae in urina reperitur, constituere videantur. Fluidae partes celeriter reparantur, et post exiguum dierum numerum sanguinis laictura resarcitur, Omnesque humores ex eadem materie, unde priores, resti tuuntur. Solidarum partium iactura reparatur ex gelatina, quae terrea S etiam particulas
iri 6 s. supplet. A vigesimo aut a vigesimo quinto ad quadragesimum est Statur, in quo homo porro neque increscit, neque decrescit, suique in uniuem sum similis est. In eo ipso tamen statu multa mutantur. Decedit quotidie pars eius non exigua, per Urinam, Perspirationem, detritionem: id reparatur alia nouaque de alimento sumta materie. Alia est mutatio corporis perfecti, quae videtur ad incrementi genus pertinere, nempe obesitas. Quando nimirum plenum incrementum iuuenis attigit, tunc obesitas incipit renasci. Is adeps in uniuersum corpus
289쪽
eorpus deponitur, paucis exceptis partibus, in cellulosas telas pene omnes, non item in Viscera, sorte, quia pauciores in iisdem sunt arteriae, aut angustiores puri, siue viscerum strictio x cellulosa tela adipem non recipit. Cur vero post finem incrementi homo pinguescat, caussa haee est: bene nempe alitur, incrementum nihil succi absumit, laxa est cellulosa tela, et fere sub ea tempora, fracto aliquantum impetu cupidinis, quietius vivitur. Qui enim pergunt corpus exercere, ut rustici, et quibus strictus est cellulosae telae habitus, ut cholerici homines, in eos nunquam obesitas cadit. Finis autem vix ullus est incremento. Cutis enim, cellulosae telae, membranae cedere aptae sunt, dum dilatantur. At enim vero dum eorpus increscit, et vires di p. stendentes viribus resistentibus superiores sunt, tamen animale corpus undique durescit, et elementa solida ad minora interualla coeuntia, vasa excoecata et terrae portio increscens, resistentias aequales faciunt viribus dilatantibus. Caussa itaque decrementi est maior cellulosae telae vis attractilis. Quare si potuit vis haec cordis dilatantes vires aequare, dum tamen elementorum maior erat distantia, superabit certissime eandem dilatantem cordis potentiam, siquidem ea distantia iam minor fuerit. Sed alias insuper sunt caussae decrementi. Prior et perpetua est excoecatio vasorum, tunc autem vasa coeca
desinunt alimentum partibus vicinis adfundere: desinunt ergo eae ali. et sensim dissipato undique fluido humore, in solidam massam, a longa contractione minorem abeunt. Altera caussa habet aliquid morbosi et tamen frequens est. Fit a vapore gela tinoso, undique circa fibram aut cellulosam aut musculosam coacto, ut tota ea regio crassa, coeca, alba sit, non tamen continuo dura, quae scirrhi est conditis. Porro vis insita et neruosa minuitur ;
290쪽
aliam caussam humorum mutatio dat. Si plus est terrae et partium durarum in homine, minus est adeo partium fluidarum: inde senes minus aluntur, quia minus adest humoris alibilis. Deinde humores, qui blandi omnes ex naturae manu prodeunt, corrumpuntur, et ob diminutam perspirationem, et ob diuturniorem in senio retentionem Decum aeres fiunt. Porro maximum vitium humorum senilium est, terram super modum prioris aetatis abundare.
Ex ea autem terrae ubertate crustae callosae, cartiblagineae et osseae nascuntur. Hae nunc coniunctae
caussae sunt senii, in quo conueniunt cordis magnitudo minor, si cum foetu comparetur, et irritabilitas pro portione iunioris hominis diminuta. Deinde
in toto systemate nerveo sensus minus acer, Vis insta minor, vasorum numeros rum lassii ra, coecitas, et in uniuersa fibra, ac sanguine maior terrae portio, coctiones, excretiones et Vires musculares minores, acrimonia denique per omnes
8 . humores subnascens et impuritas Θ Sed quaeritur, num detur reiuuenascere. Non impossibile est eo modo, sed per aliam diaetam, humectantem nimirum, lacteam, vegetabilem, et per alium aerem, multo calidiorem, quam aer est patrius, aliquid obtinere. Duo nempe sunt, quae facere Oportet, humoris susscientem copiam restituere, et irritabilitatem partibus solidis reddere. illud diaeta, hoc
regio calida facit. Pergit interim vitae torrens nos ad oras aeternitatis, tacita, sed irresistibili vi deuehere, fiuntque ea vitia omnia, quae in senio notantur, in decrepita aetate maiora. Primumque uniuersum fere systema neruosum nunc inutile est; vis irritabilis amittitur, redeunt in se ipsos senes et statura minuitur, macilescunt senes, denique cor ipsum, princeps machina animalis corporis, oneri succumbit.