장음표시 사용
101쪽
que seposuit, in indice vero peculiari, adiectis nomine latino numero que speciei cuiuslibet, . eadem adnotauit. Et praeter hunc quinque alios indices adposuit, quorum 1 ) nomina generica et specifica,
nique gallica continet. His in genere de Flora praemissis, quasdam addamus obseruationes, quo Cl. Auctoris merita in rem herbariam eo clarius pateant. Ilex aqui Olium, p. 17. variat soliis integerrimis, apice tantum spinosis. Primula osscintilis et Auricula, calycibus et corollis p. 23. octofidis octandris, Atroym Helladonna soribus sex- fidis do decandris ludunt. In Vaccinio et Frica sta' p. 3 r. mina receptaculo, in Da ne et Stellera tubo corol, p. 3. lae astixa sunt. Hyoscyamur niger humanam ali' p. 76. quando attingit altitudinem, soliaque gerit radicalia lanceolota, laciniata. Cari et Apii umbellae uni p. 224. uersales, soliolo inuolucriformi saepius donantur. Berberis dumetorum flamenta habet ad tactum seΠ-p. 3Ia. sibilia; in Ghhico secundo anno radiculae, folia, etp. 3I3. scapus prodeunt ex opposito bulbi latere, et sic quotannis a dextro ad sinistrum, et vice versa sedem mutant. Carlina lanata ubique, etiam dum floret, t iant , p. 33 I. incipiente autem fructificatione, ita sensim eandem exuit, ut perfecta fructificatione tota sit glabra. In Theligono, maris et Deminae situm accurate conside p. I .rans, feminam non ab opposito sibi mare, sed a superiori foecundari poste notauit. Genisam purgan-p. 7 . tem salso ab Auctoribus inter spinosas species rei tam fuisse monuit, rami enim et exsiccAti nullo modo pungunt, nec ullibi adparet aculeus, et solia in ea dem qu0tannis decidunt, liget prodeant tunc demum, quando fructificat. Haec susticiant, alias eiusmodi imterspersas obseruationes specierumque nonnullarum descriptiones omittamus. Icones additae sunt: Stelle
102쪽
Obseruationes de natura, caussa et curatione morborum, qui vulgo neruosi, hypochon-driaci et hysterici dicuntur, quibus praemis
sae sunt quaedam de consensu neruorum a mΠΟtationeS. Auctore ROBERTO wHYTT ).ui haud ita pridem e vivis discessit Celeberrimus N. huius operis Auctor, eiusdem publicatione non solum per illud ipsum egregiae sitae doctrinae et experientiae luculentum exhibuit testimonium, sed et de omnibus, qui artem salutarem colunt et faciunt, optime meritus est. Agit vero hoc libro de iis potissimum adfectionibus, quae ex insigni quadam debiblitate
103쪽
litate aut praeternaturali sensibilitate systematis ne uosi oriuntur. Atque cum earum plurimae origi nem ducant ex illa sympathia, quae inter omnes fere corporis humani partes neruorum ope existis, quasdam de hoc consensu obseruationes praemisit, quibus tractationem de causiis horum morborum, atque tandem methodum iis medendi adnectit. Ita vero in hoc opere versatur, ut omnia multis notabiblibus morborum historiis illus fret, atque ea tantum remedia commendet, quorum utilitatem ipso in praxi
Exponit in captis primo de fructura, Us et cou' p. Isensu neru0rum in uniuersum, atque multis argumentis et obseruationibus probat, sympathiam quandam
tum inter omnes corporis humani partes in uniuersum, tum in specie arctiorem quandam inter varia organa et viscera esse. Omnis vero haec sympathia unice fit neruorum ope, cum sentiendi facultatem requirat; exempla enim consensus profecti ex continuatione membranarum, aut analogia labricae diuersa Tum partium etc. quae a variis etiam Aussor,bus adducuntur, vel a neruis oriuntur, vel consensus nomen haud merentur. Concedit vero Cl. W H Y T T , rationem, qua partus inter se per ne
uos consentiant, disiicile explicari pos e. Confugiunt quidem physiologi ad varios illos plexus aut
ganglia, quibus nerui in suo a cerebro ad part*S CO poris humani progressu inter se iunguntur. Ait men vera coniunctio inter ipsa filamenta medullaria haud demonstrari potest, partesque, quarum nerui
minime inter se cohaerent, tamen inter se Consemiiunt, tandemque ramo nerui cuiusdam maioris laeso, non omnes partes, quae ab eodem trunco neruos suos habent, convelluntur. Sedem itaque Omnis ConsensUS Cl. wM Y TT in cerebro et medulla spinali esse contendit, atque putat, oriri eum excitata pecu-
104쪽
liari quadam sensatione in encephalo et medulla spinali. Tribuit quoque multum in explicatione essectuum, quos animi commotiones in Corpore nostro producunt, oscillatorio vasorum mini morum motui, negat vero, laqueos neruens, qui vas p. 7 I. circumdant, vim habere ea ipsa constringendi. Variae species consensus explicandae sunt per conatum illum atque nisum, quem natura ad corporis Conseruationem impendit, aliae ex sola vicinitate partium, aut compressione neruorum, vel inaequali distributione sanguinis oriuntur. Maxima tandem Pars eorum exemplorum, quae vix ullo modo explicari possunt, oritur ex uniuersali corporis harmonia. Haec enim efficit, ut pars prae caeteris debilior, quacunque alia corporis parte irritata, simul in consensum trahatur, cum reliquae haud adeo imbecilles irritationi sortiter resistant. Sic v. c. foemina ex luxatione pedis rigiditatem quoque et dolorem in omni reliquo corpore experiebatur, et puella, quo ties pedes eius extendebantur, toties quoque molesta afficiebatur tussi, quae tam diu durabat, quamdiu pes in hoc situ esset. p. si. Secundo capite CI. Auctor in genere de morbis
neruorum et Dyochondriaco vel hysterito mala disputat, quorum morborum proxima caussa sedet vel in membranis, vel in medullari neruorum parte. ANque licet hae caussae ob exilitatem partium affecta-xum sensus nostros fugiant , effectibus tamen se ostendunt, cum per eas in omni affectione neruosa vel sentiendi vel mouendi facultas morbose mut tur. Sentiendi vis vel nimis intenditur, vel obtum ditur, vel corrumpitur, vel tandem plane tollitur.
Facultas mouendi excessu non nocet, sed tantum, si vel deest, vel debilitata est, morbi eaussa fit.
P. 9 3. Cum in omni morbo nerui quoque ob uniuersalem partium omnium consensum aliquantum afficiantur,
105쪽
disi elle esse videtur, signum verum pathognomonicum neruosorum morborum eruere; interim tamen
eae potissimum adfectiones neruosae neruous) dici debent, quae propter sensibilitatem nimiam, aut aliam morbosam mutationem systematis neruos oriuntur ex caussis per se tam leuibus, ut neruis integris tam vehementes emectus nullo modo producant. Sic, exempli loco, Odonta ia, si per se consideratur, non ad neruosos morbos pertinet. Quodsi vero in homine, qui odontalgia laborat, ob nimiam systematis neruos debilitatem nerui distenduntur, tunc hae conuulsiones ad neruorum morbos omnino referendae sunt. In uniuersum autem hisce mOD P. ys. bis adnumeranaae sunt eae adsessiones, quas spasmos, aut symptomata hypochondriaca vel hysterica dixerunt. Aegros hisce morbis obnoxios Cl. W H Y TTin tres classes diuidit, quarum prima eos continet, in quibus totum systema neruosum debilitate laborat , ut a leuissima caussa irritentur; altera hystericos, tertia hypochondriacos. Attamen hystericum et hypochondriacum malum, si accuratius considerantur, minime a se inuicem differunt, cum caussa, ex qua proficiscuntur, non, uti multi assumunt, in utero vel primis viis tantum lateat, sed in genere haec mala oriantur ex praeternaturali quadam systematis neruosi constitutione. Tertium caput de cavit praedisponentitas mor- p. m. borum neruo serum inscribitur, quarum prima est de
bilitas delicas) aut nimia sensibilitas totius systematis neruosi in uniuersum, altera praeternaturalissensibilitas aut facultas sentiendi corrupta vel alio modo laesa in parte quadam. Ex diuersa sensibili. tate variorum corporum explicari potest ea differentia, quae ratione celeritatis pulsus in variis co poribus, quae de reliquo perfecte sana sunt, occurrit. In nonnullis Cl. WHYTT o tantum pulsus
106쪽
intra minutum primum, in aliis centum et viginti P. I 26. numerauit. Explicantur quoque ex hac ipsa re varia alia phaenomena, ut diuersa amo medicamentorum et . atque admirandae illae mutationes, quasi di0syncrasa producit. Inprimis autem oriuntur neruosi morbi, si nerui canalis primarum viaruN debilitati vel alio modo adfecti sunt, cum non tantum in abdomine varia exinde symptomata morbosa producantur, sed totum quoque syst na neruosum ita debilitetur, ut exinde per leuissimas caussas moueatur. Haec aliaque Cl. Auctor hic egregie explicat. In hydrophobia nerui oesophagi et ventriculi ita mutantur, ut, sine ulla partium inflammatione praegressa, eundem acquirant irritabilitatis gradum, quem in naturali statu nerui tracheae possident. p. I 3. Praedis ponentes vero caussae hactenus recensitae, si solae adessent, vix unquam neruosa symptomata producerent, nisi plures quoque accederent cui De occaso les, quas CL Auctor in capite sequente fusus examinat. Harum aliae uniuersales sunt, et in omni humorum massa latent, aliae particulares P. I 6a . in parte tantum aliqua sedent. Prima ex uniuersalibus est materia quaedam morbosa in sanguine genita, cuius licet parua tantum copia adsit, tamen si ea per colatoria consueta haud educitur, neruos irritando vel vasa obstruendo multa mala producit. Hoc Cl. At for inprimis exemplo materiae arthribticae declarat, quae in corpore circumerran S mira mala producit. Quamdiu enim cum sanguine lente per vata circulatur, nullum dolorem excitat, quod si vero vel ad articulos, vel ad musculosam partem figi tur, tunc acrimonia sua neruos irritat, et dolores rheumatico S atque podagricos producit, aut si ad Viscera, quae acute sentiunt, vel arc iore sympathiacum reliquo corpore coniuncta sunt, fertur, hypochondriacum, hystericum aliaque neruosa mala eLficit.
107쪽
scit. Symplomata vero exinde oria non solum pro parte affecta differunt, sed etiam pro vario gradu sensibilitatis systematis neruosi in uniuersum. Hinc
robus a corpora regulares pod gricos insultus, quae minus robusta sunt, irregulares accessus podagrae et rheumatismOS experiuntur, atque foeminae tandem virique, quorum corpora valde sensilia et debilia sunt, rarissime vera podagra laborant, cum in iis arthritica materia vel haud perficiatur, vel ob virium vitalium imbecillitatem ad extremitates non perferri possit, sed in corpore circumerran S, vel ex extremitatibus ad alias partes retrogrediens, multa producat sympt0mata, quae Cl. Auctor hic eleganter descripsit atque enarrauit. Neque mala, quavp. 17S. oriuntur ex altera caussa occasionali uniuersali, kilicet ex supprestione euacuationis cuiusdam cons Uetae, ut sunt catamenia vel haemorrhoideS, minora sunt iis, quae a materia morbifica proficiscuntur. Catamenia enim, si suppressa sunt, vel ob consensum uteri cum reliquis partibus, maxime cum ventriculo, vel ob plethoram ex supprelisione natam, Vel ideo tandem nocent, quia materia quaedam in compore simul retinetur, quae neruis inimica est et symptomatibus ansam praebet. Cl. enim Auctor ex haemorrhagiis, quae, Catamentorum fluxu suppresso, in aliis corporis partibus oriuntur, atque parco Usu venaesectionis in illis, concludit, eas minime oriri ex plenitudine sanguinis uniuersali, sed ex acrimonia
quadam in corpore una cum menstruo sanguine retenta. Putat enim hanc materiam acrem irritare
posse partis cuiusdam minora vasa ita, ut Oscillato-xio motu in iis ultra modum auito sanguis ex dilatatis orificiis minimarum arteriolarum profluat. Tertia tandem caussa 0ccasionalis uniuersalis est P. Ι 83. inanitio vasorum, aut desectus globulorum cruoris in sanguine. Quodsi enim in vasis non tantum san-
108쪽
guinis adest, quantum adactiones corporis perfici endas requiritur, non modo circulatio fluidorum in uniuersum, sed et dis ributio fluidi neruei quam maxime turbatur, variaque neruosa mala produCuntur. . I 88. In capite quinto particulares causae occasonales horum morborum recensentur. Cl. Auctor harum sex enumerat, quarum tres priores, flatulentiae, viscidum, et vermes, in primis viis sedent. Quartam siliunt alimenta, vel quantitate vel qualitate sua compori noxia. Quintam scirrhi aliaeque obstructiones viscerum abdominalium, et vltimam tandem vehementes animi commotiones. Easymptomata, quae oriuntur a flatibus in ventriculo vel in intes inis Contentis, differunt saepe in eodem corpore diuersis temporibus, pro diuerso statu et varia serisibilitate systematis neruosi in uniuersum. Sic v. c. in arthritide retrogressa satulentiae maiorem molestiam creant, quam aliis temporibus, cum intestinOxum distensio non sola caussa sit molestias per sa- tus excitatae, quod, praeter alia, tympanitidis quoque exemplum probat, in qua saepe aegri nullis neruosis symptomatibus vexantur, licet intestina ma-zo I. xime ab aere distendantur. Scirrhosue aliaeque ob structiones viscerum abdominalium turbant circulationem sanguinis per abdomen, molestam sensationem in neruis producunt, digestionem ciborum, bilis chylique secretionem turbant, hincque hypochon-driacis es hystericis symptomatibus occasionem praebent. Vti, eiusmodi obstructionibus obortis, aegri tandem haud raro melancholici vel inaniaci fiunt, itae contrario illi ipsi morbi saepe obstructionum librum caussa sunt, ut itaque eiusmodi mala, in dissectione cadauerum melancholicorum inuenta, non semper pro caussa, sed etiam pro effectu eiusmodi aut aliarum assectionum neruosarum habenda sint. Materia nigra, quam aegri, qui scirrho in ventriculo
109쪽
triculo laborant, haud raro vomitu reiiciunt, oritur ex sanguine, qui sensim sensimque ex vasis ventriculi scirrhosis redditis et exulceratis exsudauit, atquctin ventriculo per aliquod tempus retentus in eiusmodi paruulos grumos abiit. Quodsi vero maior sanguinis copia ex vasis eiusmodi disruptis egreditur, tunc verus vomitus cruentus sit, quem haud raro emetica acriora in eiusmodi aegris intempestiue adhibita producunt. Quam mirabilia mala oriantur pex animi commotione, illustratur historia morbi in
insula Zetland quasi endemii, quem incolae injustur conuulsuos sco ut Hests) vocare solent; sub morbi
huius accessu cor aegrorum vehementer palpitat, illi vero mox in terram cadunt, extremitatibus conuulsis atque articulis nonnunquam ita rigescentibus, ut
nullo modo flecti possint. Respirant aegri dissiculter, et durante paroxysmo terribiles clamores edunt. Nonnunquam, sed rarius, paroxysmus per horam durat, in aliis ut plurimum intra quartam partem horae finitur. Hoc morbo rarissime Deminae laborant, sed virgines tantum et puellae, quae decimum vel duodecimum annum superarunt. Pro stant tamen exempla quoque puerorum et duorum iuuenum, qui similes accessus passi sunt. Quod si in templo vel in alio loco, ubi multi homines congregati sunt, aegra quaedam conuellitur, tunc statim reliquae omnes, quae antea hoc morbo laborarunt, aut aliae, quae eum nondum expertae sunt, si in aegram intentae sunt, vel tantum clamores eiusdem amdiunt , morbo per imaginationem ad eas traducto, simili ratione prostratae convelluntur, ut saepe ex hac ipsa re maximae turbae in publicis concionibus eXoriantur. Interim aegrae, hisce insultibus o
noxiae, de reliquo optima gaudent sanitate, et x bustae sunt.
110쪽
p. 22 . Sequitur capite s to recenso si tomatum neruosorum maxime notabilium. I) Est inconsuetus sensus frigoris et caloris sibi inuicem celeriter succedentis, perceptus in variis corporis partibus, quae, si exterius tanguntur, prae reliquis non Calent. Excitatur autem fallax haec sensatio caloris, a motu oscillatorio vasorum minimorum aucto, per materiam quandam irritantem, vasis hisce inhaerentem. Horror vero in uniuersum, et praecipue in febribus absoluitur spastica contractione vasorum minimorum, ex irritatione neruorum a stimulo febrili orta. et )p- λ λ9- Dolores iri variis partibus, saepe subito ex uno loco in alterum migrantes: Sunt ii rheumaticis similes, i atque excitantur vel a stimulo acrimoniae, quae vasis minoribus inhaeret , vel a spasmo, qui ex consensu P. a 3 L . partis dolentis cum neruis ventriculi oritur. 3 Libpothymiae et commisiones hystericae. Oriuntur vel ex irritatione primarum viarum, vel ex animi adsectu, vel ex suppressione casamentorum, quae nonnunquam apoplexiam funestam cum spasmodica glottidis constrictione producit. ) Catalepsis et tela-P- ῖ3S nus. S) Flatulentiae. Oriuntur eae non solum ex laxitate intestinorum, sed etiam ex morbosa constitutione neruorum Canalis primarum viarum. Canes, in quibus nerui octaui paris ligati si int, vehementissimis borbo ginis afficiuntur. Saepius neruis intestinorum, in sanitatem restitutis, aer, qui saluum causia erat, nullis salibus e corpore emisiis subigi,
tur iterum et resorbetur, qualia exempla in tympa- p. et O. nitide laborantibus Cl. wΗ YΥ Υ obseruauit. 6) Fa mes praeternaturalis, in qua nerui ventriculi ita mutati sui at, ut semper eam sensationem excitent, quam
samem dicimus, licet caussae, quae in statu naturali famem excitant, haud adsint. Simile quid fit in P. 2 6. chloroticis et grauidis, pica vel malacia orta. 7ὶ Vomitus niger, de cuius materia supra iam diximus, ubi de