Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

atque intempestiuam opii in omnibus huius morbi stadiis exhibitionem, damnat. In omnibus vero his

morbis aeris renouationem ita commendat, ut ei plus saepe in sanandis morbis, quam medicamentis, tribuat. Superest, ut breuiter de chronicis morbis dispi- p. aso. ciamus. In febribus autumnalibus intermittentibus semper euacuantibus ante corticis usum opus est, Cum cortex saepe hac cautione neglecta noceat. Si breuissimae tantum sunt, inter paroxysmorum interualla, corticis decocto myrrham vel serpentariana addit. Calculi biliarii, qui in una eademque Vescula p. 238. includuntur, semper sibi forma et figura similes sunt. Diarrhoea, quae icterum in frigidis regionibus comitatur, minime reprimenda est, hoc tamen fieri debet in ea icteri specie, quae in calidis regionibus accedit. Saepius et utiliter in ictero vomitoria adhibuit. In hydrope corticem ebuli insignem exserere

vim, repetita experientia Cl. Auctorem docuit. Exanthelminticis flamenta stanni contra taeniam, atque ad vermes in uniuersum, eorumque reliquiaS expellendas, Caryophylium americanum antheminticum siue Anthelmiam extollit. Cum scabiem ab infestis tantum derivet, nullis remediis internis, sed solo vim guento cum sulphure utitur. ln gonorrhoea inte- p. 289. rius nulla mercurialia exhibet, audat autem iniectiones Cum mercurio sublimato, aut cum calomel et

gummi Arabico, cui parua vitrioli albi copia additur. Inter Omnes praeparationes mercuriales maximum usum CL Auctori attulerunt pillulae Plumeri, nae, et Swietentana mercurii sublimati corrosui solutio. In morbis venereis, cum febre hestica coniunctis, quartam partem grani unius mercurii sublimati corrosivi in Gecocto saturato radicis fasi aparillae cum lacte diluto porrigit. In scorbulo tandem p. 3o I. nihil magis prodest, quam corticis Peruviani usus.

Tom. XIV. Pars L D Atque

52쪽

p. 3Ia. Atque huius diuini remedii vires multis quoque decorantur laudibus in epistola CL soo NE, quae huic libro adnexa est. In febribus enim biliosis et putridis, quae in insula Senega insaluberrima tanta

malignitate grassantur, ut intra tres annos as Oo AI, gli ibi hinc perierint, unicum remedium, quod reliquos seruauit, cortex fuit, quem tanta in copia a sumserunt , ut illis cibi quasi loco esset. In hisce febribus venaesectiones plane alienae sunt, concedit tamen CL soo NE, si dolores capitis nimis frequentes sunt, scarificationes. In dysenteria, quae febribus biliosis conquiescentibus se ostendit, opi torum frequentior usus, quam in Europa, requiritur. In scorbulo sanando pariter cortex magnam vim habet.

VII. An Account of the Diseases, which ivere most frequent in the Britisti Military Hospital f in Germany, DOm January 176 I to the Re- turn of the Troops to England in March1763. To whicli is added an EJay on the Means os preserving the Health of Soldiersand conducting Militar Hospitals. By DONA LD ΜONRO M. D. Phys . to the Arm and to St. George's Hospita l. London prin- ted sor A. Millar, D. Wilson etc. I 76 . 8.

i. e.

Relatio de morbis maxime frequentibus in nos comi is Anglicis militaribus in Germania, amense i 76i usque ad reditum exercitus An

glici in Angliam mense Martio 1763. Cui additum

53쪽

additum est tentamen super mediis praese uandi militum sanitatem et methodo dirige di nomcomia militaria. Auctore DONALD

l. DONALD MoNRo, qui suo de hydrope lib bello iam inclaruit, atque temporibus vitimi belli munere medici castrensis apud exercitum Britannicum in Germania functus est, proponit hic suas obseruationes super iis morbis, qui ei illo ipso

tempore maxime in praxi sua militari occurrerunt. Ita vero in ea re versatur, ut primo singulorum morborum historiam describat, per omne tempus, quo nossecomia direxit, addat occasionales eorum caussas, atque subiungat tandem methodum iis medem di, tum suam, tum aliorum celeberrimorum practicorum. Cum vero hic liber insignem copiam obseruationum Contineat, atque spatii angustia haud permittat, omnem Cl. Auitoris methodum explicare; lassiciat morbos, de quibus agit. numinasse, atquC ad iunxisse obseruationes quasdam, speciminis loco ex

toto Opere excerptaS.

Initium iacit a febre maligna et petechiali. Nun- P. quam in hoc morbo miliarem eruptionem una cum petechiis obseruauit, licet non neget, id fieri quandoque posse. Venaesectionem in primo morbi stadio administrauit, rarius tamen eam repetiit nisi v gentibus symptomatibus. Saepe hic morbus in initio inflammatoriam habebat indolem. Contra Cl.

DE HAE N cardiacorum usum in hoc morbo confirmat , ita ut ea cortici Peruviano haud raro addi debeant. V esicatoria ei non tantum usum attulerunt, quantum ab iis exspectauit. Corticis autem vires mul

54쪽

remedia, ut cardiaca, oxymel squilliticum,opiata et spiritum M INDE RE Ri. Quodsi post petechiarum erinptionem sigina aderant plethorae, consilium Cl. H A-

SENOE HRL secutus, venaesectionem optimo cum successu administrauit. In ea tamen cautionem adhibendam esse monet, ne aegri vires nimium immi- ,

nuantur, quapropter statim post eam corticem in larga dosi vult porrigi. De usu salium alcatinorum volatilium ita sentit, ut putet, ea omnino, si pulsus debilis est, et lipo thymiis aegri sublesti sunt, ut cardiaca adhibenda esse. Attamen acida simul, ad acrimoniam alcatinam corrigendam, dari debere, et simulae aegri paullulum conualuerunt, aleatinorum usum plane intermittendum esse, cum illa salia in corpore

humano, licet Carnem a putredine praeseritent, tymen putredinosam resolutionem excitare valeant.

Gangraena, qua aegri, febre pelechiali laborantes, nonnunquam in extremitatibus assiciuntur, ut pluribmum oritur ex cubilibus nimis frigidis, in quibus aegri aeris iniuriae nimis sunt expositi. Quodsi vescatoria in initio, quando vires nondum deiectae sunt, adhibentur, tunc ulcera gangraenosa haud fiunt. Si

vermes aderant, rhabarbarum cum calomel Noster

adhibebat 37. Sequitur dysenteria, in qua intestinum rectum

saepe inflammatum est, verumque pus per aluum excernitur. Si aegri, qui in nos comium deferuntur, recenti dysenteria laborant, tunc ut plurimum curatio ex voto succedit, contrarium euenit in iiς, in quibus morbus iam aliquantum durauit. Rhaharbarum in initio morbi Noster non laudat, sed eius loco utitur haustu ex manna, oleo amygdalarum et sale amaro parato; si tormina summa adsunt et tenesmus, nonnulli medici cum fructu emulsionem ex cera et

fauone paratam adhibere solent. Ex adstringent, bus cortice Peruviano cum aliis adstringentibus et optatis,

55쪽

opiatis, ac potissimum decocto simarcubae, in cholera vero diluentibus ad acrimoniam obtundendam, p. 97. cardiacis, sementis et leuioribus optatis Cl. Mos Routitur. ISequuntur morbi inflammatorii. In febre in-p. Io . flammatoria post euacuationes puluerem antimoniatum, qui ex tartaro emetico et terreo paratur,

saepe eum insigni fructu in refracta dos dedit. Pori P. III. ro de angina loquitur et pleuritide, in qua venae- sectiones ad lipothymiam usque instituit. In ae. p. r 6.gris, qui peripneumonia obierunt, pulmones vehe- 123. menter inflammati et in iis maculae gangraenosae, in aliis abscessus erant; nonnunquam pulmones tanta copia sanguinis repleti deprehendebantur, ut aquae immissi ad fundum vasis descenderent, pleura ipsa non multum affecta. In iis e contrario, quos pleuritis sustulerat, pleura et intercostales musculi vehementer inflammati erant, atque hinc inde gangraenosas maculas ostendebant, parua tantum parte in pulmo nibus contiguis vitiata.

Accedit porro ad tussim et phthisin. In hac si p. Ia .

obstructiones confirmatae sunt, et expectoratio haud bene succedit, corticis Peruviani usus noxius est, cum hoc medicamentum febris impetum augeat vel excitet. Idem de balsamo Peruviano et de copatua valet. Qiuodsi autem vera adest vomica, atque aeger tussi purulentam materiam reiicit, tunc comtex egregios praestat effectus. Saepius Cl. Auctori in praxi sua setacea et lanticuli, propius ad partem dolentem applicati, insignem usum attulerunt. In consummata phthisi usum optatorum cum Oxymellesquillitico commendat. Adnectit porro Noster tractationem de sebre epidemica catarinali, inquenza dicta, quae anno I 76 et mense aprili per totam fere Europam grassata est, ex qua tamen pauci tantum perierunt. In ea rheumatismi specie, quae cum se- p. t

56쪽

bre est, Cl. Auctor diaphoretica, sub initium morbi data, noxia deprehendit, in chronico vero mercurialia nullam opem attulerunt, licet saliuatio nonnunquam p- is eorum usu excitaretur. In febre autumnali intermittente cutis saepe tantam, quantam in ictero solet, flauedinem ostendit. Nullam Cl. M o N R o in hoc morbo regularem crisin obseruauit, praeter sudores; atque febris haec in iis aegris, qui ex ea pereunt, semper in continuam transit. Post venaesectionem, vomitorium et purgans, Cl. Auct0x refrigerantibus et leuioribus diaphoreticis, in aliis vero puluere antimoniuio, superius a nobis indicato, utebatur. Contra hunc morbum vires corticis Peruviani nullae erant, licet haud raro ille in febrem remittentem mutatuS esset.

p. II . In febribus intermittentibus, si aegri sanguine

abundant, venaesectio semper ante corticis hibbtionem instituenda est; hac enim cautela neglecta, medicamentum hoc febrem haud raro non minuit,

sed potius accendit. Si febris ob aegri debilitatem

mox in initio supprimenda est, nullis praegressis euacuationibus, tunc cortici rhabarbarum suasu Cl. Amόtoris admisceri debet. Si ventriculus nimis debilis corticem vomitu reiicit, is clysmatum ope ingeri potest; quod et de infantibus valet, qui omnem Vsum

eorticis, Ob nauseosam eius amaritiem respuunt.

Minime hoc quoque medicamentum nocet, si ictinritius in aegro est habitus, cum cortex icterum non augeat, sed potius solvat. Nam in uniuersum ex Nostri sententia ii casus, in quibus cortex Peruviunus nocuit, aut obstructionibus gignendis ansam praebuit, magis adscribendi sunt vi et pertinaciae p. - Οὐ morbi, quam usui corticis. In iclero vomitoria utilissima saepe esse, variis hic exemplis confirmatur.

p. 2I6. Nonnunquam balneorum in hoc morbo usus rei, quorum medicamentorum actionem insigniter auget.

Vernali ton ore an. 176I multi ex aegris, qui hiemo

57쪽

antecedente in nosocomiis fuerant, tumoribus in e teriore pectoris parte adficiebantur. Hi leute et nunquam plenarie in suppurationem abibant, sed remanebat semper tumor durus, atque aegri tandem, sterno et costis cariosis redditis , abscessu nonnunquam ad interiora pectoris penetrante peribant. Transit porro Cl. Auc hor ad paralysin, et urthae p. aro.

incontinentiam, quem morbum milites saepe mentiuntur, tandemque ad retentionem urinae. Epi-lepsia raro in no comiis militaribus curatur, licetp. 237. ea inter milites, qui aestiuo tempore longis itinerihus defatigati in humido solo cubant, frequens sit. In variolis etiam Cl. Auctor iis aegris, in quibus de' p. a 3.

glutitio laesa erat, corticem Peruvianum in clyta tibus dedit. Scorbutus verus tempore ultimi belli in exercitu Anglico tantum I7 62 Bremae grassabatur. Contra scabiem Cl. MONRo utitur solo deco-p. 26s.cto aut unguento radicis hellebori albi. Cum vero hoc medicamentum ob acrimoniam suam saepe inflammationem excitet, magis commendat usum sulphuris, cui, cum perspirationem supprimat, pudigantia quoque subiungit. Mercurialium usus in

omni scabie, quae non venerea est, reiicitur.

Sequitur breuis Harmacopoeia in usum nosecomitregii militarit Britannici. Hanc excipit tentamen de p. 27s. mediis praeseruanti sanitatem militum in uniuersum, P, SQ 7. aliudque de ratione dirigendi nosticomia militetria. Cum vero regulae hie propositae vel ex aliis scriptoribus p. 3 ssumtae, vel eiusmodi sint naturae, ut commode incompendium redigi nequeant, finem hic laciamus, persuasi, Leitores nostros satis ex iis, quae protulimus, intellecturos esse, quanta sit huic Cl. Auctoris instituto laus tribuenda.

58쪽

i. e.

obseruationes de morbis militum. Auctore IO. PRINGLE. Editio quinta.

R'tulimus quidem de egregio hocce libro iam eo

tempore ad Lectores nostros, quo prima eiusdem editio in publicum prodierat '), sed speramus

tamen, non inutilem nos operam suscepturos esse, aut rem ingratam praestituros lectoribus, dum etiam de noua hac editione exponimus. Nam in uniue sum ea, quae Cl. Auctor tum ex propriis tum alio- Tum obseruationibus correxit et addidit, ita augent huius libri praestantiam, ut ad huius editionis commendationem non opus sit commemorare CXte nam eiusdem elegantiam et nitorem, etsi summus sit. Pauca tantum in duabus prioribus huius operis partibus mutata sunt, longe vero plura augmenta et additamenta in tertia occurrunt. Ex quibus emendationibus, cum singulas, quod in animo habebamus, recensere, spatium non permitidi, sequentes tantum, Ut praecipuas, speciminis loco adnotasse sufficiat. p. 127. Inter signa, quae selicem exitum in omni morbo inflammatorio promittunt, animi deliquia potissimum

P - 1a9. ab Auctore numerantur. Pulveres ex terreo, radice conti Veruae et nitro compositos, quibus antea Noster usus erat, plane nunc reiicit, cum omni vi cuP. Ilo. xeant. Vesicatoriis, nunc tantum in cephalalgia et vid. Comment. horum Vol. II. pag. 393 sqq.

59쪽

et morbis pectoris inflammatoriis , non vero amplius in omni inflammatorio morbo, utitur. Optata in hisee febribus conducere putat tantum in eo casu, quando post febres superatas ex debilitate vigiliae remanent. Attamen tunc temporis semper quoque aluus enematum ope libe a seruanda est. In phre, p. IS nitide , nullo vesicatorio capiti imposito, saepe sola capillorum abrasio profuit. Laudat quoque Cl. yR1NGI E efiicaciam salis sedatiui HoMη ERGO, quam aliquoties in hoc morbo expertus est. Ped, bus fomenta, ex aqua et aceto composita, eodem sere, quo WHYTTIus, modo, insigni cum fructu applicauit. Agnoscit nunc gargarismatum ex infuso sal, p. I 38. uiae et Oxymelle compositorum virtutem in angina, si stringis ope ea iniiciuntur, sique in hoc morbo abscessiis adeo quidem prosunde in collo sormatur, ut eum scalpellum non attingere possit, illum em lici ope rumpere iubet. pleuritidem et peri ρneumoniam Cl. Auctor nunc p. I 2. Vt Vnum eundemque morbum considerat, licet inpexipneumonia saepe soli pulmones, in pleuritido vero semper una cum pleura pulmones quoque inflammati sint. Parti, ubi intus dolor et punctiones sentiuntur, vesicatorium applicat, quodsi vero oppressorius tantum sensus in pectore est, vesicatorium primo inter scapulas, deinde in latus dextrum vel sinibstrum ponit. Ea enim est vesicatoriorum in hoo morbo efficacia, ut, vel extremitatibus applicata, t men morbum leuiorem reddant, et expectorationem promoueant. Interius adhibet Cl. PRINGLE pectoralia, aliaque, quae materiae eiectionem adiuuant. Linctui, ex strupo et spermate ceti parato, aliquot grana salis cornu cerui addit. Laudat quoque vaporem aquae et aceti per os haustum. Caput, quod de inflammatione ventriculi et intesD P. 1 7.norum inscribitur, etiam insigniter in hac editione au-

60쪽

Rum deprehendimus. Veteres omnem intestinorum inflammationem it eum dixisse, obseruat. sv DEN HAMUM porro taxat, quod, de hoc morbo sub nomine colicae biliosae agens, Venaesemonem non Commendauerit, cui tamen Cl. PRINGLE in impediendo progressu inflammationis et gangraenae multum tribuit. Multum quoque proficere contendit, si vesicatoria abdomini dolenti imponantur, cum saepe antispasmodica sua vi ventrem soluant. Ex r mediis, interne porrigendis, multum laudat laxantia, maxime vero solutionem salis cathartici aquosam. Cum ventriculus, qui omnia alia reiicit, saepe eiusmodi solutionem retineat, suspicio nata es: Cl. Avictori, salia media forte sedatiuam quandam vim obtinere. In vomitu pertinacissimo saepe, ME ADIUM secutus, purgantia eum optatis coniunxit, nequo enemata in omni huius morbi cura neglexit, quae tamen ex mente Nostri sola sua stimulante virtute

Is 3 . RBunt, Magnum quoquo in hoc morbo praesidium

positum es in usu mixturae R IvERII, ex sale absinthii et acido et tri compositae, et sub ipsa esseruescentia haustae. Nonnunquam latens in corpore arthritica materia it ei ex nostri obseruatione caussa est, qui succedente podagrico insultu soluitur. Magna cautione opus esse monet, ne in diagnosi inflammationis intestinorum erremus. Saepe enim, obseruante hoc iam swIET EN Io, in eiusmodi modibis parua tantum febris adest. 16o. rheumatismo chronico solutionem gummi guaiaci, cui pauxillum salis volatilis additur, commendat; morbi vero impetu sublato, corticem peruuianum in auxilium vocat. Adhibuit quoque Noster in rheum tismo pertinaciore Dou ERI puluerem. Sudores Isse. colliquatiuos in phthis compescit usu aquae calcis vel elixirii vitruoli, reiicit vero nunc in hoc morbo omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION