Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

KR AUSI Us. Quam bene igitur cum egLso assiim fui siet, si aequalem ei hanc operam ubique impendere doctissimus editor voluisset, et quam vere tunc intelligeretur, id quod ab initio praefationis dixerat,

LINDENIUM in edendo CELso iusto audaciorem

suisse. Sunt et aliorum scriptorum loca subiecta singulis paginis, quomodo ALMEL OvΕENIUS insti tuerat, sed subinde aucta: inprimis illud curatum est, ut CKL si ipsius similes loci et diligenter et copiose indicarentur, cum ita saepe numero confirmaretur electa ex editionibus priscis lectio, quae ratio, quod libenter fatemur, superiorem nostram dubitationem aliqua ex parte imminuit. Paginae, quamdiu c si1 si ipsius libri impressi sunt, respondent hneloueenianae editioni. In notis, de quibus nunc dicendum est, discrepare incipiunt. Nam

uit, facta est non contemnendarum obseruationum accessio ex quinque M ORGAGNI epistolis de CEL-so, a. ITSo in Pulpiana editione primum editis. Tum ipse KRAusius plures adiecit, in quibus vel de lectione, vel de sensu subtiliter et breuiter disputatur. Sic p. '66 redditur haec ratio, cur p. 7. l. I 3. c0ntractum editum sit, quia confractia frons sit rugosa, et Leuori possit contractus opponi. P. S73 ostenditur, cum p. gr. l. 28 verba et latus absint alibris, quibus usus erat RRAus Ius, omissa nunc esse, etsi legantur in Lindeniana. Sic p. 3 86 docetur, abesse verbum sciens p. 37. l. Ia ab omnibus, tum intellexit pro inclamauit scribi, ibidemque l. a1n0tam , non sdem notam ei atque sic KR AUSIUS omnia restituit. Paucis repetita sunt p. 6OI, quae M ORGAGNUS copiosius explicarat. A p. 7 7 ad 777 editae sunt Cel. Tu ILLE RI obseruationes criticae ad CELSUM, quas KRA Us Ius ab eo acceperat, quibus cum tres tantum libri illustrentur, iure

432쪽

iure existimat KRAusius, iis legendis 6ssici posse,

ut cetera, quae TR LER Us nunc abseluere non

potuerati a lectoribus CEL si studiosis cupide e spectentur. Ac plus profecto praestant hae obseruationes, quam promiserant: nam aeque philologicae sunt, ae criticae, cum et de sensu disputetur, et Graecorum Latinorumque loca conferantur. M uult p. 6. l. I 6 occinuntque vel absceiduntque mutari lex a Peduntqlle, cum contraria superioribus sententia tradatur. Dolor incidit p. 7. l. i 7 forte ex infidit ortum est, quae saepe confusa esse in libris CELSI, πR ILLE RUS Opinatur. Sed non est huius loci, haec uberius recensere. Loca CELSI, cum Graecis collata ab H ENRICO sae E pHANo, hic non repetita sunt; suasisse enim hoc MORGAGNUM tum multa deesse, denique e locis, ubique in ipsius textus paginis indicatis, qui Graecus haec eadem dixerit, disci posse. Index omnium alimentorum et medicamentorum, quae in libris cE L SI commemo-xantur , plane nouum est huius editionis additamem tum, cuius conficiendi utilissimum consilium grato animo agnoscent, quotquot medicae artis historiam inprimis amant. Inest et vita CELSI, RIO. RHO Dio scripta, tum index librorum, quibuS L IN DE-NIus usus est, alius item editionum, auctior quamia ALMEL OvEENII editione, denique iudicia do

VIII. MOR

433쪽

logia, sistens insectorum tabulas systematicas cum introductione et iconibus. Hatiniae. Μ. ΤΗ. BRUNNICA Inselitia ere, indelini den- de In seliternes Systematiske Tauler, sumt

Cl. huius libelli Auctor insectorum descriptiones,

vel ex Linnaeano systemate sumtas, vel ad specimina, quae ipse in museo conseruat, exaratas, eis consilio in tabulas systematicas redegit, ut tirones eo facilius genus in secti cuiusdam determinare illiusque differentiam ab aliis perspicere possint. Hinc huic libro, qui latina lingua conscriptus est, Danicam addidit versionem, quo et ii, qui vernaculam tantum linguam sciunt, entomologiae cognitionem sibi adquirere queant. Praemisit introductionem aliquam, in qua de insectis, eorum natura et partibus,nzz non praecipuis entomologiae scriptoribus breuiter exponit. In tabulis vero systematicis ipsis ea pusus est methodo, ut omnia insecta in ea, quae caputa thorace distinctum habent, et ea, quorum caput cum Corpore Unitum est, diuideret. Priora vel hexapoda sunt, elytris instruc fa aut iis carentia, vel polypoda vit Onisecur, Scolo nisa , Iulus; posteriora pedes natatorios ut marculos vel ambulato-torios uti v. C. Cancer, Aranec etc. habent. Adnexa est tabula aenest, in qua praeter varia in secta, iam C0gniti, , nouum quoquo genus, Pyς ogonum a Cl. Auctoru

434쪽

Auctore ob crebras articulationes dictum , depingitur, quod alii ad Phalangit genus retulerunt. Ne- parum quoque capita antennis instructa esse, contra Cl. sv I ZER demonstratur illaeque ad micros copium delineatae in figura aliqua exhibentur.

IX. M. TII. BRUNNICHII Ornithologia Borealis, sistens collectionem auium ex omnibus, imperio Danico subieetis, prouinciis insulisque borealibus Hasniae factam, cum descriptionibus nouarum, nominibus incolarum, locis natalium et icone. Halaiae, I 76 . 8.pl. 6. tab. aen. I. M ima pars avium, quae in hac ornithologia

continentur, in mus eo auium Danicarum asseruatur, quod ad 3oo species continet atque ab Ill. de FLEIS CHER Halaiae instructum est, cuius quoque nausei rariora in praefatione a Nostro breuiter indicantur. Addidit tamen alias aves Danicas, vel extra mus eum visas, vel e scriptoribus Danicis, ,

sumta S, , quas tamen omnes minoribus Upis et absque numeris suis locis inseruit. Adduxit ubique faunam Suecicam Vel systema Cel. LINNAEI, aut si in his libris deficiunt, aliorum auctorum nomina. Multa quoque noua in hac ornithologia contineri, ex descriptionibus saepe additis earundemque cum descriptione aliorum auctorum comparatione patet. p. 32. Nouum est quoque Catur actae genus, quod habet rostrum rectum sub lindricum , apice aduncum, cera instructum, pedes tetradactylos, postico soluto, anticis palmatis, linguam caniculatam, apice bifido, atque

435쪽

atque quod Phaethontem L. continet, a genere Catar actis an Isso NII differt. Huius generis nouam speciem, quam Apphus dicit, delineare curauit. Cosmbos quoque trida los a reliquis tetradactylis p. p 8. separauit novumque niue genus inde constituit. X.

Instructions simple et aisees fur les Maladies de

i' urethre et de la vesse, mises a la porteedes personnes, qui en ssint amigees, et pourravantage des jeunes Chirurgiens. Par GEORGE ARNAUD, ancien Membre dei'Acad. Roy. de Chirurg. de Paris, et Membre de la Societe des Chirurgiens de Lon-dres. a Amsterdam, cheZ Francois Changui QR 176 . I a. pl. IS.

i. e.

Simplex et facilis instructio circa morbos urethrae et vesicae, accommodata captui eorum, qui istis laborant, et usui Chirurgorum i

Cl. Auctor, qui Londini chirurgiam facit, variisque de herniis libris innotuit, eo potissimum

consilio huncce libellum publicauit, quo commen-der usum cereolorum suorum medicamentosorum, qui ratione compositionis, quam tamen arcanUm habet, multum cum cereolis Cl. DARAN et Gou- ' LARD conueniunt. Negandum tamen non est praeter illam arcani huius remedii commendationem varia adhuc in libro hocce contineri lectu non indi-

gna. Exponitur autem primo de partibus genitali- p. I. Tom. XIV. Pars III. E e bus

436쪽

bus utriusque sexus, morbis vrethrae in uniuersum, atque callis et excrescentiis variis, quae sine morbo venereo praegresta ex laesione vrethrae a calculo aliisque caussis, per quas inflammatio in hoc canali excitatun, oriri solent. Attamen non tantum niusce morbis cereoli Auctoris multum commendam tur, sed longe magis adhue in ea urethrae angustia, quae post gonorrhoeam ab excrescentia in urethra,

aut scirrho glandularum vicinarum, aut aliis similibus caussis excitatur, in quibus malis omnibus unicum auxilium in cereolorum adplicatione positum esse deprehenditur, qua vel radicatis, vel si morbi vis medicamenti efficaciam superat, palliatiua cura Obtinetur. p. s . Ipsa vero gonorinoea a Cl. Auctore in internam

acutam vel simplicem, externam et habitualem di, uiditur. Ex his gonorrhoeae internae acutae siue malignae natura explicatur a Cl. Auctore, compar P. 7v. tione inter illam et coryaeam instituta. Testium tumores, qui in hoc morbo haud raro accedunt, ortu tur ab inflammatione prostatae et vesicularum iam,

natium , quibus partibus tumefactis, progressus se minis ex testiculis impeditur. His propositis Cl.

Auctor originem excresdentiarum earnearum explicat, quae inprimis in fine curationis gonorrhoeae oriuntur, ostenditque in eo morbi stadio summam medici curam ad haec mala impedienda requiri. p. So. Sedem gonorrhoeae malignae in laesiainis non inua gina, sed in glandulis vrethrae es orificii vaginae esse fusius Noster demonstrat, atque ex hac re ostendit,

qua ratione hic morbus a suore albo non venereo,

in quo morbo ipsum collum uteri semper tumidum est, distingui possit. In gonorrhoea enim semper dolor in orificio vaginae, nunquam in ipsa vagina est illudque orificium tumidum deprehenditur, a que, si lotium emittitur, dolet. Porro in g0horrhoea humor

437쪽

humor pόrpetuo exstillat, cum contra in suore albo

per noctem non esiluat, sed in vagina ob situm corporis hori Zontalem in lecto , colligatur. Quodsi denique linteo carpto cauitas vaginae repletuq aliudque linteum intra labia vulvae immittitur, in priore suoris albi, et in altero gonorrhoeae vestigia facile

deprehendi possunt. Progreditur porro ad gonorrho eam simplicem,

tandemque ad externam, in qua ex glande et praeputio materia alba viscida, vel ichor, vel tandem lympha eaque tanta in copia exsudat, ut in aegro quodam singulis diebus ad quatuor uncias profluxerint. Haec vero gonorrhoeae species, vel a coitu impuro, vel a spuritie oritur et nonnunquam habutualis fit atque tunc dissicillime curatur. Ex ea diu tius tolerata phimosis, pessimaque ulcera oriuntur. In uniuersum vero in eius curatione Cl. Auctor scarificatione et unguento quodam utitur, quod cum emplastro, quo cereolos suos obducit, conuenit. In Reminis sedes huius gonorrhoeae in nymphis est, eandemque curationem exigit. In habituali tandem

unicum auxilium cereolorum medicamentosorum

adplicatio adsert. Adiectae sunt obseruationes quaedam, in quarum p. Ia 8 prima historia fistulae Urethrae pessimae notae cum

tumore seroti, post gonorrhoeam, male euratam, O

tae, continetur, quam sine scalpelli auxilio solo de.

reolorum usu sanauit, quibus carneam quandam invrethra eminentiam, illam angustantem, destruxit, quae caussa huius mali exstiterat. Tumorem vero seroti et callos cataplasmatibus et unguento supra laudato resoluit. Stranguriam ex scorbulo oriri posse secunda obseruatio confirmat. Υertia agit de incontinentia urinae ex scirrho prostatae, in qua cereolorum usu pallistituam curationem obtinuit.

De stranguria ex hypersareosi quarta, de grangraena Eu a penis

438쪽

penis ex gonorrhoea externa, atquh de eadem gononinoeae specie duae sequentes agunt, atque ξυτεος in hoc morbo usus confirmatur. Octaua est de puella undecim annorum, gonorrhoea eXterna assecta,' nona de abscessu perinaei ex gonorinoea, male curata, decima ed polypo urethrae postgono rhoeam, male curatam, qui ex urethra propendebat, et tandem cereolorum usu destructus fuit. Vndecima et duodecima ad eundem morbum pertinent, atque in duabus sequentibus obseruationibus probatur ophthalmiam aliaque oculorum vitia post gono xhoeam, haud recte curatam, oriri. Reliquae agunt de retentione urinae, per cereolos curanda, de callo et jangustia urethrae ab calculo, de vaginae coalitu

post partum dissicilem et noxa iniectionum adstrin-p- 393 gentium ad gonorinoeam supprimendam. Sequuntur viginti sex quaestiones cirea morbos venereos curiosae magis, quam utiles, tandemque Cl. Auctor c reolorum applicationem uxplicat, quos ita adfigit, ut semper in urethra remaneant. Adnexa est explic tio vocabulorum artis, quibus Cl. Auctor usus est, et epistola ad Cl. Gou LAR D, quae varias adnotationes ad opera Eius chirurgica continet.

439쪽

i. e.

Descriptio physica et ad microscopia facta lapidis cuiusdam phosphorescentis et filamentosi, eiusdemque cum Bononiensi lapide Comparatio, cum descriptione aliorum timilium fossilium. C. LEPERMUL Lan hocce libello describit pimgique curauit lapidem aliquem, quem ex Palati- natu ad Rhenum a quodam Fautore accepit Is, ubridescente colore praeditus, tubulis pellucidis constat,satis praeterea ponderosus est singularemque qualitatem habet, ut noctu, si leuiter tantum fricatur, luceat, nulla praeuia calcinatione, qua in re a Bononiensi lapide distinguitur, qui post calcinationem tantum phosphorescit. Illum vero lapidom neque ad Aseu galenam blende) neque ad fluiores stupe

pertinere, sed esse spathum tenuissimum pennarum facie, terra calcarea intermixtum, pluribus demonstratur, inprimis in epistola quadam Cl. TRO MLERI, P. 7 qui si dinis Naylensibus in marchionatu Baruthino praeest, qui etiam suspicatur cuprum in eo coni,neri. Dolendum tamen est, hunc lapidem non che-

440쪽

ini eo examinatum esse, cum, illo examino haud suscepto, nil de vera natura illius Ippidis satis curiosi statui possit. Cum vero hic lapis flamentis constet, Cl. L E D E R M li L L E R placuit hac occasione varios alios filamentosos lapides depingere. Ipse lapis, hic descriptus, in prima tabula e fit betur ung cum a tefacta pii fura in marmore, atque omnino dolem dum est, Cl. Auictorem his nugis pretium libelli huius auxisse. Secunda t bula ad tubulariam quamdam, spathum aliquod plumosum et lapidem viri, descentem tabulosum alium pertinec Tertia an ianthi speciem et prhetorqa, uti quarta tota, mi-n erarum ferri figuras continet. In quinta Bononiensis lapis ex MENTE LIo et MARSI GL I deibneaturi In sexta tandem flores vitrioli albi, in Pa

latinatu in foding quadam vitripli xv exti lib

bentur

3ΝΥONII BRUGΜ ANNI, A. L. M. PhilocDodi. eiusdemque Facultatis in Academia Franequerana Professoris ordinarii, tentamina philosophica de materia magneti Ca, . eiusque actionς in ferrum et magnetem. Fra- nequerae, excudit Guil. Wulon, 76 S. q, Alph. 1 Pl I. rab. a n. 6

Inter scripta physica, quae nostra tulit aetas, singularem meretur attentionem hic Cl. a R U G-MANNI liber, qui multo et diuturno studio in Phaenomena et caussas magnetismi inquisiuit, et hoc inprimis egit, ut illa phaenomena ad leges gener les reduceret. Quem laborem quum sibi non male succedere intelligeret, propositiones generales, quas

SEARCH

MENU NAVIGATION