Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

rem uterinuim, et qui eandem caussam et curationem habeant, satyriasin et priapi sinum, sterilitatem in utroque sexu, denique grauidarum et puerper rum morbos. Gonorrhoea non virulensa, quam Angli the Meet dicunt, nunquam a sola laxitate di Huum excretoriorum, vel prostatis aut vesiculis seminalibus prouenit, sed oritur ab ulcere paruo, Callo haud venereo, quod in ipso glandulae emissario ab ulcere gonorino eae remansit, eandemque sedem habet. Quinta tandem, quae ultima pars est,p. o. morbos infantum et puerorum enarrat. Praecipui sunt morbi ab acido, aphthae, vermes, varii motus conuulsiui, curanei, ani procidentia, atrophia et rhachitis.

Dissertaetione epistolare di ANYONIO LIZZARi Medico, ad hin' amico, relativa a due observagioni in istampa recentemente publicate, in cui coli' autorita di alchine antiche, emoderne dotirine, e osservaZioni si accredita l' operatione cerusica deita paracentes taetridropisiς asciliche, cistiche e tet peritoneo. Sitocca ancora di passaggio l' altra operagione cerusica deita nesrotomia. In VeneZia I 76 I. presso Antonio Zatta. 8vo. 1 O . pl.

i. e.

ANTONII LIZZAni diis epistolica ad amicum, quae pertinet ad obseruationes duas nuper in lucem editas, in qua auctoritate variarum veterum et recentiorum doctrinarum, et obseruationum operationis chirurgicae, quae paracentesis dicitur, usius in hy-

72쪽

drope etc. stabilitur. Subiicitur etiam breuis de nephrotomia tractatio. O dasionem ser bendae huius distartationis Cl. Amitori ded0runt binae rariorum morborum hi, storiae, quas an. 17 6i edidit, et de quibus iam alio loco ad Lectores nostros retulimus ' . Praemisia vero est tractationi de paracentesi breuis disputatio de hydrope in uniuersum eiusque variis speciebus. p. a Q. Distinguit Cl. Auctor hunc morbum, secutus hac in re veteres, in acutum et lentum, in eum, qui cum febre, et illum, qui sine febre est, in idiopathicum porro et symptomati eum, in uniuersalem et particularem, tandemque in externum et internum. In hydrope acuto et calido, qui ex subitanea omnium hinmorum colliquatione, et solidorum motu nimium aucto prouenit, calida omnia nocent, quapropter multi quoque in huius morbi medela methodo refrigerante usi sunt, et ipsam frigidam aegris propinare haud dubitarunt. Externus vero hydrop8, qui proprie a Graecis υλωψ dicitur , vel secundum venas est, ubi oedema appellatur, vel secundum carnes, ubi anas arca vocatur. Haec species, ut pluribmum, ut Galli loqui amant, ex insitratione par in strati n) oritur, atque in ea scarificationis praecipuus usus est. Infernus contra, quem Graeci vocant, ex diffiisione aquarum par epanctiment maxime prouenit, cuius species secundum partes et cauitates, in quibus aquae contrahuntur, varii S quo que nominibus insigniri solent. Pertinent etiam huc hydatides. Cum vero in interno potissimum hydr0pe paracentesis locum habeas , ad eam ipsam p. 47. Noster accedit. Colligimus vero ex uniuersa Cl. LOTA RI traftatione, hanc operationem hodie non

in eo honore haberi apud Italos, in quo i

) vid. Comment. nostr. Vol. XIII. Pari, III. P. SO3. ter alios

populos

73쪽

populos esse solet; sed illam in suspicionem potius

venisse, ac si periculum contraheret aegroto, illumque praecipitet. Quae res Cl. LITTARI permouit, ut veterum pariter ac regentiorum testimonia bene multa conquireret, quo praestantiam illius operationis commendet. Ostendit vero, illam ex anti- p. 47. quissimis esse operationibus, forteque primum ad naturae imitationem institutam fuisse, quae scilicet nonnunquam hydropicos sine ullo alio remedio inferno adhibito sanauit, apertura in cute exorta, et aquis per hanc aperturam essiuentibus. Exercebatur olim haec operatio a peculiari chirurgorum

genere, quo S exinde paracentistas vocabant. Uoteres vero ex aegroti Corpore non una vice, sed viee plus una, aquas emittebant, ut Cel. ME AD , uti ex p. 87. loco dedicationis, quam IAC. DOUGLASSIUS libro

de peritonaeo praefixit, patet, primus fuerit, qui

auderet, unica Operatione, omni tamen necessaria cautione prius adhibita, aquas emittere. Ex Onan, bus vero obseruationibus et testimoniis collectis Cl.

Auctor concludit, hanc operationem, si tempestiue instituitur, utilissimam esse; prodesse tamen illam quoque haud raro in morbo, qui diu iam durauerit, et cuius plenaria curatio vix possibilis videatur. Re-p. I 39. spondit simul ad duas obiectiones, quarum prima sumta est a dissicultate definiendi temporis, ubi neglectis medicamentis internis ad operationem coim fugiendum sit. Altera depromitur ab impossibilitate formandas prognos eos, de exitu et effectu operatio-p. I 62. nis. In fine pauca de nephrotomia adduntur, ubi docetur, si pus in renibus contrahitur, abscessum Omnino aperiendum esse.

74쪽

XI. Durnal de Medecine, Chiria te, Pharmacie, etc. Par Mr. A. ROUX, Docleur Regent de la Fa- culte de Medecine de Paris, Membre de rAcademie Royale des Belles-Letires, Sciences et Aris de Bordeaux, et de la Societe Royale d'Agriculture de la Generalite de Paris, Tome XIX. a Paris I 763. cheZ Vincent. 8. Alph. u. pl. I 3. Tome XX. I 764. Alph. I. pl. I 3.

i. e.

Diarium ad artem salutarem, chirurgiam, pha maciam, etc. pertinens. Auctore Cl. A. ROUX. . Tomus XlX et XX. T. XIX. Tn mense Iulio 1763 haec inprimis recenseri me-I rentur. p. 2I. a. Obseruationes de specie colicae, quae colicae pictonum stat is es, et in Abbatia Sauigny foeuit; am

nore Cl. MARTE AU DE G R AND VILLIER S.

Dolores ventriculi leues, et digestio dissicilis praecedunt, accedit obstructio alui, ardor ventriculi, vehementissimi dolores intestinorum, spasmi insignes extremitatum, quae postea moueri non Possunt, h-suria, interdum febris plerumque maligna, per vibginti dies cum delirio continuans. Iuniores ab hoc morbo inprimis assiciuntur, quibus saepe lethalis est. Clysmata, balnea emollientia, et antispasmodica

maxime profuerunt.

p. 4 I. 4. Obser tio de perniciose esse feminum Dosistami. Auictore Cl PLANCHON. Medicaster duos scrupulos horum seminum, ut specifici in calculo et

haemorrhoidibus, pro dos dedit. Cum imperitus, his

75쪽

his morbis non laborans, nouem doses intra fres dies sumserat, sensit vertigines ac dolores insignes

capitis, somn Olentiam, motus conuulfiuos, prostr tionem virium, tandemque incidit in maniam et epi-lepsiam. Attamen venaesectioneS, euacUantia, vesicatoria, et inprimis acidorum, roborantiumque usus aegrum tandem in sanitatem restituerunt. . Obseruatio de retentione urinae, c0mplicata cum p. 7O.

pro nisu magnae partis intes ini recti. Auctore Cl.

LEAUΥAUD. Puero oneiani magna pars infestinirem, alias sponte recedens, nunC, Ob retentam per . quatuor dies urinam, ano in carcerata propendebat. Post venaesectionem, balneum calidum, et lamenta emollientia, tandem reductum est intestinum rectum, atque aeger, urina catheteris ope edulla, conualuit,

et spongia, imbuta solutione sacchari saturni et aluminisque, per sex menses ano applicata, prolapsus intestini recti plane curatus est. Mense Augusto. s. Obseruatio Cl. LE AUT AUD de corPore pere' p. III. grino, per ιδ menses in Vulnere, frest ulla incommodo, relicto. Quinquagenarius lapsu laesus est iunco, qui cutem perfodiens in gluteo sinistro iuxta os sacrum haemorrhagiam excitabat. Specillo nihil peregrini in vulnere detectum est, quod tandem, Cum aeger

eius dilatationem recusaret, Coaluit, nec intra I 8

menses doluit. Tandem, ob insignes dolores ibi sentitos, cicatricis incisio, quatuor pollicum long tudine, facta est, ex qua pars iunci, longitudine duorum pollicum et crassitie quatuor line rum extrali batur, ac vulnus postea breui tempore curatum est. Mense Septembri. 6. Obseruationes de Uu aliasium volatilium in pm p. 26λralsi. Auctore Cl. 1 AHAN DE L A CHAS NE.

76쪽

Obs. I. Feminae 7 I annorum, hemiplegia dextri lateris laboranti, dedit omni bilis io sex guttas alca.li volatilis aromatici in ptisana, quo sudor excitatus et quarto die omnis morbus superatus est. Obs. 2. . Alia I 8 annorum, per quinque dies paralysi assiecta, sumsit, post vomitorium, octo guttas spiritus volatilis cornu cerui, eiusque usu per tres dies adlibto motum membrorum recuperauit.

Mense Octobri. s. O feruationes de hemeralopia et ' nyctalopino

Auctore Cl. DUI ARDIN. Obs. i. Puella septennis post rubeolos lucem diurnam perferre non poterat, versus vesperam vero visu utebatur. Cum Auctor clausas eius palpebras aperiret, sensit puella grauem dolorem, ae emanarunt laCrymae acres, Corrosiua . Suasit venaesectionem, vomitorium et vesicatorium nuchae, ad derivandam hanc acrimoniam, sed successum horum remediorum non amplius obseruare potuit. Obs. 2. Iuvenis, ocho decim annorum, post suppres am excretionem pituitae, alias matutino tempore factam, incidit in nyctalopiam, ut vespera debili visu, noctu coecitate laboraret, interdiu vero visu persecto gaudens; cui Cl. Auctor post venaese- Chionem praescripsit purgans e puluere de tribus, regimen accuratum et potum decocti rad. Chinae, tandem vesicatorium post aures, ac intra mensem aeger visum persectum recepit. 6. Obseruntio de gangraena totius intestini recti: a Cl. P A s Q U I E R. Tricenarius, per octo dies dia rhoea serosa vexatus, contraxit procidentiam intestini recti, quod, cum non repositum fuisset, ac fore te contracto sphinctere incarceratum, gangraena tuctum est. Dissecuit Cl. Auctor corruptam partem, et huic canali i immisit turundam, unguento digestibuQ imbutam, quam Post deligationem rursus eduxit,

77쪽

ut canalem elongaret, ac vicinis partibus applicaret, strictaque diaeta suppuratio bene successit, et aeger paulo post plane sanatus est. . Obseruatio CL MARTING ne glacta operatio- p. 3 Si ne empyematis. Puer IS annorum, post lapsum ind01trum latus thoracis, statim ibi sensit dolorem ac , tum cum febre insigni, et quarto die ibi perceptus est tumor oedematulas. Die decimo quinto Cl.

Auctor accersitus proposuit operationem empyem iis, qua recusata aeger tandem mortuus est. In cadaueris disquisitione latus assessima thoracis tribus mensuris puris albi repletum inueniebatur, et pleura plurimis granulis albis erat referta; patet igitur, operationem empyematis, si is vel ao die facta e set, aegrum sorte saluasse. 8. Obseruatio Cl. LE Aoux de Uulnere, granulis p. 3plumbeis explasffacto. Tricenarius, tubum selopeti manu tenens, eius explosione improuisa laesus est in hypochondrio dextro, inter tertiam quartamque costam spuriam. Vulnus, altero demum die disquisitum, erat magnum, ac multae costae simul ha-ctae. Cl. Auctor e dilatato vulnere multa eduxit grana plumbi, corp0ra peregrina, et fractas partes costae tertiae et quartae spuriae, atque dilatato peritonaeo laeso, vulnus transuersale, trium pollicum

longitudine, semi pollicis latitudine, in iobo magno

hepatis detexit, unde extraxit granula plumbi, ac denique hoc accurate deligato et caute tractato,omnia bonum euentum praedicebant. Attamen post me mlam sensit aeger tumorem sub angulo inferiori sc pulae, quo aperto essluxit pus cum corporibus per grinis, et ex inciso tumore, sub musculo dorsali magno haerente, exiit particula corporis unius poli. longitudine ac duarum linearum latitudine, et pus opluribus sinubus, a granulis plumbeis lactis, em nauiti aeger vero inter duos menses cum dimidio plane sanatus est. O. Om

78쪽

patione duorum tumorum magnorum. Obs. I. Uadragenaria laborabat tumore cancroso palati, ad radicem dentium incisoriorum maxillae superioris, qui totum fere os occupabat, et pugni magnitudinis instar ex hoc propendebat. Eius basis dura, substantia cartilaginea, ossa palati firmiter adhaesit. Ad

quem tumorem exstirpandum chirurgus eum incidit ad radicem alveolorum, atque ter a copioso sanguinis es uxu in hac operatione interruptus est. Tu- moris pondus nouem uncias aequauit; vulneri applicabatur puluillus, cum puluere sperniolae C R OLLI I Conspersus, atque cicatrix intra octo dies co luit, salua aegrota. Obs. a. Alia , 3 annorum, conquesta est de tumore magno ad inferiorem partem lateralem dextram ventris, qui magnitudinem lagenae duarum mensurarum superabat, et pedunculo, pugni crassitie, adhaerebat, quem, cum ligatura paruna esliceret, Cl. Auctor una incisura dissecuit, ac multum sanguinis ex hoc vulnere, tres pollices amplo, es

fluxit, aegra vero intra mensem conualuit. Pondus tumoris, qui interius ex carne ac vasis varicosis

constabat, quatuor libras superabat. I o. Obseruatio CL DENis δε exstirpato et sanato tumore fungoysi oris, quo laborabat rusticus, cui, ad dentes molares sinistros ortus, totum latus oris obtegebat, ac masticatos cibos sanguine inquinabat, nec, ob adhaesionem cum lingua et fundo oris, libgaturam permittebat. Euulsit igitur CL Auctor dentem, inter dentes alterius lateris suber posuit, atque tumorem postea exstirpauit et aegrum sanauit. P. 4IO

Mense Nouembri. a. uisola Cl. PHILIP, continens obseruationem de colisa metalli ea, Fe emetici et dro Homum curata

79쪽

Typotheca, ex consuetudine typos saepe ore tenens, su bito incidit in colicam vehementissimam, conuulsiones, affectum comatosum, alui obstructionem pertinacissimam, Cet. cui Cl. Auctor, reliquis iam frustra tentatis, dedit Clysma cum Colocynth. gr.

I 8. et hieraepicrae drachma Vna, ac potum ex aqua card. benedict. canetl. consecf. hyacynth. et sex granis tartari emetici, cuius dosis sequenti die duplic, ta est, postea aeger aliquot purgantia sumsit, et

plane conUaluit. 3. Obseruatio de morbo venereo inlinerato perti-p- ΑΙ naci, secundum nouam methodum tractato. Auctore

Cl. Ρ ASSERAT DE LA CHA PELLE. Vir, qui ante nouem annos gonorrhoea laborauerat, incidit

in luem veneream, cum ulcere glandis ac phimosi, et post largum usum mercurii copiosa saliuatione creberrimaque alui deiectione maxime debilitatus est. Postea paululum restitutus maculas rubras cutis semsit, quae tandem in ulcera mutabantur, saliuatio copiosa denuo irrupit una cum sebre, accessit ophthalmia pertinax, quae visum dextri oculi plane aufer-xebat, sinistri maxime imminuebat; sed usu medic mentorum amarorum, balneorum et frictione me curiali symptomata haec cedebant, ac vicera paulo post hine illinc denuo exorta eadem remedia requirebant. Pessimis tandem symptomatibus venereis rursus affectum aegrum subiecit Cl. Auctor methodo medendi K E Y s E R I , et successivum augmentum trochiscorum, venaesectionum ac purgantium, qu0d ille commendat, tam prospero cum euentu adhibuit, ut aeger breui tempore visum, motum membrorum, et plenariam sanitatem recuperaret.

6. Tres obseruationes I. de medela po*yi mucdyi n. 4s 3. a. de trausudatione lymphatica: 3. de Maenomen pecvlimri, quod res vulnui abdominale occurrit. Auctore C u Mo Nae, fit. Obs i. sexagenaria gQ

rebat

80쪽

rebat in cauitate narium sinistra polypum, consstentia gelatinae carnis, colore rufescente. Huic cauitati immisit Cl. Auctor vltra mensis spatium turundam, solutione saturni imbutam, sed frustra; postea aegra ex con silio medicastri ibi applicauit turundam sebo liquido immersam, ac intra duos menses polypus hinc sensim decrescens plane dissipatus est.

Obs. r. Tornator contundens tibiam, ei applicauit spiritum vini, maximamque irritationem dolo- rosam effecit, et post usum cataplasmatum emollibentium sub aponeuros ortus est abscessus, quo incibso essluxit libra una puris, et vulnus intra duos menses. coaluit. Postea e superficie cutis, cataplasmatibus tractatae, exsudabat ros lymphaticus, siue potius serosus, cutem arrodens, nec, nisi puluillis, solutione ex aluminis 28 et praecipitati rubri zs; imbvitis, cedens.

Obs. 3. Quadragenaria cultro laesa est in ventre, tres vel quatuor pollices ab insertione inferiori musculi quadrati lumborum; parum sanguinis es- fluxit e vulnere, idque intra octo dies coaluit. HO-xa quinta post acceptum vulnus aegra minxit sedecim uncias sanguinis, rediitque hic mictus cruentus per quatuor dies, sensim in minori copia ac sine dolore. Aegra debilitata sumsit clysmata aquae frigibdae, constrinxit ventrem fasciis, lecto se detinuit, et victu refrigerante usa est; sic cessauit hic mictus cruentus, ac die decimo urina pura reddita est. Cum vero lectum citius reliquisset, denuo per tres dies sanguibnem minxit, sed eodem regimine, et seruata quiete in lecto per tres hebdomadas, ac usu tandem lactis, nullus amplius sanguis ex urethra eiectus est. Vbdetur acumen cultri pelvim renis transiisse, ibique vas laesisse. P. 4 8. 7. Obseruationes ρeculiares: I. de Perme cum PH. riecto, ex epi tu Cl. R A I s a N ad Cl. ALLEA UME. Quin-

SEARCH

MENU NAVIGATION