장음표시 사용
531쪽
de utriusque hydrocephali, et externi et inferni, assinisque mali, spinae bifidae natura, pro Consuetudine sua scite et neruose disputauit, suse repetere, sed in medelae, quae sub primordiis mali tantum locum habet, methodo modo subsistemus. Respicit Cl. Auctor in ista ad communes hydropis cuiuscunque regulaS, quae lympham collectam a capite derivari et nouam eius accumulationem auerti iubent. Hinc teneris infantibus crebro electuarium de manna, rhabarbaro vel isti appa commistum vel aliud laxans, et si mammis adhuc inhiant, nutrici laxans praebet. His vero scillam admiscet, si aetate maior infans eo corripitur, a vomitu tamen sollicite cauendo. In hydrocephalo autem externo cutem incidit et plagam apertam seruans, epithemate, Ox aqua calcis, spirituoso quodam liquido mixta, caput fouet. Probat in utroque hydrocephali genere Ill. A s w I E T E N consilium, ut nimirum, iuncta frictione, emplastro vesicatorio miti tota capil-llata capitis pars tegatur. Compressionem simul in auxilium adhibet, sed leuem spleniorum, aqua Calbcis et spiritu vini humectatorum et consueto tantum capitis velamine, firmatorum, οΡz.
532쪽
XXII. Diis inaug. Paris quinti nemorum encephalidisquisitio an atomica, in quantum ad ganglion sibi proprium semiiunare, et ad originem nerui intercostalis pertinet. A uctore
Bins CH, Austriaco Viennensi. Viennae, typis Kali odianis, 176S. 4, pl. F. tab.
Continentur in hac dissertatione Cel. quondam
GASSERI, Prosessoris Anatomiae in Academia Viennensi, praematuro salo ante aliquot annos e vivis erepti, obseruationes de ganglio semilunari nerui quinti paris in cauea ante egressum ramorum ex cranio, quas Cl. huius dissertationis Auctor, qui ex discipulis eius suit, edidit. Reliqua enim, quae de neruo quinti paris et origine inter- costalis profert, ea maxima ex parte cognita sunt, cum Cl. HIRSCH multum egregia ME CRELII Ill. de hoc nemo dissertatione usus sit. Ipsa autem haec intumescentia aut lata expansio, quam truncus quinti paris in cauea sua, ante quam in ramos diu p. I9. ditur, format, ab ili. MECHELIo cum taenia comia paratur : VI EUS SENIUS tamen iam illam nomine gangliformis plexus insignivit, Cl. BERGEN vero gangli fortitiem molem appellauit. Cum vero Cel. GASSER primus ex comparatione huius intumescentiae cum aliis gangliis instituta, hanc intum scentiam omnino ganglii nomine insigniendam esse, p. 38. demonstravexit, Noster ganglio huic nouo Gasseriani nomen imponere haud dubitauit. In hac vero dissertatione primum Noster describit administratio. nem anatomicam, qua, laminis durae matris superius
533쪽
rius discissis, nemus in cavea latens, optime in conspectum venit: deinde de hoc ipso ganglio notat,
esse illud ex transuerso situm, Aguram semiiunae seu p
falcis habere, concauitatem eius Originem nerali, convexitatem autem interiorem frGutis partem respicere, longitudinem eius sex circiter linearum, latitudinem duarum , colorem eiur rubessum et carneum, subsantiamque duriusculam esse. Ostendit porro ex definibtione gangliorum, a WINSLOVIO tradita, omnino hanc intumescentiam, cum plures ex illa rami nerui egrediantur, quam ingrediuntur, tumor quoque et color conueniat, ad ganglia referendam esse: tam p. 23. demque huius noui ganglii ope consensum inter os, linguam, nares, Oculos, auresque gubernari, et
adfectuum animi indicia in faciei partibus depingi,
gent. Phil. et Med. Doeti Sacr. Caec Reg. Maiestatum Pers Chirurg. diis ergo haemo rhoidi recenter tumidae sectio , non hirudo. Vindob. 176S. 8. Pl. 14.Ρroponit Cl. Auctor breuiter illam medendi methodum, qua ille in curatione haemorrhoidum eOeemum , externe tumentium et dolentium, fellei cum successu utitur. Scilicet non hirudines, uti inulti sacere solent, applicat, sed veterum potius consilium sequens, incisionem eo loco instituit, ubi punitiun liuidum vel nigrum latentis in varicosa vena grumi sedem indicat. Hac enim ratione morbus, etsi duplex quoque sit, vena etiam interius t mente, tamen feliciter soluitur. Nam grumo inse-LI a rius
534쪽
rius euacuato, sanguis etiam superius haerens, vel proprio pondere, vel compressione a foecibus orium da, expellitur. i Hirudinum autem usum reiiciem dum esse Cl. HuMso URG putat, Cum venam tumidam pro lubitu medentis non mordeant. floridusque sanguis per vulnus adeo angustum exire possit, grumoso successive tantum suppuratione resoluendo. Sectione instituta, venae sanguine, eas antea distendente, nunc liberae factae, constringendae et roborandae, curaque interna caussae, quae morbum Produxerunt, emendandae sunt.
XXIV. Dei Moti deli' Iride. in Lucca nella Stamp ria di Iac. Giusti, I76S- pl. 7ό-
De motibus iridis. dedicatione huic libello praesxa patet Auctorem illius esse Cl. FELICEM FONTANA,
qui hoc ipso opusculo egregium profecto specimen
doctrinae et sollertiae suae in obseruatione phaenomenorum naturae dedit. Diutium est illud ab A ctore Cl. in quinque Capita, quorum primo Ostenditur, causiam motuS iridis, quo a luce valida constringitur, in debiliore vero dilatatur, positam esse non in irritatione quadam ipsius iridis, a lucis radiis prosecta, sed in singulari quadam retinae adfectione, pendente ab iis radiis, q* per pupillam ad ret,
nam transeunt. Cum Ill. HALLE Rus videret iridem, acu aut alio corpore irritatam, non contrahi, conclusit, hanc membranam ita Comparatam ess e, ut nullo alio stimulo, quam lucis obediat, motumque eius
535쪽
eius a lucis stimulo pendere, quo irritata se constringeret, iterumque, eo cessante, dilataret. Quae quidem HALLE Ri experimenta eo successu CL FONTANA repetiit, ut cognosceret, iridem non contrahi siue cornea perforata stilo irritetur, siue, cornea penitus resem, stimulus aliquis ei adplicetur. Neque scintillarum electricarum hac in re aliqua vis est. Expertus vero est Auffor Cl. cornea ablata humoreque aqueo effuso, tamen pupillam in luce vi-
uidiore adhuc constringi et in debiliore dilatari licet ille motus paullo languidior tunc sit, quam antea. Interim plura experimenta, in sele instituta et in ho- p. 7. mine Caneque repetita, Cl. Auctorem docuerunt, ipsam hanc contractionem iridis non essectum esse radiorum lucis in illam incidentium, sed ad eam efficiendam requiri, ut radii per pupillam ad fundum oculi transeant. Lucis enim radii, per conum in se-lam iridem intacta pupilla incidentes, nullam contractionem eius excitarunt, quae tamen extemplo con
tingit, ubi radii per pupillam, iride nullo modo tacta,
ad fundum oculi peruenerint. Cum vero crystallinus et aqueus humor sensus et irritabilitatis expedites sint, patet contractionis iridis causi am in singulari quadam retinae adfectione sitam esse. Explicat hinc Cl. Auctor, cur in perfecta amaurosi pupilla plane non contrahatur, et in catarracta atque glaueο- mate tantum ex parto, cum motus pupillae semper
rationem habeat ad sensum, in retina superstitem, et lueem, quae ad illam transit Secundo capito de caussis, ob quas lux in reti- p. i7 nam incidens, pupillae confixictionem producat et upro statu naturali iridis CL poNTANA disputat.
Docuit vero primum nullam inter retinam et pupillam connexionem existere, et hypothesin Cel. MORS AGNi refellit, qui putauit, caussam huius phaenomeni positam esse in retinae ulteriore ad ciliare
536쪽
corpus progressu, ob quem pro varia retinae irrit tione ab immisso lumine continuo quoque ciliare
corpus et annexa iris varium quoque motum exer- Ceant. Neruus enim, ex quo retina conflata est, non
irritabilis est, neque in membrana molli et mucosa tam validae oscillationes oriri possunt, ut ciliare P corpus et adnexa iris inde moueri queant. Transieporro ad statum iridis naturalem et ex experimentiS, in selibus et infantibus captis, cognouit, illam in somno penitus clausam esse, ut itaque contramo
pupillae pro statu iridis naturali habenda sit, qua in
xe a plurimorum physiologorum mente Auctoris Cl. sententiam recedere neminem fugit. Ostendit por ro iridem ad anteriora connexam esse in contractione pupillae, ea vero aperta planam illanx fieri, neque hanc convexitatem oriri a lentis crystallinae pressione, cum, cornea exsecta, iris ad lentem depre sa sponte iterum conuria fiat. p. 36. Tertio capite Cl. FONTANA probare annititur motum iridis, cum neque a luce, in ipsam iridem incidente, pendeat, neque retina Cum iride ullo modo cohaereat, plane non mechanicum, sed volunt rium esse, atque ad actiones animales pertinere. Confirmat vero illam sententiam tum argumentis sumtis a variis phaenomenis, quae in fele obseruauit, V. c. ex effecfu terroris in pupillam: tum pham nomeno, quo pupillam in contemplatione obiectorum remotorum dilatari, in consideratione verum minutorum corporum claudi, obseruatur: ut ta- ceam alia argumenta, a consensu duorum Oculorum, in motibus suis, qui unam caussam, in corpore ipso
sitam, non exterius aduenientem, habent, et a motu
oculi aperti, motum oculi clausi sequente, sumta sunt. p Concludit itaque pupillam ex animi voluntate obmolestiam, a luce nimia prosectam, claudi, eaquS molestia remota, iterum expandi, atque hac ipsa quoque
537쪽
quoque ex re alia phaenomena v. c. dilatationem pu- pillae matutino tempore, aut, quae ex terrore pro
ficiscitur, declarat. Addita quoque est explicatio
variarum aliarum quaestionum, qua partim MARI OΤΥ Ε de choroidea visus organo, sententiam re
fellit, partim ostendit signa prognostica, quae in
morbis chirurgicis ex pupillae mobilitate petuntur, fallacia esse. Probat tandem visionem non uno, sed duobus oculis fieri, et pupillas utriusque oculi usu adsuescere huic motui, eodem temporis momento ab ambabus praestando. Quarto capite ad nonnullas obiectiones, quae P si contra nouam hanc hypothesin formari possint, respondet. Contendit itaque primum constrissionem iridis non violentam ideoque statum praeternaturalem esse, neque dilatationem pupillae, quae in morbis oculi et animalibus mortuis obseruatur, probare, dilatatam pupillam in statu naturali existere. Deinde magis confirmat, quae superius de motu iridis voluntario prolata sunt, docetque ex consuetudine animum suum in hanc partem imperium amittere
eadem ratione, qua motus palpebrarum et Ocul O-
Tum voluntati animi non amplius subiem esse solent. Distinguit enim alliones animales in tal*s, . quae Consilio, et tales, quae usu sine nostra voluntate fiunt. Actiones mixtas, quae scilicet partim Vitales sint, partim voluntati subiectae, existere posse Plane negat, longaque digressione ostendit respirationem et sternutationem ad actiones voluntarias Omnino pertinere. Tandem in fine huius capitis
explicat, quomodo in coeco pupillae aliquis motus superesse possit. Ultimo capite de ratione huius pupillae motus p. 9 CL FONTANA disputat, et concedit illam non patere. Refellit vero praecipuas physiologorum hypotheses de ea re, ostenditque neque a musculosa
538쪽
vi, neque a congestione humorum subitanea in iridis vasa, quae HALLERI est sententia ') illam constrimone in oriri, cum ea contraitio status pupillaei naturalis sit. Putat tamen in iridis constrictione, ex qua pupillae dilatatio sequitur, vasa eius quodammodo inaniri.
Dissertatio inauguralis medica, de elementis et viribus medicis trium aquarum mineralium TFlen sum, quam pro suprema Doctoratus
Pragensis. Pragae, typis Fitshy et Hlad-kyan haered. I 766. 8. Pl. aa. Νon sine voluptate hanc perlegimus dissertationem, multa enim elaborata est diligentia, eiusque Cl. Auctor recentiores optimosque consulit scri- P. I a. plores. In duodecim capita libellus diuisus est: quorum primum de fasibur generatim sumtis, asiisque ad eos rite cognoscendor, praemittendis, inscribitur. Postquam Cl. Auctor generaliores quasdam notiones, de assinitate, de effetini, de igne et calore, de corporibus, quae eandem, quae maiorem mi, noremue inter se habeant assinitatem, de solutione, P. 36. de praecipitatione etc. ex metaphysicis, et physicis egit principiis, ad definitionem salis procedit, nonnullasque communes singularesque salium proprietates adducit: qua occasione salem sic dictum essentialem corticis Peruviani, et saccharum, quae abusive salibus adnumerantur, ex classe salium evcludit. Docet Elem. Physiol. T. V. p. 379-
539쪽
Docet nunc differentiam salis acidi, aleatini et P. S .
salis neutrius, rationemque exponit, cur hi sales, et praesertim neuter non semper conditiones requisitas habeant, quia scilicet mutua et perfecta, ut Vocant, saturatione careant. Qua de re sales medii p. 6y. non debent effervescere cum acidis, quod exemplis probat, illosque refutat, qui contrarium assi in
runt. Fieri quidem interstum posse concedit, ut solutiones salis acidi, cum solutionibus salis aleatini, si scilicet ambae, aut una, vel altera, nimi S aqua dilutae sint, inter se confusae non semper effervescant, cuius tamen rationem in nimia quantitate quae ponit. Hanc quoque copiam obstare dicit, p, 73. quod solutus mercurius sublimatus corrosiuus a sale
aleatino fixo non semper aurantio praezipitetur zOlore. Ceterum dari omnino salem alcatinum mineralem natiuum euincit, licet Complures eum negent, quemadmodum etiam salem alcatinum mineralem volatilem extare asserit.
Caput secundum de principiis proxime consti- p. 8 I.
tuentibus aquam crucis agit. Haez aqua prorumpit
limpida, saporemque habet subsalsum, ex acida lenissime primum adstringentem, nonnihil dein ana,
rescentem, paululumque lixiviosum. Cum re gentibus examinata cum acidis parum, cum oleo tartari per deliquium minime efferbuit, nee mercurium sublimatum aurantio tinxit colore; strupo tamen violarum viridem, et gallarum turcicarum s
lutioni brunnum impertiuit colorem: de quo viti- p. 9x mo experimento recte monet, id minime ita esse comparatum, ut ad serri praesentiam, vel absentiam, inde concludi queat. Interim per tempus et quietem ex aqua hac minerali sponte secedebat sedi, mentum flocculentum luteum, quod siccatum, et cum puluere carbonum in igne tractatum, sincerum
540쪽
martiali separata, decocta, colata, in filtro reliquit terram fere insipidam, cum omnibus acidis enferuescentem, hine alcatinis accensendam. Saleuaporatione et coctione, ut decet, acquisitus crystallos exhibuit prismaticas, quarum pondus ex libra
ciuili Bohemica veteri, quae nostram duabus unciis superat, drachmam unam et grana triginta sex aequauit. Hae crystalli non nisi frigore, adderem humidoque aere, conseruari queunt, calore enim temperato in puluerem album fatiscunt, et in igne P. Ios. facile fluunt. Prorsus igne exsiccatus hic sal nullo cum acido, ne oleo quidem vitrioli effervescit, aqua
autem solutus mutationem omnino aliquam cum
oleo vitrioli , cum alcatinis nullam subit, cuius esse uescentiae caussam Cl. Auctor in superflua aqua quaerit. Quare hunc salem neutrorum ordini inscribit, et salem neutrum aei larem Teplensem nominat. Si huic sali aqua soluto spiritum vini remsi catissimum, alcohol dictum, assundas, sal sub flocculorum forma statim secedit, quod et sali mirabili Glauheri ossicinarum secundum CL Auctorem accidere debet, quod tamen Cl. CARTHEusER huic
In rudimentis Udidrologiae S emati c. g. XXVII.
not. 6. p. 4O. Francos. ad Madr. 17S8. Ut certio-aees fieremus, ipsi fecimus periculum, et ex duabus diuersis ossicinis nobis adferri curauimus salem mirabilem Glauberi, quorum neuter assula alcohol vini, quaesitas crystallos ostendebat. Quum vero Cl. huius dissertationis Auctor hoc pure assirmaret, ipsi nobis paramus salem mirabilem, duplici quidem via, εκ massa scilicet post destillationem spiritus salis Glauberi residua: et ex vitriolo et sale communi mixtis et bene ustis, uti CL NEUΜANNUS illum parare docet; et fateri debemus, solutiones ambas admiXtoalcohol omnino exhibuisse separationem crystallorum, hac tamen differentia, quod post affusionem alcohol,