장음표시 사용
661쪽
quae in fluida potius, quam in solida agunt, quod
fit ab humoribus, qui facile ad aeescentiam vetagunt, v. g. a lacte grauidarum, aut puerperarum, si acore reliquum inficiat sanguinem , a lue scorbitica, Praedis positionem vero ad humoralem melancholiam in indole, a sex rebus non naturalibus enata, quaerendam esse arbitratur. Sic atmosphaeram Angliae frigidam et humidiorem mel aneholiaεnerueae, aridiorem e contrario calidarum regionum
temperaturam humorali magis fauere ex copiosori morborum istorum prouentu ostendit, eoncedit tamen et acerrimum frigus ad melancholicum humorem producendum concurrere posse. Pluribmum etiam nocet et gignendo huic morbo potissi p. inuin inseruit victus durior, tenacior et copiosor, praesertim ex acescentibus et immaturis fructibus, subitus a victu leuiori ad duriorem, a labore et exe citio ad otium transitus , animi tristia pathemata, veneris praeposterus usus, purgantia remedia quaecunque, acrium spirituosorum, praesertim vinosorum, opii, narcoticorumque abusus.
De melancholiae humoralis sede agitur in capite . p. Quamdiu humor melancholicus cum sanguine per totum corpus oberrat, dispositio tantum, non vero ipse melancholiae morbus adest; proxima vero es
stagnatio ; cerebrum ceu debit issima pars resinosas et piceae sanguinis crassi diathesi facillime eedit. Et cum facies in nullo alio, ac in hoc morbo, ita eum interioribus consentiat, haec in his aegrotis, aut magis, aut minus lurido colore indubitata latentis in cerebro mali signa prodit, sieet eaussa eiusdem ab abdominali vitio pendere possit. Hinc grauidas saepe melancholicas fieri, saepiusque iis foedari faciem, rarissimo exemplo nobilissimae αε-
minae, triginta circiter annos natae, grauidae, Auctor comprobat, cui parum melancholicae, septimo Tt i graui-
662쪽
grauiditatis mense lacies sensim nigerrimo colore ad collum usque obducta fuit, intactis oculis intactoque labiorum rubro limbo, qui partus tempore sim dore nigro, lintea atramenti instar tingente, maxi-' mam partem et biduo post lochiis rite fluentibus prorsus ablatus est. In altera vero hanc proximo secuta graui ditate, redeuntem hanc faciei nigredi, nem primi obortae tertianae febris insultus penitus P 30 λ sustulerunt. ' Tertia demum et frequentissima melancholiae sedes ea sunt viscera, quae ad bilis
secretionem, aut per se, aut inito cum hepate commercio. ConcUrrunt. Lienem vero tanto volumine intumescere autumat Noster, ut eo tanquam Tonaeingantur homines, tantaque celeritate detumescere, ut saepe receptaculi ad instar videretur constiti tus; sua vero tumefactione ita intestina comprimere,
ut flatus et borborygini ab eo exire dicti sint sub nomine rugituum lienis, id quod nos in tanto melam Cholicorum confluxu, creberrmisque eorum dissectionibus nunquam obseruasse, ingenue fatemur. Doatra bile vero mota asserit, venenum melancholicum , si aliquid acredinis natiuae Conceperit, glam
dulas lymphaticas inficere, lymphae spissiori inhae-xere, et si ab occupata sede deturbetur, muerrime
alias, NosCl. Auctoris obseruationes nequaquam in dubium
vocamus, miramur Vero, HOS Per integrum nouen
nium inter plus, quam quingentos melancholico S m niaeosque, ne unum quidem faciei nigredine notatum conspexisse, licet facile concedamus sub finem morbi, faciem, cachectico paulloque in lauritium ve gente colore foedatam, deprehendi. In principio vero et statu morbi saepius perplures iuuenes et puellae, quin intino foeminae hoc morbo per decennium et quod excurrit, conflictatae, tanto adhue venustatis decore praeditae conspiciuntur, ut plures alias eiusdem aetatis, sanissimasque Pulchritudiui. forma lonse antecellant,
663쪽
alias, attamen aut structura, aut usibus anologas 'partes inuadere, id quod notabili funestoque exemplo illustrat. Melanchosice humorosis Agno et * tomata es p. 3οῖμte s. expositurus, tria stadia persequitur I) incipientis, a) adultae et 3 inueteratae. Describit igitur, quomodo praedispositi ad hunc morbum
eognoscendi sint, et licet saepe aliena larua indutus, incedat, hoc tamen sibi proprii habere, quod Digoris undequaque diffusi speciem praebeat, neC vl lam afferat labrilis incendii ideam. Omnibus vero,
quibus malum epigastricam regionem et utrumque hypochondrium obsidet, commune fere esse eno mem, immo ad ipsam tangentis manum saepe itupendam pulsationem, qua uniuersum abdomen concuti videatur, quam ab ipsa storta derivat. Si vero melancholia sit in uteris, symptomata eadem, quae in melancholia neruea obseruari, differentia ab e eunte humore albo, caussisque praegressis sumta. Quos caussa, uniuersum Corpus oessupan S, diuerat,
illos in primo morbi stadio summe macilentos esse contendit. His etiam proprium esse, cutim foedissime deturpari; humore enim ad cutim delato, intolerabilem oriri pruritum, hinc a scalptura fissuras ulceraquo produci maligna, vix sanationem
Sie nos in quatuor maniaeis eiusmodi glandulas in- farctas, grani milii et cannabis magnitudine, innumerabiles, et tanta copia in externa superficie ventriculi totiusque intestinorum canalis; in binis vero ex his non solum in hoc, sed etiam in tota peritonaei circumferentia, in utroque latere omenti me' senteriique, nee non in tota superficie diaphragmatis, abdomen respiciente, et inferiore hepatis superficie inuenimus, ut nullibi locus, nummuli magnitudine, ab iis liber deprehenderetur, quarum quaedam lentis magnitudinem aequabant, et in unico eadauere nigro colore Praeditae conspiciebantur.
664쪽
dmittentia, id quod in ptoeliotropheo Waldhei,
heimensi vix unquam fieri meminimus, ) si vero hac via omne malum exhauriatur, quod euenisse vidit Noster, hoc non nisi summa cutis iactura fie- P, 3 I9 ri. In altero i adio vix aegrotant miseri, sed uniam ideae eique moestissimae assiguntur. Aliquam do tamen subito erumpit mel nolioli , quod duo'bus sat notabilibus exemplis illustrat Ordinis vero Sratia melancholiam nunc praesentem et iam zonis malam duplici in stadio considprat Auctor. decurresus sciticet et a) degenerascentis atque ad aliquem terminum tendentis. Incipit autem ab ultimo, utpote leuiore, signaque, quibus breuiter minatura
a vulg ri mei ncholi distingui possit. Illi sunt;
frigor liuo et illuc depureqntia, saepe φum enormi glaciei sensu in hac vel illa parte, ad osita usque in tertur penetrante, cui succedunt c*lores incerti, ζx pgulo post symptomgta, parti, per quam debet humor melancholicus exire, proprig. Aut enim pd cutem ' dpfertur, aut d glandulas, aut viRS, quibus intestina patent, affect x, qu e omni Vna cum vomitu nigro satis es re describit exemplisque illustrat. Si vero per aluum solam sertur humor
ater, modo grumosus apparet, quasi e sanguine potior et o sermatus, et vero sanguine mixtus, modo sincerus; prodit etiam specio picis liquid ei
abrasaque sucum ab infestinis glutina et mucagbnem loco natiuam aueli , quae vero excretio ra ro ultra septem dies perdura Noster quoque talem exire vidit, qualis euomitur, ramentorum
nigrorum summe dilutorum specie, et saepe sine ulla violentia symptomatum per menses integros Feminit
'Huie sorte oeuli annumer ri possunt Vidimus enim ma niam seX et quot excurrit mensium, atrocissima oculorum inflammatione breui temporis spatio felicisIime terminari et prorsu euanescere
665쪽
reminis vero humor ater exit ab utoro per septem, aut nouem dierum spat m. Viris quoque rarius, seminis autem frequentius molancholia per vesicam et urinas expurgatur, fluxu per aliquot dies durante. Qui vero humoris exitu non liberantura morbo, horrendis tandem symptomatibus conficiuntur, quae Noster in quatuor diuersis sectioni. bus et quidem iὶ de symptomatibus hypochondriorum et abdominis, i) partium in thorace contentaxum, capiti , c cutis et artuum ulterius prosequitur, quae cum omnia hic repensere nequeamus,
quaedam saltim exempli loco commemoraturi sumus. Notamus ergo, hypochondriorum subi tiones inter nostros rarius obseruari; nostris quoque melancholicis rarius contigit, ut ab aluo deposita peius, sed plerique e contrario melius se habere videantur. mploma illud, quo exquisite melancholicus pos emissam aluum fota abdominis parte sinistra, ab epi- gastrio ad hypogastrium aere turgeret, depressa interea dextra eius phristi nullo modo explic ri posse arbitratur. ' Miramur vero Cl. Auctorem inter haec canglis intestinorum symptomata Termes
' Nos quidem hoe symptoma nond0m obseruauimuS, quod vero illi non adeo difficile videbitur eYtricatu, qui ex crebrioribus eiusmodi cadauerum dissectionibus miras illas intestinorum tam inter se, quam eum peritonaeo, mesenterio praeeipuisque visceribus per innumerabiles membranas, coneretiones constrictioneS-que, modo per uniuersum abdomen, modo in uno tantum latere deprehendendas, mirasque coli tam praeternaturales expansiones , quam aberrationes a
situ naturali, dum nimirum non solum sub hepate saepius iterum ad coecum usque descendit, et hine vel statim rursus ad hepar adscendit', vel hypog strium transversim peragrans, in sinistro demum latere versus lienem adseendendo consueta via terminatur , sed etiam saepe numero prope finem ex Pelui
666쪽
prorsus omisisse, qui tamen haud raro atrocissimaiympt0mata, quin immo mortem adferunt.' Sympto matibus partium in thorace contentarum Noster annumerat asthma periodicum conuulsuum et obseruauit aliquoties sine ullo tumore aliquam anginae speciem per decem menses integros, quae deglutitioni '' plus morae, quam doloris iniiciebati Sic quoque mulierem cognouit, quae sputa nigra, puluere atro obsita, longum per tempus exspueras, summaque anxietate ad scrobiculum cordis ingentoque suffocatione matutino labora
bat. Ex symptomatibus capitis est melancholicus capitis
petui recta rursus versus sumbilicum ventriculumque adscendit, ibique, curuatura sinistrorsum facta,
in peluini regreditor, rito cognouerit.' Lumbricos enim sub finem morbi crebrius ex ore reii-
ei, non adeo rarum est. Vidimus mania eum, eXulceratione leuiore nasi labiique superioris fere continua vexatum, qui primo vulgo sic dicto crampo admodum dolorifico unius, hinc et alterius manus brachii
que afficiebatur. Simili dolore haud ita longe post
pes uterque atque crura corripiebantur. Hunc statim egcipiebant conuulsiones atrocissimae totius corporis, et continuae per plures dies, inter quos summos que cruciatus eiulatusque aeger magnam lumbricorum vim sensim evomens, mi serrime exanimabatur. Cadauere aperto, inter alia notatu digniora, varissimo, et quantum scimus, nunquam antehae eognito exemplo, tres quoque magnos lumbricos mortuos vesiculae felleae una cum bile, halecum sali torum muriae, si ad colorem et consistentiam, simillima, inclusos, sectione deteximus. Sic vir per plus, quam decem annos perpetuo maniaeus, ex longo iam tempore incont nentia urinae veXatus, nuper sub lenis febriculae insultu tanta deglutiendi dissicultate absque ulla inflammatione, tumore aut dolore per quatuordecim dies laborabat, ut, quidquid deglutire conabatur, per nares redderet, inter quae, excrementis sine sensu sece dentibus, mortuus est.
667쪽
capitis dolor frequens, et leuis coryza, capitis a somno surgentibus grauedo, dissicilior ad quascunque serias res attentio, non nisi capitis dolore luenda. Ad ea quoque refert absurdorum adpetentiam, quam raro in viroS cadere autumat, nos vero in viris quoque pluries iam obseruauimus. Inter symptomata externa cutis et artuum praeter colorem, maculis foedatum, refert tumores duros cum scabritie quadam coniunctos, tenaces, rebelles, quibus Noster in milite totum dorsum comspersum vidit, qui, imprudentius cauteriis tractati, breui mortem accelerarunt. Omnium vero pessimum esse maculas, quae in gangraenam, sphacetum, aut ut veteres vocabant, in cancrum abeunt.
Vidit Noster virum, qui, progrediente malo, in gangraenam siccam incidit, qua per triennium depastus
Quum tandem Cl. Auctor capite 6. melanchosiaep. 339 humorulis in alios morbos abeuntis, sim ometia explic re sicidet, incipit ab insania, quam dicit esse corporis aegrotantis conditionem illam, in qua iudicia, a sensibus oriunda, nullatenus, aut inter se, aut rei repraesentatae conueniant. Varias huius species recenset, hic vero de ea tantum agit, quae melancholiae succedit, asseritque, imaginationis vivaciOciorem impetum inter alia recte intor praedis ponentes ad insanianx caussas recenseri. Nimis vero generaliter eloquuta esse videntur, quae in P. II. Cap. III. p. a 34. iam attulit, neminem melancholicum, neminemq*', quod hic repetit, mania μει nosci '
Ex ipsa enim Cl. Auctoris in limine huius libri data melancholiae definitione, quod sit mentis illa impe- illitas, a corporis vitiato bgbitu ori uuius, etc. iam satis patet, multos eiusmodi imbecilles, et a pueritia sic dictos stupidos, quibus Plochotropheum Waldhelmensq
668쪽
Raro ipsi primaria maniae caussa intra eerebrum hospitari videtur, recensitis itaque causis, quae primo melancholicis, atra bile laborantibus, maniam accersunt, duplicem sumpto matum classem constituit, quarum altera incipientem, altera confirmatam comitantur. Suadet iis, qui curam suscipiunt, sedulo animaduertere, quo delectentur, quid fugiant maniaci. Sic vix unum reperiri asserit, qui tabaci puluere, etiam ante inassiletus, summopere non delf-ctetur, quod experientia confirmari etiam nos obseruauimus : vix ullum quoqu* esse perhibet. quem non, momento saltem temporis, sonus instrumenti musici perceptus e surore reducat. Et
qu mquam mult3 absurda perpetrant, aliqua ta
que vere natus maniacus hic nobis imiotuit. Femina enim adhuc dum superstes, satis succulanta atque robusta, quadraginta annorum, continuo ridens, et absurdissima quaeque loquens, caeterum corpore sana, ante Ia vel Ig annos post partum laboriosissimum filiae primogenitae in mentis imbecillitatem, seu stupiditatem quandam incidit, quae summopere aucta est, cum, durante bello, filia a caesa arbore matris incuria miserrime periret. Postea breui ante m riti obitum
rursus grauida facta d. 2o. Ianuar. 1763 puerum absque ullius adminiculo sola mirando modo peperit, vere maniacum. Is enim, cum die et . O br. 1763 una eum matre in ptochotropheo hoc reciperetur, tanta musculorum artuumque vi, xantaque ferocia
praeditus erat, ut saepius a quatuor robustis seminis non satis coerceri posset. Aut enim absque ulla ratione in cachinnos prorsus immodicos soluebatur, aut ira percitus quicqnid in manus incideret, vestes, lintea, lectulos, ceu filum tenue discerpebat. Scamna, mensas, quin immo parieres adseendens, nunquam solus relinqui poterat. Postea vero dentitionis dissi- euitate, eum non nisi duos inciserios inferiores ostenderet, in marcorem phthisinque insidit, qua die 9. Aug. 1764. suffocatus obiit.
669쪽
men non sine conscientia malelicti agere, hine si latens adhuc conscientiao sensus rite excitatur, eum ad laclitatem restituendam conserre posta credit. De prognos agens monet, plures esse morbos, qui, pdum insaniam tollunt, mortem inserunt, hinc vulgatum illud, ins nos. ad mortem proximos, ab insani liberari, non do omnibus valere, recte annotauit. Insanos longaevos, si iuuenes melancholia humorali correpti fuerint, rarum esse perhibet, nos tamen ex ptochotropheo Waldhelmensi plura exempla in contrarium proferre possemus. Morbo acinio incidente, eos Obir' ex mei ncholi mota, increscente vero sensim insaniae caussa, conuulsionibus
corripi on decedere post insultus aliquos epile bς0s, Quosdam apopl*xi , plures ver' subita plac, daque morte sublatos vidit. Cadauerum lustrationem sibi vix in uno aut altero licuisse latetur. Pergit ad melancholiam, in hydropem, ut phthisin ab-φuntem. Hydropem 3b indurato hepate et alio quocunque abdominis viscere derivat. Vidit quoque Noster spasmorum quoddam genus, ad diaphr
pia saeuiens, abdominis molem arctare, sanguineoque latici obicem ponere, it ut bino nasceretur hydrops, nullη interius sensibus patente obstructione, quod ex aperto cadauere constitit. Phthisin vero, melancholici humoris influxu pendent , nec simplicem, nec uniformem esse, pro maiorφ mino reue indur tionis vel erosionis ratione. Ad duo vero tδntum c pit referri posse, scdam nimirum τδmque, qu e corpus non sine ingente humorum vi exeunte perimat. Siccam, quam cum varii exitus modis describit, vix aliud symploma haberuquam cum m0estitia atque desperatione coniunctam marcescentiam, qua' tamen sub finem morbi omnino ido .re disparet. Hanc siccam vero phthisin aliquan',
quasi subitolin humidam verti, tuncque leni titil-
670쪽
latione fauces irritari, ingentemque exire aquaΘ copiam, ut inunctione mercuriali saliuantes cred res. Marcorem vero in dies auctum, non, ut in
vulgari phthisi, fiduciam simul atque spem relinquere, sed cum desperagono perpetua coniunctum, eidemque hoc proprium esse, quod dolores ad artibculos ingrauescant, ingens sputorum copia acescemtium exeat, et sub finem tantummodo striae san- P. 390 guineae remixtae apyareant. Progreditur deniquo Auctor Cl. ad melancholiam motam, seu in .morbos acutos abeuntem. His dissoluitur quidem tenax melancholica visciditas, augetur vero aerimonia. Hi ne nulli bi vehementior omnium symptomatum excandescentia. Post signa igitur, ex quibus atram hilem motam adesse, cognosci potest, ostendit, saepe ipsam in stomacho scenam peragi, unde vomitus atri lethales, quorum bina exempla Ipse vidit Cl. Auctori Dysenteriam ab atra bile natam, non tor mina solum, sed saeuissimos cruciatus, dirasque conquulsiones inducere. Atra bilis in hypochondriis inflammata, si iblatis et extra retractis hypochon- dxiis, vehementissimum sibi dolorem adiungit comitem iisque pus, bile atra mixtum, biduo anto mortem infra exit, aliquando tamen acerrima pars, ad cerebrum delata, pessimam phrenitidem inducit,
quae rursus vario terminatur. QuotieScunque vero atra bilis thoracem occupauerit, immobiles et
quasi lapideos fieri pulmones; hinc quasi iunctam
Peripneumoniae orthopnoeam compositum morbum facere, quem cita mors excipit. Cum HEL MONTI O vero credit, non necesse esse, ut partes atrae
bilis ad cerebrum deserantur, cum ipsa neruorum vacillatio mentis imperium destruere possit. Duplex igitur ab atra bile mota pendere posse phreni, tidis genus, alterum cerebro proprium, alterum a