Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

vel infersciunt, vel dilacerant, vel nidum eorum destruunt, vel vermes demum expellunt. Quintum genus antispasmodicorum exhibet pa p. 7oxegorica remedia, quact in sedantia et anodyna diuiduntur. Illa in solida agunt, haec

autem spirituum moleculas moderantur. Do Meacia horum remediorum in solida in re ctatione de relaxantibus egit, hie autem virueorundem in fluida consideras. Remedia haec, ut iam ostendit, ex oleo unctuoso, admodum attenuato et depurato, constant, quod, ne cito dissipe tur, ab inuolucris gummosis et resinosis recluditur, quibus per calorem animalem emollitis, vel per succos corporis solutis, volatile istud euoluitur citoque per animale corpus distribuitur. Duplicem horum remediorum rursus agnoscit speciem. In aliis, ut in camphora, croco, moscho, castoreo etc. pri cipium sedans minus copiosum, minus ligatum minusque unctuosum est. Quae superficiem spirituum obducunt, neque fluiditatem eorum turbant, ideoque virtutem eorundem irritantem refraenant, neque tamen sufflaminant; haec a Nostro anodyna vocantur. In aliis, ut in opto, hyoscyamo, cynο- glosita, cicuta, candelae carbonae, gossypio ambu sto etc. principium istud sedans copiosum magis est, eiusdemque consistentia tenacior, et glutinosa mugis. Quae spiritus non solum obducunt, sed etiam iisdem se immiscent, eos glutinosos reddunt eorumdemque motus sufflaminant, atque iis omnem irritantem vim adimunt, haec narcotica appel-

Iantur.

Ad sextum genus antispasmodicorum irritantia p. 73

reseruntur. Rem ita declarat Noster: dicit nimbrum , fluidum nerueum esse stimulum fibrarum n turalem, per quem ad contrassionem sollicitentur.

uodsi nunc, pergit Cl. Auctor, pars quaed

422쪽

maiorem copiam fluidi neruei, quam antagonistae, recipiunt, aequilibrium tollitur et spasmus oritur. Fac itaque , applicentur irritantia alteri parti, similes in hac excitantur contractiones et spasmus cessat. Sic sternutatoria singultum soluunt. Verum

alio quoque modo irritantia spasmum tollunt, dum in parte, spasmodice assecta, alium spasmum excitant. Sic stranguria, a potu malae indolis producta, cessat, quam primum in urethram immittitur granum salis, quod contrassionem, a priore diuersam,

excitat. Simili modo tarantismus per nouas musices vibrationes productas curatur. Sic cardialgia

fatulenta per elixiria, spiritus et sales volatiles totulitur. Aliam irritationis ideam dat actio fibrarum: si nimirum fibra irritata se contrahit, fibrillae, ex quibus ea constat, super se inuiceria gliscunt, seque protrudunt; irritatione vero ablata, fibrillae rursus super se inuicem gliscunt seque contrahunt. Duplex igitur in quaque fibra agnoscitur vis, alia systallica, alia diastallica, et manifestum exemplum praebet cor, immo clarior est res, si ad actionem quorundam Organorum e. g. ad penis, clitoridis, nympharum , vaginae etC. irritationem attendimus. Quartus irritationis modus in eo consistit, ut actio,

priori contraria, excitetur. Hac ratione agunt anti emeticum Riv ERII et salia neutra in vomitu, et

i pecacuantia in diarrhoea habituali. illa enim motus versus inferiora, haec autem versus superiora dirigunt ideoque contrario modo dum agunt, morbum tollunt. Vltimus demum irritationis modus est, si torrens spirituum per nouam caussam intenditur, ita, ut hac ratione materies, fibris adhaerens vel impacta, auseratur. Sic conuulsiones frigida aqua leuat, sic vomitus vomitu curatur. Ex his colligit Cl. Auctor, xemedia antispasmodica esse vel reuellen

tia, vel derivantia. Reuellentia sunt, quae fluidum

423쪽

nerueum a parte affecta remouent, derivantia autem sunt, quae tonum partis conuulsae mutant, siue sibbras antea tranquillas admotum sollicitent, sue vim diastallicam fibrarum contractarum excitent, siue directionem motuum invertant, siue demum motus augeant. Cuncta' haecce remedia vel externa vel interna sunt; ad illa v. v pertinent vesicatoria, et sericitas, musica etc. ad interna acida, alcalia, neutra, et insammabilia corpora referUntur. In capite quarto de usu antispasmodicorum in p. morbis agit Cl. Auctor, remque eodem Ordine, quo remedia considerauit, pertractat. Primo itaque

usum remediorum spiritualium declarat. Si nimibrum spasmi ab animi pastione producuntur, aliam

passionem contrariam excitandam suadet Noster, immo memorata auxilia non solum in morbis spas-

modicis per animi affectus produlius, iuuare, sed

etiam in omnibus morbis, qui non nisi in imaginatione aegri graues sunt, multum valere putat. Hinc, si aegrotantes medico confidant, multum ab eius conuersatione et persuasione, et de concipienda spe ex remediis et peritia medici, de qua modo decenti aegros persuadeat medicus, exspectandum esse, monet, et aegros inprimis quocunque modo respectu animi per salutis recuperandae spona tranquillos reddi, iubet, quo medicamenta meliori cum successu agere, bonumque et necessarium essectum edere queant. Quod ad exorcismum attinet, medicis ad symptomata praecipua, quae aegrOS a daemone obsessos esse declarent, attendendum esse, monet. Sique tunc nullum dubium supersit, exorcismum locum omnino habere, autumat : immo affirmare non dubitat Cl. Auctor, se, per viginti quatuor

annos praxin medicam exercentem, unicum tantum casum habuisse, ubi infantem, terroribus horrendis vexatum, loco quodam sacrae scripturae

424쪽

recitato, plus vice simplici tranquillum factum esse,

dicit. Quod ad antispasi nodica materialia attinet , inexplicando eorum usu eundem ordinem sequitur, quam in praecedentibus iam obseruauit. Primo itaque de usu antispasmodicorum roborantium agit. Haec, Ut docet, in genere quidem conueniunt, ubi fibra nimis laxa est, verum si caussa morbi spasmodici accuratius dis iuritur, memorata remedia robo rantia , si etiam indicantur, promiscue tamen pro Pinari nequeunt, sed interdum tonica, interdum neruina propinanda sunt, et inter haec etiam selectus instituendus est. Alius enim est status laxitatis, ubi plethora est, alius, ubi ob laxitatem aCibdum vel acrimonia fermentans generatur, aliUS, Vbi viscidum producitur, alius, ubi nerui male assicium tur. uapropter pro diuersa caussarum indole variaque roborantia, hic a Cl. Auctore commendata, deprehendimus. Simili ratione et relaxantium et reliquorum antispasmodicorum usum indicatum reperimus, de quibus autem, cum Cl. Auctorem

ubique sequi nequeamus, nihil decerpere limit. PETRI H ARDUIM 1 Veronensis, Horti publiaci Patauini custodis, Animaduersionum bo-tanicarum specimen alterum. Venetiis,

176 . ex typographia Sansoniana, ε. Pl. 4.

Iam ante aliquot annos Cl. Auctor speciminis loco

plantas quasdam in horto Patauino cultas, neque ab aliis susscienter descriptas, accuratius dete

minaxe iconibusque illustrare studuit Iad talem

425쪽

laborem denuo suscipiendum excitatus' suit, nouo Plantae cuiusdam genere detecto, quod in honorem summi sui Patroni, ecclesiae Torcellanae episcopi, Corneliam dixit. Hanc plantam, ne solam et nudam quasi describeret, cum aliis insimul combinauit, quas aut nouas esse, aut pro nouis haberi pos o autumauit, ita ut praesenti specimine viginti

trium plantarum descriptiones iconesque nobiscum Communicauerit. Sunt vero I) Cornelia verticillata, quae sponte in agris patavinis proueniens, ex radico annua, caulem emittit erectum, brachiatum, quadrangularem, cui folia insistunt opposita integerrima , glabra, quorum inferiora subpetiolata sunt, superiora autem sessilia. Flores in alis foliorum sedent vertieillatim positi. Calyx monophyllus, campanulatus, limbo terminatur quadripartito patente. Corolla ex quatuor minimis, purpureis, saepissime

conuolutis petatis constat. Filamenta quatuor imbo calycis inseruntur, germinique incumbunt. Si ius vix ullus est, stigma vero capitatum. Sequitur suo tempore capsula subrotunda, uni locularis, calyce vestita, eoque coronata, cuius medio recept culo numerosissima subrotunda exigua semina adhaerent. Quamuis vero haec planta aliquam cumammannia baccifera L 1NNAE 1 assinitatem habers

ipse autumauerit Auctor; ob dictos tamen characteres, et praecipue ob calycem quadridentatum,

capsulamque uni locularem, eam nouum genUS EOnstituere, nouoque nomine insigniri debere consultius duxit. a) Saluia teratophylloides, cui radicem Perennem Noster adscripsit, cum alias biennis v plurimum inueniatur. 3 ) Valeriora I inst. Hanc plantam in altissimis Carinthiae montibus crescentem, ut nouam speciem, a congeneribus suis flor,bus tetrandris, caule repente, foliis radicalibus cmneilarinibus, emarginatis, ciliatis distinctam describit.

426쪽

des nouas, nec ab ullo antea lassicienter determinatas species esse, fissiore sermone comprobare sim luit. Etsi enim ONNAEus opinatur, panicum vndulatifolium simillimum esse panico hirtello, annowNIo in Iamaica detecto ; huius tamen sententiae neutiquam subscribendum esse vel ideo Auctor credit, quod hanc speciem in umbrosis et valde frigidis locis inuenit. Habet vero haec planta caulem repentem, hirsutum, foliis ouato-lanceol tis, undulatis, circa vaginas pilosissimis, obsessum, summo culmo insistit spica composita, obscure purpurea , spiculis unissoris aristatis, aristis viscosis imaequalibus praedita. Ponitum autem orymides, cinius semina fortuito casu inter o ham Auctor inu nit, spicam gerit compositam nutantem, spiculas secundas aristatas, rachia trigonam. 6) Melica Brassiana, petato exteriore solitario, amplo, vexillato, nouam generis huius speciem constituit. 7 Sesteria coerulea, culmo simplici, spica subcylindr cea. Sesteriae genus 1 Coro Q condidit, LINNAEUS autem plantam, hoc nomine descriptam, Cynosurum caeruleum dicit. Cum vero Cl. Auctor plures, et a cynosuro diuersos characteres in hac planta se detegisse autumauerit, sesteriae nomen

retinuit, quo planta a cynosuri genere sit distincta. 8) Sesteris aphaerocephala, culmo simplici, enodi, spica subrotunda inuolucrata. Quoad partes fructibficationis haec planta ad idem genus referri debet,

habitu tamen a sesteria coerulea differt. 9) Sog, Ma Verula, caulibus ecellis, radice annua, floribus apetalis. Ne forsan haec planta ut varietas tantum saginae procumbentis habeatur, Io) Saginam pr0cumbentem simul iuxta positam delineari Auctor cinrauit. It) seponaria iI yrita, caule dichotomo, hi

suto, floribus fastigiatis, corolli 3 patentibus, pet lis

427쪽

integris fri punitatis. Ia) Arenaria graminis ilia, soliis lanceolatis rigidis hirsutis ; caule erecto trifloro. In hac planta interdum quatuor, interdum quinque stylos Au i 0r numerauit, et capsulam tunc aut quadrifariam, aut quinquefariam apice dehiscentem vidit. 13ὶ Cerotium illyricum, noua haec sui generis species a reliquis facile internoscitur caule dichotomo pilose, ad genicula nodoso, ramosissimo, capsulis ouatis, calycibus, foliisque barbatis i Anemone decopetnta soliis ternatis, soliolis tritobis, punctatis, pedunculo simplici inuolucrato, flore unico decapetalo. Is) Melissa muxima soliis ouato oblongis serratis utrinque acutis, basibus mucronato glandulosis, spicis secundis, floribus oppositis. Est nouum genus a LINNAgo Perilla dictum , olim o mum frutescens appellatum. I 6 A usum petrastum caulibus superne ramosis, ramis divaricatis, sexuosis, siliculis subinflatis tetraspemmis. 17) Alyssium orientale caulibus frutescentibus paniculatis, siliculis obcordatis compressis dispemmis. Ambae hae Alysii species, cum a nemine amtea sufficienter satis fuerint descriptae, accuratius determinare iconibusque illustrare eo facilius Cl. Auctor potuit, quo certius primus suit, cui characteres earundem disquirere data fuit occasio. 18 I lupi minimum siliculis obeordatis soliis ipserior,bus ovatis petiolatis, superioribus sagittato-lanceolatis amplexi caulibus. 19 Lepidium spinosum, soliis pinnatifidis, pinnulis sursum cristatis, superioribus longissimis, spicis subulatis. Quamuis partes semctificationis huius plantae cum reliquis lepidii speciebus accurate conueniant; peculiaris tamen eius

habitus, a nullo hactenus indicatus, nouam et pecu liarem speciem constituit. Ob saporem nasturtianum haud ingratum, tum cruda, tum elixa ad varia acetaria adhibetur. χοὶ Prenninther chon rittoides,

D d s flosculis

428쪽

flosculis undenis, calycibus octo dis, soliis lanceolatis integris, es dentatis. et i) Bidens bullata, soliis et uatis serratis, inferioribus oppositis, superioribus ternatis, infermedio maiore. Hanc plantam CL Austar sponte prouenientem in Italia reperit, Cum tamen LINMΛΕus eidem Americam solam patriam assignauerit. ar) Cacalia linifolia foliis linearibus integerrimis, caulibus unifloris. Dicta olim fuit haec planta a poNT EDERA senecio brasiliensis linariae folio , accuratiori tamen et repetito eXamine instituto Noster inuenit, eam cacaliae Characteres habere, ideoque huic generi adiungendam.

23) Eupatorium alternifolium, foliis alternis, calyci-hus multissoris, pappo seminis plumoso.

A. CORN. CELSI de medicina libri octo. Ex fide vetustissimorum librorum recensuit, innumeris deprauationibus, partim aliunde, Partim a Li NDEM 1 o it mediis, liberauit, le- Aiones variantes et anitnaduetiiones, tum aliorum probatissimorum auctorum, CAESARII, CONSTANTINI, IOS. S CALIGER CASAU BONI, ALΜELO UENII, Μ o RGA-GNI, TRILLERI , tum suas, nec non indices copiosos aliaque adiecit CAR. CHRISTIAN ΚRA Us E. Lipsiae. Sumtibus Ca-

spari Fritschii, I 766. 8. Alph. a. pl. 6.

Cum cεLsus, iam temporis diuturnitate et ibbrariorum negligentia male habitus, a LINDENIO praeterea saepe numero nimis mutatus esset, Cel. RRAUSIUS textus recensendi consilium cepit,

suique operis velut basin esse voluit Patauinam a. 17SO

429쪽

17so editionem, e recensione LINDENII. Prae ter notabiliores editiones, quas p. I a praefationis commemorauit, et in titulo vetustissimorum librorum nomine indicauit, usus est variis lectionibus ibbri octaui, ab AN T. COCCHIO a. IIS e Cod. Florentino prolatis, copiosis illis quidem, sed raro viij libus. Ex quo Cel. R RAusius conclusit, si ne in eo quidem CELs 1 libro, qui omnium maxime ve xatus esset, ab antiquo codice, plurium varias tu ctiones continente, multum adiuuari potuisset, tam to minus fructuum ab aliis codicibus in aliis libxis exspectandum videri. Illud etiam latetur, se conserendis editionibus intellexisse, Florentinam ed. aΠni 1 78 esse quouis codice praestantiorem, quod, nisi consultis ubique codicibus, vix defendi potest. Si

qua praeterea in re a veteribus aut recentioribus CELSO opera impensa est, id omne KRAUS Iusse adhibuisse dicit. In quatuor autem genera lectio num textum Lindenianum distribuit, primumque se cit earum, quae, etiamsi in reliquis omnibus aliter scriberentur, ita tamen perspicuae apud ON MNI U M ossent, ut mutari prorsus non deberent: sed qu Cd m, qu muis perspicua, ab huius ingenio esta. Hic ergo lex de deserendo LINDENIO, aut non deserendo, Constituenda erat, cum una perspicubias lectionis, ipso KRAusio concedente, non Vbi que V lere i neque enim potest perspicuitas LX DENII omnibus libris opponi; rursus debet oppinni. In quo nisi editor norinam certam sequatur, crisis mere arbitraria fuerit. Alterum genus est,

quod lectiones, in priscis libris meliores, quam in Lindeniana, continet. Sunt et dubie scripta loca,

ut nescias, utrum LINDENIUM, an priores s

quare, in quibus KR Ausius, si e paucis, ab eo in praefatione positis, de omnibus concludere Iizet, antiqua reuocauit. Quaedam denique, in priscis

libris

430쪽

libris obuia, nullam habent veri speciem, ubi LINDE NI US vel consentit cum antiquis, vel ipsae salsae lectiones in variis libris variant, qua S ER AUSIUS saepe ex ingenio mutauit. Itaque lectores in hac Κr fana recensione mox aliquid ex antiquis editionibus, mox e Lindeniana, siue ingenio LINDEN ii debeatur, siue fluxerit e libris, mox e R R A USII ingenio reperient. Neque ergo haec editio est mera repetitio textus Lindeniani . neque mera recensio veterum editionum, sed noua mutatio aut recensio textus Lindeniani. Nam qui veteres editiones recenset, aut neminem sequi debet, sed ipse textum constituere e legibus criticis, aut, quoniam nemo hic errorem praestare potest, uni editioni constanter adhaerere, et suo quasque lOCO notare Coniecturas atque varias lectiones, adiecta cris. Varietas lectionis singulis paginis subiecta est, permultarum tamen fons non indicatus, nisi quod eae, quae a Lindeniana editione recedunt, litera L signantur, quo quidem modo effectum est, ut te ius Lindenianus etiam in hac editione reperiretur. Et quamquam in notis multarum sedes et auctoritas

commemoratur, tamen de innumeris non constat,

unde ductae sint. Uideamus exempli caussa p. 164. e lib. 3. c. ai. Hic sexies recedit RRAUSIUS a LINDENIo, sed trum ingenio ductus, an libris fretus, et quibus ; non adparet. Eadem pagina duas alias habet varietates, sed incertum est, unde petitae sint. Hac omni admonitione nostra nihil detractum imus labori Cel. κR Auso, quem mirifice admiramur, cum paucis haec patientia in excutiendis libris antiquis contigerit; tantum dolemus,

exhausto semel labori dimidium fruinam demtum

esse, qui, additis editionum nominibus, certo teneri potuisset, praesertim cum ii notis, quotieScunque de lectione disputatum est, acute et vere iudicarit

SEARCH

MENU NAVIGATION