장음표시 사용
61쪽
sectiones saepius repetitas instituit, diaetam lacteam
et vegetabilem, setacet adplicationem, equitationem et aerem liberiorem commendat. Concedit quoque insusum corticis Peruviani, cum id, ex eius obseruatione, nullum calorem in aegro excitet. Caussam remotam et externam febrium remittens p. I 8 . tium et intermittentium, quae in castris grassantur, ponit Noster in calida et humida atmosphaerae dispositione, internam vero et praedisponentem in limitate solidarum partium, et putredinosa dispositione humo- Tum, quae ex aeris constitution e orta est. Occasio. nales tandem caussae ut plurimum omnia illa diaetae vitia sunt, quae sanguinis motum vehementer excitant, vel perspirationem supprimunt, quae quidem suppressio eo magis nocet, quo maior est Corruptio, qua humores iam antea vitiati sunt. Proximam vero caussam harum sebrium definire Cl. Auctor non audet, cum, uti in omni, ita etiam in hoc morbo, multa adhuc obscura sint. A veteribus f
bres hae ideo biliosae dicebantur, quia bilis vitium
pro caussa horum malorum habebant. Bilis tamen . corruptio magis effectus est, quam caussa morbi, licet non negandum sit, bilis deprauationem, ex labro ortam, secundam caussam irritationis et malorum
ab irritatione pendentium esse posse. Relationi porro de hoc morbo Cl. PRINGI et in hac editionop. 197. subiunxit relationem Cl. Huc κ de febre biliosa Indiae occidentalis. Ex ea patet, febrem flauam thst yellum sever) a remittente vel intermittente biliosa gradu tantum differre. In cura febrium castren-P. 2OI, sum nunc Cl. PRINGLκ post venaesectionem si tim purgans dat, et post illud quartam partem grunt tartari emetici ter vel quater de die porrigit, cum in usu huius remedii maius praesidium, quam in Vsulpezaeuanliae, positum sit. Vix unquam sebres illae, nisi in vex/s tertianas vel quartanas iam mutat
62쪽
sint, eorticis ope tuto supprimuntur, quo medicamento in uniuersum in huius morbi medela vix opus p. 2 Q. est. Si vermes adsunt, qui saepe mulsa symptomata in hoc morbo excitant, citius illi expellendisi mi purgantis ope ex rhabarbaro, cui calomel addutum est. Communicantur quoque obseruationes Cl. D E MON CAY, medici Rotero damensis, de hoc morbo. Hic vomitorium tres vel quatuor horas ante paroxysmum dat, deinde eccoproticis aluum
per omnem morbum laxam seruat, atque hac methodo quotannis magnam aegrotorum copiam autumnali tempore Curat.
p. a I9. Trachationi de dysenteria pariter quoque multa in noua hac editione ab IlL Auctore addita sunt. Huc pertinent primo ea, quae de significatione vocis
P. zaa, dysenteriae in uniuersum profert. Porro tam ex suis, quam ex aliorum medicorum obseruationibus , contra SYDEN HAMUM probat, minime tot dysenteriae species dari, quot variolarum, medendique me thodum vix adeo diuersam requiri. Negat quoque contra eundem, dysenteriam reperiri, in qua nullae sint deiectiones, atque in curatione non semper requiri euacuantia, sed quandoque omnem curam laudant ope absolui posse. Ipsa quoque morbi huius
descriptio, eaque, quam SYDEN HAMus dedit, multum auctae hic deprehenduntur. Corpuscula pinguia siue carunculae, quae saepe cum excrementis in dysenteria eiiciuntur, ex Nostri obseruatione casei naturam habent. Quaenam partes intestinorum in dysenterico adsectae sint, dissiculter, nec aliter, quam ex obseru
p. 246. tione symptornatum, definiri potest. lia dissecto cad uere hianterici Cl. Auctor pustulas variolarum sim, les in crassis intestinis inuenit. Harum sedes in cellulosa, quae villosae subiicitur, erat, villosa vero ipsa illaesa. Simile quid alii quoque obseruarunt, licet
id ignorare videantur a O N N E T V s et M O R G A G N U S., Caussa
63쪽
Caussa dysenteriae remota eadem est, quae sebrium p. 2s r.
biliosarum, exacte quoque praedisponenteS et Occasionales utriusque morbi inter se conueniunt. Dissert tamen uterque morbus in eo, quod dysenteria contagiosa sit, contagio per excrementa inprimis
p pagstto. Caussa dysenteriae proxima a Cl. Audio p. 2SQre non amplius in putrido fermento ponitur, sed accedit magis ad I IN NAEi opinionem, qui eam in disia exunthemata viva, animalculis quibusdam adscripsit. Licet Cl. Auctor, veteres sequutus, dysenteriam ad biliosos morbos retulerit, tamen bilis, quamuis in initio morbi corrupta esse possit, ubi morbus iam adoleuit, nullo manifesto vitio laborat, neque ipsum hepar aut vesicula fellea assiciuntur. Uitri p. 26o. antimonii cerati usum, licet de praestantia huius remedii persuasus sit, nunc plane neglegit. Vtitur vero ipecacuantia, cui pauxillum tartari emetici addit, sique purgante opus est, rhabarbarUm Cum Calomel iunctum exhibet. Opiatis in hoc primo st dio parum confidit. Adducuntur quoque Cl. H u C Kde dysenteria obseruationes, qui etiam ipecacuantia cum pauxillo tartari emetici iuncta in refracta dosi
usus est, et methodus Cl. MONRo, qui, uti ex eius libro notum est, purgans ex manna, sale et oleo
compositum exhibet. In secunda periodo Noster p. 27o. laxantia et sal amarum dat. Clysin ta quoque, ascito iis laudano, commendat, et hac methodo opbum in dysenteria optime exhiberi posse, contendit. Si acida in ventriculo adest acrimonia torminaque
excitat, terrea commendantur, si vero nullum acidum praesens est, niveilaginosis acrimonia inuoluenda est.
Adhiberi quoque potest solutio cerae cum sapone, a CI MONRo iam laudata. Si pulsus debilis fit, et
aphthae, singultus, anxietas praecordiorum aliaque mala symptomata accedunt, Corticem cum serpei
taria porxigit, qua methodo etiam Cl. WHYπε in praxi
64쪽
praxi sua usus est. Cl. Huc K, si intestina inflamma. ta sunt, et gangraenae metus est, Clysmata ex dec P. *77 Lo corticis vel aliis adstringentibus iniicit. Cum in graui morbo ventriculus solam fere aquam calidam retineat, forte ea sola ad dysenteriae culam lassicere posset. Probant hoc obseruationes Nostro ab
Ill. S E N A C communicatae. Hic post venaesectionem et emeticum, neglectis omnibus medicamentis aliis et alimentis, iusculum tantum tenuissimum exhibet, in cuius mensura una granum unum tartari emetici solutum est, sique tormina adsunt vehementissima, ad ea sopienda syrupo papaueris albi utitur. p. 279. Tertium morbi stadium Cl. Auctor ponit in tenesmo, aegro post morbum superatum adhuc molesto, vel in debilitate intestinorum ex morbo relicta. Si tenesmus oritur ex saecibus induratis, conducit uncia una salis amari, in mensura una aquae soluta, per haustus sumenda. Si ex ulcere prouenit, Optata evhibenda sunt, vel sebuin vervecinum in lacte co- Etum, cui amylum addi potest. In recidiva adstrim
gentia curam absoluunt. Sitnarouba non multum laudatur, atque Cl. H u C K, eam tantum in stadio te
tio utilem esse, inuenit. Inprimis vero sub usu roborantium diaetae ratio in hoc stadio habenda est, cum in sola lactea vel vegetabili diaeta maius saepoauxilium sit, quam in medicamentis. p. 287. Ex iis, quae Cl. Auctor de febre carcerum vel no- secomiorum maligna habet, sequentia notasse sussi- P. 29 O. ciat. Vnicum fere signum pathognomonicum, ex quo in initio a reliquis febribus distinguuntur, manuum
P, Z 97. tremores sunt. Ex Cl. CLEPHAN Obseruatione
morbus die decimo septimo potissimum in melius
mutatur. Quodsi aeger, in quo morbus iam adoleuit, de nausea conqueritur, magnum periculum ei imminet. In aliis febribus, contra idem hoc symptoma Cl. Auct0r Riuerianam mixturam utilem deprehendit.
65쪽
hendit. Analepticorum usus nunquam crisin azze p. 3IS. lerat, quae raro ante decimum quartum diem morbum soluit. Vesicatoriorum loco, si periculum phre- initidis imminet, lamenta ex aqua et aceto, supra iam
laudata, hic quoque utilissima dicit. Tumores metustatici saepe cataplasmatum usu, si ea frigefacta sunt, materia per frigus retropressa, desidunt, hinc saepius mutanda, vel eorum loco emplastra gummosa adplicanda sunt. Post morbum superatum vel crisin factam cortex optimos essectus habet, mor P. 3I8bique reditum impedit. Superest, ut de iis, quibus appendix aucta est, breuiter dicamus. Pertinent vero ea partim ad Cl. Auctoris cum Cl. DE HA EN controuersiam, partim ad ea, quae Cl. GABER contra Nostri experimentum
adduxit. Contra Cl. DE A A E N libellum de febrium p. 94. diui ne Cl. PRINGLE varia monet. Negat pri'mum, se aliquid in libro suo de morbis militum do febre miliari protulisse, asseritque, se nunquam febrem miliarem et malignam nos comiorum pro simili morbo habuisse. Neque maligna febris Nostricum febre pelechiali a Cl. DE HA EN descripta eadem est, cum in febre carcerum, petechiae nou seiri P. 97. per adsint, petechialis contra semper sit cum pete-chiis. Contendit porro, petechias, prout eas Cl.
DE HA EN descripsit, non conuenire cum maculis a se obseruatis. In Anglia in uniuersum rarissime occurrunt, neque cutis variegationes, a Cl. P R I N-G L E obseruatae, responderunt descriptionibus pete-chiarum ab aliis traditis. Maculae vero hae, quibus P. I OQ. aegri corpus Variegatum est, oriuntur ex effusione
sexi et languinis per putredinem resoluti in ipsius cutis cellulas. Hinc rarisiime in facie occurrunt, cum ibi culaneus habitus longe strictior sit, quom in reliquo corpore. Vibices vero siue striae purpureRR qua' non nunquam Obseruantur, oriuntur ex disim
66쪽
disruptione vasorum Curaneorum, a putredine quo dammodo solutorum, per digitos aegri corpus scalpentis. Errat Cl. D E MAEN, dum sedem petechi xum in cuticulam vel telam cellulosam, quae inter cutem et cuticulam est, ponit, neque sub cute inpinguedine vel musculis sedent. Credit Noster, Cl.
DE H A EN nunqUam petechias vidisse. Vix enim, si vidisset, eas ad eruptiones miliares referret, cum quibus non magis, quam cUm variolis, Conueniunt.
P- Q7 Defendit porro medicos Anglos, ostenditque, illos
minime regimine calidiore miliarium generationi ansam praebere. Saepe enim, vel optima antiphlogiustica methodo adhibita, tamen miliaria erumpunt, et critica sunt, nam symptomata tollunt. Neque in maligna febre calidioris regiminis effectus petechiae sunt. Cum enim illae maculae a putredine oriantur, tune tantum proueniunt, quando vitalis indic tio nimium neglecta fuit, aut vires depressae sunt. Interim, licet Cl. PRINGLE miliarem febrem non attigerit, neque petechialis febris Cl. DE H A E Nidem sit morbus cum febre maligna Nostri, tamen methodum suam ita defendit, ut doceat, se non nimium aegros calefacere, atque cardiaca tantum pometigere, ubi vires aegri nimium depressae sunt, in quo casu optimum effectum habere solent. Hinc
optat Noster, ut Cl. D E H A E N non theo reticis a gumentis, sed experientia, c0ntrarium probare velit. P. II O. Secunda controuersia, quae Nostro cum Cl. DEA A E N intercedit, est de usu camphorae. Asierit vero Cl PRINGLE, se camphora tantum uti ad sp sin os leniendos, ubi delirium imminet, et ad blam dam diaphoresin excitandam, nunquam vero se illam ut paregoricum vel analepticum adhibere. Ter- P. II a. tia est de vi anti septica alcatinorum fixorum. Vol, tilis odor, quam Cl. DE HA EN post admixtionem albcali fixi in urina obseruauit, ortus est ex alcatina volati
67쪽
volatili parte urinae, quam aleati fixum expulsit, neque putredinis signum fuit.
Cl. GAugst in miseel laneis Taurinensibus ')pro- p. II 7. bauit, omnino humores nostros, dum corrumpuntur, aleatinos fieri, quod Cl. PRI N GL E antea negauerat. Concedit nunc Cl. PRI N GL E, in putrefactione omnino esse aliquod tempus, ubi partes animales p. trefactae cum acidis effervescant. Ipse enim Noster bilem ex icterico sumiam cum acidis effervescere vidit. Expulso vero et dissiato alcati hoc, putrefacta corpora nullum amplius effervescentiae signum dare solent.
IX. Principia medicinae. Auctore FRANCis cono ΜΕ, Medico Regio, et Collegii Medico- . 'rum Edinburgi Socio. Editio secunda. Edin- burgi impensis A. Millaretc. 1762.8VO. Pl. a . Cl. Auctor in compendium hoc praecipua medicinae practicae principia ita redigere conatus es , ut historias morborum depingeret, curationeS-que usu confirmatas breuiter et succincte traderet. Vsus vero est praecipue HOFFMANNo ex recenti Oribus, addidit tamen tum aliorum celeberrimorum practic0rum, tum suas quoque hinc inde obserua
Diuisum autem est totumhoc opus, praelecti O- P. I. nibus academicis accommodatum, in tres libros, quorum primus de sanitate es m0rbis in genere, se cundus de morbis febrilibus, et tertius de morbis non febri ibur agit. Traditur itaque in primo libro h gieine, pathologia et therapia generalis breuissime. Iu
vid. Comment. Vol. VIII. Pag. S94-
68쪽
p. S I. In libri secundi parte prima Cl. Auctor de di,
uersis morborum diuisionibus disputat, febreque in
P. 63. uniuersum. Calor febrilis non tantum ab attritu, sed etiam, cum neque in morboso, neque in sano homine calor exacte quadret augmento vel diminintioni motus, a continua humorum in putredinem procliuitate prouenit, praecipue in putridis. Putredinem enim semper calor sequitur; quo maior est putredo, eo maior quoque calor est; calor per dies aliquot post mortem durat, putrescentibusque in hydrope humoribus calor superuenit. Calorem ad gradum i 67 thermometri Farenheltiani Cl. H o-M E adscendere, sine ullo periculo insequente, obse p. 7o. uauit. Pars secunda de febribus, quae in totis eorporibus consistere videntur, inscribitur. Inter eas prima est inflammatoria, altera lenta neruosa, tertia putrida, quam sebris intermittens, sebris remi, tens, tandemque febris hectica seu marasmus excipiunt. Cum frigus certa perceptio in animo sit, caloris absentiam non denotat. Nam tum aliorum, tum Cl. Auctoris experimentis constat, maiorem in frigore febrili iam inchoato adesse calorem, quam in eodem corpore sano. Crusta alba inflammatoria in sanguine hominis, qui febre inflammatoria laborat, oritur a volatili aliqua et septica materia, particulas
serosas eleuante et coniungente, forte a materia
perspirabili retenta. In febre neruosa lenta surd, tas, quam alii bonum signum esse contendunt, inter p. 96. mala habetur. Pars tertia de febribus, quae in pa te quadam oriuntur, agit, atque tu ea primum diSpiniatur de inflammatione eiusque. vario exitu in gene-xe, deinde de phrenitide, ophthalmia, angina, tusi Periplaeum Onia, pleuritide, paraphrenitide, phthisi, pulmonali et tabe, inflammatione ventriculi, dysenteria, diarrhoea et lienteria, colica, cholera, ileo,
hepatitide, neptiri de et stranguria. In ophthalmia
69쪽
strophulosa cortex Peruvianus, et aquae minerales ferrugineae purgantes, in angina vero inflammatoria gumini guaiacum, post praegressas euacuationes, ut specificum laudatur. Tussis conuulsiva non ex ventriculo oritur, amara enim pulmonibus quoque prosunt, neque per consensum assici videntur pulmones, quia tussi saeuiente saepe ventriculus non i xitatur. Putat itaque Cl. Ho ME, prouenire hanCtussim a maiore partium in catarrho communi affectarum irritatione, et maiore laxitate et irritabblitate tum corporis in uniuersum, tum inprimis ventriculi. Q. Auctor vidit tussim remittentem,
quae periodice definita hora adueniebat, et per horam unam vel alteram instar conuulsuae aegram agi,
tabat. Haec, omnibus pectoralibus frustra applicatis, spatio viginti quatuor horarum cortice Peruviano feliciter profligabatur. in dysenteria radix ipe-caeuantiae, ad grana quinque sexta quaque hora data, utilissima est. Monet tamen Cl. Auctor, pauCOS
aegros nauseam continuam perferre posse. Vitro antimonii cerato, ad minuendam drasticam eius vim, et materiam morbiscam ab intestinis ad cutem determinandam, optum addit. In parte quarta morbi pexplicantur, qui primo in toto corpore, deinde in parte quadam sunt. Huc pertinent arthritis, rheu matismus, febris purpurata seu miliaris, febris scar- latina, erysipelas, variolae, et morbilli. Obseruauit Cl. Auctor lumbaginem rheumaticam epidemice grassantem, cuius caussa in inflammatione ligamentorum vertebralium posita est, et qui venaesessioni, medicamentisque topicis, ut unguentis calidissimis penetrantibus, et emplastris epis pasticis cessit. Speciem illam eruspelatis, quam sYDEN HAMUS iam descripsit, durante constitutione variolosa Cl. Aucter quoque obseruauit. Scilicet febri, tertio vel quarto morbi die, eruptio pustularuni superueniebat, E a quaq
70쪽
quae humorem flauescentem continebant, febremque mitigabant. Disparebant post quatuor dies, et facillime venaesectioni et purgantibus cedebant. Putat Cl. Auctor, febrem variolarum seci indariam
omnino tolli posse pure e pustulis insitione educto. Morbillos Cl. HOME per insitionem felicissimo cum
successu communicasse, iam alibi a nobis adnot tum est ).
p. I 87. In libri tertii, qui de morbis non febrilibus inscribitur, prima parte, proponuntur morbi totius corporis, scilicet scorbutus, hydrops, scrophula seus rumae et scirrhus, tandemque carcinoma vel Canincer. In seorbuto febrem ideo putrefactis humoribus non adeste, suspicatur Cl. Auctor, quia natura putredini se gradatim assuefacit. Scrophulis aciditas, sanguinem Coagulans, haud originem praebet, Cum agi, di vestigia gustu aut chemico examine detegi nequeant, et acida tumorem discutiant, qua propter mugis visciditas seri et lymphae peccat. In Cancro sa- ciet nasique saepe mercurius sublimatus methodo
Swietentana adhibitus, in Carcinomate vero mammuiri a o 7. rum solani infusio utilis est. Pars secunda agit de cerebri neruorumque morbis, ut apoplexia, morbis soporosis, paralysi, epilepsia aliisque morbis conuulbsiuis, malo hysterico et hypochondriaco, insania et odontalgia. Tetanum, omnibus aliis remediis semP. 23 I. stra tentatis, optum extemplo sanauit. Tertia pars continet morbos, qui in partibus oriuntur. Huc vero refert haemop sin, asthina, imbecillitatem ventriculi et intestinorum, haemorrhoides, icterum,
ealculum cysticum, diabeten, incontinentiam urinae, P. z yς. tandemque calculum renum et vesicae. Quarta pars morbos genitalium et uteri comprehendit, mo bos scilicet venereos, Obstructionem mensium, ni miam mensium profusionem, fluorem album, furo