Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

mi validi, vel spasmorum prodromi, diuersos aegros

mira diuersitate inuadentἡS, Commemorantur. Prognosin etiam et ratione dierum et ratione exitus morbi dubiam esse illico patet. Curationis postea rationes ex variis ausi oribu So. repetuntur. In primis vero studiosius inquirit Noster in urinam geniturae similem, quae in his aegris

ex HIPPOCRATIS Obseruatione essivit, et, praemissis variis commentatorum sententiis, arbitratur, materiam albam, mugosam, crassam, adeoque semini

genitali similem, siue urina, siue alui depositione, siue molestis cum flatibus, siue etiam vomitu emi Liam, hic in felligendam esse. Transit inde ad uri p. 37r. nam arenosam , in aegro, supra descript0, quoque visam, et confitetur se deceptum fuisse. Arenae enim in urina eorum, qui nec nephritici sunt, nec calculosi, deprehensae, bonum signum morbi soluendi esse, ex sua aeque ac aliorum Obseruatione et ipsius Mo RG AGNI I assensu cognouerat; sed, ut ex diario patebat, aeger, supra nominatus, arenulas in urina quotidie serme reddidit, tandem tamen obiit. Reeentet sub finem insignem copiam remediorum, quae huic aegro applicata et propinata sunt, quanqquam selecta, sine omni tamen effectu. Subiungit tandem Cl. Auctor quaSdam de fe-ri. I gr. tano obseruationes. Abscessum ad fauces caussam immobilitatis maxillae fuisse narrat, quae tamen, abscessu rupto, leuata est. Foeminam, validis euacuantibus antea tentatam, inuasit morbus spasticus et febrilis, inter symptomata tristissima accedebat de- utilio, saepe cohibita, et spasmus maxillae. Etsi vero in mortua os sponte aperiebatur, asserit tamen et octo horis a morte praeterlapsis, sic clausam fuisse maxillam, ut non, nisi vi summa adhibita, aperiretur. Erat sorte rigiditas musculorum post: mortem inducta. Tetani saepe recurrentis caussam exputrilagine pri-V v marum

682쪽

marum viarum deducendam in homine, intemperatius vivente, ostendit, morbis autena, di arrhoea crebrius recrudescente, solutus est. Iuvenis contagio venereo assessus et mercurio sublimato curatus, tetanum maxillae expertus est, Opis et Camphora, nec non cataplasmatibus ex fimo equino sanatus. Tandem tetanum ex podagrica materia, opis pasticis potissimum curatum, recenset.

P. I94. Caput quintum de febre miliari ac petechiali agit, ubi Cl. Auctor denuo exclamat, se miliaria

exanthemata, nec hoc anno vidisse et aliorum qaiO-

que testimonia inert, qui, quod simili ratione

aegros methodo antiphlogistica tractant, eundem morbum, alias frequentem, non amplius obseruarunt. Cum itaque sententiam suam, saepe propositani de exanthematibus his non criticis, magiSmagisque confirmatam inueniat, nunc demtim, Cum obtelliones CIPR INGL E in morborum castrensium descriptione, quas in Anglica operis editione legere haud potuit, in Gallica versione perspexit, eidem plenius respondet. Quod vero haec exanthemata ex obseruatione Anii lorum critica pronuntiantur, Noster non nisi ad certam et continuatam experientiam ProvG CZt, et, qua ratione eam inuenerit, describit, cuias aque argumenta breuiter repetit, quae in praecedentibus tomis contra miliaria, ut critica, proposuit. In ea, ut nobis videtur, Opinione versatur, se solum obseruasse, huius morbi genesin experuersa aegros tractandi ratione, ut Viennae, sic et alibi derivandam esse. Haec in genere monet postea vero ad singula CL PRINGI E argumenta attendit, quae, cum controuersae summorum virorum sententiae sine obscuritatis vitio repeti nequeant, mittimus et iantum indicamus, disputari de differentia miliarium et

683쪽

sebris carcerum, de usu camphorae in malignis, de sede petechiarum et miliarium in diuersis integumentorum partibus, de differentia miliarium et pete chialium et praecipue de sanguine putrido vel inflammatorio in his morbis, de usu emeticorum in acutis et quid sit turgere HIPPOCRATIS, quae cuncta sigillatinii perlustrari merentur.

Caput sextum tandem Varia proponit. Vuae p. vi si virtus contra calculum nouis et ab aliis quoque propositis obseruationibus confirmatur. Examen chemicum vires plantarum non declarare offenditur, nonnulla, quanquam minus definita, de genesi calculi proseruntur. Puerorum rhachiticorum sensum varium in contrectatione partium eXperimenta A . de sensibilitate partium dubia reddere dicitur. Ob λ seruationes de pulmone sanguine obs ructo et cordis sinistro ventriculo tamen pleno HALLERI sententiae opponitur et exemplum pleurae intens inflammatae commemoratur. Affert praeterea Cl. Auctor varia ex libris recentioribus, quae Halleri,

nam sententiam de irritabilitate et sensibilitate tim

uertunt.

Fel mustelae piscis in maculis oculorum et albugine, et in m0rbis pulmonicis, maxime autem inflammatoriis, hermes minerale et stibium diapho reticum non ablutum, egregios effectus praestitisse narratur. Neque nocet hoc stibium, si cum acidis exhibetur. Curam haemorrhagiae pulmonis et ventriculi p. dio o. gelida aqua egregie iuuari, obseruationibus illustratur, sed cum metus sit, copioso et gelido potu inflammationem moueri posse,Noster monet, venaesellion, bus nimium motum sanguinis refrenari, et haemo

rhagiam ipsam impetum sanguinis in nimis debilem conuertere. Sub finem varia colligit Cl. Auctor. V v s quae μ

684쪽

quae contra inoculationem eiusque ulteriorem administrationem monenda erant.

XII. Tal, oin Nervere alim anna Egens aper i Man-nishaias kropp, h llit for hongΙ. VetenS-haps Academien, vid Praesidii laedlaggandeden 26. Ianuarii 1763. Och, jam te Uthasthi nervernes sarshilda anatomisi a bestiriD

tryclit hos Direet. Lars Salvius 1763. pl. IS.

i. e.

Sermo de functionibus neruorum Corporis humani generatim, habitus d. 26. ianuarii eoram Regia academia scientiarum, quum praesidis munere defungeretur. Adnectitur tentamen descriptionis neruorum specialis an

tomicae. Auctore ROLANDO ΜARTIN. P uum in omni re anatomica sagaeitatem et peri- . tiam eximiam Cl. Auctor scriptis suis declarauit, tum hoc ipso, quod modo indicauimus, se in neruorum scrutinio sollertem, cultrique anatomiciusu, in iis eruendis, exercitatum, et in libris, qui ad anatomen eorum pertinent, legendis indefessum fuisse, abundo testatus est. Functiones neruorum delineare aggrediens, non id quidem sibi, aliorum suo ingenio indulgentium exemplo tribuit, ut Cerebri et neruorum structuram in ultimis suis staminibbus eruat, et clarissimam de functionibus animalibus lucem accendat. Feliciorem autem longe in i ' abditae

685쪽

abditae huius rei indagine successum exspectat, nistpleroruinque mos esset, communes naturae leges

rigore nimio ad corpus nostrum applicandi, quod ipsum, utpote machina animata, non potest, non leges sibi vindicare proprias, nec cum aliis conuenienteS.

Merito praemisit Noster fructurae encephali, adiunctaeque medullae spinalis et nemorum, ex iis procedentium, pro scopi sui ratione considerationem, quum omnis physiologia anatomiae luce indigeat. Ob desectum igitur huius uxilii non mirum, quod veteres naturae indagatores in tot errores inciderint, qui vel diuersa vocis nemorum significatione, et vario de eorum Origine conceptu man, sesti euadunt. Medullam cerebri ex meris vasculis non mi, p. nuS, ae Corticem eius constare, persuasissimum s bi

Noster habet; nec Opus videtur L ISTERUM et v I EUS SENIUM refutare, qui fungosam naturam illi adscripsere, vel ARGENTERIUM et ΦT AH-L H asseclas, qui pro substantia solida eam habuerunt, vel MALPIGHIUM, Cui ex glandularum Congerie constare verosimile fuit; et sic de reliquissentit. Fauere huic sententiae amplitudinem arteriarum, quae caput et quidem recta linea absque multorum ramorum in via dispendio adeunt, cox- dis viciniam et copiam assurgentis sanguinis existimat; quae omnia prout structuram, recipiendae tantae copiae humorum aptam, supponunt, aptissime autem vasculosa habetur: ita horum vi sit, ut sanguis non copiose modo, sed etiam velociter et ea tenuitate, quae in corde occurrit, sursum pellatur. Quum praeterea diu oculis vascula conspici possint, quid impedit, quo minus et ibi adsint, ubi oculorum acie destituimur. Accedunt sexus trunci arteriosi, antequam cranium intret, copia ramorum intra

686쪽

intra caput, tenuitas membranarum , anastomos es et gyri, et ipsa intestina referens cerebri externa forma; quae iunctim eo redeunt, ut secretio com-m0de peragi postst.

p. 18. Limitem indagini nostrae, si vasculorum tractum in cerebro prosequimur, ponunt linead quae dam rectae albae, vel canales, iuxta se inuicem post ti; qui tam exiles videntur esse, ut secretum iam liquidum contineant. Unde nihil reliquum scrutantibus est, quam ut de eminentiarum, fouearum, sepimentorum, in encephalo obuiorum, natura dispiciant; quarum partium utilitas, licet nostram notitiam lateat: non tamen potest esse exigua, quum omnibus hominum cerebris Competunt, et inter eminentias istas utriusque lateris varista mutuus quidam nexus obseruetur.

- ro. Transitus ab hisce ad ipsas cerebri propagines,

siue neruos fit, quos negat Cl. Auctor communionem quandam, quae ipsum animae domicilium constitueret, inter sese in cerebro habere, quum e contrario seorsim et ex diuersis punctis pronia anent. Quae ab auctoribus variae, tanquam animae sedes, assignantur encephali partes, hasce ideo ista praerog, tilia exuit, tam quod et sine vitae iactura laesae sue runt, quam quod harum quaedam in animalium ce p. z . rebris deficiunt. Interim simplicitati animae ad

uersatur, dispersam per totum corpus eam existimare, tanto magis, quum ligatus neruus infra vinem luna omni sensu destituatur- Hinc Nostro vero videtur simillimum, en cephali totius parti medullari

ac iones animae adscribere.

In neruis ipsis et solidas partes et fluidum, quod in illis latet, seorsim examinat. Quoad istas compagem, quousque oculis percipi potest, tam ante, quam post egressum e cranio et spina vertebrali perpendit putatque eiusdem indolis finem eorum in

687쪽

in parte, ad quam tendunt, quam originem esse. Ex canaliculis numerofis constare, subtilissimum p. 27. liquidum continentibus, multis argumentis probubile redditur, et quam sallax B E L L I N 1 et asseclarum

eius suerit opinio , quod scilicet chordae essent, ostenditur. Expositis variis istis de natura fluidi P. 37, neruei sententiis , diutius paullo illam expendit, qua

electricae indolis esse statuitur. Quae vero haud minus Cl. Auctori displicet, quum elemicus ignis intra canales quosdam sese contineri nota sinat, ictus electrici eosdem omnino in neruos, ac in alias partes effectus exserant, et neruus insuper, qui iustam humiditatem adhuc seruat, pristinam vim ignem elect cum derivandi demonstret, siue ligetur, siue disiecetur, modo posteriori casu extrema disiunc a mutuo sese attingant; quod nouo experimento Cl. xv ILRE, physices lector Stockholmiensis, confirmauit. In eo vero subsistit Cl. Auctor, quod nerueum fluidum pro materia habeat peculiaris omnino et, a reliqui S Omnibus diuersae, nat

vae. Quod vi illa insigni, quam fluidum istud exe

cet, et quae in quibusdam morbis increscit, velocitate , qua voluntati nostrae obtemperat, et commotionibus animi excitatur, subtilitate, quae tamen

non tanta est, ut canaliculorum cancellos transiret,

puritate denique summa, qua fit, ut ipsa nihil sensus imprimere queat, euincitur. uaestio ista, ubi fluidum nerueum, quod se o 6rmel ex medulla cerebri emanauit, subsistat, ita excutitur, ut vero simile fiat, partem eius Per extrema neruorum et por cutiS Poros exundare; unde

virium prostratio ex protracto labore et sudoribus nimiis oriri videtur, annuentibus obseruationibus Cl. Archiatri Suecici sAEC R et Cl. MECKEL, qui in aethiopibus nigredinem non tantum in corpo- re mucoso cutis, sed in ipsa cerebri medulla et termino

688쪽

mino corticalis partis animaduerterunt. Ob nbmiam vero suidi huius subtilitatem dubitat, an cum humoribus aliorum vasorum sese commisceat, at una cum hisce circuitum absoluat. Nec istis subscribit, qui per singulares neruos sui di nerueiseereti partem reuehi existimant, quippe quum

omneS nerui unam eandemque ex medulla originem habeant, et nihil discriminis ratione structu rae inter istos appareat. Discrimen inter neruos senserio S et motorios exploditur, et ad motum, praeeunte HALLERO, modo velocitatem et vim maiorem fluidi

neruei requiri ostenditur. Sedulo quoque sensili tas a vi irritabili distinguitur, quam posterio rem soli fibrae musculari et Noster adiudicat. Nimis prosus a nostra fieret oratio, si quae Cl. Auctor de diuersa neruorum magnitudine et progressu, dispersione, plexibus, gangliis, flexioneque varia docte sciteque, non unice insistens praecessorum vestigiis, sed ipse sua in obseruando dexterita.

te et ingenii acumine usus, monuit, explicare coqnaremur. Consensus vero licet inter neruos exi stat, comm nunionem tamen fieri sensus et doloris inter remotas partes Ob ramorum quandam coniunctionem, negat. Nam omnes nerui ex ipsa

medulla propullulant, et eorum integumenta sensu destituuntur, cui accedit, quod sensus nunquam in unico modo nerui puncto sese exserat. Sed adnexum potius, qui in ipsa neruorum origine in cere. bro locum habet, in hoc ipso effectu respici iubet. Sparsim postquam de sentiendi et motum inducendi vi neruorum egerit, tandem de vi ista, externas ima gines animae imprimendi, disputat. Mentio quo que breuiter fit remedioxum, quorum efficacia in neruos et cerebrum praecipue suse declarat, et morborum, qui affectis neruis eorumque sonti origi

689쪽

nem debent. inter hosce quoque Cancer memora' tur, quem a neruorum vitio prouenire non Onan, no absonum Noster iudicat, incremento eius celeri, dolore diro, tenacitate mali et virtute narcoticorum remediorum inductus. Excipit disquisitionem praecedentem anatomica neruorum descriptio, quae sola nouem fere plagulas complet, profutura iis vel moime, ut opinamur, qui in cadaueribus neruorum scrutinio occupantur. Initium fit a nouem istis nemuorum paribus, quae cranium perserant. HO-rum octauo adiungit par accessorium, etsi commodiorem illi locum inter neruos, e medulla spinali progredientes, tribuat. Post nonum, par intercostate persequitur, in cuius termino inferiori super osse sacro negat, se semper arcum istum a

scriptum inuenisse. Tum ad triginta ista medubiae spinalis paria progreditur, et diuersas eorum propagines ad diaphragma et artus expendit. Vbi-uis praeterea, quae ipse de hisce obseruauit, auctorum dissensus, quoad denominationem, Ortum, nexum aliaque momenta significat.

XIII. Tal

690쪽

XIII.

i. e.

Sermo de optima ad senectutem perueniendi via, habitus in consessit academiae Regiae scientiarum Sueciae, quum praesidis munus

deponeret a D AVI DE SCI IUL Z.

Texere hio pergit, quam ante aliquod tempus te iam inceperat Cl. Auctor, ut qui, diaeteticis

praeceptis, tenellae aetati maximae Opportunis, olim ab eo delineatis ', iamiam ea persequitur, quae inde ab ea aetate, qua homo de rebus suis ipse dispicere incipit, ut ad senectutis eiusque viridis via pandatur, obseruari debent. Neglectu enim commodae diaetae longe plures homines, quam contagiosis morbis vel inopinata morte, intereunt. Prima Auctor Cl. cura infantum, ad decimum quartum usque annum, diaeta dirigenda Occupatur. In hocce stadio viilium blandum et sapidum, crebrius , sed parca quantitate ingestum, exercitationem corporis liberam et somnum satis protractum

commendat, quorum omnium necessitatem ex ipsa corporis in ea aetate indole declarat. Merito vitruperat parentum et praeceptorum morositatem et inscitiam, qua vel minis et ictibus mores infantum corrigero vid. Comment. nostr. Vol. XI. P. 4Ia

SEARCH

MENU NAVIGATION